438 zd POETAE MELICI. Herodotus indagare nequiverit, neque eos, qui post vixerint, in- vestigare potuisse, nedum nobis licere: nullius igitur momenti esse si qui novicii auctores, velut Cieero vel Aristides, Simonidi haee vindiceent. Sed fundamentum huius argumentatiomis sub- ruendum est. Putat enim Kaibel Herodotum nescire nomen poetae, quod retieuerit. Historiarum seriptores et oratores saepenumero carminum, quae in publicis monumentis inscripta fuerunt, testimonio utuntur, sed nusquam poetarum nomina ad- liciunt; nam carmen quis scripserit, nihil refert, titulus monu- menti in medio positi satis superque habet auctoritatis. Τ708- que Herodoti silentium, quo tanquam fundamento Kaibelii disputatio nititur, nullius est momenti ad hane quaestio- nem solvendam. Uno hoc loco praeter solitum poetae fit mentio, quoniam amici mortui memoriam pila ac titulo hono- ravit.") Amphietyones, qui gentibus gloriosi eertaminis parti- cipibus tituli honorem denegaverunt, si haud gravate Megistiae privato hdmini concesserunt, gratificati sunt Simonidi, qui eum Amphietyonum rogatu publica monumenta versibus suis ornavisset impetravit, ut pietati erga defunctum amicum satisfacere sibi permitterent. Certum igitur exploratumque est Simonidem iria haee elogia condidisse, E p 5. Deinde Kaibel speciem Simonidei epigrammatis delineavit, non Cei poetae carminibus adhibitis, quorum suspecta omnino est fides, sed titulis antiquis, qui lapidibus incisi etiam nune extant. Ad hane normam examinans quae Simonidis ferun- tur epigrammata facili negotio existimat germana a subdi- licis segregari posse, neque mirum si denique eo devenit, ut tantum non omnia Simonidi abiudicearet: nam pauca ad- modum ad perpendiculum isti regulae respondent, velut epita- phium 118: *) Herodotus Simonidem monumenti auctorem, non elogii scripto- rem dicit, privati hominis monumentum, quod amieus defuneto excita- vit, segregans a publicis gentium monumentis. Poetam vero, qui pri- mus hoe poesis genus praeclarissime illustravit, quando amici tumulum epitaphio decorat, non aliena opera usum esse consentaneum est. Herodoti loeum importuno librariorum additamento ἐπίγραμμα auctum esse non animadverterunt critici; τὸ τοῦ μάντιος est sepulcrum sive tumulus (σῆμα).