SIMONIDES. ' 4p certis iudiciis falso Simonidi attributa esse mihi visus sum per- spieere, obelo in margine addito insignivi, neque vero adpunxi, quidquid dubitationi obnoxium; nam paradosis saepenumero incerta admodum. Veteres rerum gestarum seriptores cum adhibent epi- grammata publieis monumentis inscripta, poetae nomen reticent: qui post secuti sunt, pendent ex auctoritate eorum, «qui primi Pimonidis epigrammata undique conquisita et collecta ediderunt. Eorum autem carminum, quae privatis monumentis addita fuerunt, paradosin multo magis incertam esse apparet. liaque si haec editio epigr:mmatum ad nos propagata esset, eriticis non deesset addubitandi copia: nune, cum illam syllogen nobis aetas inviderit alque necesse sit reliquias epigrammatum denuo undique conquirere, multo iniquiore conditione utinur: nam qui propagaverunt haec epigrammata, poetae nomen saepe reticent, aut si addunt, auctores parum loeupletes sunt. Velut Anthologiae Palatinae, quae plurima Simonidis epigrammata suppeditat, in poetarum nominibus tra- dendis quam ineerta sit fides, satis superque constat. Sed quo magis huius instrumenti auetoritas vacillat, eo maior cautio est ad- hibenda, ut ne fundamenta penitus subducantur. Sane nomina poetarum epigrammatis in Anthologia adscripta multis ae variis obnoxia fuerunt erroribus, quos deprehendere plerumque proclive, expedire difficillimum. — Proeul autem habenda suspicio plurima nomina temere ac pro arbitrio esse addita: sane passim adespoton poematium suo arbitrio vindiceaverunt huie vel illi poetae, sed probabilem fere capientes coniecturam; sed plerumque vetere aliquo exemplo usi nomina in suum locum restituerunt. Nam in antiquis anthologiis carminibus adespotis nullus erat locus: qui postea epigrammatum eelogas condiderunt, hoc minus curaverunt, quo aecessit librariorum socordia, qui saepe nomina adscripta neglexe- tatem principis editionis Simonideorum epigrammatum convellendam: velut ep. 132 quod supra p. 445 docui receptum fuisse in hanc syllogen, omnis veritatis notas prae se fert; nihilominus Kirchhoff ausus est Simonidi abiudieare, argumentis usus levissimis, ut suo loco exposui. — Epigr. 163 receptum fuisse in editiones testatur Aristophanes By- zantius, qui Simonidi attribuit: Aristoteles tanquam adespoton adhibuit ita, ut appareat ignorasse philosophum Simonidis esse poematium. Locu- pletissimus auctor Aristoteles, praesertim eum Ὀλυμπιονικῶν indices eondiderit, in quo opusculo condendo etiam eiusmodi titulos non neglexisse videtur, non tamen propterea Simonidi epigramma illud derogandum: nam etiam principum virorum scripta aliorum studiis emendantur et augentur, poteratque carminis auctor, quem ignoravit Aristoteles, postea indagan. A rebus incertis iudicium cohibere decet; dem particula tantum carminis servata est, ut vel nomen victoris nos ateat.