94 ^ -^pOETAE MELICI. deterritus Alcmanis has reliquias in integrum restituere pro viri- bus aggressus est; et nonnulla quidem recte emendavit, sed alia levissimis coniecturis tentavit, neque potuit inceptus labor sue- cedere, quandoquidem falsam concepit opinionem, non continui carminis partem esse servatam, sed a grammatico aliquo ex di- versis carminibus haec decerpta et pro arbitrio coniuncta esse. Ipse de his Alemanis reliquis primum disserui in Philologo XXII p. 1 seq., tum retractavi et inserui editioni 8 Lyricorum poe- iarum, denique in addendis exhibui has paginas litteris maius- eulis, usus exemplo, quod ἃ 1865 editum est in sylloge char- tarum Parisimarum (Notices et exiraitls de Mamuscrits 'T. XVII 2 p. 416 seq. n. 71; ipsius chartae exemplum exhibet tab. 2). Hoe exemplum, quamvis non potuerit plane desideriis nostris satis facere, quandoquidem lithographi opera usi sunt editores, insigni et fide et cura confectum esse apparet. Nune demum licuit non solum penitus persentiscere, quam diffieile sit chartae litteras rudi admodum librarü manu exaratas expedire, sed etiam chartae habitu cognito propius aecedere ad veram scripturam indagan- dam: itaque illo exemplo usus quantum per temporis angustias lieuit, nonnulla rectius administravi, quam antea, ubi praeter unum Eggeri apographum nullum criticam artem factitanti fuit instrumentum. Iam post meam qualemeunque operam in his Alemamnis re- liquiis instaurandis collocatam alii certatim studia sua huc con- tulerunt, velut Ahrens in Philologo XXVII 241 seq. et 577 seq. et Blass in Museo Rhenano XXIII p. 545 seq. et XXV p. 177 [et in Herma XIII p. 15 seq. et XIV p. 466 seq.] qui a. 1869 [et 1877] ipse Parisiis chartam denuo examinavit et inprimis in pag. III plurima expedivit. Praeter hos de Alemanis poemate optime meritos memorandus Christ, qui in Philologo XXIX 211 seq. de aliquot locis disputavit, et Canini, qui Parisiis a. 1870 commentationem edidit (Fragment du parthénce d' Aleman vestaurd, commenté ct traduit), qui denuo diligenter nec sine fructa chartae seripturas pervestigavit. [De scholiorum reliquiis cf. Blass in Herma XIII.] Alemanis has reliquias esse planissime docent veterum gram- malticorum testimonia, vide ad p. 1 v. 6 et p. II v. 27. 30. 81, atque etiam si testium auctoritate destituti essemus, nemo opinor dubitaret haee Laconico poetae vindicare. Egger insigne hoc poematis fragmentum, quód versibus CI constat, hymno in Dios- euros adscripsit, quem antea secutus sum: etenim p. 1 v. 6