M ve PRAEFATIO. Theodorus Bergk priusquam a. 1881 ultimum diem obiret mihi mandavit ut editionis poetarum lyricorum Grae- eorum volumen alterum et tertium, quae quartis curis aucta atque emendata reliquerat, publici iuris facerem. Quo mandato quanti me fecerit vir illustrissimus grato animo agnovi: imposuit autem mihi munus, cui me parem non esse non dubitabam nisi aecederet consilium auxilium- que viri in poetis Graecis continuo versati. Neque spes quam conceperam me fefellit. Eduardus enim Hillerus, qui in his studiis habitat quemque noveram et Bergkium magni facere et ab Bergkio magni esse habitum, hane curam non sane ubique facilem expeditu non detrectavit, eumque id solum spectaret, ut haec editio ita prodiret quemadmodum Bergkius eam adornatam voluit, pietatis insigne documentum dedit et de poetarum Graecorum fragmentis optime meruit. Hilleri igitur operae tribuendum est quod quarta haec editio tam nitide adeoque ex editoris mente absolvi potuit. Ser. Bonnae Kal. -Iuliis 1882. Arnoldus Schaefer.