ΧΙ - : Ee 1018 APPENDIX ANACREONTEORUM. Appendice hac continentur praeter adespoton poema (εἰς τὰ βρουμάλια ἀκολούϑου τοῦ γραμματικοῦ) loannis Gazaei, Constan- tini Siculi, Leontis Magistri οὐ Georgii Grammatici carmina, quae Matranga Anecedotorum volumine, quod Romae (a. 1850) edidit, publiei iuris fecit. Leguntur haee earmina pleraque in codice Barberino, ex quo idem ille, Matranga Sophronii Anacreontea edidit in Spieilegii Vaticani vol. IV, cui codici praemissus est: index carminum (quem Matranga Spic, Vat. IV Praef. p. XXXVI seq. adseripsit), in quo quidem indice multo plura carmina re- censentur, quam ipse codex exhibet: quamquam Matrangae dili- gentiae non nimium tribuendum, qui cum asterisco notaverit car- mina perdita, usus est hac nota etiam in a&despoto carmine εἰς τὰ βρουμάλια, idem tamen dixit Praef. p. XXXVI occupare hanc odam duo codicis folia, et postea edidit in Anecdotis. Usus autem est Matranga in Anecdotis praeter codicem Barberinum etiam eod. Vindobonensi et Laurentiano (vid. Praef. Anecd. p. 25 seqq.) sed parum dilucide de his libris exposuit. — Co- dicem Barberinum n. 246 saeculi XI vel XII denuo contulit Studemund, itaque lieuit multos errores a Matrauga commis- $08, quos vel in epecedosi, vel postea, cum tertiam editionem praepararem, sustuleram, codicis ipsius auctoritate corrigere. Con- tinet autem liber omnia carmina praeter tria Constantini Siculi poemata, quae Matranga vel ex Laurentiano vel ex Vindobonensi libro videtur descripsisse. (Codicem Barberinum notavi littera B. De codice Laurentiano (XXXII 52, saec. XIV), quem idem Stu- demund inspexit, dixi ad Constantini earm. 2 et Georgii carm. 4. De Vindobonensi codice nihil innotuit. loannis Gazaei, qui sexto saeculo adseribitur, supersunt car- mina sex, septimum quod recensetur in indiee cod. Barb. τοῦ 99*