428 ' POETAE MELICI. Si discrepant qui posterioribus saeeulis monumenta bello- rum Medieorum recensent Strabo et Pausanias ab Herodoto, neque huius neque illorum de auetoritate addubitandum aut veri simile post Herodoti aetatem faciem illorum locorum, qui egre- giorum quondam facinorum testes fuerunt, penitus immutatam esse. Monumenta ae tumuli, quos viderunt Strabo et Pausanias, iam Herodotus novit, sed quia diligenter sceiscitatus elogia pu- blica auctoritate inscripta ab iis, quae postea addita sunt, se- greganda esse intellexit, haee quidem praetermisit. Hic igitur dissensus Herodoti fidem planissime confirmat. Herodotus Thermopylis tria elogia, Peloponnesiorum, Sparta- norum, Megistiae vatis, Amphictyonum auetoritate pilis inscripta fuisse memoriae prodidit VII 928. At Strabo IX 425 quinque pilas in communi sepulero positas esse tradit et Locrorum elo- gium adhibet: καϑάπερ καὶ τὸ ἐπίγραμμα δηλοῖ τὸ ἐπὶ vij πρώτῃ τῶν πέντε στηλῶν τῶν περὶ Θερμοπύλας ἐπιγεγραμμένον πρὸς τῷ πολυανδρίῳ. Accedit elogium Thespiensium, quod Stephanus Byz. v. Θέσπεια adsoripsit: καὶ ἐπίγραμμα τῶν ἀναιρεθέντων ὑπὸ τῶν Περσῶν, ἦν δὲ Φιλιάδου τοῦ Μεγαρέως" ἄνδρες, vol ποτ᾽ ἔναιον ὑπὸ κροτάφοις “Ἑλικῶνος: λήματι τῶν αὐχεῖ Θεσπιὰς εὐρύχορος. Quamquam enim Thespienses etiam proelio Plataeensi interfue- runt (Herod. IX 30), hoc tamen epigramma non dubito ad Ther- mopylensem pugnam referre, in qua Thespiensium virtus singu- laris enituit.) Itaque quinque recuperavimus epigrammata, ac totidem columellas sitas esse auctor est Strabo. Sed ambigas, uirum Strabo monumenti, quod Simonidis consilio Megistiae ho- nori dedicatum est, rationem habuerit necne: equidem antea (p. 1149 ed. 3) hanc quaestionem in medio reliqui, sed Locrenses $i tituli honorem impetraverunt, etiam Phocensium desideriis satis factum esse verisimile; quinta igitur columella fuit Phocen- sium: hue denique accessit Megistiae monumentum. Ut Herodoti et Strabonis inter se dissentientium testimonia *) Elogium non integrum servatum; biaa olim fuisse videntur di- sticha, quemadmodum epigramma in Megistiae honorem quattuor ver- sibus constat: duo tituli (Sim. ep. 91. 92) duobus versieulis occisorum laudes comprehendunt, tertium (ep. 93) utrum distichon an tetrastichon fuerit incertum, vid. adn. NMecepi v. 1 Brunekii emendationem, nam in libris est ἄνδρες 9" of, quam lectionem si sequimur, alius gentis nomen in exordio earminis memoratum fuisse statuendum: at 'l'hespienses ''he- banorum societatem parum honorificam aversatos esse consentaneum est.