446 ENS : POETAE MELICI. derogare his nomen Simonidis, quoniam Aristides retieuit, qui eruditis hominibus hune libellum destinaverat: nam putidiuseulum fuisset, singulis elogiis more grammatieorum Simonidis nomen praemittere: etiam tunc ea omnibus satis erant nota, et si qui forte minus mémoria tenebat, faeile tamen rhetoris institutum perspexit. y. At quo iure singula epigrammata ab iis, qui primi Simonidis carmina collegerunt vel postea additamentis amplificarunt, huie poetae sint attributa, in quaestione versatur. Velut poematia 105 et 142, quae Cimonis res ad Eurymedontem gestas spectant, critici fere abrogaverunt Simonidi, quoniam existimant poeta iam defuncto has laudes Cimoni partas esse. Equidem quaestionem hane maxime impeditam expedire conatus rettuli has res a Cimone gestas ad Ol 77, 4 extr. sive Ol. 78, 1 in. (vide, quae exposui ad ep. 142, neque poenitet eorum, quae olim seripsi), itaque olim existimavi Simonidem, qui Ol. 78, 1 extremo diem supremum obiit, has victorias praeconio suo ornare potuisse; nune mihi secus videtur. Simonides enim Syracusis defunctus et sepultus est, ut testantur reliquiae epigrammatis Callimaehei fr. 71. Fieri sane potest, ut Ceus poeta Hieronis hospitio per complures annos usus redierit Athenas ae deinde rursus Syracusas domicilium contulerit, .Sed si ponimus poetam Ol. 78, 1 Athenis eommoratum haee epi- grammata condidisse, iter Siciliense et poetae obitum minimo temporis momento diremta fuisse statuamus necesse est, quod parum est probabile: neque poetam Syracusis commorantem in Atheniensium gratiam haec poematia fecisse verisimile. Itaque iam haec epigrammata Simonidi abiudico quae alius quis poeta aequalis, Melanthius opinor vel Archelaus vel Ion denique Chius, quibus Cimonem familiariter usum esse constat, condidit: sed cum Simonides potissimum publiea monumenta bellorum Medi- corum memoriae dedicata versibus decoravisset, non est mirum, si haud ita multo post tituli eiusdem saeculi, sed a Simonide alieni, huie poetae attributi sunt, quos qui primus collegit Simo- nidis poemata, tralaticiam famam secutus, non dubitavit in ordinem recipere*). Haec igitur duo epigrammata et si quae alia quae ad ipsum poetam attinebant, praemitterent: sequebantur elogia civitatibus ordinatis quemadmodum in tripode Delphico et in monu- mento Olympiae earum nomina incisa erant, quem ordinem etiam Ari- Stides secutus est. *) Non tamen temere abutendum est Hac observatione ad auctori-