##### edition (lat) 1 Legerat huius Amor titulum nomenque libelli: 2 'Bella mihi, video, bella parantur' ait. 3 'Parce tuum vatem sceleris damnare, Cupido, 4 Tradita qui toties te duce signa tuli. 5 Non ego Tydides, a quo tua saucia mater 6 In liquidum rediit aethera Martis equis. 7 Saepe tepent alii iuvenes: ego semper amavi, 8 Et si, quid faciam, nunc quoque, quaeris, amo. 9 Quin etiam docui, qua posses arte parari, 10 Et quod nunc ratio est, impetus ante fuit. 11 Nec te, blande puer, nec nostras prodimus artes, 12 Nec nova praeteritum Musa retexit opus. 13 Siquis amat quod amare iuvat, feliciter ardens 14 Gaudeat, et vento naviget ille suo. 15 At siquis male fert indignae regna puellae, 16 Ne pereat, nostrae sentiat artis opem. 17 Cur aliquis laqueo collum nodatus amator 18 A trabe sublimi triste pependit onus? 19 Cur aliquis rigido fodit sua pectora ferro? 20 Invidiam caedis, pacis amator, habes. 21 Qui, nisi desierit, misero periturus amore est, 22 Desinat; et nulli funeris auctor eris. 23 Et puer es, nec te quicquam nisi ludere oportet: 24 Lude; decent annos mollia regna tuos. 25 Nam poteras uti nudis ad bella sagittis: 26 Sed tua mortifero sanguine tela carent. 27 Vitricus et gladiis et acuta dimicet hasta, 28 Et victor multa caede cruentus eat: 29 Tu cole maternas, tuto quibus utimur, artes, 30 Et quarum vitio nulla fit orba parens. 31 Effice nocturna frangatur ianua rixa, 32 Et tegat ornatas multa corona fores: 33 Fac coeant furtim iuvenes timidaeque puellae, 34 Verbaque dent cauto qualibet arte viro: 35 Et modo blanditias rigido, modo iurgia posti 36 Dicat et exclusus flebile cantet amans. 37 His lacrimis contentus eris sine crimine mortis; 38 Non tua fax avidos digna subire rogos.' 39 Haec ego: movit Amor gemmatas aureus alas, 40 Et mihi 'propositum perfice' dixit 'opus.' 41 Ad mea, decepti iuvenes, praecepta venite, 42 Quos suus ex omni parte fefellit amor. 43 Discite sanari, per quem didicistis amare: 44 Una manus vobis vulnus opemque feret. 45 Terra salutares herbas, eademque nocentes 46 Nutrit, et urticae proxima saepe rosa est; 47 Vulnus in Herculeo quae quondam fecerat hoste, 48 Vulneris auxilium Pelias hasta tulit. 49 Sed quaecumque viris, vobis quoque dicta, puellae, 50 Credite: diversis partibus arma damus, 51 E quibus ad vestros siquid non pertinet usus, 52 Attamen exemplo multa docere potest. 53 Utile propositum est saevas extinguere flammas, 54 Nec servum vitii pectus habere sui. 55 Vixisset Phyllis, si me foret usa magistro, 56 Et per quod novies, saepius isset iter; 57 Nec moriens Dido summa vidisset ab arce 58 Dardanias vento vela dedisse rates; 59 Nec dolor armasset contra sua viscera matrem, 60 Quae socii damno sanguinis ulta virum est. 61 Arte mea Tereus, quamvis Philomela placeret, 62 Per facinus fieri non meruisset avis. 63 Da mihi Pasiphaën, iam tauri ponet amorem: 64 Da Phaedram, Phaedrae turpis abibit amor. 65 Crede Parim nobis, Helenen Menelaus habebit, 66 Nec manibus Danais Pergama victa cadent. 67 Impia si nostros legisset Scylla libellos, 68 Haesisset capiti purpura, Nise, tuo. 69 Me duce damnosas, homines, conpescite curas, 70 Rectaque cum sociis me duce navis eat. 71 Naso legendus erat tum, cum didicistis amare: 72 Idem nunc vobis Naso legendus erit. 73 Publicus assertor dominis suppressa levabo 74 Pectora: vindictae quisque favete suae. 75 Te precor incipiens, adsit tua laurea nobis, 76 Carminis et medicae, Phoebe, repertor opis. 77 Tu pariter vati, pariter succurre medenti: 78 Utraque tutelae subdita cura tua est. 79 Dum licet, et modici tangunt praecordia motus, 80 Si piget, in primo limine siste pedem. 81 Opprime, dum nova sunt, subiti mala semina morbi, 82 Et tuus incipiens ire resistat equus. 83 Nam mora dat vires, teneras mora percoquit uvas, 84 Et validas segetes quae fuit herba, facit. 85 Quae praebet latas arbor spatiantibus umbras, 86 Quo posita est primum tempore virga fuit; 87 Tum poterat manibus summa tellure revelli: 88 Nunc stat in inmensum viribus aucta suis. 89 Quale sit id, quod amas, celeri circumspice mente, 90 Et tua laesuro subtrahe colla iugo. 91 Principiis obsta; sero medicina paratur, 92 Cum mala per longas convaluere moras. 93 Sed propera, nec te venturas differ in horas; 94 Qui non est hodie, cras minus aptus erit: 95 Verba dat omnis amor, reperitque alimenta morando; 96 Optima vindictae proxima quaeque dies. 97 Flumina pauca vides de magnis fontibus orta: 98 Plurima collectis multiplicantur aquis. 99 Si cito sensisses, quantum peccare parares, 100 Non tegeres vultus cortice, Myrrha, tuos. 101 Vidi ego, quod fuerat primo sanabile, vulnus 102 Dilatum longae damna tulisse morae. 