SIMONIDES, : 431 equestri cecidisse testifieatur. Plutarchus, qui in vita Aristidis €. 19 numerum ab Herodoto IX 69 proditum memorat, iure haec addit: ϑαυμαστὸν οὖν τὸ Ἡροδότου, πῶς μόνους τούτους φησίν ἐς χεῖρας ἐλϑεῖν τοῖς πολεμίοις, τῶν δ᾽ ἄλλων Ἑλλήνων μηδένα᾽ καὶ γὰρ τὸ πλῆϑος τῶν πεσόντων μαρτυρεῖ καὶ τὰ μνή- ματα ἢ κοινὸν γενέσϑαι τὸ κατόρϑωμα᾽ καὶ τὸν βωμὸν οὐκ ἂν ἐπέγραψαν οὕτως. εἰ μόναι τρεῖς πόλεις ἠγωνίσαντο, τῶν ἄλλων ἀτρέμα καϑεξζομένων. Prorsus enim incredibile de tot tantisque Soeiorum copiis neque prioribus proeliis neque in ipso diserimine ullos interemtos esse. Civitates praeter fas suo honore orbatae, eum de iniuriis conquererentur, postea impetraverunt tumuli et elogii decora, ac fortasse etiam indigni velut Elei et Manti- nenses in honoris societatem pervenerunt. Qui primi epigrammatis clarorum poetarum colligendis ope- ram dederunt, saepe vel incertam secuti coniecturam, vel mysta- gogorum memoriae nimis faciles aures praebentes aliena carmina interseruerunt, neque tamen existimandum eos per omnia summa levitate hoc munere funetos esse. Non defuerunt, qui religiose poetarum nomina investigarent, id quod docet epigramma Ther- mopylis in "Thespiensium tumulo inseriptum (vid. supra p. 428). Neque Simonidi hoc elogium adseripserunt, quod proclive erat, neque Thespiensi alicui poetae, gratifioaturi ambitioni eivitatis, quam iure μουσοφίλητον Corinna dixit, sed Philiadi Megaxrensi, homini peregrino neque nominis claritatem adepto, hos versiculos vindicarunt, plane ut appareat, non levibus suspicionibus indul- sisse, sed idoneorum testium auctoritatem secutos esse. Nam quamvis Simonides praecipue egregia illa facinora praeconio suo ilustraverit, tamen alii quoque memoriam illius saeculi epigram- matis propagaverunt, vid. Aristid. Π 209 ὥστε τοῖς προτέροις ἔργοις ἐκπεπληγμένων τῶν ποιητῶν roig Or εἰσήεσαν oí βάρβαροι πραχϑεῖσιν, Ope τις ὕμνησεν αὐτῶν εἰς ταῦτα ὕστερον. ἘὉ) 2. De Simonidis epigrammatis largam disceptandi materiam praebent quaestiones, quas lunghahn edidit Berol. 1869 et quae *) Monumenta dicit in tumulis, quos inanes fuisse auctor est He- rodotus, posita, quae Plutarchi aetate etiam tunc integra servata erant. **) Cavendum est ne quotquot epigrammata eius aetatis servata sunt, uni Simonidi vindicentur; velut distichon ap. Marpoer. p. 160: ἀρξάμενοι πρῶτοι τειχίζειν τόνδ᾽ ἀνέϑηκαν Βουλῆς καὶ δήμου δογμασι