SIMONIDES. . 493 men contendit, maxime confisus pronomine οὔὖδε, verum enim vero faten- dum praeterea in ipso poematio nihil inesse, quod sepulero destinatum esse arguat; neque existimandum, unum alterumve distichon intercidisse, nam carmen haud dubie integrum est*). Itaque nunc potius Diodorum sequor, quem facile apparet haec non ipsum commentum esse, sed aliunde deseripsisse; atque tam diligenter sive potius negligenter hoe officio functus est, ut eum locum, ubi hoc monumentum fuit, nominatim dicere deberet, id praetermiserit**). Equidem credo in memoriam victoriae Cimonis eeterorumque ducum statuas dedicatas fuisse, ut iam commode in epigrammate diei potuerit οἷδε γὰρ xc. "Tale monumentum fuit, quod Spartani post victoriam ad Aegos flumen Delphis dedicaverunt, ubi praeter deorum signa etiam Lysandri aliorumque plurimorum statuae visebantur, cf. Paus. X 9, 7seq. Neque ab antiquioris artis ingenio &bhorrere eiusmodi monumenta arguit donum, quod Phocenses in me- moriam victoriae de "l'hessalis reportatae Delphis dedicaverunt, Aristo- medontis opus, qui ut Pausan. X 1, 10 refert finxerat Τελλίαν τε τὸν μάντιν καὶ ὅσοι μαχομένοις ἄλλοι σφίσιν ἐστρατήγησαν, σὺν δὲ αὐτοῖς καὶ ἥρωας τῶν ἐπιχωρίων. Adde Onatae opus, quod Tarentini Delphis dedieaverunt, quod ipsam Tarentinorum et barbarorum pugnam ex- hibebat, vid. Paus. X 18, 10 (ubi praeter alios Opis, lapygum rex, nominatim recensetur); porro Atheniensium monumentum, quod post proelium Marathonium Apollini Pythio consecraverunt, ib. X 10, 1: τῷ βάϑρῳ δὲ... ἐπίγραμμα μέν ἐστιν ἀπὸ δεκάτης τοῦ “Μαραϑωνίου ἔργου τεϑῆναι τὰς εἰκόνας, ubi praeter deorum et heroum Atticorum statuas, quas Phidiam feeisse Pausanias auctor est, etiam Miltiades visebatur. — Diodorus eum deeimam τῷ ϑεῷ oblatam esse memoret, Apollinem Pythium dici eoniieias: at Delphis Athenienses palmam et Minervae signum dedicaverunt, neque praedae decima haec fuisse vi- detur, cf. Paus. X 15, 4: τὸν ᾿δὲ φοίνικα ἀνέϑεσαν οἷ ᾿᾿ϑηναῖοι τὸν χαλκοῦν, καὶ αὐτὸν καὶ ᾿ϑηνᾶς ἄγαλμα ἐπίχρυσον ἐπὶ τῷ φοίνικι ἀπὸ ἔργων, ὧν ἐπ᾿ Εὐρυμέδοντι ἐν ἡμέρᾳ τῇ αὐτῇ τὸ μὲν πεζῇ, τὸ δὲ ' ψαυσὶν ἐν τῷ ποταμῷ κατώρϑωσαν. uapropter censeo apud Diodorum seribendum esse τῇ ϑεῷ, ut Athenienses Minervae decumam obtulerint, ac praeterea Apollini Delphico aliud donum de manubiis dedicarint ***). lam si Athenienses Cimonis et collegarum statuas Minervae con- secrarunt, facile apparet, opus diuturni laboris non continuo post ducum reditum absolvi potuisse; itaque id ipsum prohibet, quominus epigramma his statuis subscriptum Simonidi vindicemus, qui paucis mensibus post Cimonis reditum decesserit: nam quod antea largitus sum potuisse poelam grandaevum statim, postquam artifex operis sibi demandati consilium mente animoque designavit, hoe carmen in Cimoniae vic- toriae memoriam condere, iam retraeto: Simonides, Hieronis hospitio *) Titulus inseriptus pilae in Ceramico Athenis in honorem eorum, qui ad Eurymedontem occubuerunt, extat supra ep. 105: itaque si hic titulus sepulcralis, foret referendus ad monumentum in Pamphylia excitatum. **) Diodorus historiarum seriptorem, Ephorum ut opinor, sequitur, qui s τῇ 950 scripsit, manifestum erat donarium Athenis Minervae oblatum esse. Diodorum, qui non sieut Ephorus Athenis degebat, planius rem exponere decebat. ""*) Quod in epigrammate loeus, ubi proelia commissa sunt, non nominatur, nihil habet offensionis: etenim additus erat praeterea legi- timus titulus, qui signifieabat Athenienses Minervae dedieavisse hoc monumentum de manubiis, postquam Medos ad Eurymedontem duobus proeliis profligaverunt.