103 Sed quia delectat Veneris decerpere fructum, 104 Dicimus adsidue 'cras quoque fiet idem.' 105 Interea tacitae serpunt in viscera flammae, 106 Et mala radices altius arbor agit. 107 Si tamen auxilii perierunt tempora primi, 108 Et vetus in capto pectore sedit amor, 109 Maius opus superest: sed non, quia serior aegro 110 Advocor, ille mihi destituendus erit. 111 Quam laesus fuerat, partem Poeantius heros 112 Certa debuerat praesecuisse manu; 113 Post tamen hic multos sanatus creditur annos 114 Supremam bellis imposuisse manum. 115 Qui modo nascentes properabam pellere morbos, 116 Admoveo tardam nunc tibi lentus opem. 117 Aut nova, si possis, sedare incendia temptes, 118 Aut ubi per vires procubuere suas: 119 Dum furor in cursu est, currenti cede furori; 120 Difficiles aditus impetus omnis habet. 121 Stultus, ab obliquo qui cum descendere possit, 122 Pugnat in adversas ire natator aquas. 123 Impatiens animus nec adhuc tractabilis artem 124 Respuit, atque odio verba monentis habet. 125 Adgrediar melius tum, cum sua vulnera tangi 126 Iam sinet, et veris vocibus aptus erit. 127 Quis matrem, nisi mentis inops, in funere nati 128 Flere vetet? non hoc illa monenda loco est. 129 Cum dederit lacrimas animumque impleverit aegrum, 130 Ille dolor verbis emoderandus erit. 131 Temporis ars medicina fere est: data tempore prosunt, 132 Et data non apto tempore vina nocent. 133 Quin etiam accendas vitia inritesque vetando, 134 Temporibus si non adgrediare suis. 135 Ergo ubi visus eris nostra medicabilis arte, 136 Fac monitis fugias otia prima meis. 137 Haec, ut ames, faciunt; haec, quod fecere, tuentur; 138 Haec sunt iucundi causa cibusque mali. 139 Otia si tollas, periere Cupidinis arcus, 140 Contemptaeque iacent et sine luce faces. 141 Quam platanus vino gaudet, quam populus unda, 142 Et quam limosa canna palustris humo, 143 Tam Venus otia amat; qui finem quaeris amoris, 144 Cedit amor rebus: res age, tutus eris. 145 Languor, et inmodici sub nullo vindice somni, 146 Aleaque, et multo tempora quassa mero 147 Eripiunt omnes animo sine vulnere nervos: 148 Adfluit incautis insidiosus Amor. 149 Desidiam puer ille sequi solet, odit agentes: 150 Da vacuae menti, quo teneatur, opus. 151 Sunt fora, sunt leges, sunt, quos tuearis, amici: 152 Vade per urbanae splendida castra togae. 153 Vel tu sanguinei iuvenalia munera Martis 154 Suspice: deliciae iam tibi terga dabunt. 155 Ecce, fugax Parthus, magni nova causa triumphi, 156 Iam videt in campis Caesaris arma suis: 157 Vince Cupidineas pariter Parthasque sagittas, 158 Et refer ad patrios bina tropaea deos. 159 Ut semel Aetola Venus est a cuspide laesa, 160 Mandat amatori bella gerenda suo. 161 Quaeritur, Aegisthus quare sit factus adulter? 162 In promptu causa est: desidiosus erat. 163 Pugnabant alii tardis apud Ilion armis: 164 Transtulerat vires Graecia tota suas. 165 Sive operam bellis vellet dare, nulla gerebat: 166 Sive foro, vacuum litibus Argos erat. 167 Quod potuit, ne nil illic ageretur, amavit. 168 Sic venit ille puer, sic puer ille manet. 169 Rura quoque oblectant animos studiumque colendi: 170 Quaelibet huic curae cedere cura potest. 171 Colla iube domitos oneri supponere tauros, 172 Sauciet ut duram vomer aduncus humum: 173 Obrue versata Cerialia semina terra, 174 Quae tibi cum multo faenore reddat ager. 175 Aspice curvatos pomorum pondere ramos, 176 Ut sua, quod peperit, vix ferat arbor onus; 177 Aspice labentes iucundo murmure rivos; 178 Aspice tondentes fertile gramen oves. 179 Ecce, petunt rupes praeruptaque saxa capellae: 180 Iam referent haedis ubera plena suis; 181 Pastor inaequali modulatur harundine carmen, 182 Nec desunt comites, sedula turba, canes; 183 Parte sonant alia silvae mugitibus altae, 184 Et queritur vitulum mater abesse suum. 185 Quid, cum suppositos fugiunt examina fumos, 186 Ut relevent dempti vimina curva favi? 187 Poma dat autumnus: formosa est messibus aestas: 188 Ver praebet flores: igne levatur hiems. 189 Temporibus certis maturam rusticus uvam 190 Deligit, et nudo sub pede musta fluunt; 191 Temporibus certis desectas alligat herbas, 192 Et tonsam raro pectine verrit humum. 193 Ipse potes riguis plantam deponere in hortis, 194 Ipse potes rivos ducere lenis aquae. 195 Venerit insitio; fac ramum ramus adoptet, 196 Stetque peregrinis arbor operta comis. 197 Cum semel haec animum coepit mulcere voluptas, 198 Debilibus pinnis inritus exit Amor. 199 Vel tu venandi studium cole: saepe recessit 200 Turpiter a Phoebi victa sorore Venus. 201 Nunc leporem pronum catulo sectare sagaci, 202 Nunc tua frondosis retia tende iugis, 203 Aut pavidos terre varia formidine cervos, 204 Aut cadat adversa cuspide fossus aper. 205 Nocte fatigatum somnus, non cura puellae, 206 Excipit et pingui membra quiete levat. 