##### edition (lat) === book 1 === 1 In nova fert animus mutatas dicere formas 2 corpora; di, coeptis (nam vos mutastis et illas) 3 adspirate meis primaque ab origine mundi 4 ad mea perpetuum deducite tempora carmen. 5 Ante mare et terras et quod tegit omnia caelum 6 unus erat toto naturae vultus in orbe, 7 quem dixere chaos: rudis indigestaque moles 8 nec quicquam nisi pondus iners congestaque eodem 9 non bene iunctarum discordia semina rerum. 10 nullus adhuc mundo praebebat lumina Titan, 11 nec nova crescendo reparabat cornua Phoebe, 12 nec circumfuso pendebat in aere tellus 13 ponderibus librata suis, nec bracchia longo 14 margine terrarum porrexerat Amphitrite; 15 utque aer, tellus illic et pontus et aether. 16 Sic erat instabilis tellus, innabilis unda, 17 lucis egens aer: nulli sua forma manebat, 18 obstabatque aliis aliud, quia corpore in uno 19 frigida pugnabant calidis, umentia siccis, 20 mollia cum duris, sine pondere habentia pondus. 21 Hanc deus et melior litem natura diremit. 22 Nam caelo terras et terris abscidit undas, 23 et liquidum spisso secrevit ab aere caelum. 24 Quae postquam evolvit caecoque exemit acervo, 25 dissociata locis concordi pace ligavit. 26 Ignea convexi vis et sine pondere caeli 27 emicuit summaque locum sibi fecit in arce: 28 proximus est aer illi levitate locoque: 29 densior his tellus, elementaque grandia traxit 30 et pressa est gravitate sua: circumfluus umor 31 ultima possedit solidumque coercuit orbem. 32 Sic ubi dispositam quisquis fuit ille deorum 33 congeriem secuit sectamque in membra redegit, 34 principio terram, ne non aequalis ab omni 35 parte foret, magni speciem glomeravit in orbis. 36 Tum freta diffudit rapidisque tumescere ventis 37 iussit et ambitae circumdare litora terrae. 38 Addidit et fontes et stagna inmensa lacusque 39 fluminaque obliquis cinxit declivia ripis, 40 quae, diversa locis, partim sorbentur ab ipsa, 41 in mare perveniunt partim campoque recepta 42 liberioris aquae pro ripis litora pulsant. 43 Iussit et extendi campos, subsidere valles, 44 fronde tegi silvas, lapidosos surgere montes. 45 Utque duae dextra caelum totidemque sinistra 46 parte secant zonae, quinta est ardentior illis, 47 sic onus inclusum numero distinxit eodem 48 cura dei, totidemque plagae tellure premuntur. 49 Quarum quae media est, non est habitabilis aestu: 50 nix tegit alta duas: totidem inter utrumque locavit 51 temperiemque dedit mixta cum frigore flamma. 52 Inminet his aer. Qui quanto est pondere terrae, 53 pondere aquae levior tanto est onerosior igni. 54 Illic et nebulas, illic consistere nubes 55 iussit et humanas motura tonitrua mentes 56 et cum fulminibus facientes fulgura ventos. 57 His quoque non passim mundi fabricator habendum 58 aera permisit: vix nunc obsistitur illis, 59 cum sua quisque regant diverso flamina tractu, 60 quin lanient mundum: tanta est discordia fratrum. 61 Eurus ad Auroram Nabataeaque regna recessit 62 Persidaque et radiis iuga subdita matutinis; 63 vesper et occiduo quae litora sole tepescunt, 64 proxima sunt Zephyro: Scythiam septemque triones 65 horrifer invasit Boreas: contraria tellus 66 nubibus adsiduis pluviaque madescit ab Austro. 67 Haec super inposuit liquidum et gravitate carentem 68 aethera nec quicquam terrenae faecis habentem. 69 Vix ita limitibus dissaepserat omnia certis, 70 cum, quae pressa diu massa latuere sub illa, 71 sidera coeperunt toto effervescere caelo. 72 Neu regio foret ulla suis animalibus orba, 73 astra tenent caeleste solum formaeque deorum, 74 cesserunt nitidis habitandae piscibus undae, 75 terra feras cepit, volucres agitabilis aer. 76 Sanctius his animal mentisque capacius altae 77 deerat adhuc et quod dominari in cetera posset. 78 Natus homo est, sive hunc divino semine fecit 79 ille opifex rerum, mundi melioris origo, 80 sive recens tellus seductaque nuper ab alto 81 aethere cognati retinebat semina caeli; 82 quam satus Iapeto mixtam pluvialibus undis 83 finxit in effigiem moderantum cuncta deorum. 84 Pronaque cum spectent animalia cetera terram, 85 os homini sublime dedit, caelumque videre 86 iussit et erectos ad sidera tollere vultus. 87 Sic, modo quae fuerat rudis et sine imagine, tellus 88 induit ignotas hominum conversa figuras. 89 Aurea prima sata est aetas, quae vindice nullo, 90 sponte sua, sine lege fidem rectumque colebat. 91 Poena metusque aberant, nec verba minantia fixo 92 aere legebantur, nec supplex turba timebat 93 iudicis ora sui, sed erant sine vindice tuti. 94 Nondum caesa suis, peregrinum ut viseret orbem, 95 montibus in liquidas pinus descenderat undas, 96 nullaque mortales praeter sua litora norant. 97 Nondum praecipites cingebant oppida fossae; 98 non tuba directi, non aeris cornua flexi, 99 non galeae, non ensis erat: sine militis usu 100 mollia securae peragebant otia gentes. 101 ipsa quoque inmunis rastroque intacta nec ullis 102 saucia vomeribus per se dabat omnia tellus; 103 contentique cibis nullo cogente creatis 104 arbuteos fetus montanaque fraga legebant 105 cornaque et in duris haerentia mora rubetis 106 et quae deciderant patula Iovis arbore glandes. 107 Ver erat aeternum, placidique tepentibus auris 108 mulcebant zephyri natos sine semine flores. 109 Mox etiam fruges tellus inarata ferebat, 110 nec renovatus ager gravidis canebat aristis; 111 flumina iam lactis, iam flumina nectaris ibant, 112 flavaque de viridi stillabant ilice mella. 113 Postquam, Saturno tenebrosa in Tartara misso, 114 sub Iove mundus erat, subiit argentea proles, 115 auro deterior, fulvo pretiosior aere. 116 Iuppiter antiqui contraxit tempora veris 117 perque hiemes aestusque et inaequalis autumnos 118 et breve ver spatiis exegit quattuor annum. 119 Tum primum siccis aer fervoribus ustus 120 canduit, et ventis glacies adstricta pependit. 121 Tum primum subiere domus (domus antra fuerunt 122 et densi frutices et vinctae cortice virgae). 123 Semina tum primum longis Cerealia sulcis 124 obruta sunt, pressique iugo gemuere iuvenci. 125 Tertia post illam successit aenea proles, 126 saevior ingeniis et ad horrida promptior arma, 127 non scelerata tamen. De duro est ultima ferro. 128 Protinus inrupit venae peioris in aevum 129 omne nefas: fugere pudor verumque fidesque; 130 In quorum subiere locum fraudesque dolique 131 insidiaeque et vis et amor sceleratus habendi. 132 Vela dabat ventis (nec adhuc bene noverat illos) 133 navita; quaeque diu steterant in montibus altis, 134 fluctibus ignotis insultavere carinae, 135 communemque prius ceu lumina solis et auras 136 cautus humum longo signavit limite mensor. 137 Nec tantum segetes alimentaque debita dives 138 poscebatur humus, sed itum est in viscera terrae: 139 quasque recondiderat Stygiisque admoverat umbris, 140 effodiuntur opes, inritamenta malorum. 141 Iamque nocens ferrum ferroque nocentius aurum 142 prodierat: prodit bellum, quod pugnat utroque, 143 sanguineaque manu crepitantia concutit arma. 144 Vivitur ex rapto: non hospes ab hospite tutus, 145 non socer a genero; fratrum quoque gratia rara est. 146 Inminet exitio vir coniugis, illa mariti; 147 lurida terribiles miscent aconita novercae; 148 filius ante diem patrios inquirit in annos. 149 Victa iacet pietas, et virgo caede madentis, 150 ultima caelestum terras Astraea reliquit. 151 Neve foret terris securior arduus aether, 152 adfectasse ferunt regnum caeleste Gigantas 153 altaque congestos struxisse ad sidera montes. 154 Tum pater omnipotens misso perfregit Olympum 155 fulmine et excussit subiectae Pelion Ossae. 156 Obruta mole sua cum corpora dira iacerent, 157 perfusam multo natorum sanguine Terram 158 inmaduisse ferunt calidumque animasse cruorem, 159 et, ne nulla suae stirpis monimenta manerent, 160 in faciem vertisse hominum. Sed et illa propago 161 contemptrix superum saevaeque avidissima caedis 162 et violenta fuit: scires e sanguine natos. 163 Quae pater ut summa vidit Saturnius arce, 164 ingemit et, facto nondum vulgata recenti, 165 foeda Lycaoniae referens convivia mensae, 166 ingentes animo et dignas Iove concipit iras, 167 conciliumque vocat: tenuit mora nulla vocatos. 168 Est via sublimis, caelo manifesta sereno: 169 lactea nomen habet, candore notabilis ipso. 170 Hac iter est superis ad magni tecta Tonantis 171 regalemque domum. Dextra laevaque deorum 172 atria nobilium valvis celebrantur apertis 173 (plebs habitat diversa locis): hac parte potentes 174 caelicolae clarique suos posuere penates. 175 Hic locus est, quem, si verbis audacia detur, 176 haud timeam magni dixisse Palatia caeli. 177 Ergo ubi marmoreo superi sedere recessu, 178 celsior ipse loco sceptroque innixus eburno 179 terrificam capitis concussit terque quaterque 180 caesariem, cum qua terram, mare, sidera movit. 181 Talibus inde modis ora indignantia solvit: 182 “Non ego pro mundi regno magis anxius illa 183 tempestate fui, qua centum quisque parabat 184 inicere anguipedum captivo bracchia caelo. 185 Nam quamquam ferus hostis erat, tamen illud ab uno 186 corpore et ex una pendebat origine bellum. 187 Nunc mihi, qua totum Nereus circumsonat orbem, 188 perdendum est mortale genus: per flumina iuro 189 infera, sub terras Stygio labentia luco! 190 cuncta prius temptata: sed inmedicabile corpus 191 ense recidendum est, ne pars sincera trahatur. 192 Sunt mihi semidei, sunt rustica numina, nymphae 193 faunique satyrique et monticolae silvani: 194 quos quoniam caeli nondum dignamur honore, 195 quas dedimus certe terras habitare sinamus. 196 An satis, o superi, tutos fore creditis illos, 197 cum mihi, qui fulmen, qui vos habeoque regoque, 198 struxerit insidias notus feritate Lycaon?” 199 Confremuere omnes studiisque ardentibus ausum 200 talia deposcunt. Sic, cum manus inpia saevit 201 sanguine Caesareo Romanum exstinguere nomen, 202 attonitum tanto subitae terrore ruinae 203 humanum genus est totusque perhorruit orbis: 204 nec tibi grata minus pietas, Auguste, tuorum est, 205 quam fuit illa Iovi. Qui postquam voce manuque 206 murmura conpressit, tenuere silentia cuncti. 207 Substitit ut clamor pressus gravitate regentis, 208 Iuppiter hoc iterum sermone silentia rupit: 209 “Ille quidem poenas, curam hanc dimittite, solvit. 210 Quod tamen admissum, quae sit vindicta, docebo. 211 Contigerat nostras infamia temporis aures; 212 quam cupiens falsam summo delabor Olympo 213 et deus humana lustro sub imagine terras. 214 Longa mora est, quantum noxae sit ubique repertum, 215 enumerare: minor fuit ipsa infamia vero. 216 Maenala transieram latebris horrenda ferarum 217 et cum Cyllene gelidi pineta Lycaei: 218 Arcadis hinc sedes et inhospita tecta tyranni 219 ingredior, traherent cum sera crepuscula noctem. 220 Signa dedi venisse deum, vulgusque precari 221 coeperat: inridet primo pia vota Lycaon, 222 mox ait ”experiar deus hic, discrimine aperto, 223 an sit mortalis. Nec erit dubitabile verum.” 224 Nocte gravem somno necopina perdere morte 225 me parat: haec illi placet experientia veri. 226 Nec contentus eo est: missi de gente Molossa 227 obsidis unius iugulum mucrone resolvit, 228 atque ita semineces partim ferventibus artus 229 mollit aquis, partim subiecto torruit igni. 230 Quod simul inposuit mensis, ego vindice flamma 231 in domino dignos everti tecta penates. 232 Territus ipse fugit, nactusque silentia ruris 233 exululat frustraque loqui conatur: ab ipso 234 conligit os rabiem, solitaeque cupidine caedis 235 vertitur in pecudes et nunc quoque sanguine gaudet. 236 In villos abeunt vestes, in crura lacerti: 237 fit lupus et veteris servat vestigia formae. 238 Canities eadem est, eadem violentia vultus, 239 idem oculi lucent, eadem feritatis imago est. 240 Occidit una domus. Sed non domus una perire 241 digna fuit: qua terra patet, fera regnat Erinys. 242 In facinus iurasse putes. Dent ocius omnes 243 quas meruere pati (sic stat sententia) poenas.” 244 Dicta Iovis pars voce probant stimulosque frementi 245 adiciunt, alii partes adsensibus inplent. 246 Est tamen humani generis iactura dolori 247 omnibus, et, quae sit terrae mortalibus orbae 248 forma futura, rogant, quis sit laturus in aras 249 tura, ferisne paret populandas tradere terras. 250 Talia quaerentes (sibi enim fore cetera curae) 251 rex superum trepidare vetat subolemque priori 252 dissimilem populo promittit origine mira. 253 Iamque erat in totas sparsurus fulmina terras: 254 sed timuit, ne forte sacer tot ab ignibus aether 255 conciperet flammas longusque ardesceret axis: 256 esse quoque in fatis reminiscitur, adfore tempus, 257 quo mare, quo tellus correptaque regia caeli 258 ardeat et mundi moles obsessa laboret. 259 Tela reponuntur manibus fabricata Cyclopum: 260 poena placet diversa, genus mortale sub undis 261 perdere et ex omni nimbos demittere caelo. 262 Protinus Aeoliis Aquilonem claudit in antris 263 et quaecumque fugant inductas flamina nubes 264 emittitque Notum. Madidis Notus evolat alis, 265 terribilem picea tectus caligine vultum: 266 barba gravis nimbis, canis fluit unda capillis; 267 fronte sedent nebulae, rorant pennaeque sinusque. 268 Utque manu late pendentia nubila pressit, 269 fit fragor: hinc densi funduntur ab aethere nimbi. 270 Nuntia Iunonis varios induta colores 271 concipit Iris aquas alimentaque nubibus adfert. 272 Sternuntur segetes et deplorata coloni 273 vota iacent, longique perit labor inritus anni. 274 Nec caelo contenta suo est Iovis ira, sed illum 275 caeruleus frater iuvat auxiliaribus undis. 276 Convocat hic amnes. Qui postquam tecta tyranni 277 intravere sui, “non est hortamine longo 278 nunc” ait “utendum. Vires effundite vestras: 279 sic opus est! aperite domos ac mole remota 280 fluminibus vestris totas inmittite habenas!” 281 Iusserat; hi redeunt ac fontibus ora relaxant 282 et defrenato volvuntur in aequora cursu. 283 Ipse tridente suo terram percussit: at illa 284 intremuit motuque vias patefecit aquarum. 285 Exspatiata ruunt per apertos flumina campos 286 cumque satis arbusta simul pecudesque virosque 287 tectaque cumque suis rapiunt penetralia sacris. 288 Siqua domus mansit potuitque resistere tanto 289 indeiecta malo, culmen tamen altior huius 290 unda tegit, pressaeque latent sub gurgite turres. 291 Iamque mare et tellus nullum discrimen habebant: 292 omnia pontus erant; deerant quoque litora ponto. 