456 | 7. 5 . POETAE MELICI. 99. [154.] ! . ^ S350 "Aefsovov κλέος οἵδε φίλῃ περὶ πατρίδι ϑέντες λᾶς) eb ap. Dion. BMm (τ. οὗ διαβολάς, v. οὗ διὰ βουλᾶς), ὃν διὰ πᾶσα Plut. — V. 2. ἐλευϑερίας, cod. Pal. ἐλευθερίης. — Epigramma fortasse non integrum servatum, Plut. et Dio, cum Herodotum redarguunt, exordium carminis sufficere rati sunt. Si hoc epitaphium iure attri- buitur Simonidi, scriptum est antequam poeta Syraeusas, discessit, ut Adimantus tribus fere annis post Salaminiam pugnam mortem obierit, sed longius vitam traxisse videtur Plut. testari: οὔτ᾽ ἂν ἐτόλμησε τῶν ϑυγατέρων ὄνομα ϑέσϑαι τῇ μὲν Ναυσινέκην, τῇ δ᾽ ᾿Δκροϑίνιον, τῇ δ᾽ ᾿ἡλεξιβίαν. ᾿ἀριστέα δὲ καλέσαι τὸν víóv, εἰ μή τις ἦν ἐπιφάνεια καὶ λαμπρότης περὶ πὐτὸν ἀπὸ τῶν ἔργων ἐκείνων. Fortasse non ommes liberi confecto demum Medico bello nati sunt, sed nomina certe Ναυ- σινίκη et ᾿ἀκροϑίένιον manifesto spectant res gestas, quarum particeps fuerat Adimantus*). Sed Simonidi epigramma abrogandum esse lucu- lenter arguit praeconium insigne, quo poeta prudens poterat Themisto- clem decorare, non Ádimantum. Sane fides deneganda iis, quae Hero- dotus de Adimanti ignavia refert, Atheniensium calumniis faciles prae- bens aures, sed recenti rerum memoria haud quisquam ausus esset hae vaniloquentia derogare Themistoclis méritis, qui omnium confessione consilüs suis universam Graeciam servaverat. Adimantus videtur The- mistocle in exilium pulso vel defuncto diem supremum obiisse, itaque tunc Corinthii, ut Atheniensium criminationes repellerent, non dubita- verunt insolenti hoc epitaphio Adimanti memoriam ornare. Qui pri- mus Simonidis epigrammata eollegit, cum cognovisset Simonidem res à Corinthiis bello Medico gestas versibus illustravisse, etiam hoc poema- tium in ordinem recepit, itaque mirum non est, si scriptores, qui Herodoti fidem sub iudicium vocaverunt, tanquam Simonidis testimonio usi sint; 'equidem obelo notavi. — Imitatur hoc epigramma Aristoteles qui fer- tur in Peplo ep. 18: οὗτος Ὀδυσσῆος κείνου τάφος, ὃν διὰ πολλὰ "Ἔλλη- γὲες πολέμῳ Τρωικῷ εὐτύχεσαν. Epigr. 99. Anth. Pal. VII 261: corr. ΟΝ « Σιμωνίδου" C εἰς τοὺς αὐτοὺς μετὰ Λεωνίδου πεσόντας. Alcaeo tribuitur ap. Iriarte. — Lemmatis nulla est fides; praecedunt 248. 249 Simonidis elogia (ep. 91. 92) eorum, qui Thermopylis oeciderunt, sequitur 250 (Sim. ep. 97), quod quoniam in antiquo anthologio lemmate carebat, temere librarius εἰς τοὺς αὐτοὺς praescripsit, nam alio spectat epigramma; idem lemma deinde ut solet propagatum ad proxima epigrammata 251 (Simon. ep. 98), 252 Antipatri, 253 (Simon. ep. 92). Et Antipatri quidem epigramma, quod quo spectet postea videbimus, male hoc loco insertum: divellit enim duo Simonidis epigrammata, quae arctissima necessitudine con- iuncta esse apparet; item manifestum, non fuisse destinata Leonidae et trecentis Spartanis, neque vero proptera abiudieanda sunt Ceo poe- tae, id quod olim quamvis dubitanter posui praeeunte Sehneidewino p. 152 et comprobante Hartungo. Carmina enim haudquaquam sunt expertia artis Simonideae, ut Schneidewino visum. Equidem non dubito, *) Iunghahn adversatur Plutarcho, immemor etiam Themistoclem filiabus nomina Μνησιπτολέμαν et Νικομάχην indidisse, vid. Plut. The- mist. c. 32; item nomina Ἰταλία et Σύβαρις quorsum spectent, aperit Themistoclis oratio ap. Herod. VIIL 62. Adimanti filius Aristeus Ol. 87, i praefuit Corinthiorum copiis Potidaeae.