di SIMONIDES. . 2 441 Elogia iam ante Simonidem poetae subinde familiaribus gratifieati sunt, sed prineeps Ceus poeta hoe carminum genus ita illustravit, ut legem quasi sanxisse videatur, quam qui post seeuti sunt religiose servarent. Neque vero amicis tantum gra- tifieatus est, sed etiam civitatibus, quae studiose eius operum expetebant, ut publiea monumenta decoris versibus ornarent. Praecipue res a Graecis bello Medico praeclare gestae uberrimam materiam poetae suppeditabant: plurima tunc monumenta honoris ergo sunt excitata, «quae posteris proderent memoriam eorum, qui pro communis patriae libertate gravissimum subierunt diseri- men. Singularem hanc animorum elationem spirant etiam Simo- nidis elogia, qui quemadmodum optimus quisque Graecorum tune animatus fuit, praeclaris versibus rerum magnitudini convenienter expressit. Haec elogia, quae rerum gestarum non interiturg monumenta esse videbantur, poetae generosum animum atque ingenii ubertatem satis superque declarant. At Kaibel omnia epigrammata, quibus Simonidem publiea monumenta in memo- riam rerum Medicarum ornavisse traditum sit, sese eripuisse arbitratur. His detractis parvi erat moliminis reliqua poematia censoria nota adpungere. Itaque Kaibel confidenter edixit vanam esse opinionem pervagatam, Simonidem epigrammatis condendis praecipuam laudem consecutum esse, quem Byzan- tini demum magistelli epigrammatographis aecensuerint (Mus. Rhen. 459). Sane Tzetzes Prol. Lycophr. p. 238 seripsit ἐπιγραμματογράφοι δὲ ποιηταὶ Σιμωνίδης 0 παλαιός, οὗ 'Hgo- δοτος μέμνηται, qui respexit Herod. VII 228, ubi ep. 94 historiographus adseripsit. Suidas autem et Eudocia Hesychium describentes, eum Simonidis poemata recensent, etiam ἐπιγράμ- porc memorant: iusto enim ordine in veteribus editionibus erant poemata digesta, singularis liber comprehendit epigrammata, hunc ἐπιγραμμάτων librum testificantur Apio, Trypho, Hepbaestio, Herodianus, Stobaeus, vid. ep. 179, 159, 131, 166, 175, 176. Novit haec veterum grammaticorum testimonia Kaibel (M. Rh. 451), nihilominus putat Suidae tantum et 'Tzetzae auctoritate inter epigrammatum poetas esse relatum. Atqui plurimi seri- ptores inde ab Herodoto et Thucydide usque ad Aristidem, Pau- saniam et Athenaeum, ut novieios auctores praetermittam, cum tium nomina testantur, fortasse non cnrebant titulo, in quo seriptum erat Amphictyones hoc elogii honore Peloponnesios et Lacedaemonios decoravisse,