492 E POETAE MELICI. riam illam reportavit, Thasiorum defectionem adseripsit, haud dubie errat: nam '"hucydides cum (1 100) χρόνῳ ὕστερον, non μετὰ ταῦτα, T'hasios defecisse dicat, longius temporis intervallum intercessisse lure colligas: recto iudicio usus Krüger 1 145 duorum vel trium aunorum in- ierstitium significari arbitratur. Thasus hiberno tempore, ut consen- ianeum est, defecit, eum comperissent, opinor, Athenienses id agere, . ut continentis oram finitimam coloniis oceuparent: Athenienses, ut veri- simile est, statim verno tempore Thasiorum classem navali proelio superaverunt et urbem obsidione einxerunt: continuo autem, aestate ut videtur, expeditionem ad Strymonem, quam paraverant, susceperunt; sed haud ita multo post, hieme Atheniensium coloni maxima clade ἃ Thracibus gfflicti sunt: hanc calamitatem scholiasta Aeschinis d. f, 1. 31 ἐπὶ Δυσικράτους accidisse testatur: praetoris nomen corruptum, Krü- gerus facillima mutatione “υσιστράτον restituit, ut clades illa ol. 78,2 aeciderit: haec ratio si recte se haberet, possis suspicari Δυσικράτους nomen vitii immune esse et potius apud Diodorum id ipsum nomen in locum Zverezoerov substituendum: tunc igitur "Thasus defecit Ol. 78, 1 ac nihil prohibet, quominus Krügerum secuti Cimonis victoriam ad Ol. 77, 8 referamus. Sed cum proximorum annorum magistratus nomina similia gerant, Ol. 78, 8 A4vcowtoec, Ol. 78, 4 Δυσέϑεος, incerta est emen- datio; illud certum, unum ex tribus huius triennii nominibus restituen- dum esse. Equidem omnibus rerum momentis examinatis Clintoni con- lecturam sequor ἐπὶ Μυσιϑέου, quamvis minus facilis videatur, quam post alios etiam Schaefer probavit. Tunc igitur Thasus defecit Ol. 78,3; ac si statuimus eirca initium Ol. 78 apud Eurymedontem pugnatum esse, interstitium, quod Thucydidis verba arguunt, nacti sumus. Postquam Themistocles testarum suffragiis extorris faetus erat, Ci- monis virtus enituit; et Eion quidem capta OL 77, 8 (ἐπὶ “Ἰημοτίωνοξ):; Cimoni et collegis victoribus Athenienses hermarum dedieandorum hono- rem concesserunt (vid. Aeschin. in Ctesiph. 183 seq.), statimque colonia illuc dedueta, fortasse hoc ipso anno; sed clade ibi afflicti sunt Athe- nienses proximo anno Ol. 77, 4 (ἐπὶ "Awsgíovog): nam scholiasta Ae- sehinis non satis diligenter rem enarrat, quasi iidem duces, qui ceperint Eionem, cladis ignominiam perpessi sint. Eodem anno Ol. 77, 4 Cimon Seyrum expugnavit et Thesei ossa Athenas deduxit, simulque bellum cum Carystiis exarsit: hieme videtur Naxos defecisse, cuius insulae obsidio haud dubie diuturna fuit; defecisse insulam ante Cimonis victo- riam certum est, sed subaetam esse antequam Cimo expeditionem in Asiam suscepit, minime ex Thucydidis verbis conficias, qui ne intem- pestive narrationem intermitteret, ubi Naxi defectionem memoravit, : statim quomodo Athenienses Naxiis subactis eonsuluerint, addit: for- tasse Naxus Ol. 78, 2 demum manus dedit: ipse aliquando conieci apud schol. Arist. Vesp. v. 385, ubi dicitur Naxus capta esse ἐπὶ Πεισιστράτου, legendum esse ἐπὶ Δυσιστράτου, nam nimis gravis error grammatici esse videbatur, qui Aristophanem Pisistrati expeditionem respexisse credi- derit: sed haec in medio relinquo. Verno autem tempore Ol. 77, 4, post- quam Sophocles Dionysiis urbanis vietor renuntiatus est (vid. vit. Soph. p. XII n. 35), Cimon expeditionem in Asiam suscepit, et media aestate sive Ol. 77, 4 extremo sive Ol. 78, 1 ineunte Persas terra marique fudit ae fugavit. Quaeritur denique, utrum inter ἐπικήδεια an inter ἀναϑηματικά hoe epigramma referendum sit: sane in Anthologia illis aecensetur, at Diodorus dilucide: ὁ δὲ δῆμος τῶν ᾿ϑηναίων δεκάτην ἐξελόμενος ἐκ τῶν λαφύρων ἀνέϑηπε τῷ ϑεῷ (unus cod. I τῇ ϑεῷ) καὶ τὴν ἐπιγραφὴν ἐπὶ τὸ κατασκευασϑὲν ἀνάϑημα ἐπέγραψε τήνδε. Aristides nihil ad solvendam quaestionem confert. Krügerus I 67 seq. funebre esse car-