E SIMONIDES. : 481 matoris, non historici esse confidenter pronuntians. Diffieillimum est, eum, qui adversarii partes suscepit, iudieii aequitatem per omnia servare, sed neque eruditionem neque fidem desiderabit, qui cireumspecto iudieio examinaverit libellum. ^ Neque malae fraudis suspicio cadit in Corinthiacam orationem, quam Emperius Suo iure negavit Dionis esse, sed quod Favorino attribuit, mihi quidem non persuasit. Neque alter alterius libro usus est; quod dietitant personatum Dionem epigrammata ex Plutarchi libello petiisse, nego ac pernego: obstat huie opinioni non solum insignis scripturae varietas, quam passim deprehendimus, sed etiam id quod sophista Simonidi attribuit carmina, quae sine poe- tae nomine adhibuit Plutarchus.*) Usus est uterque editione Si- monideorum carminum; quod si aliena epigrammata in hanc re- cepta fuerunt, malae fraudis neque eos, qui primi hane syllogen eondiderunt, nedum eos insimulabimus, qui his auctoribus confisi subditieia pariter atque germana testimonii loco proferunt. 4. Simonidi attribuuntur tria elogia pilis olim inscripta prope Thermopylas im memoriam Peloponnesiorum, Spartanorum, Me- gistiae vatis (Simon. ep. 91, 92, 94), neque quisquam criticorum ausus est poetam de possessione deiicere: solus Kaibel confidenter derogat Simonidi ep. 91 et 92, incertae admodum auctoritatis ep. 94 esse contendit, auctore usus Herodoto, qui gravissimus est testis; nam ceteri novicii sunt. Herodotus ubi tria elogia adseripsit, haec addit: ἐπιγράμμασι μέν νυν καὶ στήλῃσι ἔξω ἢ τὸ τοῦ μάντιος ἐπίγραμμα ᾿Δἀμφικτύονές εἰσί σφεας οἱ ἐπικοσμή- σαντες, τὸ δὲ τοῦ μάντιος Μεγιστίξω Σιμωνίδης ὃ “εωπρέπεός ἐστι κατὰ ξεινίην ὃ ἐπιγράψας. "Unde Kaibel conficit, ignorari, quo iure ep. 94 Simonidi attribuerit Herodotus, quandoquidem in monumentis poetarum nomina epigrammatis non sint addita; illud certum esse et exploratum, historiarum seriptorem nihil accepisse de auctore ep. 91 et 92; itaque cum tria& carmina eodem tempore monumentis incisa sint, et duorum elogiorum auctor iam Herodoti saeculo ignotus fuerit, consentaneum esse, non scripsisse Simonidem, eui tertium (94) tribuatur: nam quae *) Fortasse quispiam comminiscatur, sophistam traditam scripturam suo periculo immutavisse et Simonidis nomen addidisse, ne Plu- tarehum expilasse coargui posset: per me licet hae interpretatione utantur, qui ealumniatoris, non boni iudicis partes suscipiunt.