444 ' ^ ^ ^ POETAE MELICI. Laconum, Corinthiorum eelebrantur; ep. 132 ad bellum Athe- niensium adversus Boeotos et Chaleidenses Ol. 68, reliqua ad bella Medica referuntur: nusquam autem rhetor poetam plane nominat, neque tamen dubitavi omnia Simonidi attribuere, vid, ep. 90. 104. 142. 132. 91. 97. Ἐπ his tria 142, 91, 97 in Anthologia vel in schol. Aristid. Simonidis nomen prae se ferunt, ac Thermopylense quidem elogium (ep. 91) a suspicione satis defendit Herodotus, cuius verba si quis religiose interpretatur, a Simonide scriptum esse intelliget, Sed tria ἀνεπέγραφα sunt tra- dita, ep. 90 elogium Marathonium Lycurgus orator agnoscit, sed de auctore tacet, ep. 104 solus Aristides servavit, ep. 132 Hero- dotus alique usurpant praetermisso poetae nomine. Si propterea, quod tria epigrammata Simonidis esse aliunde constat, huie poetae totidem adespota vindieassem, levitatis crimen ἃ me avertere non ausim: at omni animi intentione Aristidis libellum iterum ae saepius lectitavi, itaque rhetoris institutum perspexi, quod fugere solet eos, qui errantibus oculis libros per- currunt. Aristides ut se a vanitatis crimine defenderet, aliorum exemplo se tuetur, docens ab antiquissimis temporibus Graecorum esse ingeniorum φρονεῖν ἐπὶ τοῖς ἑαυτοῦ. Hoc epicorum carmina satis superque testari asserit, tum ad melieos poetas accedit, Sapphonis, Alemanis, Pindari versibus usus: iam Pindaro adiungit Simonidem (T. II p. 510), cui plurimum se tribuere dicit propter egregiam viri modestiam (σωφροσύνην), sed hune quoque magni- fice de se sensisse; exempli gratia rhetor subiecit ep. 146, in quo Simonides memoriae vim, qua praeter ceteros excelluit, praedicat: sed expectationem nostram, fore ut rhetor ex Simonidis carminibus alia iactationis doeumenta proferat, frustratur, nam docet etiam vietores in ludieris certaminibus, quorum encomia Simonides et Pindarus seripserint, laudis studio ductos esse, ac postquam haec paucis perstrinxit, ostendit civitates quoque rerum a civibus suis gestarum monumentis gloriosos addere titulos: ví δέ σοι βούλεται τὸ παράγφαμμα ᾿᾿Αϑηναῖοι ἀπὸ Θηβαίων 3 ἢ Περσῶν, ἢ “ακε- δαιμόνιοι ἀπὸ τῶν ὀείνων: ἡ ὅτι δή ποτ᾽ ἂν ἡ τοὐπίγραμμα, ἐξαλει- σπτέον ; *) ἄρα σοὶ καὶ τὰ τοιάδε δόξει ἀλαζονεία τις εἶναι" “Ελλήνων προμαχοῦντες ᾿4ϑηναῖοι Μαραϑῶνι κτλ. ac deinceps sex epigram- mata singillatim percenset, ut id quod posuerat confirmaret. No- vissimum loeum obtinet elogium Corinthiorum (ep. 97), cui rhetor *) Ita haee scribenda, vulgo legitur ἀπὸ τῶν δείνων, ἢ ὅτι δήποτ᾽ ἂν, ἢ τοὐπίγραμμα ἐξαλειπτέον.