IV. τος ' 818 ALCMAN*. EIX AIA AYKAION. 1—8. 1. [1] AZuu.wuu-uu-uu ἐν -uvuuv ORA MU VE USC RS Aleman. Grammatiei, qui Alemanis earmina in ordiném redege- runt, poemata in deorum honorem composita praemiserunt, quos quoad lieuit secutus sum: nam varia carminum genera, quae videntur gram- maíici separatim edidisse, nos aegre discernimus propter reliquiarum paucitatem. Erant hymni i. e. poemata quae ad similitudinem carmi- num, quibus hymnorum proprium est nomen, prope accedebant, erant paeanes, hyporchemata et inprimis parthenia: hoc genus carminum, quod Aleman praeter cetera frequentavit, fortasse compluribus libris comprehensum fuit. Orsi autem sunt grammatici ut par erat a carmine in lovem. Huius hymni argumentum illustrat Himer. Or. V8: ᾿Δλκμαίων δ᾽ ὁ τὴν Δώριον λύραν Δυδίοις κεράσας ἄσμασιν, ἐτύγχανε μὲν διὰ τῆς Σπάρτης εἰς Διὸς «υκαίου κομίξων ἄσματα, οὐ μὴν παρῆλϑε τὴν Σπαρ- την, πρὶν καὶ αὐτὴν τὴν πόλιν καὶ Διοσκόρους ἀσπάσασϑαι. Nam haec verba haud dubie significant poetam hymno in Iovem inseruisse Spartae et Dioseurorum laudes. At composuit poeta etiam peculiare carmen in Dioseuros, atque huic carmini vel propter argumenti similitudinem .grammatici secundum tribuerunt locum (vid. fr. 9). Et ipsi quidem numeri versuum indieio sunt, utrum fragmentum aliquod de Dioseuris ad hymnum I an ad hymnum ΤΙ pertineat, nam hymnus 1 constat, ut testatur Maximus Planudes, strophis ternorum versuum, sed ὠνομοίων, quae usque iterabantur, sed hymnus II dispari numerorum genere ei strophis ut videtur amplioribus; verum ubi poetae sententia tantum refertur, ambigi lieet, «quo quidque sit referendum. Disseruit de his Schneidewin ad Orion. p. 1seqq., sed veram rei rationem non perspexit. Hymni in Iovem singulae strophae ternis constant versibus, duobus daetylieis, tertio iambico: verum hic versus negotium facessit, nam quarto loco bis reperitur spondeus (fr. 4 et 6), qui trimetrorum legi prorsus adversatur. Itaque olim existimavi trocbaicum esse trimetrum *) Numeri adiecti sunt editionis Welckerianae. *