'SIMONIDES. ' 439 Σῆμα Θεόγνιδος εἰμὶ Σινωπέος, ᾧ μ᾽ ἐπέϑηκεν Γλαῦκος ἑταιρείης ἀντὶ πολυχρονίου. vel donaticum 158: Κρὴς ᾿ἄλκων Διδύμου Φοίβῳ στέφος ἼΙσϑμι’ ἑλὼν πύξ. Atque haec cum sint et exilia οὐ in Anthologia, cuius va- eillat auctoritas, tradita, Simonide principe poetarum vix digna videntur. Rursus si quod amplius est carmen ac nitore com- mendabile, suspicioni est obnoxium, quoniam abhorret a simplici- tate, quam omnia antiqua epigrammata in lapidibus obvia prae se ferunt. Quamvis στηλοκόπαι nostri plurima investigaverint poematia, iamen eorum, quae ad Simonidis saeculum vel ulteriora tempora sint referenda, exiguus est numerus: atque haec quidem fere omnia privatis, non publieis monumentis incisa non poeta, sed versifioator unus de multis composuit: manifestum igitur secus iudieare, qui haec cum Simonideis poematis componat, velut, Kai- belio omnia sunt suspecta, quae quorsum spectent nisi lemmate addito intelligi non possit. Atqui id ipsum indicio est, non esse novieia vel demonstrativi generis, sed olim inscripta monumento, in quo id quod desideramus extrinsecus fuit additum. Anliquissimi tituli perbreves sunt neque numeris adstricti, donativa pariter atque epitaphia nihil fere nisi nomina exhibent: nec minus parci verborum fuerunt, qui primi fecerunt versus, velut Aivío τόδε σῆμα Τιμοκλῆς ἐπέϑηκπε *) vel Βάστα Κάρας Σάμιος "Hey τήνδ᾽ ἀνέθηκεν ἘΞ) vel “Ἱυσέᾳ ἐνθάδε σῆμα πατὴρ Σήμων ἐπέϑηκεν. *) Kaibel Epigr. Gr. 14 nescio quo errore captus dieit me in hexametrum Rossio auctore redegisse, qui Hist. litt. Gr. [ 386 scripsi: »,Auf einem Grabmale, ebenfalls bei Eleusis, finden Sieh zwei kurze logaoedische Reihen, die man vergeblich i in einen Hexameter 2 zu bringen versucht hat. 4 **) Servavit Hesychius, ubi Ἥρῃ τήνδε ϑήρην cv. legitur, mani- festam interpolationem τήνδε Ἤρην (unde mendosum ϑήφην provenit) segregavi.