293 Occupat hic collem, cumba sedet alter adunca 294 et ducit remos illic, ubi nuper ararat, 295 ille supra segetes aut mersae culmina villae 296 navigat, hic summa piscem deprendit in ulmo. 297 Figitur in viridi, si fors tulit, ancora prato, 298 aut subiecta terunt curvae vineta carinae; 299 et, modo qua graciles gramen carpsere capellae, 300 nunc ibi deformes ponunt sua corpora phocae. 301 Mirantur sub aqua lucos urbesque domosque 302 Nereides, silvasque tenent delphines et altis 303 incursant ramis agitataque robora pulsant. 304 Nat lupus inter oves, fulvos vehit unda leones, 305 unda vehit tigres, nec vires fulminis apro, 306 crura nec ablato prosunt velocia cervo. 307 Quaesitisque diu terris, ubi sistere possit, 308 in mare lassatis volucris vaga decidit alis. 309 Obruerat tumulos inmensa licentia ponti, 310 pulsabantque novi montana cacumina fluctus. 311 Maxima pars unda rapitur; quibus unda pepercit, 312 illos longa domant inopi ieiunia victu. 313 Separat Aonios Oetaeis Phocis ab arvis, 314 terra ferax, dum terra fuit, sed tempore in illo 315 pars maris et latus subitarum campus aquarum. 316 Mons ibi verticibus petit arduus astra duobus, 317 nomine Parnasus, superantque cacumina nubes. 318 Hic ubi Deucalion (nam cetera texerat aequor) 319 cum consorte tori parva rate vectus adhaesit, 320 Corycidas nymphas et numina montis adorant 321 fatidicamque Themin, quae tunc oracla tenebat. 322 Non illo melior quisquam nec amantior aequi 323 vir fuit aut illa metuentior ulla deorum. 324 Iuppiter ut liquidis stagnare paludibus orbem 325 et superesse virum de tot modo milibus unum, 326 et superesse videt de tot modo milibus unam, 327 innocuos ambo, cultores numinis ambo, 328 nubila disiecit nimbisque aquilone remotis 329 et caelo terras ostendit et aethera terris. 330 Nec maris ira manet, positoque tricuspide telo 331 mulcet aquas rector pelagi supraque profundum 332 exstantem atque umeros innato murice tectum 333 caeruleum Tritona vocat conchaeque sonanti 334 inspirare iubet fluctusque et flumina signo 335 iam revocare dato. Cava bucina sumitur illi, 336 tortilis, in latum quae turbine crescit ab imo, 337 bucina, quae medio concepit ubi aera ponto, 338 litora voce replet sub utroque iacentia Phoebo. 339 Tunc quoque, ut ora dei madida rorantia barba 340 contigit et cecinit iussos inflata receptus, 341 omnibus audita est telluris et aequoris undis, 342 et quibus est undis audita, coercuit omnes. 343 Iam mare litus habet, plenos capit alveus amnes, 344 flumina subsidunt collesque exire videntur, 345 surgit humus, crescunt loca decrescentibus undis, 346 postque diem longam nudata cacumina silvae 347 ostendunt limumque tenent in fronde relictum. 348 Redditus orbis erat. Quem postquam vidit inanem 349 et desolatas agere alta silentia terras, 350 Deucalion lacrimis ita Pyrrham adfatur obortis: 351 “O soror, o coniunx, o femina sola superstes, 352 quam commune mihi genus et patruelis origo, 353 deinde torus iunxit, nunc ipsa pericula iungunt, 354 terrarum, quascumque vident occasus et ortus, 355 nos duo turba sumus; possedit cetera pontus. 356 Haec quoque adhuc vitae non est fiducia nostrae 357 certa satis; terrent etiam nunc nubila mentem. 358 Quis tibi, si sine me fatis erepta fuisses, 359 nunc animus, miseranda, foret? quo sola timorem 360 ferre modo posses? quo consolante doleres? 361 Namque ego (crede mihi) si te quoque pontus haberet, 362 te sequerer, coniunx, et me quoque pontus haberet. 363 O utinam possim populos reparare paternis 364 artibus atque animas formatae infundere terrae! 365 Nunc genus in nobis restat mortale duobus 366 (sic visum superis) hominumque exempla manemus.” 367 Dixerat, et flebant. Placuit caeleste precari 368 numen et auxilium per sacras quaerere sortes. 369 Nulla mora est: adeunt pariter Cephisidas undas, 370 ut nondum liquidas, sic iam vada nota secantes. 371 Inde ubi libatos inroravere liquores 372 vestibus et capiti, flectunt vestigia sanctae 373 ad delubra deae, quorum fastigia turpi 374 pallebant musco stabantque sine ignibus arae. 375 Ut templi tetigere gradus, procumbit uterque 376 pronus humi gelidoque pavens dedit oscula saxo 377 atque ita “si precibus” dixerunt “numina iustis 378 victa remollescunt, si flectitur ira deorum, 379 dic, Themi, qua generis damnum reparabile nostri 380 arte sit, et mersis fer opem, mitissima, rebus.” 381 Mota dea est sortemque dedit: “Discedite templo 382 et velate caput cinctasque resolvite vestes 383 ossaque post tergum magnae iactate parentis.” 384 Obstipuere diu, rumpitque silentia voce 385 Pyrrha prior iussisque deae parere recusat, 386 detque sibi veniam pavido rogat ore, pavetque 387 laedere iactatis maternas ossibus umbras. 388 Interea repetunt caecis obscura latebris 389 verba datae sortis secum inter seque volutant. 390 Inde Promethides placidis Epimethida dictis 391 mulcet et “aut fallax” ait “est sollertia nobis, 392 aut pia sunt nullumque nefas oracula suadent. 393 Magna parens terra est, lapides in corpore terrae 394 ossa reor dici; iacere hos post terga iubemur.” 395 Coniugis augurio quamquam Titania mota est, 396 spes tamen in dubio est: adeo caelestibus ambo 397 diffidunt monitis. Sed quid temptare nocebit? 398 Discedunt velantque caput tunicasque recingunt 399 et iussos lapides sua post vestigia mittunt. 400 Saxa (quis hoc credat, nisi sit pro teste vetustas?) 401 ponere duritiem coepere suumque rigorem 402 mollirique mora mollitaque ducere formam. 403 Mox ubi creverunt naturaque mitior illis 404 contigit, ut quaedam, sic non manifesta, videri 405 forma potest hominis, sed, uti de marmore coepta, 406 non exacta satis rudibusque simillima signis. 407 Quae tamen ex illis aliquo pars umida suco 408 et terrena fuit, versa est in corporis usum; 409 quod solidum est flectique nequit, mutatur in ossa; 410 quae modo vena fuit, sub eodem nomine mansit; 411 inque brevi spatio superorum numine saxa 412 missa viri manibus faciem traxere virorum, 413 et de femineo reparata est femina iactu. 414 Inde genus durum sumus experiensque laborum 415 et documenta damus qua simus origine nati. 416 Cetera diversis tellus animalia formis 417 sponte sua peperit, postquam vetus umor ab igne 418 percaluit solis, caenumque udaeque paludes 419 intumuere aestu, fecundaque semina rerum 420 vivaci nutrita solo ceu matris in alvo 421 creverunt faciemque aliquam cepere morando. 422 Sic ubi deseruit madidos septemfluus agros 423 Nilus et antiquo sua flumina reddidit alveo 424 aetherioque recens exarsit sidere limus, 425 plurima cultores versis animalia glaebis 426 inveniunt, et in his quaedam modo coepta per ipsum 427 nascendi spatium, quaedam inperfecta suisque 428 trunca vident numeris; et eodem in corpore saepe 429 altera pars vivit, rudis est pars altera tellus. 430 Quippe ubi temperiem sumpsere umorque calorque, 431 concipiunt, et ab his oriuntur cuncta duobus; 432 cumque sit ignis aquae pugnax, vapor umidus omnes 433 res creat, et discors concordia fetibus apta est. 434 Ergo ubi diluvio tellus lutulenta recenti 435 solibus aetheriis altoque recanduit aestu, 436 edidit innumeras species, partimque figuras 437 rettulit antiquas, partim nova monstra creavit. 438 Illa quidem nollet, sed te quoque, maxime Python, 439 tum genuit, populisque novis, incognite serpens, 440 terror eras: tantum spatii de monte tenebas. 441 Hunc deus arquitenens, et numquam talibus armis 442 ante nisi in dammis capreisque fugacibus usus, 443 mille gravem telis exhausta paene pharetra 444 perdidit effuso per vulnera nigra veneno. 445 Neve operis famam posset delere vetustas, 446 instituit sacros celebri certamine ludos, 447 Pythia perdomitae serpentis nomine dictos. 448 Hic iuvenum quicumque manu pedibusve rotave 449 vicerat, aesculeae capiebat frondis honorem: 450 nondum laurus erat, longoque decentia crine 451 tempora cingebat de qualibet arbore Phoebus. 452 Primus amor Phoebi Daphne Peneia, quem non 453 fors ignara dedit, sed saeva Cupidinis ira. 454 Delius hunc, nuper victa serpente superbus, 455 viderat adducto flectentem cornua nervo 456 “quid” que “tibi, lascive puer, cum fortibus armis?” 457 dixerat, “ista decent umeros gestamina nostros, 458 qui dare certa ferae, dare vulnera possumus hosti, 459 qui modo pestifero tot iugera ventre prementem 460 stravimus innumeris tumidum Pythona sagittis. 461 Tu face nescio quos esto contentus amores 462 inritare tua, nec laudes adsere nostras.” 463 Filius huic Veneris “figat tuus omnia, Phoebe, 464 te meus arcus:” ait “quantoque animalia cedunt 465 cuncta deo tanto minor est tua gloria nostra.” 466 Dixit et eliso percussis aere pennis 467 inpiger umbrosa Parnasi constitit arce 468 eque sagittifera prompsit duo tela pharetra 469 diversorum operum: fugat hoc, facit illud amorem. 470 Quod facit, auratum est et cuspide fulget acuta; 471 quod fugat, obtusum est et habet sub harundine plumbum. 472 Hoc deus in nympha Peneide fixit, at illo 473 laesit Apollineas traiecta per ossa medullas. 474 Protinus alter amat, fugit altera nomen amantis 475 silvarum tenebris captivarumque ferarum 476 exuviis gaudens innuptaeque aemula Phoebes. 477 Vitta coercebat positos sine lege capillos. 478 Multi illam petiere, illa aversata petentes 479 inpatiens expersque viri nemora avia lustrat, 480 nec quid Hymen, quid Amor, quid sint conubia curat. 481 Saepe pater dixit “generum mihi, filia, debes,” 482 saepe pater dixit “debes mihi nata, nepotes:” 483 illa, velut crimen taedas exosa iugales, 484 pulchra verecundo suffunditur ora rubore, 485 inque patris blandis haerens cervice lacertis 486 “da mihi perpetua, genitor carissime,” dixit 487 “virginitate frui: dedit hoc pater ante Dianae.” 488 Ille quidem obsequitur, sed te decor iste quod optas 489 esse vetat. Votoque tuo tua forma repugnat: 490 Phoebus amat visaeque cupit conubia Daphnes, 491 quodque cupit, sperat, suaque illum oracula fallunt. 492 Utque leves stipulae demptis adolentur aristis, 493 ut facibus saepes ardent, quas forte viator 494 vel nimis admovit vel iam sub luce reliquit, 495 sic deus in flammas abiit, sic pectore toto 496 uritur et sterilem sperando nutrit amorem. 497 Spectat inornatos collo pendere capillos 498 et “quid, si comantur?” ait. Videt igne micantes 499 sideribus similes oculos, videt oscula, quae non 500 est vidisse satis; laudat digitosque manusque 501 bracchiaque et nudos media plus parte lacertos. 502 Siqua latent, meliora putat. Fugit ocior aura 503 illa levi neque ad haec revocantis verba resistit: 504 “Nympha, precor, Penei, mane! Non insequor hostis: 505 nympha, mane! sic agna lupum, sic cerva leonem, 506 sic aquilam penna fugiunt trepidante columbae, 507 hostes quaeque suos: amor est mihi causa sequendi. 508 Me miserum! ne prona cadas indignave laedi 509 crura notent sentes et sim tibi causa doloris. 510 Aspera, qua properas, loca sunt. Moderatius, oro, 511 curre fugamque inhibe; moderatius insequar ipse. 512 Cui placeas, inquire tamen. Non incola montis, 513 non ego sum pastor, non hic armenta gregesque 514 horridus observo. Nescis, temeraria, nescis 515 quem fugias, ideoque fugis. Mihi Delphica tellus 516 et Claros et Tenedos Patareaque regia servit, 517 Iuppiter est genitor; per me quod eritque fuitque 518 estque patet; per me concordant carmina nervis. 519 Certa quidem nostra est, nostra tamen una sagitta 520 certior, in vacuo quae vulnera pectore fecit. 521 Inventum medicina meum est, opiferque per orbem 522 dicor, et herbarum subiecta potentia nobis: 523 ei mihi, quod nullis amor est sanabilis herbis 524 nec prosunt domino, quae prosunt omnibus, artes.” 525 Plura locuturum timido Peneia cursu 526 fugit cumque ipso verba inperfecta reliquit, 527 tum quoque visa decens. Nudabant corpora venti, 528 obviaque adversas vibrabant flamina vestes, 529 et levis inpulsos retro dabat aura capillos, 530 auctaque forma fuga est. Sed enim non sustinet ultra 531 perdere blanditias iuvenis deus, utque monebat 532 ipse Amor, admisso sequitur vestigia passu. 533 Ut canis in vacuo leporem cum Gallicus arvo 534 vidit, et hic praedam pedibus petit, ille salutem: 535 alter inhaesuro similis iam iamque tenere 536 sperat et extento stringit vestigia rostro, 537 alter in ambiguo est, an sit conprensus, et ipsis 538 morsibus eripitur tangentiaque ora relinquit: 539 sic deus et virgo est hic spe celer, illa timore. 540 Qui tamen insequitur pennis adiutus Amoris, 541 ocior est requiemque negat tergoque fugacis 542 inminet et crinem sparsum cervicibus adflat. 543 Viribus absumptis expalluit illa citaeque 544 victa labore fugae spectans Peneidas undas 545 “fer pater” inquit “opem si flumina numen habetis. 547 Qua nimium placui, mutando perde figuram!” 548 Vix prece finita torpor gravis occupat artus: 549 mollia cinguntur tenui praecordia libro, 550 in frondem crines, in ramos bracchia crescunt, 551 pes modo tam velox pigris radicibus haeret, 552 ora cacumen habet; remanet nitor unus in illa. 553 Hanc quoque Phoebus amat, positaque in stipite dextra 554 sentit adhuc trepidare novo sub cortice pectus 555 conplexusque suis ramos, ut membra, lacertis 556 oscula dat ligno: refugit tamen oscula lignum. 557 Cui deus “at quoniam coniunx mea non potes esse, 558 arbor eris certe” dixit “mea. Semper habebunt 559 te coma, te citharae, te nostrae, laure, pharetrae: 560 tu ducibus Latiis aderis, cum laeta triumphum 561 vox canet et visent longas Capitolia pompas: 562 postibus Augustis eadem fidissima custos 563 ante fores stabis mediamque tuebere quercum, 564 utque meum intonsis caput est iuvenale capillis, 565 tu quoque perpetuos semper gere frondis honores.” 566 Finierat Paean: factis modo laurea ramis 567 adnuit utque caput visa est agitasse cacumen. 568 Est nemus Haemoniae, praerupta quod undique claudit 569 silva: vocant Tempe. Per quae Peneus ab imo 570 effusus Pindo spumosis volvitur undis, 571 deiectuque gravi tenues agitantia fumos 572 nubila conducit summisque adspergine silvis 573 inpluit et sonitu plus quam vicina fatigat. 574 Haec domus, haec sedes, haec sunt penetralia magni 575 amnis; in his residens facto de cautibus antro, 576 undis iura dabat nymphisque colentibus undas. 577 Conveniunt illuc popularia flumina primum, 578 nescia, gratentur consolenturne parentem, 579 populifer Sperchios et inrequietus Enipeus 580 Apidanusque senex lenisque Amphrysos et Aeas, 581 moxque amnes alii, qui, qua tulit impetus illos, 582 in mare deducunt fessas erroribus undas. 