96 | — ' POETAE MELICI. libertate et audacia usus, ut vel iis locis, qui integri prope- modum sunt servati, difficillimum sit poetae ingeniosissimi con- silium satis assequi. Cum primum has reliquias. redintegrare conarer, dispares pericopas mihi videbar discernere, itaque carmen lege solutum esse existimabam: sed verissime animadvertit Ahrens carmen constare strophis XIV versuum, atque Blass idem. assecutus est. lia lege numerorum reperta iam licet etiam mutilatas et vitiatas carminis partes ad certam normam exigere, Neque veteres gram- matieos strophieum esse carmen latuit, sed si fides habenda notis in col. II additis?) strophas breviores et dispares discripserunt, ut strophae VIII versuum et strophae VI versuum alternis vicibus iterarentur. Comparet enim paragraphi nota —— in col. II post v. 1 evanida quidem (...) sed non dubia, deinde post v. 9 et rursus post v. 15, ui plane appareat in charta stropham quar- tam in duas dispares strophas octonorum alteram, alteram seno- rum versuum diremtam fuisse. "Tum paragraphus addita v. 25 et rursus v. 29, sed librarii negligentiam hic licet animadvertere qui debebat notam v. 23, non v. 25 subicere. Col, I nullas notas exhibet, quoniam sinistra margo perdita: sed librarii neg- ligentia culpanda, quod nulla notarum vestigia in col. III com- parent**) nisi quod v. 10, ubi nova stropha initium eapit, legi- tur »OYT. APA, quae nota metrica paràgraphus vel διπλῆ potius esse videtur ***), quam spiritus lenis index, qui negationi non solet addi ^ Verum haee notatio, quam in charta deprehendimus, in- solens prorsus est: nam paragrapho utebantur in carminibus monostrophis, ubi eadem strophae species usque iteratur, ad sirophas dirimendas 7), sed in hoc carmine, ubi seeundum ve- terum grammaticorum discriptionem dispares strophae alternis vieibus copulantur, strophae VIII versuum paragrapho ——, stro- *) Eggeri exemplum cum has notas non exhiberet, non potui iis uli: sed quod col. 11 29 paragraphum additam esse testabatur, id in- dicio esse dixi, olim pericopas diremtas fuisse. S» Quod tribus deinceps versibus 18, 19, 20 non subiecta, sed in margine addita videtur —, cavendum, ne fallaci specie decipiamur, nam scholia prioris paginae hoc loco cum poetae versibus propemodum coaluerunt, *"*) Variatur enim nota poragraphi, 71 vel PF, ef. Osann Anecd. Rom. p. 329. ,U Hephaest. p. 133: παρὰ μὲν τοῖς λυρικοῖς, ἂν μὲν μονόστροφον τὸ ἄσμα d «cQ ἑκάστην τίθεται στροφὴν ἡ παράγραφος, εἶτα ἐπὶ τέλους τοῦ ἄσματος ἡ κορωνίς. ^ *