207 Lenius est studium, studium tamen, alite capta 208 Aut lino aut calamis praemia parva sequi, 209 Vel, quae piscis edax avido male devoret ore, 210 Abdere sub parvis aera recurva cibis. 211 Aut his aut aliis, donec dediscis amare, 212 Ipse tibi furtim decipiendus eris. 213 Tu tantum quamvis firmis retinebere vinclis, 214 I procul, et longas carpere perge vias; 215 Flebis, et occurret desertae nomen amicae, 216 Stabit et in media pes tibi saepe via: 217 Sed quanto minus ire voles, magis ire memento; 218 Perfer, et invitos currere coge pedes. 219 Nec pluvias opta, nec te peregrina morentur 220 Sabbata, nec damnis Allia nota suis. 221 Nec quot transieris et quot tibi, quaere, supersint 222 Milia; nec, maneas ut prope, finge moras: 223 Tempora nec numera, nec crebro respice Romam, 224 Sed fuge: tutus adhuc Parthus ab hoste fuga est. 225 Dura aliquis praecepta vocet mea; dura fatemur 226 Esse; sed ut valeas, multa dolenda feres. 227 Saepe bibi sucos, quamvis invitus, amaros 228 Aeger, et oranti mensa negata mihi. 229 Ut corpus redimas, ferrum patieris et ignes, 230 Arida nec sitiens ora levabis aqua: 231 Ut valeas animo, quicquam tolerare negabis? 232 At pretium pars haec corpore maius habet. 233 Sed tamen est artis tristissima ianua nostrae, 234 Et labor est unus tempora prima pati. 235 Aspicis, ut prensos urant iuga prima iuvencos, 236 Et nova velocem cingula laedat equum? 237 Forsitan a laribus patriis exire pigebit: 238 Sed tamen exibis: deinde redire voles; 239 Nec te Lar patrius, sed amor revocabit amicae, 240 Praetendens culpae splendida verba tuae. 241 Cum semel exieris, centum solatia curae 242 Et rus et comites et via longa dabit. 243 Nec satis esse putes discedere; lentus abesto, 244 Dum perdat vires sitque sine igne cinis. 245 Quod nisi firmata properaris mente reverti, 246 Inferet arma tibi saeva rebellis Amor. 247 Quidquid et afueris, avidus sitiensque redibis, 248 Et spatium damno cesserit omne tuo. 249 Viderit, Haemoniae siquis mala pabula terrae 250 Et magicas artes posse iuvare putat. 251 Ista veneficii vetus est via; noster Apollo 252 Innocuam sacro carmine monstrat opem. 253 Me duce non tumulo prodire iubebitur umbra, 254 Non anus infami carmine rumpet humum; 255 Non seges ex aliis alios transibit in agros, 256 Nec subito Phoebi pallidus orbis erit. 257 Ut solet, aequoreas ibit Tiberinus in undas: 258 Ut solet, in niveis Luna vehetur equis. 259 Nulla recantatas deponent pectora curas, 260 Nec fugiet vivo sulpure victus amor. 261 Quid te Phasiacae iuverunt gramina terrae, 262 Cum cuperes patria, Colchi, manere domo? 263 Quid tibi profuerunt, Circe, Perseïdes herbae, 264 Cum sua Neritias abstulit aura rates? 265 Omnia fecisti, ne callidus hospes abiret: 266 Ille dedit certae lintea plena fugae. 267 Omnia fecisti, ne te ferus ureret ignis: 268 Longus in invito pectore sedit amor. 269 Vertere tu poteras homines in mille figuras, 270 Non poteras animi vertere iura tui. 271 Diceris his etiam, cum iam discedere vellet, 272 Dulichium verbis detinuisse ducem: 273 'Non ego, quod primo, memini, sperare solebam, 274 Iam precor, ut coniunx tu meus esse velis; 275 Et tamen, ut coniunx essem tua, digna videbar, 276 Quod dea, quod magni filia Solis eram. 277 Ne properes, oro; spatium pro munere posco: 278 Quid minus optari per mea vota potest? 279 Et freta mota vides, et debes illa timere: 280 Utilior velis postmodo ventus erit. 281 Quae tibi causa fugae? non hic nova Troia resurgit, 282 Non aliquis socios rursus ad arma vocat. 283 Hic amor et pax est, in qua male vulneror una, 284 Tutaque sub regno terra futura tuo est.' 285 Illa loquebatur, navem solvebat Ulixes: 286 Inrita cum velis verba tulere noti. 287 Ardet et adsuetas Circe decurrit ad artes, 288 Nec tamen est illis adtenuatus amor. 289 Ergo quisquis opem nostra tibi poscis ab arte, 290 Deme veneficiis carminibusque fidem. 291 Si te causa potens domina retinebit in Urbe, 292 Accipe, consilium quod sit in Urbe meum. 293 Optimus ille sui vindex, laedentia pectus 294 Vincula qui rupit, dedoluitque semel. 295 Sed cui tantum animi est, illum mirabor et ipse, 296 Et dicam 'monitis non eget iste meis.' 297 Tu mihi, qui, quod amas, aegre dediscis amare, 298 Nec potes, et velles posse, docendus eris. 299 Saepe refer tecum sceleratae facta puellae, 300 Et pone ante oculos omnia damna tuos. 301 'Illud et illud habet, nec ea contenta rapina est: 302 Sub titulum nostros misit avara lares. 303 Sic mihi iuravit, sic me iurata fefellit, 304 Ante suas quotiens passa iacere fores! 305 Diligit ipsa alios, a me fastidit amari; 306 Institor, heu, noctes, quas mihi non dat, habet!' 