583 Inachus unus abest imoque reconditus antro 584 fletibus auget aquas natamque miserrimus Io 585 luget ut amissam. Nescit, vitane fruatur, 586 an sit apud manes; sed quam non invenit usquam. 587 esse putat nusquam atque animo peiora veretur. 588 Viderat a patrio redeuntem Iuppiter illam 589 flumine et “o virgo Iove digna tuoque beatum 590 nescio quem factura toro, pete” dixerat “umbras 591 altorum nemorum” (et nemorum monstraverat umbras), 592 “dum calet et medio sol est altissimus orbe. 593 Quodsi sola times latebras intrare ferarum, 594 praeside tuta deo nemorum secreta subibis, 595 nec de plebe deo, sed qui caelestia magna 596 sceptra manu teneo, sed qui vaga fulmina mitto. 597 Ne fuge me!”—fugiebat enim. Iam pascua Lernae 598 consitaque arboribus Lyrcea reliquerat arva, 599 cum deus inducta latas caligine terras 600 occuluit tenuitque fugam rapuitque pudorem. 601 Interea medios Iuno despexit in agros 602 et noctis faciem nebulas fecisse volucres 603 sub nitido mirata die, non fluminis illas 604 esse, nec umenti sensit tellure remitti; 605 atque suus coniunx ubi sit circumspicit, ut quae 606 deprensi totiens iam nosset furta mariti. 607 Quem postquam caelo non repperit, “aut ego fallor, 608 aut ego laedor” ait, delapsaque ab aethere summo 609 constitit in terris nebulasque recedere iussit. 610 Coniugis adventum praesenserat inque nitentem 611 Inachidos vultus mutaverat ille iuvencam. 612 Bos quoque formosa est. Speciem Saturnia vaccae, 613 quamquam invita, probat, nec non et cuius et unde 614 quove sit armento, veri quasi nescia quaerit. 615 Iuppiter e terra genitam mentitur, ut auctor 616 desinat inquiri. Petit hanc Saturnia munus. 617 Quid faciat? crudele suos addicere amores, 618 non dare suspectum est. Pudor est qui suadeat illinc, 619 hinc dissuadet amor. Victus pudor esset amore; 620 sed leve si munus sociae generisque torique 621 vacca negaretur, poterat non vacca videri. 622 Paelice donata non protinus exuit omnem 623 diva metum timuitque Iovem et fuit anxia furti, 624 donec Arestoridae servandam tradidit Argo. 625 Centum luminibus cinctum caput Argus habebat: 626 inde suis vicibus capiebant bina quietem, 627 cetera servabant atque in statione manebant. 628 Constiterat quocumque modo, spectabat ad Io: 629 ante oculos Io, quamvis aversus, habebat. 630 Luce sinit pasci; cum sol tellure sub alta est, 631 claudit et indigno circumdat vincula collo. 632 frondibus arboreis et amara pascitur herba, 633 proque toro terrae non semper gramen habenti 634 incubat infelix limosaque flumina potat. 635 Illa etiam supplex Argo cum bracchia vellet 636 tendere, non habuit, quae bracchia tenderet Argo, 637 et conata queri mugitus edidit ore 638 pertimuitque sonos propriaque exterrita voce est. 639 Venit et ad ripas, ubi ludere saepe solebat, 640 Inachidas ripas; novaque ut conspexit in unda 641 cornua, pertimuit seque exsternata refugit. 642 Naides ignorant, ignorat et Inachus ipse, 643 quae sit; at illa patrem sequitur sequiturque sorores 644 et patitur tangi seque admirantibus offert. 645 Decerptas senior porrexerat Inachus herbas: 646 illa manus lambit patriisque dat oscula palmis 647 nec retinet lacrimas et, si modo verba sequantur, 648 oret opem nomenque suum casusque loquatur. 649 Littera pro verbis, quam pes in pulvere duxit, 650 corporis indicium mutati triste peregit. 651 “Me miserum!” exclamat pater Inachus inque gementis 652 cornibus et niveae pendens cervice iuvencae 653 “me miserum!” ingeminat, “tune es quaesita per omnes 654 nata, mihi terras? tu non inventa reperta 655 luctus eras levior. Retices nec mutua nostris 656 dicta refers, alto tantum suspiria ducis 657 pectore, quodque unum potes, ad mea verba remugis. 658 At tibi ego ignarus thalamos taedasque parabam, 659 spesque fuit generi mihi prima, secunda nepotum. 660 De grege nunc tibi vir, nunc de grege natus habendus. 661 Nec finire licet tantos mihi morte dolores, 662 sed nocet esse deum, praeclusaque ianua leti 663 aeternum nostros luctus extendit in aevum?” 664 Talia maerentem stellatus submovet Argus 665 ereptamque patri diversa in pascua natam 666 abstrahit. Ipse procul montis sublime cacumen 667 occupat, unde sedens partes speculatur in omnes. 668 Nec superum rector mala tanta Phoronidos ultra 669 ferre potest natumque vocat, quem lucida partu 670 Pleias enixa est, letoque det imperat Argum. 671 Parva mora est alas pedibus virgamque potenti 672 somniferam sumpsisse manu tegimenque capillis. 673 Haec ubi disposuit, patria Iove natus ab arce 674 desilit in terras. Illic tegimenque removit 675 et posuit pennas, tantummodo virga retenta est. 676 Hac agit, ut pastor, per devia rura capellas, 677 dum venit, adductas et structis cantat avenis. 678 Voce nova captus custos Iunonius “at tu, 679 quisquis es, hoc poteras mecum considere saxo,” 680 Argus ait, “neque enim pecori fecundior ullo 681 herba loco est, aptamque vides pastoribus umbram.” 682 Sedit Atlantiades et euntem multa loquendo 683 detinuit sermone diem iunctisque canendo 684 vincere harundinibus servantia lumina temptat. 685 Ille tamen pugnat molles evincere somnos 686 et, quamvis sopor est oculorum parte receptus, 687 parte tamen vigilat. Quaerit quoque (namque reperta 688 fistula nuper erat), qua sit ratione reperta. 689 Tum deus “Arcadiae gelidis in montibus” inquit 690 “inter hamadryadas celeberrima Nonacrinas 691 naias una fuit; nymphae Syringa vocabant. 692 Non semel et satyros eluserat illa sequentes 693 et quoscumque deos umbrosaque silva feraxque 694 rus habet. Ortygiam studiis ipsaque colebat 695 virginitate deam. Ritu quoque cincta Dianae 696 falleret et posset credi Latonia, si non 697 corneus huic arcus, si non foret aureus illi. 698 Sic quoque fallebat. Redeuntem colle Lycaeo 699 Pan videt hanc pinuque caput praecinctus acuta 700 talia verba refert”—restabat verba referre 701 et precibus spretis fugisse per avia nympham, 702 donec harenosi placidum Ladonis ad amnem 703 venerit. Hic illam cursum inpedientibus undis, 704 ut se mutarent liquidas orasse sorores, 705 Panaque, cum prensam sibi iam Syringa putaret, 706 corpore pro nymphae calamos tenuisse palustres. 707 Dumque ibi suspirat, motos in harundine ventos 708 effecisse sonum tenuem similemque querenti. 709 Arte nova vocisque deum dulcedine captum 710 “hoc mihi concilium tecum” dixisse “manebit!“ 711 atque ita disparibus calamis conpagine cerae 712 inter se iunctis nomen tenuisse puellae. 713 Talia dicturus vidit Cyllenius omnes 714 succubuisse oculos adopertaque lumina somno. 715 Supprimit extemplo vocem firmatque soporem 716 languida permulcens medicata lumina virga. 717 Nec mora, falcato nutantem vulnerat ense 718 qua collo est confine caput, saxoque cruentum 719 deicit et maculat praeruptam sanguine rupem. 720 Arge, iaces, quodque in tot lumina lumen habebas, 721 exstinctum est, centumque oculos nox occupat una. 722 Excipit hos volucrisque suae Saturnia pennis 723 collocat et gemmis caudam stellantibus inplet. 724 Protinus exarsit nec tempora distulit irae 725 horriferamque oculis animoque obiecit Erinyn 726 paelicis Argolicae stimulosque in pectore caecos 727 condidit et profugam per totum terruit orbem. 728 Ultimus inmenso restabas, Nile, labori. 729 Quem simul ac tetigit, positis in margine ripae 730 procubuit genibus resupinoque ardua collo, 731 quos potuit solos, tollens ad sidera vultus 732 et gemitu et lacrimis et luctisono mugitu 733 cum Iove visa queri finemque orare malorum. 734 Coniugis ille suae conplexus colla lacertis, 735 finiat ut poenas tandem, rogat “in” que “futurum 736 pone metus” inquit; “numquam tibi causa doloris 737 haec erit:” et Stygias iubet hoc audire paludes. 738 Ut lenita dea est, vultus capit illa priores 739 fitque quod ante fuit: fugiunt e corpore saetae, 740 cornua decrescunt, fit luminis artior orbis, 741 contrahitur rictus, redeunt umerique manusque, 742 ungulaque in quinos dilapsa absumitur ungues: 743 de bove nil superest formae nisi candor in illa. 744 Officioque pedum nymphe contenta duorum 745 erigitur metuitque loqui, ne more iuvencae 746 mugiat, et timide verba intermissa retemptat. 747 Nunc dea linigera colitur celeberrima turba, 748 nunc Epaphus magni genitus de semine tandem 749 creditur esse Iovis, perque urbes iuncta parenti 750 templa tenet. Fuit huic animis aequalis et annis 751 Sole satus Phaethon. Quem quondam magna loquentem 752 nec sibi cedentem Phoeboque parente superbum 753 non tulit Inachides, “matri” que ait “omnia demens 754 credis et es tumidus genitoris imagine falsi.” 755 Erubuit Phaethon iramque pudore repressit 756 et tulit ad Clymenen Epaphi convicia matrem; 757 “quo” que “magis doleas genetrix,” ait “ille ego liber, 758 ille ferox tacui. Pudet haec opprobria nobis 759 et dici potuisse et non potuisse refelli. 760 At tu, si modo sum caelesti stirpe creatus, 761 ede notam tanti generis meque adsere caelo.” 762 Dixit et inplicuit materno bracchia collo 763 perque suum Meropisque caput taedasque sororum 764 traderet oravit veri sibi signa parentis. 765 Ambiguum, Clymene, precibus Phaethontis an ira 766 mota magis dicti sibi criminis utraque caelo 767 bracchia porrexit spectansque ad lumina solis 768 “per iubar hoc” inquit “radiis insigne coruscis, 769 nate, tibi iuro, quod nos auditque videtque, 770 hoc te, quem spectas, hoc te, qui temperat orbem, 771 Sole satum. Si ficta loquor, neget ipse videndum 772 se mihi, sitque oculis lux ista novissima nostris. 773 Nec longus patrios labor est tibi nosse penates: 774 unde oritur, domus est terrae contermina nostrae. 775 Si modo fert animus, gradere et scitabere ab ipso.” 776 Emicat extemplo laetus post talia matris 777 dicta suae Phaethon et concipit aethera mente, 778 Aethiopasque suos positosque sub ignibus Indos 779 sidereis transit patriosque adit inpiger ortus. === book 2 === 1 Regia Solis erat sublimibus alta columnis, 2 clara micante auro flammasque imitante pyropo: 3 cuius ebur nitidum fastigia summa tegebat, 4 argenti bifores radiabant lumine valvae. 5 Materiam superabat opus: nam Mulciber illic 6 aequora caelarat medias cingentia terras, 7 terrarumque orbem, caelumque quod inminet orbi. 8 Caeruleos habet unda deos, Tritona canorum 9 Proteaque ambiguum, balaenarumque prementem 10 Aegaeona suis inmania terga lacertis, 11 Doridaque et natas, quarum pars nare videtur, 12 pars in mole sedens virides siccare capillos, 13 pisce vehi quaedam: facies non omnibus una, 14 non diversa tamen, qualem decet esse sororum. 15 Terra viros urbesque gerit silvasque ferasque 16 fluminaque et nymphas et cetera numina ruris. 17 Haec super imposita est caeli fulgentis imago 18 signaque sex foribus dextris totidemque sinistris. 19 Quo simul acclivi Clymeneia limite proles 20 venit et intravit dubitati tecta parentis, 21 protinus ad patrios sua fert vestigia vultus 22 consistitque procul: neque enim propiora ferebat 23 lumina. Purpurea velatus veste sedebat 24 in solio Phoebus claris lucente smaragdis. 25 A dextra laevaque Dies et Mensis et Annus 26 Saeculaque et positae spatiis aequalibus Horae 27 Verque novum stabat cinctum florente corona, 28 stabat nuda Aestas et spicea serta gerebat, 29 stabat et Autumnus, calcatis sordidus uvis, 30 et glacialis Hiems, canos hirsuta capillos. 31 Inde loco medius rerum novitate paventem 32 Sol oculis iuvenem, quibus adspicit omnia, vidit 33 “quae” que “viae tibi causa? quid hac” ait “arce petisti, 34 progenies, Phaethon, haud infitianda parenti?” 35 Ille refert “o lux inmensi publica mundi, 36 Phoebe pater, si das usum mihi nominis huius 37 nec falsa Clymene culpam sub imagine celat, 38 pignera da, genitor, per quae tua vera propago 39 credar, et hunc animis errorem detrahe nostris.” 40 Dixerat: at genitor circum caput omne micantes 41 deposuit radios propiusque accedere iussit; 42 amplexuque dato “nec tu meus esse negari 43 dignus es, et Clymene veros” ait “edidit ortus. 44 Quoque minus dubites, quodvis pete munus, ut illud 45 me tribuente feras. Promissis testis adesto 46 dis iuranda palus, oculis incognita nostris.” 47 Vix bene desierat, currus rogat ille paternos 48 inque diem alipedum ius et moderamen equorum. 49 Paenituit iurasse patrem. Qui terque quaterque 50 concutiens inlustre caput “temeraria” dixit 51 vox mea facta tua est. Utinam promissa liceret 52 non dare! confiteor, solum hoc tibi, nate, negarem. 53 Dissuadere licet. Non est tua tuta voluntas. 54 Magna petis, Phaethon, et quae nec viribus istis 55 munera conveniant nec tam puerilibus annis. 56 Sors tua mortalis, non est mortale quod optas. 57 Plus etiam, quam quod superis contingere possit, 58 nescius adfectas. Placeat sibi quisque licebit, 59 non tamen ignifero quisquam consistere in axe 60 me valet excepto. Vasti quoque rector Olympi, 61 qui fera terribili iaculatur fulmina dextra, 62 non agat hos currus: et quid Iove maius habemus? 63 Ardua prima via est et qua vix mane recentes 64 enitantur equi: medio est altissima caelo, 65 unde mare et terras ipsi mihi saepe videre 66 fit timor, et pavida trepidat formidine pectus. 67 Ultima prona via est et eget moderamine certo: 68 tunc etiam quae me subiectis excipit undis, 69 ne ferar in praeceps, Tethys solet ipsa vereri. 70 Adde quod adsidua rapitur vertigine caelum 71 sideraque alta trahit celerique volumine torquet. 72 Nitor in adversum, nec me, qui cetera, vincit 73 impetus, et rapido contrarius evehor orbi. 74 Finge datos currus: quid ages? poterisne rotatis 75 obvius ire polis, ne te citus auferat axis? 76 Forsitan et lucos illic urbesque deorum 77 concipias animo delubraque ditia donis 78 esse? per insidias iter est formasque ferarum. 79 Utque viam teneas nulloque errore traharis, 80 per tamen adversi gradieris cornua tauri 81 Haemoniosque arcus violentique ora leonis 82 saevaque circuitu curvantem bracchia longo 83 scorpion atque aliter curvantem bracchia cancrum. 84 Nec tibi quadrupedes animosos ignibus illis, 85 quos in pectore habent, quos ore et naribus efflant, 86 in promptu regere est: vix me patiuntur, ubi acres 87 incaluere animi, cervixque repugnat habenis. 88 At tu, funesti ne sim tibi muneris auctor, 89 nate, cave, dum resque sinit, tua corrige vota. 90 Scilicet ut nostro genitum te sanguine credas, 91 pignera certa petis? do pignera certa timendo 92 et patrio pater esse metu probor. Adspice vultus 93 ecce meos; utinamque oculos in pectora posses 94 inserere et patrias intus deprendere curas! 