VII. ML ἀν ' ERINN A. De Erinnae aetate satis difficilis est lis: nam Suidas et Eustathius Sapphus amicam et aequalem fuisse tradunt, quae memoria nulli iam dubitationi foret obnoxia, si certum esset Erin- nam à Sapphone esse commemoratam, vide quae dixi ad Sapph. fr. 77. At Eusebius poetriam cirea Ol. CVII 1 inelaruisse auctor est; haec igitur nullo pacto inter se possunt conciliari. Iam Tatianus adv. Gr. 51 auctor est ἃ Naucyde poetriae statuam esse factam, qui quidem seeundum Plinium cirea Ol. XCV clarus fuit, aetate ille qui- dem tunc iam provectior, ut, videtur: igitur hie fictor non potuit vir- ginis, quae L fere annis post vixit, signum facere; id quod iam Welcker (Opuse. II 149) reetissimo iudicio usus intellexit: tamen Benn- dorf (de Anthol. gr. epigr. p. 8) ea qua solet temeritate adver- satur, qui levissimis usus argumentis Erinnam claram poetriam Alexandri magni aetate (Philippi Macedonis certe dicere debebat) vixisse contendit; velut ex Propertio II 2, 21, qui post Corin- nam creditur Erinnam nominavisse, colligit, Erinnam Corinna fuisse natu minorem, ut mirer Benndorfium non usum esse Me- leagri disticho, ut Erinnam Rhiani aequalem fuisse argueret: atque Propertianus ille versus tam foede corruptus est, ut om- nino sit dubium, an recte Erinnae nomen ibi sit restitutum. Quare eum constet iam cirea Ol, XCV Erinnam statuae honore decoratam fuisse, si Eusebio fides est habenda, necesse est sia- tuamus duas eiusdem nominis poetrias fuisse, claram maiorem, quam Eusebius prorsus silentio praetermisit, alteram ignobilem, quam solus chronographus memorat, cuius memoria penitus est extincta; nam reliquorum testimonia omnia spectant eam Erin- nam, quae musicae artis laude inclaruit, neque possunt ad di- versas poetrias revocari. Eam autem, quae nobile nomen nacta . est, maiorem fuisse Naucydis statua testificatur. Haec Erinna, eum praematura morte extincta sit, unum tantum poematium versuum CCC, quod 4Aexére fuit inscriptum, reliquit, quod et