436 . T d POETAE MELICI. leguntur, nisi quod in Anthologiam recepta sunt, cuius mulla est auctoritas: sed eadem fraudis suspicio cadit etiam in reliqua epi- grammata Corinthiis scripta, tam ea, quae istis pseudepigraphis libellis solis accepta referimus, quam quae alii praeterea testi- fieantur, ep. 96, 97 (etiam Aristides eiusque schol. novit), ep. 197 (ex Chamaeleonte descriptum, nam quod Theopompus testificari videtur, errorem subesse credo),*) denique vel maxime suspeeta sunt Atticum ἀδέσποτον (in quo ταῦτα deprehendimus) 135 et Naxiacum 136, utrumque enim legitur in libello de malignitate Herodoti, quamquam ep. 135 etiam Plutarchus in vita Themi- stoelis testificatur. Culpandus autem inprimis is, qui Plutarchi personam gerit, nam inde haec carmina petiit, qui Corinthiacam Seripsit orationem. Contendunt autem non solum omnia haec carmina falso Simonidi adseripta, sed omnino artis expertia et novicia esse, sed ad quod saeeulum referenda sint, noluerunt aperire. Si, quod illi censent, auctor ep. 134 revera soeripsit ὅπλ᾽ ἀνέϑεντο “Δατοῖ, quod vitium vix Byzantino magistello est. condonandum, et epigrammata et pseudepigraphi isti libelli indigni omnino sun$) qui Graecarum litterarum monumentis ad- scribantur. Scilicet multi, si qui liber eriticis visus est falso in- seripbus esse, tanquam subditicium et manifestae fraudis con- vietum omnino eximendum numero censent. Pythagoreum, qui Timaei personam induens de anima mundi libellum concinnavit, iure doli mali insimulaveris; sed multa sunt pseudepigrapha scripta ἃ fraudis suspicione omnino aliena: libellus de republica Atheniensium, qui perperam Xenophontis nomine fertur, si quis alius antiquus et germanus est, item libellus praeclarissimus περὶ ὕψους, qui Longino, vel περὶ σχημάτων, qui Herodiano gramma- tico vulgo adscribitur, alique multi. In hune numerum etiam isti libelli referendi sunt, siquidem opusculum περὶ κακοηϑείας Ἡροδότου Plutarcho est abiudieandum, quod haudquaquam est exploratum: nam quamquam acrimonia, qua Herodoti invidia et malevolentia castigatur, passim malitiae haud expers est, id quod a moribus et ingenio Plutarchi alienum esse videtur, non tamen propterea ausim librum Chaeronensi abiudicare: nam cetera indi- cia, quibus quis fortasse utatur, minus etiam reprobando opusculo sufficiunt, de quo satis iniquum iudicium tulit Iunghahn, decla- *) Ep. 112 item Corinthiacum, quod una Anthologia propagavit, segregant, eredo quod a rebus Medicis alienum.