95 Denique quidquid habet dives, circumspice, mundus, 96 eque tot ac tantis caeli terraeque marisque 97 posce bonis aliquid: nullam patiere repulsam. 98 Deprecor hoc unum, quod vero nomine poena, 99 non honor est: poenam, Phaethon, pro munere poscis. 100 Quid mea colla tenes blandis, ignare, lacertis? 101 ne dubita, dabitur (Stygias iuravimus undas) 102 quodcumque optaris: sed tu sapientius opta.” 103 Finierat monitus: dictis tamen ille repugnat 104 propositumque premit flagratque cupidine currus. 105 Ergo qua licuit genitor cunctatus ad altos 106 deducit iuvenem, Vulcania munera, currus. 107 Aureus axis erat, temo aureus, aurea summae 108 curvatura rotae, radiorum argenteus ordo; 109 per iuga chrysolithi positaeque ex ordine gemmae 110 clara repercusso reddebant lumina Phoebo. 111 Dumque ea magnanimus Phaethon miratur opusque 112 perspicit, ecce vigil nitido patefecit ab ortu 113 purpureas Aurora fores et plena rosarum 114 atria. Diffugiunt stellae, quarum agmina cogit 115 Lucifer et caeli statione novissimus exit. 116 Quem petere ut terras mundumque rubescere vidit 117 cornuaque extremae velut evanescere lunae, 118 iungere equos Titan velocibus imperat Horis. 119 Iussa deae celeres peragunt, ignemque vomentes, 120 ambrosiae suco saturos, praesepibus altis 121 quadrupedes ducunt adduntque sonantia frena. 122 Tum pater ora sui sacro medicamine nati 123 contigit et rapidae fecit patientia flammae 124 imposuitque comae radios, praesagaque luctus 125 pectore sollicito repetens suspiria dixit: 126 “Si potes his saltem monitis parere parentis, 127 parce, puer, stimulis et fortius utere loris: 128 sponte sua properant; labor est inhibere volentes. 129 Nec tibi directos placeat via quinque per arcus: 130 sectus in obliquum est lato curvamine limes, 131 zonarumque trium contentus fine polumque 132 effugit australem iunctamque aquilonibus arcton. 133 Hac sit iter: manifesta rotae vestigia cernes. 134 Utque ferant aequos et caelum et terra calores, 135 nec preme nec summum molire per aethera currum. 136 Altius egressus caelestia tecta cremabis, 137 inferius terras: medio tutissimus ibis. 138 Neu te dexterior tortum declinet ad anguem, 139 neve sinisterior pressam rota ducat ad aram: 140 inter utrumque tene. Fortunae cetera mando, 141 quae iuvet et melius quam tu tibi, consulat opto. 142 Dum loquor, Hesperio positas in litore metas 143 umida nox tetigit. Non est mora libera nobis: 144 poscimur: effulget tenebris aurora fugatis. 145 Corripe lora manu, vel, si mutabile pectus 146 est tibi, consiliis, non curribus utere nostris, 147 dum potes et solidis etiamnunc sedibus adstas 148 dumque male optatos nondum premis inscius axes. 149 Quae tutus spectes, sine me dare lumina terris!” 150 Occupat ille levem iuvenali corpore currum, 151 statque super manibusque datas contingere habenas 152 gaudet et invito grates agit inde parenti. 153 Interea volucres Pyrois et Eous et Aethon, 154 Solis equi, quartusque Phlegon, hinnitibus auras 155 flammiferis implent pedibusque repagula pulsant. 156 Quae postquam Tethys, fatorum ignara nepotis 157 reppulit, et facta est inmensi copia caeli, 158 corripuere viam pedibusque per aera motis 159 obstantes scindunt nebulas pennisque levati 160 praetereunt ortos isdem de partibus Euros. 161 Sed leve pondus erat, nec quod cognoscere possent 162 Solis equi, solitaque iugum gravitate carebat; 163 utque labant curvae iusto sine pondere naves 164 perque mare instabiles nimia levitate feruntur, 165 sic onere adsueto vacuus dat in aera saltus 166 succutiturque alte similisque est currus inani. 167 Quod simulac sensere, ruunt tritumque relinquunt 168 quadriiugi spatium, nec quo prius ordine currunt. 169 Ipse pavet nec qua commissas flectat habenas, 170 nec scit, qua sit iter; nec, si sciat, imperet illis. 171 Tum primum radiis gelidi caluere triones 172 et vetito frustra temptarunt aequore tingi, 173 quaeque polo posita est glaciali proxima serpens, 174 frigore pigra prius nec formidabilis ulli, 175 incaluit sumpsitque novas fervoribus iras. 176 Te quoque turbatum memorant fugisse, Boote, 177 quamvis tardus eras et te tua plaustra tenebant. 178 Ut vero summo despexit ab aethere terras 179 infelix Phaethon penitus penitusque iacentes, 180 palluit et subito genua intremuere timore, 181 suntque oculis tenebrae per tantum lumen obortae. 182 Et iam mallet equos numquam tetigisse paternos, 183 iam cognosse genus piget et valuisse rogando, 184 iam Meropis dici cupiens ita fertur, ut acta 185 praecipiti pinus borea, cui victa remisit 186 frena suus rector, quam dis votisque reliquit. 187 Quid faciat? multum caeli post terga relictum, 188 ante oculos plus est! animo metitur utrumque, 189 et modo quos illi fatum contingere non est, 190 prospicit occasus, interdum respicit ortus: 191 quidque agat ignarus stupet et nec frena remittit 192 nec retinere valet nec nomina novit equorum. 193 Sparsa quoque in vario passim miracula caelo 194 vastarumque videt trepidus simulacra ferarum. 195 Est locus, in geminos ubi bracchia concavat arcus 196 scorpius et cauda flexisque utrimque lacertis 197 porrigit in spatium signorum membra duorum. 198 Hunc puer ut nigri madidum sudore veneni 199 vulnera curvata minitantem cuspide vidit, 200 mentis inops gelida formidine lora remisit. 201 Quae postquam summum tetigere iacentia tergum, 202 exspatiantur equi, nulloque inhibente per auras 203 ignotae regionis eunt, quaque impetus egit, 204 hac sine lege ruunt altoque sub aethere fixis 205 incursant stellis rapiuntque per avia currum. 206 Et modo summa petunt, modo per declive viasque 207 praecipites spatio terrae propiore feruntur. 208 Inferiusque suis fraternos currere Luna 209 admiratur equos, ambustaque nubila fumant; 210 corripitur flammis ut quaeque altissima, tellus 211 fissaque agit rimas et sucis aret ademptis. 212 Pabula canescunt, cum frondibus uritur arbor, 213 materiamque suo praebet seges arida damno. 214 Parva queror: magnae pereunt cum moenibus urbes, 215 cumque suis totas populis incendia gentes 216 in cinerem vertunt. Silvae cum montibus ardent, 217 ardet Athos Taurusque Cilix et Tmolus et Oete 218 et tum sicca, prius creberrima fontibus, Ide, 219 virgineusque Helicon et nondum Oeagrius Haemus; 220 ardet in inmensum geminatis ignibus Aetna 221 Parnasusque biceps et Eryx et Cynthus et Othrys, 222 et tandem nivibus Rhodope caritura, Mimasque 223 Dindymaque et Mycale natusque ad sacra Cithaeron. 224 Nec prosunt Scythiae sua frigora: Caucasus ardet 225 Ossaque cum Pindo maiorque ambobus Olympus 226 aeriaeque Alpes et nubifer Appenninus. 227 Tum vero Phaethon cunctis e partibus orbem 228 adspicit accensum nec tantos sustinet aestus, 229 ferventesque auras velut e fornace profunda 230 ore trahit currusque suos candescere sentit; 231 et neque iam cineres eiectatamque favillam 232 ferre potest calidoque involvitur undique fumo, 233 quoque eat, aut ubi sit, picea caligine tectus 234 nescit et arbitrio volucrum raptatur equorum. 235 Sanguine tum credunt in corpora summa vocato 236 Aethiopum populos nigrum traxisse colorem. 237 Tum facta est Libye raptis umoribus aestu 238 arida, tum nymphae passis fontesque lacusque 239 deflevere comis: quaerit Boeotia Dircen, 240 Argos Amymonen, Ephyre Pirenidas undas. 241 Nec sortita loco distantes flumina ripas 242 tuta manent: mediis Tanais fumavit in undis 243 Peneusque senex Teuthranteusque Caicus 244 et celer Ismenos cum Phegiaco Erymantho 245 arsurusque iterum Xanthus flavusque Lycormas, 246 quique recurvatis ludit Maeandrus in undis. 247 Mygdoniusque Melas et Taenarius Eurotas. 248 Arsit et Euphrates Babylonius, arsit Orontes 249 Thermodonque citus Gangesque et Phasis et Hister. 250 Aestuat Alpheus, ripae Spercheides ardent, 251 quodque suo Tagus amne vehit, fluit ignibus aurum, 252 et quae Maeonias celebrabant carmine ripas 253 flumineae volucres, medio caluere Caystro. 254 Nilus in extremum fugit perterritus orbem 255 occuluitque caput, quod adhuc latet: ostia septem 256 pulverulenta vacant, septem sine flumine valles. 257 Fors eadem Ismarios Hebrum cum Strymone siccat 258 Hesperiosque amnes Rhenum Rhodanumque Padumque, 259 cuique fuit rerum promissa potentia, Thybrin. 260 Dissilit omne solum, penetratque in Tartara rimis 261 lumen et infernum terret cum coniuge regem. 262 Et mare contrahitur, siccaeque est campus harenae 263 quod modo pontus erat: quosque altum texerat aequor, 264 exsistunt montes et sparsas Cycladas augent. 265 Ima petunt pisces, nec se super aequora curvi 266 tollere consuetas audent delphines in auras; 267 corpora phocarum summo resupina profundo 268 exanimata natant. Ipsum quoque Nerea fama est 269 Doridaque et natas tepidis latuisse sub antris. 270 Ter Neptunus aquis cum torvo bracchia vultu 271 exserere ausus erat, ter non tulit aeris ignes. 272 Alma tamen Tellus, ut erat circumdata ponto, 273 inter aquas pelagi contractosque undique fontes, 274 qui se condiderant in opacae viscera matris, 275 sustulit oppressos collo tenus arida vultus 276 opposuitque manum fronti magnoque tremore 277 omnia concutiens paulum subsedit et infra 278 quam solet esse fuit, siccaque ita voce locuta est: 279 “Si placet hoc, meruique, quid o tua fulmina cessant, 280 summe deum? liceat periturae viribus ignis 281 igne perire tuo clademque auctore levare. 282 Vix equidem fauces haec ipsa in verba resolvo” 283 (presserat ora vapor): “tostos en adspice crines 284 inque oculis tantum, tantum super ora favillae. 285 Hosne mihi fructus, hunc fertilitatis honorem 286 officiique refers, quod adunci vulnera aratri 287 rastrorumque fero totoque exerceor anno, 288 quod pecori frondes, alimentaque mitia, fruges, 289 humano generi, vobis quoque tura ministro? 290 Sed tamen exitium fac me meruisse: quid undae, 291 quid meruit frater? cur illi tradita sorte 292 aequora decrescunt et ab aethere longius absunt? 293 Quodsi nec fratris nec te mea gratia tangit, 294 at caeli miserere tui. Circumspice utrumque, 295 fumat uterque polus. Quos si vitiaverit ignis, 296 atria vestra ruent. Atlas en ipse laborat 297 vixque suis umeris candentem sustinet axem. 298 Si freta, si terrae pereunt, si regia caeli, 299 in chaos antiquum confundimur. Eripe flammis, 300 siquid adhuc superest, et rerum consule summae.” 301 Dixerat haec Tellus: neque enim tolerare vaporem 302 ulterius potuit nec dicere plura: suumque 303 rettulit os in se propioraque manibus antra. 304 At pater omnipotens, superos testatus et ipsum, 305 qui dederat currus, nisi opem ferat, omnia fato 306 interitura gravi, summam petit arduus arcem, 307 unde solet nubes latis inducere terris, 308 unde movet tonitrus vibrataque fulmina iactat. 309 Sed neque quas posset terris inducere nubes 310 tunc habuit, nec quos caelo demitteret imbres. 311 Intonat et dextra libratum fulmen ab aure 312 misit in aurigam pariterque animaque rotisque 313 expulit et saevis compescuit ignibus ignes. 314 Consternantur equi et saltu in contraria facto 315 colla iugo eripiunt abruptaque lora relinquunt. 316 Illic frena iacent, illic temone revulsus 317 axis, in hac radii fractarum parte rotarum, 318 sparsaque sunt late laceri vestigia currus. 319 At Phaethon rutilos flamma populante capillos, 320 volvitur in praeceps longoque per aera tractu 321 fertur, ut interdum de caelo stella sereno 322 etsi non cecidit, potuit cecidisse videri. 323 Quem procul a patria diverso maximus orbe 324 excipit Eridanus fumantiaque abluit ora. 325 Naïdes Hesperiae trifida fumantia flamma 326 corpora dant tumulo, signant quoque carmine saxum: 327 HIC SITUS EST PHAETHON, CURRUS AURIGA PATERNI: 328 QUEM SI NON TENUIT, MAGNIS TAMEN EXCIDIT AUSIS. 329 Nam pater obductos, luctu miserabilis aegro 330 condiderat vultus: et, si modo credimus, unum 331 isse diem sine sole ferunt: incendia lumen 332 praebebant aliquisque malo fuit usus in illo. 333 At Clymene postquam dixit quaecumque fuerunt 334 in tantis dicenda malis, lugubris et amens 335 et laniata sinus totum percensuit orbem, 336 exanimesque artus primo, mox ossa requirens 337 repperit (ossa tamen peregrina condita ripa!), 338 incubuitque loco nomenque in marmore lectum 339 perfudit lacrimis et aperto pectore fovit. 340 Nec minus Heliades lugent et inania morti 341 munera dant lacrimas, et caesae pectora palmis 342 non auditurum miseras Phaethonta querellas 343 nocte dieque vocant adsternunturque sepulcro. 344 Luna quater iunctis implerat cornibus orbem: 345 illae more suo (nam morem fecerat usus) 346 plangorem dederant. E quis Phaethusa, sororum 347 maxima, cum vellet terra procumbere, questa est 348 deriguisse pedes. Ad quam conata venire 349 candida Lampetie subita radice retenta est. 350 Tertia cum crinem manibus laniare pararet, 351 avellit frondes; haec stipite crura teneri, 352 illa dolet fieri longos sua bracchia ramos. 353 Dumque ea mirantur, complectitur inguina cortex, 354 perque gradus uterum pectusque umerosque manusque 355 ambit et exstabant tantum ora vocantia matrem. 356 Quid faciat mater, nisi, quo trahat impetus illam, 357 huc eat atque illuc, et, dum licet, oscula iungat? 358 Non satis est; truncis avellere corpora temptat, 359 et teneros manibus ramos abrumpit; at inde 360 sanguineae manant, tamquam de vulnere, guttae. 361 “Parce, precor, mater”, quaecumque est saucia, clamat, 362 “parce, precor: nostrum laceratur in arbore corpus. 363 iamque vale” —cortex in verba novissima venit. 364 Inde fluunt lacrimae, stillataque sole rigescunt 365 de ramis electra novis, quae lucidus amnis 366 excipit et nuribus mittit gestanda Latinis. 367 Adfuit huic monstro proles Stheneleia Cycnus, 368 qui tibi materno quamvis a sanguine iunctus, 369 mente tamen, Phaethon, propior fuit. Ille relicto 370 (nam Ligurum populos et magnas rexerat urbes) 371 imperio ripas virides amnemque querellis 372 Eridanum implerat silvamque sororibus auctam, 373 cum vox est tenuata viro, canaeque capillos 374 dissimulant plumae, collumque a pectore longe 375 porrigitur, digitosque ligat iunctura rubentes, 376 penna latus velat, tenet os sine acumine rostrum. 377 Fit nova Cycnus avis, nec se caeloque Iovique 378 credit, ut iniuste missi memor ignis ab illo: 379 stagna petit patulosque lacus, ignemque perosus 380 quae colat elegit contraria flumina flammis. 