307 Haec tibi per totos inacescant omnia sensus: 308 Haec refer, hinc odii semina quaere tui. 309 Atque utinam possis etiam facundus in illis 310 Esse! dole tantum, sponte disertus eris. 311 Haeserat in quadam nuper mea cura puella: 312 Conveniens animo non erat illa meo: 313 Curabar propriis aeger Podalirius herbis, 314 Et, fateor, medicus turpiter aeger eram. 315 Profuit adsidue vitiis insistere amicae, 316 Idque mihi factum saepe salubre fuit. 317 'Quam mala' dicebam 'nostrae sunt crura puellae!' 318 Nec tamen, ut vere confiteamur, erant. 319 'Brachia quam non sunt nostrae formosa puellae!' 320 Et tamen, ut vere confiteamur, erant. 321 'Quam brevis est!' nec erat; 'quam multum poscit amantem!' 322 Haec odio venit maxima causa meo. 323 Et mala sunt vicina bonis; errore sub illo 324 Pro vitio virtus crimina saepe tulit. 325 Qua potes, in peius dotes deflecte puellae, 326 Iudiciumque brevi limite falle tuum. 327 Turgida, si plena est, si fusca est, nigra vocetur: 328 In gracili macies crimen habere potest. 329 Et poterit dici petulans, quae rustica non est: 330 Et poterit dici rustica, siqua proba est. 331 Quin etiam, quacumque caret tua femina dote, 332 Hanc moveat, blandis usque precare sonis. 333 Exige uti cantet, siqua est sine voce puella: 334 Fac saltet, nescit siqua movere manum. 335 Barbara sermone est? fac tecum multa loquatur; 336 Non didicit chordas tangere? posce lyram. 337 Durius incedit? fac inambulet; omne papillae 338 Pectus habent? vitium fascia nulla tegat. 339 Si male dentata est, narra, quod rideat, illi; 340 Mollibus est oculis? quod fleat illa, refer. 341 Proderit et subito, cum se non finxerit ulli, 342 Ad dominam celeres mane tulisse gradus. 343 Auferimur cultu; gemmis auroque teguntur 344 Omnia; pars minima est ipsa puella sui. 345 Saepe ubi sit, quod ames, inter tam multa requiras; 346 Decipit hac oculos aegide dives Amor. 347 Improvisus ades, deprendes tutus inermem: 348 Infelix vitiis excidet illa suis. 349 Non tamen huic nimium praecepto credere tutum est: 350 Fallit enim multos forma sine arte decens. 351 Tum quoque, compositis cum collinet ora venenis, 352 Ad dominae vultus (nec pudor obstet) eas. 353 Pyxidas invenies et rerum mille colores, 354 Et fluere in tepidos oesypa lapsa sinus. 355 Illa tuas redolent, Phineu, medicamina mensas: 356 Non semel hinc stomacho nausea facta meo est. 357 Nunc tibi, quae medio veneris praestemus in usu, 358 Eloquar: ex omni est parte fugandus amor. 359 Multa quidem ex illis pudor est mihi dicere; sed tu 360 Ingenio verbis concipe plura meis. 361 Nuper enim nostros quidam carpsere libellos, 362 Quorum censura Musa proterva mea est. 363 Dummodo sic placeam, dum toto canter in orbe, 364 Quamlibet impugnent unus et alter opus. 365 Ingenium magni livor detractat Homeri: 366 Quisquis es, ex illo, Zoile, nomen habes. 367 Et tua sacrilegae laniarunt carmina linguae, 368 Pertulit huc victos quo duce Troia deos. 369 Summa petit livor; perflant altissima venti: 370 Summa petunt dextra fulmina missa Iovis. 371 At tu, quicumque es, quem nostra licentia laedit, 372 Si sapis, ad numeros exige quidque suos. 373 Fortia Maeonio gaudent pede bella referri; 374 Deliciis illic quis locus esse potest? 375 Grande sonant tragici; tragicos decet ira cothurnos: 376 Usibus e mediis soccus habendus erit. 377 Liber in adversos hostes stringatur iambus, 378 Seu celer, extremum seu trahat ille pedem. 379 Blanda pharetratos Elegia cantet Amores, 380 Et levis arbitrio ludat amica suo. 381 Callimachi numeris non est dicendus Achilles, 382 Cydippe non est oris, Homere, tui. 383 Quis feret Andromaches peragentem Thaida partes? 384 Peccet, in Andromache Thaida quisquis agat. 385 Thais in arte mea est; lascivia libera nostra est; 386 Nil mihi cum vitta; Thais in arte mea est. 387 Si mea materiae respondet Musa iocosae, 388 Vicimus, et falsi criminis acta rea est. 389 Rumpere, Livor edax: magnum iam nomen habemus; 390 Maius erit, tantum quo pede coepit eat. 391 Sed nimium properas: vivam modo, plura dolebis; 392 Et capiunt animi carmina multa mei. 393 Nam iuvat et studium famae mihi crevit honore; 394 Principio clivi noster anhelat equus. 395 Tantum se nobis elegi debere fatentur, 396 Quantum Vergilio nobile debet epos. 397 Hactenus invidiae respondimus: attrahe lora 398 Fortius, et gyro curre, poeta, tuo. 399 Ergo ubi concubitus et opus iuvenale petetur, 400 Et prope promissae tempora noctis erunt, 401 Gaudia ne dominae, pleno si corpore sumes, 402 Te capiant, ineas quamlibet ante velim; 403 Quamlibet invenias, in qua tua prima voluptas 404 Desinat: a prima proxima segnis erit. 405 Sustentata venus gratissima; frigore soles, 406 Sole iuvant umbrae, grata fit unda siti. 407 Et pudet, et dicam: venerem quoque iunge figura, 408 Qua minime iungi quamque decere putas. 