NX, ' — 1046 ANACREONTE A. Anacreontea. De originibus horum carminum accurate et docte disputavit C. G. Stark (Quaestiones Anacreonticae Lips. 1846): neque iamen, quod ille existimat, germanum ullum Anacreontis carmen in his inest, sed recentioris originis sunt omnia, diversis ila quidem aetatibus composita et temporis decursu identidem immutata: quae quas subierint vicissitudines, ostendi ad carmen 3: et hinc potissimum intelligitur, quanta sit adhibenda cautio in his carminibus ad criticae artis leges corrigendis. Carmina eo ordine exhibeo, quo in codice leguntur, vulgari ordine insuper significato. — Collectanea haec carmina quam varias subierint vicissitudines et quemadmodum sensim amplificata sint, perspiciet, qui ad metrorum diversitatem potissimum animum adverterit. A principio enim haec sylloge comprehendebat tantum carmina hemiambis inclusa, id quod etiam nunc (fitulus testificatur. Haec carmina breviuseula ut plurimum et tenui sermone conscripta nec leporis expertia haud dubie vineunt poemata dimetris ionicis com- posita, ampliora fere et fucato nitore insignia, quae rhetorum et sophi- starum potius artem, quam poetarum produnt, ut prae illis sordeant, nisi forte unum vel alterum ad antiquum exemplar est compositum, velut 31. His quidem noviciis admodum cantilenis aueta est postea principalis sylloge. Accessit denique Byzantinorum hominum sedulitas, qui utroque versuum genere usi cantilenas ineptas plerumque et semi- barbaras addiderunt. Verum haec pluribus persequi non est huius loci. — Ceterum non recepi neque carmen εἰς νεκρὸν "A0cviv, quod Theocrito vulgo tribuitur, sed JBéíonis potius esse videtur, neque J'heodori Pro- dromi carmen, quod est editum in Notitiiss et Exe. Codd. Paris. ΝΠ 2 p. 125, nee denique Pauli Silentiarii carmen εἰς τὰ iv Πυϑίοις ϑερμά. Contra alia quaedam carmina in Appendice subieci, de quibus dicetur suo loeo. — Anacreontea propagata sunt solo Anthologiae Pa- latinae exemplo, in quo carminibus figuratis subiecta leguntur: ex hoc libro primus Henricus Stephanus foras dedit: Spaletti librum, qui tune Vaticanae bibliothecae thesauris conditus erat, denuo examinavit Romae 1781 (83) parum ille quidem diligenter: denique tertium contulit Rose Parisis, ubi eam partem codicis, quae Anaereontea continet, relictam esse constat, idemque edidit Lipsiae 1868. Codex Palatinus plurimas lectionis varietates exhibet vel supra vel in margine additas: ac non- nulla quidem ipse librarius suo periculo videtur correxisse, sed plera- que aliunde ascivibó: nam aperta menda, velut πέϑων pro πεέϑων, alia id genus vel sensu cassa, velut 51, 5 παραμένων pro περέμεννον, neque- unt correctori tribui. Videtur aliud exemplum adhibuisse, unde trans- tulit passim varias scripturas, alias autem repperit opinor in archetypo, quod descripsit, id quod arguunt duplices scripturae eiusdem versus in ordinem verborum receptae 4, 10. 11 et 61, 14. 15, item saepius