381 Squalidus interea genitor Phaethontis et expers 382 ipse sui decoris, qualis, cum deficit orbem, 383 esse solet, lucemque odit seque ipse diemque, 384 datque animum in luctus; et luctibus adicit iram 385 officiumque negat mundo. “Satis” inquit “ab aevi 386 sors mea principiis fuit inrequieta, pigetque 387 actorum sine fine mihi, sine honore, laborum. 388 Quilibet alter agat portantes lumina currus! 389 Si nemo est omnesque dei non posse fatentur, 390 ipse agat ut saltem, dum nostras temptat habenas, 391 orbatura patres aliquando fulmina ponat. 392 Tum sciet, ignipedum vires expertus equorum, 393 non meruisse necem, qui non bene rexerit illos.” 394 Talia dicentem circumstant omnia Solem 395 numina, neve velit tenebras inducere rebus, 396 supplice voce rogant: missos quoque Iuppiter ignes 397 excusat precibusque minas regaliter addit. 398 Conligit amentes et adhuc terrore paventes 399 Phoebus equos stimuloque dolens et verbere saevit: 400 saevit enim, natumque obiectat et imputat illis. 401 At pater omnipotens ingentia moenia caeli 402 circuit et ne quid labefactum viribus ignis 403 corruat explorat. Quae postquam firma suique 404 roboris esse videt terras hominumque labores 405 perspicit. Arcadiae tamen est impensior illi 406 cura suae: fontes et nondum audentia labi 407 flumina restituit dat terrae gramina, frondes 408 arboribus, laesasque iubet revirescere silvas. 409 Dum redit itque frequens, In virgine Nonacrina 410 haesit et accepti caluere sub ossibus ignes. 411 Non erat huius opus lanam mollire trahendo 412 nec positu variare comas; ubi fibula vestem, 413 vitta coercuerat neglectos alba capillos, 414 et modo leve manu iaculum, modo sumpserat arcum, 415 miles erat Phoebes: nec Maenalon attigit ulla 416 gratior hac Triviae. Sed nulla potentia longa est. 417 Ulterius medio spatium sol altus habebat, 418 cum subit illa nemus, quod nulla ceciderat aetas. 419 Exuit hic umero pharetram lentosque retendit 420 arcus, inque solo, quod texerat herba, iacebat 421 et pictam posita pharetram cervice premebat. 422 Iuppiter ut vidit fessam et custode vacantem, 423 “hoc certe furtum coniunx mea nesciet” inquit, 424 “aut si rescierit sunt o sunt iurgia tanti.” 425 Protinus induitur faciem cultumque Dianae 426 atque ait: “O comitum, virgo, pars una mearum, 427 in quibus es venata iugis?” De caespite virgo 428 se levat et “salve numen, me indice”, dixit 429 “audiat ipse licet maius Iove.” Ridet et audit, 430 et sibi praeferri se gaudet et oscula iungit 431 nec moderata satis nec sic a virgine danda. 432 Qua venata foret silva, narrare parantem 433 impedit amplexu, nec se sine crimine prodit. 434 Illa quidem contra, quantum modo femina possit 435 (adspiceres utinam, Saturnia: mitior esses !), 436 illa quidem pugnat: sed quem superare puella, 437 quisve Iovem poterat? — Superum petit aethera victor 438 Iuppiter: huic odio nemus est et conscia silva. 439 Unde pedem referens paene est oblita pharetram 440 tollere cum telis et quem suspenderat arcum. 441 Ecce, suo comitata choro Dictynna per altum 442 Maenalon ingrediens et caede superba ferarum 443 adspicit hanc visamque vocat: clamata refugit, 444 et timuit primo, ne Iuppiter esset in illa. 445 Sed postquam pariter nymphas incedere vidit, 446 sensit abesse dolos numerumque accessit ad harum. 447 Heu quam difficile est crimen non prodere vultu! 448 Vix oculos attollit humo, nec, ut ante solebat, 449 iuncta deae lateri, nec toto est agmine prima, 450 sed silet et laesi dat signa rubore pudoris; 451 et nisi quod virgo est poterat sentire Diana 452 mille notis culpam; nymphae sensisse feruntur. 453 Orbe resurgebant lunaria cornua nono, 454 cum dea venatu, fraternis languida flammis, 455 nacta nemus gelidum, de quo cum murmure labens 456 ibat et attritas versabat rivus harenas. 457 Ut loca laudavit, summas pede contigit undas: 458 his quoque laudatis “procul est” ait “arbiter omnis; 459 nuda superfusis tingamus corpora lymphis.” 460 Parrhasis erubuit. Cunctae velamina ponunt: 461 una moras quaerit. Dubitanti vestis adempta est; 462 qua posita nudo patuit cum corpore crimen. 463 Attonitae manibusque uterum celare volenti 464 “i procul hinc” dixit “nec sacros pollue fontes” 465 Cynthia; deque suo iussit secedere coetu. 466 Senserat hoc olim magni matrona Tonantis 467 distuleratque graves in idonea tempora poenas. 468 Causa morae nulla est, et iam puer Arcas (id ipsum 469 indoluit Iuno) fuerat de paelice natus. 470 Quo simul obvertit saevam cum lumine mentem, 471 “scilicet hoc etiam restabat, adultera” dixit, 472 “ut fecunda fores, fieretque iniuria partu 473 nota, Iovisque mei testatum dedecus esset. 474 Haud impune feres: adimam tibi nempe figuram, 475 qua tibi, quaque places nostro, importuna, marito.” 476 Dixit et adversa prensis a fronte capillis 477 stravit humi pronam. Tendebat bracchia supplex: 478 bracchia coeperunt nigris horrescere villis 479 curvarique manus et aduncos crescere in ungues 480 officioque pedum fungi, laudataque quondam 481 ora Iovi lato fieri deformia rictu. 482 Neve preces animos et verba precantia flectant 483 posse loqui eripitur; vox iracunda minaxque 484 plenaque terroris rauco de gutture fertur. 485 Mens antiqua tamen facta quoque mansit in ursa, 486 adsiduoque suos gemitu testata dolores 487 qualescumque manus ad caelum et sidera tollit 488 ingratumque Iovem, nequeat cum dicere, sentit. 489 A quotiens, sola non ausa quiescere silva, 490 ante domum quondamque suis erravit in agris! 491 A quotiens per saxa canum latratibus acta est 492 venatrixque metu venantum territa fugit! 493 Saepe feris latuit visis, oblita quid esset, 494 ursaque conspectos in montibus horruit ursos 495 pertimuitque lupos, quamvis pater esset in illis. 496 Ecce, Lycaoniae proles, ignara parentis, 497 Arcas adest, ter quinque fere natalibus actis: 498 dumque feras sequitur, dum saltus eligit aptos 499 nexilibusque plagis silvas Erymanthidas ambit, 500 incidit in matrem; quae restitit Arcade viso 501 et cognoscenti similis fuit. Ille refugit 502 inmotosque oculos in se sine fine tenentem 503 nescius extimuit propiusque accedere aventi 504 vulnifico fuerat fixurus pectora telo. 505 Arcuit omnipotens pariterque ipsosque nefasque 506 sustulit, et celeri raptos per inania vento 507 imposuit caelo vicinaque sidera fecit. 508 Intumuit Iuno, postquam inter sidera paelex 509 fulsit et ad canam descendit in aequora Tethyn 510 Oceanumque senem, quorum reverentia movit 511 saepe deos, causamque viae scitantibus infit: 512 “Quaeritis, aetheriis quare regina deorum 513 sedibus huc adsim? pro me tenet altera caelum. 514 Mentiar, obscurum nisi nox cum fecerit orbem, 515 nuper honoratas summo, mea vulnera, caelo 516 videritis stellas illic, ubi circulus axem 517 ultimus extremum spatioque brevissimus ambit. 518 Est vero, cur quis Iunonem laedere nolit 519 offensamque tremat, quae prosum sola nocendo? 520 O ego quantum egi! quam vasta potentia nostra est! 521 Esse hominem vetui: facta est dea. Sic ego poenas 522 sontibus impono, sic est mea magna potestas. 523 Vindicet antiquam faciem vultusque ferinos 524 detrahat, Argolica quod in ante Phoronide fecit. 525 Cur non et pulsa ducit Iunone meoque 526 collocat in thalamo socerumque Lycaona sumit? 527 At vos si laesae tangit contemptus alumnae, 528 gurgite caeruleo septem prohibete triones 529 sideraque in caelo, stupri mercede, recepta 530 pellite, ne puro tingatur in aequore paelex.” 531 Di maris adnuerant: habili Saturnia curru 532 ingreditur liquidum pavonibus aethera pictis, 533 tam nuper pictis caeso pavonibus Argo, 534 quam tu nuper eras, cum candidus ante fuisses, 535 corve loquax, subito nigrantes versus in alas. 536 Nam fuit haec quondam niveis argentea pennis 537 ales ut aequaret totas sine labe columbas 538 nec servaturis vigili Capitolia voce 539 cederet anseribus nec amanti flumina cycno. 540 Lingua fuit damno; lingua faciente loquaci 541 qui color albus erat, nunc est contrarius albo. 542 Pulchrior in tota, quam Larisaea Coronis, 543 non fuit Haemonia: placuit tibi, Delphice, certe, 544 dum vel casta fuit vel inobservata. Sed ales 545 sensit adulterium Phoebeius, utque latentem 546 detegeret culpam, non exorabilis index, 547 ad dominum tendebat iter. Quem garrula motis 548 consequitur pennis, scitetur ut omnia, cornix, 549 auditaque viae causa “non utile carpis” 550 inquit “iter: ne sperne meae praesagia linguae. 551 Quid fuerim quid simque vide, meritumque require: 552 invenies nocuisse fidem. Nam tempore quodam 553 Pallas Erichthonium, prolem sine matre creatam, 554 clauserat Actaeo texta de vimine cista 555 virginibusque tribus gemino de Cecrope natis 556 et legem dederat, sua ne secreta viderent. 557 Abdita fronde levi densa speculabar ab ulmo, 558 quid facerent. Commissa duae sine fraude tuentur, 559 Pandrosos atque Herse; timidas vocat una sorores 560 Aglauros nodosque manu diducit, et intus 561 infantemque vident adporrectumque draconem. 562 Acta deae refero. Pro quo mihi gratia talis 563 redditur, ut dicar tutela pulsa Minervae 564 et ponar post noctis avem. Mea poena volucres 565 admonuisse potest ne voce pericula quaerant. 566 At, puto, non ultro nec quicquam tale rogantem 567 me petiit? ipsa licet hoc a Pallade quaeras: 568 quamvis irata est, non hoc irata negabit. 569 Nam me Phocaica clarus tellure Coroneus 570 (nota loquor) genuit fueramque ego regia virgo 571 divitibusque procis (ne me contemne) petebar. 572 Forma mihi nocuit. Nam cum per litora lentis 573 passibus, ut soleo, summa spatiarer harena, 574 vidit et incaluit pelagi deus; utque precando 575 tempora cum blandis absumpsit inania verbis, 576 vim parat et sequitur. Fugio densumque relinquo 577 litus et in molli nequiquam lassor harena. 578 Inde deos hominesque voco; nec contigit ullum 579 vox mea mortalem: mota est pro virgine virgo 580 auxiliumque tulit. Tendebam bracchia caelo: 581 bracchia coeperunt levibus nigrescere pennis. 582 Reicere ex umeris vestem molibar: at illa 583 pluma erat inque cutem radices egerat imas. 584 Plangere nuda meis conabar pectora palmis: 585 sed neque iam palmas nec pectora nuda gerebam. 586 Currebam: nec, ut ante, pedes retinebat harena, 587 sed summa tollebar humo. Mox alta per auras 588 evehor et data sum comes inculpata Minervae. 589 Quid tamen hoc prodest, si diro facta volucris 590 crimine Nyctimene nostro successit honori? 591 An quae per totam res est notissima Lesbon, 592 non audita tibi est, patrium temerasse cubile 593 Nyctimenen? avis illa quidem, sed conscia culpae 594 conspectum lucemque fugit tenebrisque pudorem 595 celat et a cunctis expellitur aethere toto.” 596 Talia dicenti “tibi” ait “revocamina” corvus 597 “sint precor ista malo: nos vanum spernimus omen.” 598 Nec coeptum dimittit iter, dominoque iacentem 599 cum iuvene Haemonio vidisse Coronida narrat. 600 Laurea delapsa est audito crimine amanti, 601 et pariter vultusque deo plectrumque colorque 602 excidit. Utque animus tumida fervebat ab ira, 603 arma adsueta rapit flexumque a cornibus arcum 604 tendit et illa suo totiens cum pectore iuncta 605 indevitato traiecit pectora telo. 606 Icta dedit gemitum, tractoque a corpore ferro 607 candida puniceo perfudit membra cruore, 608 et dixit: “Potui poenas tibi, Phoebe, dedisse, 609 sed peperisse prius: duo nunc moriemur in una.” 610 Hactenus, et pariter vitam cum sanguine fudit. 611 Corpus inane animae frigus letale secutum est. 612 Paenitet heu sero poenae crudelis amantem, 613 seque, quod audierit, quod sic exarserit, odit; 614 odit avem, per quam crimen causamque dolendi 615 scire coactus erat, nec non arcumque manumque 616 odit, cumque manu temeraria tela sagittas 617 conlapsamque fovet seraque ope vincere fata 618 nititur et medicas exercet inaniter artes. 619 Quae postquam frustra temptata, rogumque parari 620 vidit et arsuros supremis ignibus artus, 621 tum vero gemitus (neque enim caelestia tingi 622 ora licet lacrimis) alto de corde petitos 623 edidit, haud aliter quam cum spectante iuvenca 624 lactentis vituli, dextra libratus ab aure 625 tempora discussit claro cava malleus ictu. 626 Ut tamen ingratos in pectora fudit odores 627 et dedit amplexus iniustaque iusta peregit, 628 non tulit in cineres labi sua Phoebus eosdem 629 semina, sed natum flammis uteroque parentis 630 eripuit geminique tulit Chironis in antrum; 631 sperantemque sibi non falsae praemia linguae 632 inter aves albas vetuit consistere corvum. 633 Semifer interea divinae stirpis alumno 634 laetus erat mixtoque oneri gaudebat honore. 635 Ecce venit rutilis umeros protecta capillis 636 filia Centauri, quam quondam nympha Chariclo 637 fluminis in rapidi ripis enixa vocavit 638 Ocyroen. Non haec artes contenta paternas 639 edidicisse fuit: fatorum arcana canebat. 640 Ergo ubi vaticinos concepit mente furores 641 incaluitque deo, quem clausum pectore habebat, 642 adspicit infantem “toto” que “salutifer orbi 643 cresce puer” dixit: “tibi se mortalia saepe 644 corpora debebunt; animas tibi reddere ademptas 645 fas erit; idque semel dis indignantibus ausus 646 posse dare hoc iterum flamma prohibebere avita 647 eque deo corpus fies exsangue, deusque, 648 qui modo corpus eras, et bis tua fata novabis. 649 Tu quoque, care pater, nunc inmortalis et aevis 650 omnibus ut maneas nascendi lege creatus, 651 posse mori cupies, tum cum cruciabere dirae 652 sanguine serpentis per saucia membra recepto; 653 teque ex aeterno patientem numina mortis 654 efficient, triplicesque deae tua fila resolvent.” 655 Restabat fatis aliquid. Suspirat ab imis 656 pectoribus, lacrimaeque genis labuntur obortae, 657 atque ita “praevertunt” inquit “me fata, vetorque 658 plura loqui, vocisque meae praecluditur usus. 659 Non fuerant artes tanti, quae numinis iram 660 contraxere mihi; mallem nescisse futura. 661 Iam mihi subduci facies humana videtur, 662 iam cibus herba placet, iam latis currere campis 663 impetus est: in equam cognataque corpora vertor. 664 Tota tamen quare? pater est mihi nempe biformis.” 665 Talia dicenti pars est extrema querellae 666 intellecta parum, confusaque verba fuerunt. 667 Mox nec verba quidem nec equae sonus ille videtur, 668 sed simulantis equam, parvoque in tempore certos 669 edidit hinnitus et bracchia movit in herbas. 