409 Nec labor efficere est: rarae sibi vera fatentur, 410 Et nihil est, quod se dedecuisse putent. 411 Tunc etiam iubeo totas aperire fenestras, 412 Turpiaque admisso membra notare die. 413 At simul ad metas venit finita voluptas, 414 Lassaque cum tota corpora mente iacent, 415 Dum piget, et malis nullam tetigisse puellam, 416 Tacturusque tibi non videare diu, 417 Tunc animo signa, quaecumque in corpore menda est, 418 Luminaque in vitiis illius usque tene. 419 Forsitan haec aliquis (nam sunt quoque) parva vocabit, 420 Sed, quae non prosunt singula, multa iuvant. 421 Parva necat morsu spatiosum vipera taurum: 422 A cane non magno saepe tenetur aper. 423 Tu tantum numero pugna, praeceptaque in unum 424 Contrahe: de multis grandis acervus erit. 425 Sed quoniam totidem mores totidemque figurae, 426 Non sunt iudiciis omnia danda meis. 427 Quo tua non possunt offendi pectora facto, 428 Forsitan hoc alio iudice crimen erit. 429 Ille quod obscenas in aperto corpore partes 430 Viderat, in cursu qui fuit, haesit amor: 431 Ille quod a Veneris rebus surgente puella 432 Vidit in inmundo signa pudenda toro. 433 Luditis, o siquos potuerunt ista movere: 434 Adflarant tepidae pectora vestra faces. 435 Adtrahat ille puer contentos fortius arcus: 436 Saucia maiorem turba petetis opem. 437 Quid, qui clam latuit reddente obscena puella, 438 Et vidit, quae mos ipse videre vetat? 439 Di melius, quam nos moneamus talia quemquam! 440 Ut prosint, non sunt expedienda tamen. 441 Hortor et, ut pariter binas habeatis amicas 442 (Fortior est, plures siquis habere potest): 443 Secta bipertito cum mens discurrit utroque, 444 Alterius vires subtrahit alter amor. 445 Grandia per multos tenuantur flumina rivos, 446 Saevaque diducto stipite flamma perit. 447 Non satis una tenet ceratas ancora puppes, 448 Nec satis est liquidis unicus hamus aquis: 449 Qui sibi iam pridem solacia bina paravit, 450 Iam pridem summa victor in arce fuit. 451 At tibi, qui fueris dominae male creditus uni, 452 Nunc saltem novus est inveniendus amor. 453 Pasiphaës Minos in Procride perdidit ignes: 454 Cessit ab Idaea coniuge victa prior. 455 Amphilochi frater ne Phegida semper amaret, 456 Calliroë fecit parte recepta tori. 457 Et Parin Oenone summos tenuisset ad annos, 458 Si non Oebalia paelice laesa foret. 459 Coniugis Odrysio placuisset forma tyranno: 460 Sed melior clausae forma sororis erat. 461 Quid moror exemplis, quorum me turba fatigat? 462 Successore novo vincitur omnis amor. 463 Fortius e multis mater desiderat unum, 464 Quam quem flens clamat 'tu mihi solus eras.' 465 Ac ne forte putes nova me tibi condere iura 466 (Atque utinam inventi gloria nostra foret!), 467 Vidit ut Atrides (quid enim non ille videret, 468 Cuius in arbitrio Graecia tota fuit?) 469 Marte suo captam Chryseïda, victor amabat: 470 At senior stulte flebat ubique pater. 471 Quid lacrimas, odiose senex? bene convenit illis: 472 Officio natam laedis, inepte, tuo. 473 Quam postquam reddi Calchas, ope tutus Achillis, 474 Iusserat, et patria est illa recepta domo, 475 'Est' ait Atrides 'illius proxima forma, 476 Et, si prima sinat syllaba, nomen idem: 477 Hanc mihi, si sapiat, per se concedat Achilles: 478 Si minus, imperium sentiat ille meum. 479 Quod siquis vestrum factum hoc incusat, Achivi, 480 Est aliquid valida sceptra tenere manu. 481 Nam si rex ego sum, nec mecum dormiat ulla, 482 In mea Thersites regna, licebit, eat.' 483 Dixit, et hanc habuit solacia magna prioris, 484 Et posita est cura cura repulsa nova. 485 Ergo adsume novas auctore Agamemnone flammas, 486 Ut tuus in bivio distineatur amor. 487 Quaeris, ubi invenias? artes tu perlege nostras: 488 Plena puellarum iam tibi navis erit. 489 Quod siquid praecepta valent mea, siquid Apollo 490 Utile mortales perdocet ore meo, 491 Quamvis infelix media torreberis Aetna, 492 Frigidior glacie fac videare tuae: 493 Et sanum simula, ne, siquid forte dolebis, 494 Sentiat; et ride, cum tibi flendus eris. 495 Non ego te iubeo medias abrumpere curas: 496 Non sunt imperii tam fera iussa mei. 497 Quod non es, simula, positosque imitare furores: 498 Sic facies vere, quod meditatus eris. 499 Saepe ego, ne biberem, volui dormire videri: 500 Dum videor, somno lumina victa dedi: 501 Deceptum risi, qui se simularat amare, 502 In laqueos auceps decideratque suos. 503 Intrat amor mentes usu, dediscitur usu: 504 Qui poterit sanum fingere, sanus erit. 505 Dixerit, ut venias: pacta tibi nocte venito; 506 Veneris, et fuerit ianua clausa: feres. 507 Nec dic blanditias, nec fac convicia posti, 508 Nec latus in duro limine pone tuum. 509 Postera lux aderit: careant tua verba querellis, 510 Et nulla in vultu signa dolentis habe. 511 Iam ponet fastus, cum te languere videbit: 512 Hoc etiam nostra munus ab arte feres. 