442 : POETAE MELICI. Simonideis versibus utuntur, ἐπίγραμμα vel ἐλεγεῖον dieunt, ut quaevis fere pagina adnotationis arguit. Simonidem nominatim appellant eius epigrammatis usi Herodotus et Aristoteles atque omnes deinceps. 'Theodoridas Mnasaleae aequalis poetae epi- grammata sub examen vocans vitio illi vertit, quod presserit Si- monidis vestigia potius, quam suapte natura valeat, vid. Anth. P.AXHI 21: ἹΜνασάλκεος τὲ σᾶμα τῶ Πλαταιίδα τῷ ᾿λεγῃοπονῶ" ἁ Μῶσα δ᾽ αὐτῶ τᾶς Σιμωνίδα σπάϑας ἧς ἀποσπάραγμα. ἢ) Meleager Gadarensis, qui antiquorum epigrammatographorum carmina anthologio inseruit, praeter ceteros Simonidem adhibuit, in prologo, ubi honoris ergo mulieres Sappho, Anyte, Moero primo loeo recensentur, continuo cum Melanippide Ceus poeta subsequitur: À-— καὶ νεὸν οἰνάνϑης κλῆμα Σιμωνίδεω Denique manifestum est, tam eos poetas, qui proximis saeculis floruerunt, quam eos, qui post Alexandri Magni mortem hoc poesis genus illustraverunt, Anyten, Mnasalcam, Callimachum, alios saepenumero haec ipsa quae feruntur Simonidis nomine epi- grammata imitatos esse.**) Adde huc, quod eum poetarum, qui ante Simonidem vel post usque ad Alexandrinorum saeculum scripsere epigrammata, tenues reliquiae, plerumque singula tantum poematia extent, unius Simonidis nomine nonaginta fere tradita sunt, ut ea praetermittam, quae manifesto errore huic sunt atíri- buta. Planissime igitur apparet insignem maxime fuisse poetam, *) Seripsi σπάϑας, cod. Pal. πλάϑας, vulgo, ex Salmasii ut videtur correctione, πλάτας. 'Iheodoridas apte Simonidis artem in his poe- matis eollocatam cum textoris opera componit. **) Qui Simonidem de honore deiecit, certe debebat quaerere, quem in eius locum substitueret: nam Simonidis saeculo constat hoc genus poesis primum laeta cepisse incrementa: ab antiqua enim simplicitate, quam germanis Simonidis poematis vindieat Kaibel, plurimum abhor- rent poetae, qui post Simonidis discessum in Siciliam Cimonis res gestas versibus decoraverunt, id quod arguunt tria epigrammata quae post- quam Cimon eum collegis expeditione ad Strymonem Ol. 77, 3 pro- spere confecta Athenas rediit, honoris ergo pilis incisa sunt, item epi- grammata in memoriam belli ad Eurymedontem gesti facta (vid. Simon. ep. 106 et 142), quae eum Simonideae artis haud sint expertia, huic poetae attributa esse non mirabimur.