670 Tum digiti coeunt et quinos adligat ungues 671 perpetuo cornu levis ungula, crescit et oris 672 et colli spatium, longae pars maxima pallae 673 cauda fit, utque vagi crines per colla iacebant, 674 in dextras abiere iubas: pariterque novata est 675 et vox et facies nomen quoque monstra dedere. 676 Flebat opemque tuam frustra Philyreius heros, 677 Delphice, poscebat. Nam nec rescindere magni 678 iussa Iovis poteras, nec, si rescindere posses, 679 tunc aderas: Elin Messeniaque arva colebas. 680 Illud erat tempus, quo te pastoria pellis 681 texit onusque fuit baculum silvestre sinistrae, 682 alterius dispar septenis fistula cannis. 683 Dumque amor est curae, dum te tua fistula mulcet, 684 incustoditae Pylios memorantur in agros 685 processisse boves. Videt has Atlantide Maia 686 natus et arte sua silvis occultat abactas. 687 Senserat hoc furtum nemo nisi notus in illo 688 rure senex; Battum vicinia tota vocabant. 689 Divitis hic saltus herbosaque pascua Nelei 690 nobiliumque greges custos servabat equarum. 691 Hunc timuit blandaque manu seduxit et illi 692 “quisquis es, hospes” ait, “si forte armenta requiret 693 haec aliquis, vidisse nega; neu gratia facto 694 nulla rependatur, nitidam cape praemia vaccam” — 695 et dedit. Accepta voces has reddidit hospes: 696 “Tutus eas: lapis iste prius tua furta loquetur”, 697 et lapidem ostendit. Simulat Iove natus abire, 698 mox redit, et versa pariter cum voce figura 699 “rustice, vidisti siquas hoc limite” dixit 700 “ire boves, fer opem furtoque silentia deme: 701 iuncta suo pariter dabitur ubi femina tauro.” 702 At senior, postquam est merces geminata, “sub illis 703 montibus” inquit “erunt”: et erant sub montibus illis. 704 Risit Atlantiades et “me mihi, perfide, prodis? 705 me mihi prodis?” ait, periuraque pectora vertit 706 in durum silicem, qui nunc quoque dicitur index, 707 inque nihil merito vetus est infamia saxo. 708 Hinc se sustulerat paribus caducifer alis, 709 Munychiosque volans agros gratamque Minervae 710 despectabat humum cultique arbusta Lycei. 711 Illa forte die castae de more puellae 712 vertice supposito festas in Palladis arces 713 pura coronatis portabant sacra canistris. 714 Inde revertentes deus adspicit ales iterque 715 non agit in rectum, sed in orbem curvat eundem. 716 Ut volucris visis rapidissima miluus extis, 717 dum timet et densi circumstant sacra ministri, 718 flectitur in gyrum nec longius audet abire 719 spemque suam motis avidus circumvolat alis, 720 sic super Actaeas agilis Cyllenius arces 721 inclinat cursus et easdem circinat auras. 722 Quanto splendidior quam cetera sidera fulget 723 Lucifer, et quanto quam Lucifer aurea Phoebe, 724 tanto virginibus praestantior omnibus Herse 725 ibat, eratque decus pompae comitumque suarum. 726 Obstipuit forma Iove natus, et aethere pendens 727 non secus exarsit, quam cum Balearica plumbum 728 funda iacit: volat illud et incandescit eundo 729 et quos non habuit, sub nubibus invenit ignes. 730 Vertit iter caeloque petit terrena relicto 731 nec se dissimulat: tanta est fiducia formae. 732 Quae quamquam iusta est, cura tamen adiuvat illam 733 permulcetque comas chlamydemque, ut pendeat apte, 734 collocat, ut limbus totumque appareat aurum, 735 ut teres in dextra, qua somnos ducit et arcet, 736 virga sit, ut tersis niteant talaria plantis. 737 Pars secreta domus ebore et testudine cultos 738 tres habuit thalamos: quorum tu, Pandrose, dextrum, 739 Aglauros laevum, medium possederat Herse. 740 Quae tenuit laevum, venientem prima notavit 741 Mercurium nomenque dei scitarier ausa est 742 et causam adventus. Cui sic respondit Atlantis 743 Pleionesque nepos: “Ego sum, qui iussa per auras 744 verba patris porto: pater est mihi Iuppiter ipse. 745 Nec fingam causas; tu tantum fida sorori 746 esse velis prolisque meae matertera dici. 747 Herse causa viae. Faveas oramus amanti.” 748 Adspicit hunc oculis isdem, quibus abdita nuper 749 viderat Aglauros flavae secreta Minervae, 750 proque ministerio magni sibi ponderis aurum 751 postulat: interea tectis excedere cogit. 752 Vertit ad hanc torvi dea bellica luminis orbem 753 et tanto penitus traxit suspiria motu, 754 ut pariter pectus positamque in pectore forti 755 aegida concuteret. Subit, hanc arcana profana 756 detexisse manu tum cum sine matre creatam 757 Lemnicolae stirpem contra data foedera vidit, 758 et gratamque deo fore iam gratamque sorori 759 et ditem sumpto, quod avara poposcerat, auro. 760 Protinus Invidiae nigro squalentia tabo 761 tecta petit. Domus est imis in vallibus huius 762 abdita, sole carens, non ulli pervia vento, 763 tristis et ignavi plenissima frigoris, et quae 764 igne vacet semper, caligine semper abundet. 765 Huc ubi pervenit belli metuenda virago, 766 constitit ante domum (neque enim succedere tectis 767 fas habet) et postes extrema cuspide pulsat. 768 Concussae patuere fores. Videt intus edentem 769 vipereas carnes, vitiorum alimenta suorum, 770 Invidiam, visaque oculos avertit. At illa 771 surgit humo pigre semesarumque relinquit 772 corpora serpentum passuque incedit inerti; 773 utque deam vidit formaque armisque decoram, 774 ingemuit vultumque ima ad suspiria duxit. 775 Pallor in ore sedet, macies in corpore toto, 776 nusquam recta acies, livent rubigine dentes, 777 pectora felle virent, lingua est suffusa veneno. 778 Risus abest, nisi quem visi movere dolores. 779 Nec fruitur somno, vigilacibus excita curis, 780 sed videt ingratos intabescitque videndo 781 successus hominum, carpitque et carpitur una, 782 suppliciumque suum est. Quamvis tamen oderat illam, 783 talibus adfata est breviter Tritonia dictis: 784 “Infice tabe tua natarum Cecropis unam. 785 Sic opus est. Aglauros ea est.” Haud plura locuta 786 fugit et impressa tellurem reppulit hasta. 787 Illa deam obliquo fugientem lumine cernens 788 murmura parva dedit, successurumque Minervae 789 indoluit, baculumque capit, quod spinea totum 790 vincula cingebant, adopertaque nubibus atris, 791 quacumque ingreditur, florentia proterit arva 792 exuritque herbas et summa cacumina carpit, 793 adflatuque suo populos urbesque domosque 794 polluit. Et tandem Tritonida conspicit arcem 795 ingeniis opibusque et festa pace virentem, 796 vixque tenet lacrimas, quia nil lacrimabile cernit. 797 Sed postquam thalamos intravit Cecrope natae, 798 iussa facit pectusque manu ferrugine tincta 799 tangit et hamatis praecordia sentibus implet, 800 inspiratque nocens virus, piceumque per ossa 801 dissipat et medio spargit pulmone venenum. 802 Neve mali causae spatium per latius errent, 803 germanam ante oculos fortunatumque sororis 804 coniugium pulchraque deum sub imagine ponit, 805 cunctaque magna facit. Quibus inritata dolore 806 Cecropis occulto mordetur et anxia nocte, 807 anxia luce gemit, lentaque miserrima tabe 808 liquitur ut glacies incerto saucia sole. 809 Felicisque bonis non lenius uritur Herses, 810 quam cum spinosis ignis supponitur herbis, 811 quae neque dant flammas lenique tepore cremantur. 812 Saepe mori voluit, ne quicquam tale videret, 813 saepe velut crimen rigido narrare parenti; 814 denique in adverso venientem limine sedit 815 exclusura deum. Cui blandimenta precesque 816 verbaque iactanti mitissima “desine” dixit: 817 “hinc ego me non sum nisi te motura repulso.” 818 “Stemus” ait “pacto” velox Cyllenius “isto”: 819 caelestique fores virga patefecit. At illi 820 surgere conanti partes, quascumque sedendo 821 flectimus, ignava nequeunt gravitate moveri. 822 Illa quidem pugnat recto se attollere trunco, 823 sed genuum iunctura riget, frigusque per inguen 824 labitur, et callent amisso sanguine venae. 825 Utque malum late solet inmedicabile cancer 826 serpere et inlaesas vitiatis addere partes, 827 sic letalis hiems paulatim in pectora venit 828 vitalesque vias et respiramina clausit. 829 Nec conata loqui est, nec, si conata fuisset, 830 vocis habebat iter: saxum iam colla tenebat, 831 oraque duruerant, signumque exsangue sedebat. 832 Nec lapis albus erat: sua mens infecerat illam. 833 Has ubi verborum poenas mentisque profanae 834 cepit Atlantiades, dictas a Pallade terras 835 linquit et ingreditur iactatis aethera pennis. 836 Sevocat hunc genitor. Nec causam fassus amoris 837 “fide minister” ait “iussorum, nate, meorum, 838 pelle moram solitoque celer delabere cursu, 839 quaeque tuam matrem tellus a parte sinistra 840 suspicit (indigenae Sidonida nomine dicunt), 841 hanc pete, quodque procul montano gramine pasci 842 armentum regale vides, ad litora verte.” 843 Dixit, et expulsi iamdudum monte iuvenci 844 litora iussa petunt, ubi magni filia regis 845 ludere virginibus Tyriis comitata solebat. 846 Non bene conveniunt nec in una sede morantur 847 maiestas et amor: sceptri gravitate relicta 848 ille pater rectorque deum, cui dextra trisulcis 849 ignibus armata est, qui nutu concutit orbem, 850 induitur faciem tauri mixtusque iuvencis 851 mugit et in teneris formosus obambulat herbis. 852 Quippe color nivis est, quam nec vestigia duri 853 calcavere pedis nec solvit aquaticus auster. 854 Colla toris exstant, armis palearia pendent, 855 cornua parva quidem, sed quae contendere possis 856 facta manu, puraque magis perlucida gemma. 857 Nullae in fronte minae, nec formidabile lumen; 858 pacem vultus habet. Miratur Agenore nata, 859 quod tam formosus, quod proelia nulla minetur. 860 Sed quamvis mitem metuit contingere primo: 861 mox adit et flores ad candida porrigit ora. 862 Gaudet amans et, dum veniat sperata voluptas, 863 oscula dat manibus; vix iam, vix cetera differt. 864 Et nunc adludit viridique exsultat in herba, 865 nunc latus in fulvis niveum deponit harenis; 866 paulatimque metu dempto modo pectora praebet 867 virginea plaudenda manu, modo cornua sertis 868 impedienda novis. Ausa est quoque regia virgo 869 nescia quem premeret, tergo considere tauri, 870 cum deus a terra siccoque a litore sensim 871 falsa pedum primis vestigia ponit in undis: 872 inde abit ulterius mediique per aequora ponti 873 fert praedam. Pavet haec litusque ablata relictum 874 respicit, et dextra cornum tenet, altera dorso 875 imposita est; tremulae sinuantur flamine vestes. === book 3 === 1 Iamque deus posita fallacis imagine tauri 2 se confessus erat Dictaeaque rura tenebat, 3 cum pater ignarus Cadmo perquirere raptam 4 imperat et poenam, si non invenerit, addit 5 exilium, facto pius et sceleratus eodem. 6 Orbe pererrato (quis enim deprendere possit 7 furta Iovis?) profugus patriamque iramque parentis 8 vitat Agenorides Phoebique oracula supplex 9 consulit et, quae sit tellus habitanda, requirit. 10 “Bos tibi” Phoebus ait “solis occurret in arvis, 11 nullum passa iugum curvique inmunis aratri. 12 Hac duce carpe vias et qua requieverit herba 13 moenia fac condas, Boeotiaque ma vocato.” 14 Vix bene Castalio Cadmus descenderat antro, 15 incustoditam lente videt ire iuvencam 16 nullum servitii signum cervice gerentem. 17 Subsequitur pressoque legit vestigia gressu, 18 auctoremque viae Phoebum taciturnus adorat. 19 Iam vada Cephisi Panopesque evaserat arva: 20 bos stetit et tollens speciosam cornibus altis 21 ad caelum frontem mugitibus impulit auras, 22 atque ita, respiciens comites sua terga sequentes, 23 procubuit teneraque latus submisit in herba. 24 Cadmus agit grates peregrinaeque oscula terrae 25 figit et ignotos montes agrosque salutat. 26 Sacra Iovi facturus erat. Iubet ire ministros 27 et petere e vivis libandas fontibus undas. 28 Silva vetus stabat, nulla violata securi, 29 et specus in medio, virgis ac vimine densus, 30 efficiens humilem lapidum compagibus arcum, 31 uberibus fecundus aquis, ubi conditus antro 32 Martius anguis erat, cristis praesignis et auro; 33 igne micant oculi, corpus tumet omne venenis, 34 tres vibrant linguae, triplici stant ordine dentes. 35 Quem postquam Tyria lucum de gente profecti 36 infausto tetigere gradu, demissaque in undas 37 urna dedit sonitum, longo caput extulit antro 38 caeruleus serpens horrendaque sibila misit. 39 Effluxere urnae manibus sanguisque reliquit 40 corpus, et attonitos subitus tremor occupat artus. 41 Ille volubilibus squamosos nexibus orbes 42 torquet et inmensos saltu sinuatur in arcus, 43 ac media plus parte leves erectus in auras 44 despicit omne nemus, tantoque est corpore, quanto 45 si totum spectes, geminas qui separat arctos. 46 Nec mora, Phoenicas, sive illi tela parabant, 47 sive fugam, sive ipse timor prohibebat utrumque, 48 occupat: hos morsu, longis complexibus illos, 49 hos necat adfiatu funesti tabe veneni. 50 Fecerat exiguas iam sol altissimus umbras: 51 quae mora sit sociis, miratur Agenore natus, 52 vestigatque viros. Tegimen derepta leoni 53 pellis erat, telum splendenti lancea ferro 54 et iaculum, teloque animus praestantior omni. 55 Ut nemus intravit letataque corpora vidit 56 victoremque supra spatiosi corporis hostem 57 tristia sanguinea lambentem vulnera lingua, 58 “aut ultor vestrae, fidissima corpora, mortis, 59 aut comes” inquit “ero.” Dixit, dextraque molarem 60 sustulit et magnum magno conamine misit. 61 Illius impulsu cum turribus ardua celsis 62 moenia mota forent: serpens sine vulnere mansit 63 loricaeque modo squamis defensus et atrae 64 duritia pellis validos cute reppulit ictus. 65 At non duritia iaculum quoque vicit eadem: 66 quod medio lentae spinae curvamine fixum 67 constitit et totum descendit in ilia ferrum. 68 Ille dolore ferox caput in sua terga retorsit 69 vulneraque adspexit fixumque hastile momordit 70 idque, ubi vi multa partem labefecit in omnem, 71 vix tergo eripuit; ferrum tamen ossibus haesit. 72 Tum vero, postquam solitas accessit ad iras 73 causa recens, plenis tumuerunt guttura venis, 74 spumaque pestiferos circumfluit albida rictus, 75 terraque rasa sonat squamis, quique halitus exit 76 ore niger Stygio, vitiatas inficit auras. 77 Ipse modo inmensum spiris facientibus orbem 78 cingitur, interdum longa trabe rectior adstat 79 impete nunc vasto ceu concitus imbribus amnis 80 fertur et obstantes proturbat pectore silvas. 81 Cedit Agenorides paulum spolioque leonis 82 sustinet incursus instantiaque ora retardat 83 cuspide praetenta. Furit ille et inania duro 84 vulnera dat ferro figitque in acumine dentes. 