513 Te quoque falle tamen, nec sit tibi finis amandi 514 Propositus: frenis saepe repugnat equus. 515 Utilitas lateat; quod non profitebere, fiet: 516 Quae nimis apparent retia, vitat avis. 517 Nec sibi tam placeat, nec te contemnere possit; 518 Sume animos, animis cedat ut illa tuis. 519 Ianua forte patet? quamvis revocabere, transi. 520 Est data nox? dubita nocte venire data. 521 Posse pati facile est, ubi, si patientia desit, 522 Protinus ex facili gaudia ferre licet. 523 Et quisquam praecepta potest mea dura vocare? 524 En, etiam partes conciliantis ago. 525 Nam quoniam variant animi, variabimus artes; 526 Mille mali species, mille salutis erunt. 527 Corpora vix ferro quaedam sanantur acuto: 528 Auxilium multis sucus et herba fuit. 529 Mollior es, neque abire potes, vinctusque teneris, 530 Et tua saevus Amor sub pede colla premit? 531 Desine luctari: referant tua carbasa venti, 532 Quaque vocant fluctus, hac tibi remus eat. 533 Explenda est sitis ista tibi, quo perditus ardes; 534 Cedimus; e medio iam licet amne bibas: 535 Sed bibe plus etiam, quam quod praecordia poscunt, 536 Gutture fac pleno sumpta redundet aqua. 537 I, fruere usque tua, nullo prohibente, puella: 538 Illa tibi noctes auferat, illa dies. 539 Taedia quaere mali: faciunt et taedia finem. 540 Iam quoque, cum credes posse carere, mane, 541 Dum bene te cumules et copia tollat amorem, 542 Et fastidita non iuvet esse domo. 543 Fit quoque longus amor, quem diffidentia nutrit: 544 Hunc tu si quaeres ponere, pone metum. 545 Qui timet, ut sua sit, ne quis sibi detrahat illam, 546 Ille Machaonia vix ope sanus erit. 547 Plus amat e natis mater plerumque duobus, 548 Pro cuius reditu, quod gerit arma, timet. 549 Est prope Collinam templum venerabile portam; 550 Inposuit templo nomina celsus Eryx: 551 Est illic Lethaeus Amor, qui pectora sanat, 552 Inque suas gelidam lampadas addit aquam. 553 Illic et iuvenes votis oblivia poscunt, 554 Et siqua est duro capta puella viro. 555 Is mihi sic dixit (dubito, verusne Cupido, 556 An somnus fuerit: sed puto, somnus erat) 557 'O qui sollicitos modo das, modo demis amores, 558 Adice praeceptis hoc quoque, Naso, tuis. 559 Ad mala quisque animum referat sua, ponet amorem; 560 Omnibus illa deus plusve minusve dedit. 561 Qui Puteal Ianumque timet celeresque Kalendas, 562 Torqueat hunc aeris mutua summa sui; 563 Cui durus pater est, ut voto cetera cedant, 564 Huic pater ante oculos durus habendus erit; 565 Hic male dotata pauper cum coniuge vivit, 566 Uxorem fato credat obesse suo. 567 Est tibi rure bono generosae fertilis uvae 568 Vinea? ne nascens usta sit uva, time. 569 Ille habet in reditu navim: mare semper iniquum 570 Cogitet et damno litora foeda suo. 571 Filius hunc miles, te filia nubilis angat; 572 Et quis non causas mille doloris habet? 573 Ut posses odisse tuam, Pari, funera fratrum 574 Debueras oculis substituisse tuis.' 575 Plura loquebatur: placidum puerilis imago 576 Destituit somnum, si modo somnus erat. 577 Quid faciam? media navem Palinurus in unda 578 Deserit; ignotas cogor inire vias. 579 Quisquis amas, loca sola nocent, loca sola caveto! 580 Quo fugis? in populo tutior esse potes. 581 Non tibi secretis (augent secreta furores) 582 Est opus: auxilio turba futura tibi est. 583 Tristis eris, si solus eris, dominaeque relictae 584 Ante oculos facies stabit, ut ipsa, tuos. 585 Tristior idcirco nox est quam tempora Phoebi; 586 Quae relevet luctus, turba sodalis abest. 587 Nec fuge conloquium, nec sit tibi ianua clausa, 588 Nec tenebris vultus flebilis abde tuos. 589 Semper habe Pyladen aliquem, qui curet Oresten: 590 Hic quoque amicitiae non levis usus erit. 591 Quid, nisi secretae laeserunt Phyllida silvae? 592 Certa necis causa est: incomitata fuit. 593 Ibat, ut Edono referens trieterica Baccho 594 Ire solet fusis barbara turba comis, 595 Et modo, qua poterat, longum spectabat in aequor, 596 Nunc in harenosa lassa iacebat humo. 597 'Perfide Demophoon!' surdas clamabat ad undas, 598 Ruptaque singultu verba loquentis erant. 599 Limes erat tenuis longa subnubilus umbra, 600 Quo tulit illa suos ad mare saepe pedes. 601 Nona terebatur miserae via: 'viderit!' inquit, 602 Et spectat zonam pallida facta suam, 603 Aspicit et ramos; dubitat, refugitque quod audet 604 Et timet, et digitos ad sua colla refert. 605 Sithoni, tum certe vellem non sola fuisses: 606 Non flesset positis Phyllida silva comis. 