ALCMAN, . 23 Φοίναις 0$ καὶ ἐν ϑιάσοισιν ἀνδρείων παρὰ δαιτυμόνεσσιν πρέπει παιῶνα κατάρχειν. Insignes hae reliquiae carminis Parthenii ex Aegyptiacorum sepulerorum situ in lueem protractae sunt: repperit hoc chartae fragmentum Mariette anno 1855 in sepulero, quod fuit haud ita proeul a secunda Pyramide, eamque chartam Eggero permisit qui, postquam Brunet de Presle recte perspexit Alemanis esse versus, edidit in libro, qui inscriptus est: Mémoires d'histoire ancienne et de philologie Parisiis 1863 p. 159 seqq. Paginae sunt tres, sed primae paginae pars sinistra abscissa ita ut nullus versus sit integer; tertiae paginae deterrima est eonditio, nam etiam postquam iteratis studiis examinata est illa pars, plurima incerta; commode igitur accidit, ut certe media pagina fere integra sit servata. In pag. I et II 34, in III 33 versus leguntur. Addita sunt in marginibus*) scholia, lectu dif- fieiliora ut fieri solet et partim evanida. Apparet autem haec ex amplis veterum grammaticorum commentariis in breviarium redacta et selecta esse: nam diffieillima haec poemata, si quae alia, interpretum industriam exercuerunt: sed integrum commen- tarium non capiebant harum paginarum angustiae. Eggerus quidem satis habuit apographum chartae litteris minuseulis publici iuris faeere, paucis quibusdam locis poetae verba instaurare vel interpretari conatus: sed continuo B. ten Brnk in Philologo XXI p. 126 seq. negotii difficultate haud oiv καὶ vov ἔτι καλεῖσθαι (λέγει Ἔφορος), παρὰ δὲ τοῖς Σπαρτιάταις μὴ διαμεῖναι καλούμενα ὁμοίως πρότερον᾽ παρ᾽ Aixuüvi γοῦν οὕτω κεῖσθαι. Φοίναις ... κατάρχειν. — V. 1. Φοίναις, φοίνες B (ex corr. φϑοίναις, nt K), ϑοίναις n (a m. 8.) o, φοίνινες CDhis. — V.2. ἀνδρείων͵ ἀνδρίων BCDhi, ἀνδρεΐων Meineke. — παρὰ, Cobet παρ. — V. 8. πρέπει Ordin vulgo πρέπε. m In pag. I1 24, 25, 26 etiam intervalla versuum adnotationibus interpretum recipiendis inserviunt. Praeterea in ima miürgine alia le- guntur, quae quorsum spectent, incompertum vefut sub p. I NOIKATTOI: O..NO..ON Et haec quidem maiore interstitio diremta sunt a poetae versibus p. I et Il, sed p. III scholiis subscriptis contigua.