85 Iamque venenifero sanguis manare palato 86 coeperat et virides adspergine tinxerat herbas: 87 sed leve vulnus erat, quia se retrahebat ab ictu 88 laesaque colla dabat retro plagamque sedere 89 cedendo arcebat nec longius ire sinebat, 90 donec Agenorides coniectum in guttura ferrum 91 usque sequens pressit, dum retro quercus eunti 92 obstitit, et fixa est pariter cum robore cervix. 93 Pondere serpentis curvata est arbor et ima 94 parte flagellari gemuit sua robora caudae. 95 Dum spatium victor victi considerat hostis, 96 vox subito audita est; neque erat cognoscere promptum 97 unde, sed audita est: “Quid, Agenore nate, peremptum 98 serpentem spectas? et tu spectabere serpens.” 99 Ille diu pavidus pariter cum mente colorem 100 perdiderat, gelidoque comae terrore rigebant. 101 Ecce viri fautrix, superas delapsa per auras, 102 Pallas adest motaeque iubet supponere terrae 103 vipereos dentes, populi incrementa futuri. 104 Paret et, ut presso sulcum patefecit aratro, 105 spargit humi iussos, mortalia semina, dentes. 106 Inde (fide maius) glaebae coepere moveri, 107 primaque de sulcis acies apparuit hastae, 108 tegmina mox capitum picto nutantia cono, 109 mox umeri pectusque onerataque bracchia telis 110 exsistunt, crescitque seges clipeata virorum. 111 Sic ubi tolluntur festis aulaea theatris, 112 surgere signa solent primumque ostendere vultus, 113 cetera paulatim, placidoque educta tenore 114 tota patent imoque pedes in margine ponunt. 115 Territus hoste novo Cadmus capere arma parabat: 116 “ne cape”, de populo, quem terra creaverat, unus 117 exclamat “nec te civilibus insere bellis.” 118 Atque ita terrigenis rigido de fratribus unum 119 comminus ense ferit; iaculo cadit eminus ipse. 120 Hunc quoque qui leto dederat, non longius illo 121 vivit et exspirat modo quas acceperat auras; 122 exemploque pari furit omnis turba, suoque 123 Marte cadunt subiti per mutua vulnera fratres. 124 Iamque brevis vitae spatium sortita iuventus 125 sanguineam tepido plangebat pectore matrem, 126 quinque superstitibus, quorum fuit unus Echion. 127 Is sua iecit humo monitu Tritonidis arma 128 fraternaeque fidem pacis petiitque deditque. 129 Hos operis comites habuit Sidonius hospes, 130 cum posuit iussam Phoebeis sortibus urbem. 131 Iam stabant Thebae: poteras iam, Cadme, videri 132 exsilio felix. Soceri tibi Marsque Venusque 133 contigerant: huc adde genus de coniuge tanta, 134 tot natos natasque et pignera cara nepotes, 135 hos quoque iam iuvenes. Sed scilicet ultima semper 136 exspectanda dies homini est, dicique beatus 137 ante obitum nemo supremaque funera debet. 138 Prima nepos inter tot res tibi, Cadme, secundas 139 causa fuit luctus, alienaque cornua fronti 140 addita, vosque canes satiatae sanguine erili. 141 At bene si quaeras, fortunae crimen in illo, 142 non scelus invenies: quod enim scelus error habebat? 143 Mons erat infectus variarum caede ferarum; 144 iamque dies medius rerum contraxerat umbras 145 et sol ex aequo meta distabat utraque, 146 cum iuvenis placido per devia lustra vagantes 147 participes operum compellat Hyantius ore: 148 “Lina madent, comites, ferrumque cruore ferarum, 149 fortunamque dies habuit satis. Altera lucem 150 cum croceis invecta rotis Aurora reducet, 151 propositum repetemus opus; nunc Phoebus utraque 152 distat idem terra finditque vaporibus arva. 153 Sistite opus praesens nodosaque tollite lina.” 154 Iussa viri faciunt intermittuntque laborem. 155 Vallis erat piceis et acuta densa cupressu, 156 nomine Gargaphie, succinctae sacra Dianae. 157 Cuius in extremo est antrum nemorale recessu, 158 arte laboratum nulla: simulaverat artem 159 ingenio natura suo; nam pumice vivo 160 et levibus tofis nativum duxerat arcum. 161 Fons sonat a dextra, tenui perlucidus unda, 162 margine gramineo patulos succinctus hiatus. 163 Hic dea silvarum venatu fessa solebat 164 virgineos artus liquido perfundere rore. 165 Quo postquam subiit, nympharum tradidit uni 166 armigerae iaculum pharetramque arcusque retentos; 167 altera depositae subiecit bracchia pallae, 168 vincla duae pedibus demunt; nam doctior illis 169 Ismenis Crocale sparsos per colla capillos 170 conligit in nodum, quamvis erat ipsa solutis. 171 Excipiunt laticem Nepheleque Hyaleque Rhanisque 172 et Psecas et Phiale funduntque capacibus urnis. 173 Dumque ibi perluitur solita Titania lympha, 174 ecce nepos Cadmi dilata parte laborum 175 per nemus ignotum non certis passibus errans 176 pervenit in lucum: sic illum fata ferebant. 177 Qui simul intravit rorantia fontibus antra, 178 sicut erant, viso nudae sua pectora nymphae 179 percussere viro, subitisque ululatibus omne 180 implevere nemus circumfusaeque Dianam 181 corporibus texere suis; tamen altior illis 182 ipsa dea est colloque tenus supereminet omnes. 183 Qui color infectis adversi solis ab ictu 184 nubibus esse solet aut purpureae aurorae, 185 is fuit in vultu visae sine veste Dianae. 186 Quae quamquam comitum turba est stipata suarum, 187 in latus obliquum tamen adstitit oraque retro 188 flexit, et ut vellet promptas habuisse sagittas, 189 quas habuit sic hausit aquas vultumque virilem 190 perfudit, spargensque comas ultricibus undis 191 addidit haec cladis praenuntia verba futurae: 192 “Nunc tibi me posito visam velamine narres, 193 si poteris narrare, licet.” Nec plura minata 194 dat sparso capiti vivacis cornua cervi, 195 dat spatium collo summasque cacuminat aures, 196 cum pedibusque manus, cum longis bracchia mutat 197 cruribus et velat maculoso vellere corpus. 198 Additus et pavor est. Fugit Autonoeius heros 199 et se tam celerem cursu miratur in ipso. 200 Ut vero vultus et cornua vidit in unda, 201 “me miserum!” dicturus erat: vox nulla secuta est. 202 Ingemuit: vox illa fuit, lacrimaeque per ora 203 non sua fluxerunt; mens tantum pristina mansit. 204 Quid faciat? repetatne domum et regalia tecta 205 an lateat silvis? pudor hoc, timor impedit illud. 206 Dum dubitat, videre canes. Primumque Melampus 207 Ichnobatesque sagax latratu signa dedere, 208 Gnosius Ichnobates, Spartana gente Melampus. 209 Inde ruunt alii rapida velocius aura, 210 Pamphagus et Dorceus et Oribasus, Arcades omnes, 211 Nebrophonusque valens et trux cum Laelape Theron 212 et pedibus Pterelas et naribus utilis Agre, 213 Hylaeusque ferox, nuper percussus ab apro, 214 deque lupo concepta Nape, pecudesque secuta 215 Poemenis et natis comitata Harpyia duobus, 216 et substricta gerens Sicyonius ilia Ladon, 217 et Dromas et Canache Sticteque et Tigris et Alce 218 et niveis Leucon et villis Asbolus atris 219 praevalidusque Lacon et cursu fortis Aello 220 et Thous et Cyprio velox cum fratre Lycisce, 221 et nigram medio frontem distinctus ab albo 222 Harpalos, et Melaneus hirsutaque corpore Lachne, 223 et patre Dictaeo, sed matre Laconide nati 224 Labros et Argiodus, et acutae vocis Hylactor, 225 quosque referre mora est. Ea turba cupidine praedae 226 per rupes scopulosque adituque carentia saxa, 227 quaque est difficilis quaque est via nulla, sequuntur. 228 Ille fugit per quae fuerat loca saepe secutus, 229 heu famulos fugit ipse suos. Clamare libebat 230 “Actaeon ego sum, dominum cognoscite vestrum!” 231 Verba animo desunt: resonat latratibus aether. 232 Prima Melanchaetes in tergo vulnera fecit, 233 proxima Therodamas, Oresitrophus haesit in armo: 234 tardius exierant, sed per compendia montis 235 anticipata via est. Dominum retinentibus illis, 236 cetera turba coit confertque in corpore dentes. 237 Iam loca vulneribus desunt. Gemit ille sonumque, 238 etsi non hominis, quem non tamen edere possit 239 cervus habet, maestisque replet iuga nota querellis. 240 Et genibus pronis supplex similisque roganti 241 circumfert tacitos tamquam sua bracchia vultus. 242 At comites rapidum solitis hortatibus agmen 243 ignari instigant oculisque Actaeona quaerunt 244 et velut absentem certatim Actaeona clamant 245 (ad nomen caput ille refert), et abesse queruntur 246 nec capere oblatae segnem spectacula praedae. 247 Vellet abesse quidem, sed adest; velletque videre, 248 non etiam sentire canum fera facta suorum. 249 Undique circumstant mersisque in corpore rostris 250 dilacerant falsi dominum sub imagine cervi. 253 Rumor in ambiguo est: aliis violentior aequo 254 visa dea est, alii laudant dignamque severa 255 virginitate vocant; pars invenit utraque causas. 256 Sola Iovis coniunx non tam culpetne probetne 257 eloquitur, quam clade domus ab Agenore ductae 258 gaudet et a Tyria conlectum paelice transfert 259 in generis socios odium. Subit ecce priori 260 causa recens, gravidamque dolet de semine magni 261 esse Iovis Semelen. Dum linguam ad iurgia solvit, 262 “profeci quid enim totiens per iurgia?” dixit: 263 “ipsa petenda mihi est, ipsam, si maxima Iuno 264 rite vocor, perdam, si me gemmantia dextra 265 sceptra tenere decet, si sum regina Iovisque 266 et soror et coniunx, certe soror. At, puto, furto est 267 contenta, et thalami brevis est iniuria nostri: 268 concipit, id deerat! manifestaque crimina pleno 269 fert utero, et mater, quod vix mihi contigit uno 270 de Iove vult fieri: tanta est fiducia formae. 271 Fallat eam faxo; nec sum Saturnia, si non 272 ab Iove mersa suo Stygias penetrabit in undas.” 273 Surgit ab his solio fulvaque recondita nube 274 limen adit Semeles. Nec nubes ante removit, 275 quam simulavit anum posuitque ad tempora canos 276 sulcavitque cutem rugis et curva trementi 277 membra tulit passu; vocem quoque fecit anilem, 278 ipsaque erat Beroe, Semeles Epidauria nutrix. 279 Ergo ubi captato sermone diuque loquendo 280 ad nomen venere Iovis, suspirat et “opto, 281 Iuppiter ut sit” ait: “metuo tamen omnia: multi 282 nomine divorum thalamos iniere pudicos. 283 Nec tamen esse Iovem satis est: det pignus amoris, 284 si modo verus is est, quantusque et qualis ab alta 285 Iunone excipitur, tantus talisque, rogato, 286 det tibi complexus suaque ante insignia sumat.” 287 Talibus ignaram Iuno Cadmeida dictis 288 formarat. Rogat illa Iovem sine nomine munus. 289 Cui deus “elige” ait: “nullam patiere repulsam. 290 Quoque magis credas, Stygii quoque conscia sunto 291 numina torrentis: timor et deus ille deorum est“. 292 Laeta malo nimiumque potens perituraque amantis 293 obsequio Semele “qualem Saturnia” dixit 294 “te solet amplecti, Veneris cum foedus initis, 295 da mihi te talem.” Voluit deus ora loquentis 296 opprimere: exierat iam vox properata sub auras. 297 Ingemuit; neque enim non haec optasse, neque ille 298 non iurasse potest. Ergo maestissimus altum 299 aethera conscendit vultuque sequentia traxit 300 nubila, quis nimbos inmixtaque fulgura ventis 301 addidit et tonitrus et inevitabile fulmen. 302 Qua tamen usque potest, vires sibi demere temptat; 303 nec, quo centimanum deiecerat igne Typhoea, 304 nunc armatur eo: nimium feritatis in illo est. 305 Est aliud levius fulmen, cui dextra Cyclopum 306 saevitiae flammaeque minus, minus addidit irae; 307 tela secunda vocant superi. Capit illa, domumque 308 intrat Agenoream. Corpus mortale tumultus 309 non tulit aetherios donisque iugalibus arsit. 310 Imperfectus adhuc infans genetricis ab alvo 311 eripitur, patrioque tener (si credere dignum est) 312 insuitur femori maternaque tempora complet. 313 Furtim illum primis Ino matertera cuuis 314 educat: inde datum nymphae Nyseides antris 315 occuluere suis lactisque alimenta dedere. 316 Dumque ea per terras fatali lege geruntur 317 tutaque bis geniti sunt incunabula Bacchi, 318 forte Iovem memorant, diffusum nectare, curas 319 seposuisse graves vacuumque agitasse remissos 320 cum Iunone iocos et “maior vestra profecto est, 321 quam quae contingit maribus” dixisse “voluptas.” 322 Illa negat. Placuit quae sit sententia docti 323 quaerere Tiresiae: venus huic erat utraque nota. 324 Nam duo magnorum viridi coeuntia silva 325 corpora serpentum baculi violaverat ictu; 326 deque viro factus (mirabile) femina septem 327 egerat autumnos. Octavo rursus eosdem 328 vidit, et “est vestrae si tanta potentia plagae” 329 dixit “ut auctoris sortem in contraria mutet, 330 nunc quoque vos feriam.” Percussis anguibus isdem 331 forma prior rediit genetivaque venit imago. 332 Arbiter hic igitur sumptus de lite iocosa 333 dicta Iovis firmat. Gravius Saturnia iusto 334 nec pro materia fertur doluisse, suique 335 iudicis aeterna damnavit lumina nocte. 336 At pater omnipotens (neque enim licet inrita cuiquam 337 facta dei fecisse deo) pro lumine adempto 338 scire futura dedit, poenamque levavit honore. 339 Ille per Aonias fama celeberrimus urbes 340 inreprehensa dabat populo responsa petenti. 341 Prima fide vocisque ratae temptamina sumpsit 342 caerula Liriope. Quam quondam flumine curvo 343 implicuit clausaeque suis Cephisus in undis 344 vim tulit. Enixa est utero pulcherrima pleno 345 infantem, nymphis iam tunc qui posset amari, 346 Narcissumque vocat. De quo consultus, an esset 347 tempora maturae visurus longa senectae, 348 fatidicus vates “si se non noverit” inquit. 349 Vana diu visa est vox auguris: exitus illam 350 resque probat letique genus novitasque furoris. 351 Namque ter ad quinos unum Cephisius annum 352 addiderat poteratque puer iuvenisque videri: 353 multi illum iuvenes, multae cupiere puellae. 354 Sed fuit in tenera tam dura superbia forma: 355 nulli illum iuvenes, nullae tetigere puellae. 356 Adspicit hunc trepidos agitantem in retia cervos 357 vocalis nymphe, quae nec reticere loquenti, 358 nec prior ipsa loqui didicit, resonabilis Echo. 359 Corpus adhuc Echo, non vox erat; et tamen usum 360 garrula non alium, quam nunc habet, oris habebat, 361 reddere de multis ut verba novissima posset. 362 Fecerat hoc Iuno, quia, cum deprendere posset 363 cum Iove saepe suo nymphas in monte iacentes, 364 illa deam longo prudens sermone tenebat, 365 dum fugerent nymphae. Postquam Saturnia sensit 366 “huius” ait “linguae, qua sum delusa, potestas 367 parva tibi dabitur vocisque brevissimus usus”: 368 reque minas firmat. Tamen haec in fine loquendi 369 ingeminat voces auditaque verba reportat. 370 Ergo ubi Narcissum per devia rura vagantem 371 vidit et incaluit, sequitur vestigia furtim, 372 quoque magis sequitur, flamma propiore calescit, 373 non aliter, quam cum summis circumlita taedis 374 admotas rapiunt vivacia sulphura flammas. 375 O quotiens voluit blandis accedere dictis 376 et molles adhibere preces: natura repugnat 377 nec sinit incipiat. Sed, quod sinit, illa parata est 378 exspectare sonos, ad quos sua verba remittat. 