607 Phyllidis exemplo nimium secreta timete, 608 Laese vir a domina, laesa puella viro. 609 Praestiterat iuvenis quidquid mea Musa iubebat, 610 Inque suae portu paene salutis erat: 611 Reccidit, ut cupidos inter devenit amantes, 612 Et, quae condiderat, tela resumpsit Amor. 613 Siquis amas, nec vis, facito contagia vites; 614 Haec etiam pecori saepe nocere solent. 615 Dum spectant laesos oculi, laeduntur et ipsi, 616 Multaque corporibus transitione nocent. 617 In loca nonnumquam siccis arentia glebis 618 De prope currenti flumine manat aqua: 619 Manat amor tectus, si non ab amante recedas; 620 Turbaque in hoc omnes ingeniosa sumus. 621 Alter item iam sanus erat; vicinia laesit: 622 Occursum dominae non tulit ille suae. 623 Vulnus in antiquum rediit male firma cicatrix, 624 Successumque artes non habuere meae. 625 Proximus a tectis ignis defenditur aegre; 626 Utile finitimis abstinuisse locis. 627 Nec quae ferre solet spatiantem porticus illam, 628 Te ferat, officium neve colatur idem. 629 Quid iuvat admonitu tepidam recalescere mentem? 630 Alter, si possis, orbis habendus erit. 631 Non facile esuriens posita retinebere mensa, 632 Et multam saliens incitat unda sitim. 633 Non facile est taurum visa retinere iuvenca, 634 Fortis equus visae semper adhinnit equae. 635 Haec ubi praestiteris, ut tandem litora tangas, 636 Non ipsam satis est deseruisse tibi. 637 Et soror et mater valeant et conscia nutrix, 638 Et quisquis dominae pars erit ulla tuae. 639 Nec veniat servus, nec flens ancillula fictum 640 Suppliciter dominae nomine dicat 'ave!' 641 Nec si scire voles, quid agat, tamen, illa, rogabis; 642 Perfer! erit lucro lingua retenta tuo. 643 Tu quoque, qui causam finiti reddis amoris, 644 Deque tua domina multa querenda refers, 645 Parce queri; melius sic ulciscere tacendo, 646 Ut desideriis effluat illa tuis. 647 Et malim taceas quam te desisse loquaris: 648 Qui nimium multis 'non amo' dicit, amat. 649 Sed meliore fide paulatim extinguitur ignis 650 Quam subito; lente desine, tutus eris. 651 Flumine perpetuo torrens solet altior ire: 652 Sed tamen haec brevis est, illa perennis aqua. 653 Fallat, et in tenues evanidus exeat auras, 654 Perque gradus molles emoriatur amor. 655 Sed modo dilectam scelus est odisse puellam: 656 Exitus ingeniis convenit iste feris. 657 Non curare sat est: odio qui finit amorem, 658 Aut amat, aut aegre desinet esse miser. 659 Turpe vir et mulier, iuncti modo, protinus hostes; 660 Non illas lites Appias ipsa probat. 661 Saepe reas faciunt, et amant; ubi nulla simultas 662 Incidit, admonitu liber aberrat amor. 663 Forte aderam iuveni; dominam lectica tenebat: 664 Horrebant saevis omnia verba minis. 665 Iamque vadaturus 'lectica prodeat' inquit; 666 Prodierat: visa coniuge mutus erat. 667 Et manus et manibus duplices cecidere tabellae, 668 Venit in amplexus, atque 'ita vincis' ait. 669 Tutius est aptumque magis discedere pace, 670 Nec petere a thalamis litigiosa fora. 671 Munera quae dederas, habeat sine lite, iubeto: 672 Esse solent magno damna minora bono. 673 Quod si vos aliquis casus conducet in unum, 674 Mente memor tota quae damus arma, tene. 675 Nunc opus est armis; hic, o fortissime, pugna: 676 Vincenda est telo Penthesilea tuo. 677 Nunc tibi rivalis, nunc durum limen amanti, 678 Nunc subeant mediis inrita verba deis. 679 Nec compone comas, quia sis venturus ad illam, 680 Nec toga sit laxo conspicienda sinu. 681 Nulla sit, ut placeas alienae cura puellae; 682 Iam facito e multis una sit illa tibi. 683 Sed quid praecipue nostris conatibus obstet 684 Eloquar, exemplo quemque docente suo. 685 Desinimus tarde, quia nos speramus amari: 686 Dum sibi quisque placet, credula turba sumus. 687 At tu nec voces (quid enim fallacius illis?) 688 Crede, nec aeternos pondus habere deos. 689 Neve puellarum lacrimis moveare, caveto: 690 Ut flerent, oculos erudiere suos. 691 Artibus innumeris mens oppugnatur amantum, 692 Ut lapis aequoreis undique pulsus aquis. 693 Nec causas aperi, quare divortia malis: 694 Nec dic, quid doleas: clam tamen usque dole. 695 Nec peccata refer, ne diluat: ipse favebis, 696 Ut melior causa causa sit illa tua. 697 Qui silet, est firmus; qui dicit multa puellae 698 Probra, satisfieri postulat ille sibi. 699 Non ego Dulichio furari more sagittas, 700 Nec raptas ausim tinguere in amne faces: 701 Nec nos purpureas pueri resecabimus alas, 702 Nec sacer arte mea laxior arcus erit. 703 Consilium est, quodcumque cano: parete canenti, 704 Tuque, favens coeptis, Phoebe saluber, ades. 705 Phoebus adest: sonuere lyrae, sonuere pharetrae; 706 Signa deum nosco per sua: Phoebus adest. 707 Confer Amyclaeis medicatum vellus aënis 708 Murice cum Tyrio; turpius illud erit: 709 Vos quoque formosis vestras conferte puellas; 710 Incipiet dominae quemque pudere suae: 711 Utraque formosae Paridi potuere videri, 712 Sed sibi conlatam vicit utramque Venus. 