142 . ^ POETAE MELICI. poetae et grammatici Alexandrini tamquam venusiissimum οὗ ommibus numeris absolutum praeclaris laudibus extulerunt, quam- quam fuerunt, qui hoc carmen poetriae abiudiearent, vide fr. 1. Quoniam heroicis versibus erat conditum, Suidas Erinnam émo- ποιὸν appellat, sed poematium illud a lyricae poesis virtute haud procul abfuisse consentaneum est. Praeterea Erinna etiam epi- grammata composuit, quae Meleager in suam eoronam recepit 926 (IV 1, 12); hine íria etiammune in Anthologia Palatina extant. Quamquam autem epigrammatum antiquiorum auctores plerum- que incerti, duo tamen haud dubie Erinnae sunt: nam ipsa nomen suum professa est in secundo epigrammate (5, v. 8), eum hoc autem epigrammate arctissima necessitate est tertium con- iunctum (6). Iam quoniam haec epigrammata quamvis venusta tamen ab antiquitatis simplicitate aliquantum recedere videntur, fortasse aliquis existimet, colum maioris, epigrammata minoris Erinnae esse: verum hane coniecturam satis superque redarguit sive Leonidae sive Meleagri auctoritas Anth. Pal. VII 13: Παρϑενικὴν νεαοιδὸν ἐν ὑμνοπόλοισι μέλισσαν Ἤρινναν, Μουσῶν ἄνϑεα δρεπτομέναν, “Ἄιδας sig ὑμέναιον ἀνάρπασεν᾽ ἦ δὰ τόδ᾽ ἔμφρων εἶπ᾽ ἐτύμως € παῖς" βάσκανος ἔσσ᾽ ido. igitur illa virgo, quae summam musieae artis laudem conseeuia praematura morte extincta est, etiam epigrammata ista cóndidit: nam novissima verba deprompta sunt ex epigr. 6, 3. Sapphus illam amicam et aequalem fuisse tradunt, sed certe Erinnae re- liquiae quae supersunt haud quaquam produnt singulare Sap- phieae poesis studium: neque aeolico, sed dorico sermone usa est Erinna (secundum Suidam colus fuit ποίημα «Αἰολικῇ καὶ “ωρίδι διαλέκτῳ), itaque non est verisimile eam in insula Lesbo natam esse: nam de pairia quoque inter veteres grammalieos . fuit lis (vide infra): qui Lesbiam dicunt, videntur hoc hariolati esse, quoniam animadvertebant Erinnam propter carminum ve- nustatem cum Sapphone componi. Ac propterea Erinna haud dubie etiam suppar aetate clarissimae poeiriae visa est: nam epigrammata quidem Erinnae, quae supersunt, argumento sunt opinor, has poetrias multorum annorum spatio divisas esse: sed eui aetati adscribenda sit, non liquet: nam Plinii, qui Myronem artificem ab Erinna nominatum esse testatur, manifestus esi error, . vide infra, quamvis statua poetriae a Naucyde faeta eum Plinii verbis satis convenire videatur.