SIMONIDES. : 445 haee subiecit: ὥστε ὥρα σοι σκώπτειν αὐτοὺς ὡς ἀδολέσχας τινὰς νεκροὺς καὶ οὐκ εἰδότας ἡσυχίαν ἄγειν" κἀτά σε ἀνήρ τις Σιμω- νίδειος ἀμείψεται' ὦνθρωπε, κεῖσαι ξῶν ἔτι μᾶλλον τῶν ὑπὸ γῆς ἐκείνων (Simon. fr. 00). φέρε δὴ καὶ ταῦτα ἐξέτασον" & Μοῖσα yàg .. . . ϑεριξομένα (Simon. fr. 96). ταῦτ᾽ οὐ δοκεῖ σοι σαφῶς ὃ ποιητὴς ἑαυτὸν ἐπαινῶν λέγειν ὡς γόνιμον καὶ πύριμον εἰς τὰ μέλη; τί δ᾽ ἐπειδὰν λέγῃ μέ μοι καταπαύετε.... αὐλός (Simon. fr. 46). taque adversarium facete redarguens adhibet versum Simonideum ex melieo carmine fr. 60,*) et tandem reversus ad propositum, a quo declmnaverat, docet ipsum quoque poetam ingenue laudes suas testificatum esse.**) Iam Simonide et melicis poetis absolutis transit rhetor ad historiarum scriptores. In aperto igitur est, disputationem de titulis, in quibus Graecae civitates sempiternam rerum gestarum gloriam magnifice extulerunt, parecbasin esse, sed ut par est non alienam a proposito. Si- monidi sui fidueiam non defuisse in principio et in fine capitis rhetor comprobavit: iam quemadmodum supra, ubi de epicis poetis verba fecit, ostendit heroes in carminibus Homericis multa gloria- ios esse, ita hie doeet Athenienses, Laconas, Corinthios in car- minibus Simonideis suas virtutes eximie praedicavisse: Simonideis per omnia elogiis utitur rhetor: quid enim perversius, quam aliorum poetarum carmina adhibere, aut aliena Simonideis inter- serere? Itaque omnia haec epigrammata res bellis Medicis vel paulo ante gestas illustrant; nam si Aristides dedita opera de laudis studio, quo omnes omnino civitates ducuntur, disputaturus erat, exempla diversarum aetatium proposuissei; nune quoniam de Simonide tam suarum quam alienarum laudum praecone dieit, ex huius poetae carminibus documenta erant petenda. Rhetor dum librum, qui Simonidis epigrammata continebat, evolvit, statim in peematium, quod poeta octoginta annos natus scripserat, incidit; iam cum pergit explicare volumen, animum advertit ad elogia publieis monumentis destinata, eaque res eum permovit, ut paulisper a proposito digrederetur. Itaque omnia epigrammata, quae Aristides adhibuit, in editionibus carminum Simonideorum, quas Alexandrini eritiei adornaverunt***) olim legebantur, neque amplius par est, *) Nisi forte haec quoque verba ex epigrammate repetita sunt. **) Fr. 46. Simonidem diei manifestum est, neque unquam quis- quam hic haesitavit. **) Videntur veteres grammatici epigrammata ita disposuisse, ut ea,