430 POETAE MELICTI. verbis Pausaniae, qui plures fuisse tumulos dilucide testari bre- vitatis gratia noluit. Item uterque dieit Athenienses suos se- orsim terrae mandavisse, at dissentiunt de ceteris gentibus. Pau- sanias haud dubie erravit, his commune sepulcrum vel potius monumentum tribuens: si in hoc tumulo μνῆμα χαλκοῦν positum fuisset, socii maiore honore forent affecti quam Lacedaemonii et Athenienses. Hoc monumentum, quod Pausanias unus memoravit, Graecos in memoriam vietoriae Plataeensis excitavisse credo, fuit igitur μνῆμα Ἑλλήνων κοινόν. Pausaniae error videtur inde re- petendus, quod circa hoc monumentum tumuli ceterarum gentium erant siti: titulum enim huie monumento non fuisse subieetum arguit Plut. vit. Aristid. 19, qui cum contra Herodotum disserens adhibuerit epigramma in ara lovis Liberatoris inscriptum, huius monumenti titulum non praetermississet*): nam commode poterat uti Plutarchus hae inseriptione, qua plànum fiebat hoc monu- mentum aut ab omnibus Graecis in proelii memoriam aut ho- nori reliquorum sociorum dedicatum esse. Omisso igitur Pausaniae testimonio Herodoto confidimus a Singulis gentibus mortuos seorsim sepultos esse: recenset autem praeter Lacedaemonios et Athenienses tumulos Tegeatarum, Me- garensium, Phliasiorum**), aperte professus aliorum monumenta postea addita esse, velut Aeginetarum.***) Sed hie quoque non tam vanitas Graecorum, quam Pausaniae et Lacedaemoniorum insolentia culpanda, qui videntur compluribus gentibus tituli ho- norem invidisse: in Aeginetas certe non cadit opprobrium, quod Herodotus omnibus his facit (ἐπαισχυνομένους τῇ ἀπεστοῖ τῆς μάχης), namque ipse Herodotus eorum copias in acie recenset IX 28, adde IX 79 et 80. Fortasse nullus Aegineta in ipso proelio occisus, ut eorum eopias prorsus integras ex hoc gravissimo bello discessisse non est verisimile. Ipse Herodotus IX 70 recenset quot Spartani 1), "Tegeatae, Athenienses in proelio mortem obierint, IX 69 Megarensium et Phliasiorum plurimos in pugna *) Plutarchum Chaeronensem, qui urbis et agri Plataeensium anti- quitates diligentissime investigavit, haec loca visitavisse certum est. **) Horum nomina pilae ostentabant, elogia utrum addita fuerint necne, incertum, nam Herodotus de epigrammatis tacet, Pausanias tan- tum Simonidis carmina Atheniensium et Lacedaemoniorum sepulcris adseripta memorat. Sed verisimile has quoque pilas elogio non ca- ruisse, cf. ad Simon. ep. 102. 103. ***) Verba Herodoti supra p. 429 et 427 adscripsi. $3) Helotarum occisorum muneram, quem haud exigom. fuisse par est, Herodotus non indieavit. ᾿. -