SIMONIDES, 421 mumenta referenda esse consentiunt periti. Simonides enim prae- ler ceteros hoc poesis genus illustravit iisque «qui post secuti sunt consummatae artis exemplum ad imitandum proposuit. Huc aecedit, quod Simonides suam operam illustribus potissimum ho- minibus temporibusque dicavit, itaque poematia, quae «quidem publieis monumentis inscripta fuerunt, rerum bellis Medicis ge- siarum gravissima suppeditant testimonia, Sed «quo iure Simo- nidi aiiribuamus epigrammata, quae eius nomine feruntur, in quaestione versatur, quam controversiam cum penitus dirimere non liceat, pro viribus tamen in commentario expedire studui. De singulis epigrammatis cum suo loco dictum sit, nonnulla prae- munienda sunt quaeslioni, quae plena est inter doctos indoctos- que dissensionis. 1. Qui nuper studiose et naviter de fide et auctoritate epi- grammatum disputaverunt, quae Simonidis nomen prae se ferunt, id agunt, ut etiam quae veteres seriptores testifieati suni, tan- ium non omnia in suspicionem vocent. Hine igitur ordiendum. Bellis Medicis confectis et.civitates et homines privati, qui gloriosi laboris non fuerunt participes, ambitiose expetebant com- munionem laudis, qua merito fruebantur, qui fortiter hostiles im- petus propulsaverant; inde rerum gestarum memoria fictis titulis vitiata. Quousque ambitio immoderata progressa sit, ostendit Herodotus, narrans IX 85 post pugnam Plataeensem tumulos inanes in memoriam eorum, «ui illi pugnae non interfuerant, exaggeratos esse: τῶν δὲ ἄλλων ὅσοι καὶ φαίνονται ἐν Πλαταιῇσι ἐόντες τάφοι, τούτους δέ, ὡς ἐγὼ πυνϑάνομαι, ἐπαισχυνομένους τῇ ἀπεστοῖ τῆς μάχης, ἑκάστους χώματα χῶσαι κεινὰ τῶν ἐπιγινομένων εἵνεκα ἀνθρώπων. ἐπεὶ καὶ Αἰγινητέων ἐστὶ αὐτόϑι καλεόμενος τάφος; τὸν ἐγὼ ἀκούω καὶ δέκα ἔτεσι ὕστερον μετὰ ταῦτα, δεηϑέν- τῶν τῶν “ἰγινητέων, χῶσαι Κλεάώδην τὸν Δὐτοδίκου, ἄνδρα Πλα- veia, πρόξεινον ἐόντα αὐτῶν. Hoc Merodoti testimonium Plu- Gwchus de maledie. Herod. c. 42 acriter sane et facete perstrin- git, velut Simonidis ep. 140 inserens quaerit: μὴ καὶ τοῦτο Κλεάδας ἤ τις ἄλλος, ὦ Ηρόδοτε, κολακεύων τὰς πόλεις ἐπέγραψεν; οὐ rursus c. 43 non sine exaggeratione historiarum scriptorem inseetatur (xewà δὲ πολυάνδρια τιμώμενα ἑκάστοις, ψευδῶν δὲ γραμμάτων μεστοὶ τρίποδες ἑστᾶσι καὶ βωμοὶ παρὰ τοῖς ϑεοῖς), verum reapse nihil protulit, quo Herodoti fidem in hac quidem memoria elevaret,