713 Nec solam faciem, mores quoque confer et artes: 714 Tantum iudicio ne tuus obsit amor. 715 Exiguum est, quod deinde canam; sed profuit illud 716 Exiguum multis: in quibus ipse fui. 717 Scripta cave relegas blandae servata puellae: 718 Constantes animos scripta relecta movent. 719 Omnia pone feros (pones invitus) in ignes, 720 Et dic 'ardoris sit rogus iste mei.' 721 Thestias absentem succendit stipite natum: 722 Tu timide flammae perfida verba dabis? 723 Si potes, et ceras remove: quid imagine muta 724 Carperis? hoc periit Laodamia modo. 725 Et loca saepe nocent; fugito loca conscia vestri 726 Concubitus; causas illa doloris habent. 727 'Hic fuit, hic cubuit; thalamo dormivimus illo: 728 Hic mihi lasciva gaudia nocte dedit.' 729 Admonitu refricatur amor, vulnusque novatum 730 Scinditur: infirmis culpa pusilla nocet. 731 Ut, paene extinctum cinerem si sulpure tangas, 732 Vivet et e minimo maximus ignis erit, 733 Sic, nisi vitaris quidquid renovabit amorem, 734 Flamma redardescet, quae modo nulla fuit. 735 Argolides cuperent fugisse Capherea puppes, 736 Teque, senex, luctus ignibus ulte tuos. 737 Praeterita cautus Niseïde navita gaudet: 738 Tu loca, quae nimium grata fuere, cave. 739 Haec tibi sint Syrtes: haec Acroceraunia vita: 740 Hic vomit epotas dira Charybdis aquas. 741 Sunt quae non possunt aliquo cogente iuberi, 742 Saepe tamen casu facta iuvare solent. 743 Perdat opes Phaedra, parces, Neptune, nepoti, 744 Nec faciet pavidos taurus avitus equos. 745 Cnosida fecisses inopem, sapienter amasset: 746 Divitiis alitur luxuriosus amor. 747 Cur nemo est, Hecalen, nulla est, quae ceperit Iron? 748 Nempe quod alter egens, altera pauper erat. 749 Non habet, unde suum paupertas pascat amorem: 750 Non tamen hoc tanti est, pauper ut esse velis. 751 At tanti tibi sit non indulgere theatris, 752 Dum bene de vacuo pectore cedat amor. 753 Enervant animos citharae lotosque lyraeque 754 Et vox et numeris brachia mota suis. 755 Illic adsidue ficti saltantur amantes: 756 Quod caveas, actor, quam iuvet, arte docet. 757 Eloquar invitus: teneros ne tange poetas! 758 Summoveo dotes impius ipse meas. 759 Callimachum fugito: non est inimicus Amori: 760 Et cum Callimacho tu quoque, Coë, noces. 761 Me certe Sappho meliorem fecit amicae, 762 Nec rigidos mores Teïa Musa dedit. 763 Carmina quis potuit tuto legisse Tibulli, 764 Vel tua, cuius opus Cynthia sola fuit? 765 Quis poterit lecto durus discedere Gallo? 766 Et mea nescio quid carmina tale sonant. 767 Quod nisi dux operis vatem frustratur Apollo, 768 Aemulus est nostri maxima causa mali: 769 At tu rivalem noli tibi fingere quemquam, 770 Inque suo solam crede iacere toro. 771 Acrius Hermionen ideo dilexit Orestes, 772 Esse quod alterius coeperat illa viri. 773 Quid, Menelae, doles? ibas sine coniuge Creten, 774 Et poteras nupta lentus abesse tua. 775 Ut Paris hanc rapuit, nunc demum uxore carere 776 Non potes: alterius crevit amore tuus. 777 Hoc et in abducta Briseide flebat Achilles, 778 Illam Plisthenio gaudia ferre viro; 779 Nec frustra flebat, mihi credite: fecit Atrides, 780 Quod si non faceret, turpiter esset iners. 781 Certe ego fecissem, nec sum sapientior illo: 782 Invidiae fructus maximus ille fuit. 783 Nam sibi quod numquam tactam Briseida iurat 784 Per sceptrum, sceptrum non putat esse deos. 785 Di faciant, possis dominae transire relictae 786 Limina, proposito sufficiantque pedes. 787 Et poteris; modo velle tene: nunc fortiter ire, 788 Nunc opus est celeri subdere calcar equo. 789 Illo Lotophagos, illo Sirenas in antro 790 Esse puta; remis adice vela tuis. 791 Hunc quoque, quo quondam nimium rivale dolebas, 792 Vellem desineres hostis habere loco. 793 At certe, quamvis odio remanente, saluta; 794 Oscula cum poteris iam dare, sanus eris. 795 Ecce, cibos etiam, medicinae fungar ut omni 796 Munere, quos fugias quosque sequare, dabo. 797 Daunius, an Libycis bulbus tibi missus ab oris, 798 An veniat Megaris, noxius omnis erit. 799 Nec minus erucas aptum vitare salaces, 800 Et quicquid Veneri corpora nostra parat. 801 Utilius sumas acuentes lumina rutas, 802 Et quidquid Veneri corpora nostra negat. 803 Quid tibi praecipiam de Bacchi munere, quaeris? 804 Spe brevius monitis expediere meis. 805 Vina parant animum Veneri, nisi plurima sumas 806 Et stupeant multo corda sepulta mero. 807 Nutritur vento, vento restinguitur ignis: 808 Lenis alit flammas, grandior aura necat. 809 Aut nulla ebrietas, aut tanta sit, ut tibi curas 810 Eripiat; siqua est inter utrumque, nocet. 811 Hoc opus exegi: fessae date serta carinae; 812 Contigimus portus, quo mihi cursus erat. 813 Postmodo reddetis sacro pia vota poetae, 814 Carmine sanati femina virque meo.