379 Forte puer comitum seductus ab agmine fido, 380 dixerat “ecquis adest?” et “adest!” responderat Echo. 381 Hic stupet, utque aciem partes dimittit in omnes, 382 voce “veni!” magna clamat: vocat illa vocantem. 383 Respicit et rursus nullo veniente “quid” inquit 384 “me fugis?” et totidem, quot dixit, verba recepit. 385 Perstat et, alternae deceptus imagine vocis, 386 “huc coeamus!” ait: nullique libentius umquam 387 responsura sono “coeamus” rettulit Echo, 388 et verbis favet ipsa suis egressaque silva 389 ibat, ut iniceret sperato bracchia collo. 390 Ille fugit fugiensque “manus complexibus aufer: 391 ante” ait “emoriar, quam sit tibi copia nostri.” 392 Rettulit illa nihil nisi “sit tibi copia nostri.” 393 Spreta latet silvis pudibundaque frondibus ora 394 protegit et solis ex illo vivit in antris. 395 Sed tamen haeret amor crescitque dolore repulsae. 396 Extenuant vigiles corpus miserabile curae, 397 adducitque cutem macies et in aera sucus 398 corporis omnis abit. Vox tantum atque ossa supersunt: 399 vox manet; ossa ferunt lapidis traxisse figuram. 402 Sic hanc, sic alias undis aut montibus ortas 403 luserat hic nymphas, sic coetus ante viriles. 404 Inde manus aliquis despectus ad aethera tollens 405 “sic amet ipse licet sic non potiatur amato!” 406 dixerat. Adsensit precibus Rhamnusia iustis. 407 Fons erat inlimis, nitidis argenteus undis, 408 quem neque pastores neque pastae monte capellae 409 contigerant aliudve pecus, quem nulla volucris 410 nec fera turbarat nec lapsus ab arbore ramus. 411 Gramen erat circa, quod proximus umor alebat, 412 silvaque sole locum passura tepescere nullo. 413 Hic puer, et studio venandi lassus et aestu, 414 procubuit faciemque loci fontemque secutus. 416 Dumque bibit, visae correptus imagine formae 418 adstupet ipse sibi, vultuque inmotus eodem 419 haeret, ut e Pario formatum marmore signum. 420 Spectat humi positus geminum, sua lumina, sidus 421 et dignos Baccho, dignos et Apolline crines 422 impubesque genas et eburnea colla decusque 423 oris et in niveo mixtum candore ruborem, 424 cunctaque miratur, quibus est mirabilis ipse. 425 Se cupit imprudens et qui probat, ipse probatur, 426 dumque petit, petitur, pariterque accendit et ardet. 427 Inrita fallaci quotiens dedit oscula fonti! 428 In mediis quotiens visum captantia collum 429 bracchia mersit aquis, nec se deprendit in illis! 430 Quid videat, nescit: sed quod videt, uritur illo, 431 atque oculos idem, qui decipit, incitat error. 432 Credule, quid frusta simulacra fugacia captas? 433 quod petis, est nusquam; quod amas, avertere, perdes. 434 Ista repercussae, quam cernis, imaginis umbra est: 435 nil habet ista sui; tecum venitque manetque, 436 tecum discedet, si tu discedere possis. 437 Non illum Cereris, non illum cura quietis 438 abstrahere inde potest, sed opaca fusus in herba 439 spectat inexpleto mendacem lumine formam, 440 perque oculos perit ipse suos; paulumque levatus 441 ad circumstantes tendens sua bracchia silvas 442 “ecquis, io silvae, crudelius” inquit “amavit? 443 Scitis enim, et multis latebra opportuna fuistis. 444 Ecquem, cum vestrae tot agantur saecula vitae, 445 qui sic tabuerit, longo meministis in aevo? 446 Et placet et video; sed quod videoque placetque, 447 non tamen invenio: tantus tenet error amantem. 448 Quoque magis doleam, nec nos mare separat ingens, 449 nec via nec montes nec clausis moenia portis: 450 exigua prohibemur aqua. Cupit ipse teneri: 451 nam quotiens liquidis porreximus oscula lymphis, 452 hic totiens ad me resupino nititur ore. 453 Posse putes tangi: minimum est, quod amantibus obstat. 454 Quisquis es, huc exi! quid me, puer unice, fallis, 455 quove petitus abis? certe nec forma nec aetas 456 est mea quam fugias, et amarunt me quoque nymphae. 457 Spem mihi nescio quam vultu promittis amico, 458 cumque ego porrexi tibi bracchia, porrigis ultro: 459 cum risi, adrides; lacrimas quoque saepe notavi 460 me lacrimante tuas, nutu quoque signa remittis, 461 et quantum motu formosi suspicor oris, 462 verba refers aures non pervenientia nostras. 463 Iste ego sum: sensi, nec me mea fallit imago. 464 Uror amore mei, flammas moveoque feroque. 465 Quid faciam? roger, anne rogem? quid deinde rogabo? 466 quod cupio mecum est: inopem me copia fecit. 467 O utinam a nostro secedere corpore possem! 468 Votum in amante novum: vellem quod amamus abesset! — 469 Iamque dolor vires adimit, nec tempora vitae 470 longa meae superant, primoque exstinguor in aevo. 471 Nec mihi mors gravis est posituro morte dolores: 472 hic, qui diligitur, vellem diuturnior esset. 473 Nunc duo concordes anima moriemur in una.” 474 Dixit et ad faciem rediit male sanus eandem 475 et lacrimis turbavit aquas, obscuraque moto 476 reddita forma lacu est. Quam cum vidisset abire, 477 “quo refugis? remane, nec me, crudelis, amantem 478 desere!” clamavit: “liceat, quod tangere non est, 479 adspicere et misero praebere alimenta furori.” 480 Dumque dolet, summa vestem deduxit ab ora 481 nudaque marmoreis percussit pectora palmis. 482 Pectora traxerunt tenuem percussa ruborem, 483 non aliter quam poma solent, quae candida parte, 484 parte rubent, aut ut variis solet uva racemis 485 ducere purpureum nondum matura colorem. 486 Quae simul adspexit liquefacta rursus in unda, 487 non tulit ulterius, sed ut intabescere flavae 488 igne levi cerae matutinaeque pruinae 489 sole tepente solent, sic attenuatus amore 490 liquitur et tecto paulatim carpitur igni. 491 Et neque iam color est mixto candore rubori, 492 nec vigor et vires et quae modo visa placebant, 493 nec corpus remanet, quondam quod amaverat Echo. 494 Quae tamen ut vidit, quamvis irata memorque, 495 indoluit, quotiensque puer miserabilis “eheu” 496 dixerat, haec resonis iterabat vocibus “eheu”; 497 cumque suos manibus percusserat ille lacertos, 498 haec quoque reddebat sonitum plangoris eundem. 499 Ultima vox solitam fuit haec spectantis in undam, 500 “heu frustra dilecte puer!” totidemque remisit 501 verba locus, dictoque vale “vale!” inquit et Echo. 502 Ille caput viridi fessum submisit in herba; 503 lumina mors clausit domini mirantia formam. 504 Tunc quoque se, postquam est inferna sede receptus, 505 in Stygia spectabat aqua. Planxere sorores 506 naides et sectos fratri posuere capillos, 507 planxerunt dryades: plangentibus adsonat Echo. 508 Iamque rogum quassasque faces feretrumque parabant: 509 nusquam corpus erat; croceum pro corpore florem 510 inveniunt, foliis medium cingentibus albis. 511 Cognita res meritam vati per Achaidas urbes 512 attulerat famam, nomenque erat auguris ingens. 513 Spernit Echionides tamen hunc ex omnibus unus, 514 contemptor superum, Pentheus, praesagaque ridet 515 verba senis tenebrasque et cladem lucis ademptae 516 obicit. Ille movens albentia tempora canis 517 “quam felix esses, si tu quoque luminis huius 518 orbus” ait “fieres, ne Bacchica sacra videres! 519 Namque dies aderit, quam non procul auguror esse, 520 qua novus huc veniat, proles Semeleia, Liber; 521 quem nisi templorum fueris dignatus honore, 522 mille lacer spargere locis et sanguine silvas 523 foedabis matremque tuam matrisque sorores. 524 Evenient; neque enim dignabere numen honore, 525 meque sub his tenebris nimium vidisse quereris.” 526 Talia dicentem proturbat Echione natus. 527 Dicta fides sequitur, responsaque vatis aguntur: 528 Liber adest, festisque fremunt ululatibus agri; 529 turba ruit, mixtaeque viris matresque nurusque 530 vulgusque proceresque ignota ad sacra feruntur. 531 “Quis furor, anguigenae, proles Mavortia, vestras 532 attonuit mentes?” Pentheus ait: “aerane tantum 533 aere repulsa valent et adunco tibia cornu 534 et magicae fraudes, ut, quos non bellicus ensis, 535 non tuba terruerit, non strictis agmina telis, 536 femineae voces et mota insania vino 537 obscenique greges et inania tympana vincant? 538 Vosne, senes, mirer, qui longa per aequora vecti 539 hac Tyron, hac profugos posuistis sede penates, 540 nunc sinitis sine Marte capi? vosne, acrior aetas, 541 o iuvenes, propiorque meae, quos arma tenere, 542 non thyrsos, galeaque tegi, non fronde, decebat? 543 Este, precor, memores, qua sitis stirpe creati, 544 illiusque animos, qui multos perdidit unus, 545 sumite serpentis! Pro fontibus ille lacuque 546 interiit: at vos pro fama vincite vestra! 547 Ille dedit leto fortes, vos pellite molles 548 et patrium retinete decus. Si fata vetabant 549 stare diu Thebas, utinam tormenta virique 550 moenia diruerent, ferrumque ignisque sonarent! 551 Essemus miseri sine crimine, sorsque querenda, 552 non celanda foret, lacrimaeque pudore carerent. 553 At nunc a puero Thebae capientur inermi, 554 quem neque bella iuvant nec tela nec usus equorum, 555 sed madidi murra crines mollesque coronae 556 purpuraque et pictis intextum vestibus aurum. 557 Quem quidem ego actutum (modo vos absistite) cogam 558 adsumptumque patrem commentaque sacra fateri. 559 An satis Acrisio est animi contemnere vanum 560 numen et Argolicas venienti claudere portas, 561 Penthea terrebit cum totis advena Thebis? 562 Ite citi” (famulis hoc imperat), “ite ducemque 563 attrahite huc vinctum! iussis mora segnis abesto.” 564 Hunc avus, hunc Athamas, hunc cetera turba suorum 565 corripiunt dictis frustraque inhibere laborant. 566 Acrior admonitu est, inritaturque retenta 567 et crescit rabies, remoraminaque ipsa nocebant. 568 Sic ego torrentem, qua nil obstabat eunti, 569 lenius et modico strepitu decurrere vidi: 570 at quacumque trabes obstructaque saxa tenebant, 571 spumeus et fervens et ab obice saevior ibat. 572 Ecce cruentati redeunt et, Bacchus ubi esset, 573 quaerenti domino Bacchum vidisse negarunt; 574 “hunc” dixere “tamen comitem famulumque sacrorum 575 cepimus”; et tradunt manibus post terga ligatis 576 sacra dei quondam Tyrrhena gente secutum. 577 Adspicit hunc Pentheus oculis, quos ira tremendos 578 fecerat, et quamquam poenae vix tempora differt, 579 “o periture tuaque aliis documenta dature 580 morte” ait, “ede tuum nomen nomenque parentum 581 et patriam, morisque novi cur sacra frequentes.” 582 Ille metu vacuus “nomen mihi” dixit “Acoetes, 583 patria Maeonia est, humili de plebe parentes. 584 Non mihi quae duri colerent pater arva iuvenci, 585 lanigerosve greges, non ulla armenta reliquit; 586 pauper et ipse fuit, linoque solebat et hamis 587 decipere et calamo salientes ducere pisces. 588 Ars illi sua census erat. Cum traderet artem, 589 “accipe quas habeo, studii successor et heres,” 590 dixit “opes.” Moriensque mihi nil ille reliquit 591 praeter aquas: unum hoc possum appellare paternum. 592 Mox ego, ne scopulis haererem semper in isdem, 593 addidici regimen dextra moderante carinae 594 flectere et Oleniae sidus pluviale capellae 595 Taygetenque hyadasque oculis arctonque notavi 596 ventorumque domos et portus puppibus aptos. 597 Forte petens Delum Chiae telluris ad oras 598 applicor et dextris adducor litora remis, 599 doque leves saltus udaeque inmittor harenae. 600 Nox ubi consumpta est (aurora rubescere prima 601 coeperat), exsurgo, laticesque inferre recentes 602 admoneo monstroque viam, quae ducat ad undas. 603 Ipse, quid aura mihi tumulo promittat ab alto 604 prospicio comitesque voco repetoque carinam. 605 “Adsumus en!” inquit sociorum primus Opheltes, 606 utque putat, praedam deserto nactus in agro, 607 virginea puerum ducit per litora forma. 608 Ille mero somnoque gravis titubare videtur 609 vixque sequi. Specto cultum faciemque gradumque: 610 nil ibi quod credi posset mortale videbam. 611 Et sensi et dixi sociis: “Quod numen in isto 612 corpore sit, dubito; sed corpore numen in isto est. 613 Quisquis es, o faveas nostrisque laboribus adsis. 614 His quoque des veniam.” — “Pro nobis mitte precari” 615 Dictys ait, quo non alius conscendere summas 616 ocior antemnas prensoque rudente relabi. 617 Hoc Libys, hoc flavus, prorae tutela, Melanthus, 618 hoc probat Alcimedon, et qui requiemque modumque 619 voce dabat remis, animorum hortator Epopeus, 620 hoc omnes alii: praedae tam caeca cupido est. 621 “Non tamen hanc sacro violari pondere pinum 622 perpetiar” dixi: “pars hic mihi maxima iuris”; 623 inque aditu obsisto. Furit audacissimus omni 624 de numero Lycabas, qui Tusca pulsus ab urbe 625 exsilium dira poenam pro caede luebat. 626 Is mihi, dum resto, iuvenali guttura pugno 627 rupit et excussum misisset in aequora, si non 628 haesissem, quamvis amens, in fune retentus. 629 Impia turba probat factum. Tum denique Bacchus 630 (Bacchus enim fuerat), veluti clamore solutus 631 sit sopor aque mero redeant in pectora sensus, 632 “quid facitis? quis clamor?” ait “qua, dicite, nautae, 633 huc ope perveni? quo me deferre paratis?” 634 “Pone metum”, Proreus “et quos contingere portus 635 ede velis” dixit: “terra sistere petita.” — 636 “Naxon” ait Liber “cursus advertite vestros. 637 Illa mihi domus est, vobis erit hospita tellus.” 638 Per mare fallaces perque omnia numina iurant 639 sic fore, meque iubent pictae dare vela carinae. 640 Dextera Naxos erat. Dextra mihi lintea danti 641 “quid facis, o demens? quis te furor—?” inquit Opheltes. 642 Pro se quisque timet: “laevam pete” maxima nutu 643 pars mihi significat, pars quid velit aure susurrat. 644 Obstipui “capiat” que “aliquis moderamina” dixi 645 meque ministerio scelerisque artisque removi. 646 Increpor a cunctis, totumque inmurmurat agmen. 647 E quibus Aethalion “te scilicet omnis in uno 648 nostra salus posita est” ait, et subit ipse meumque 649 explet opus, Naxoque petit diversa relicta. 650 Tum deus inludens, tamquam modo denique fraudem 651 senserit, e puppi pontum prospectat adunca 652 et flenti similis “non haec mihi litora, nautae, 653 promisistis” ait, “non haec mihi terra rogata est. 654 Quo merui poenam facto? quae gloria vestra est, 655 si puerum iuvenes, si multi fallitis unum?” 656 Iamdudum flebam: lacrimas manus impia nostras 657 ridet et impellit properantibus aequora remis. 658 Per tibi nunc ipsum (nec enim praesentior illo 659 est deus) adiuro, tam me tibi vera referre, 660 quam veri maiora fide: stetit aequore puppis 661 haud aliter quam si siccum navale teneret. 662 Illi admirantes remorum in verbere perstant 663 velaque deducunt geminaque ope currere temptant. 664 Impediunt hederae remos nexuque recurvo 665 serpunt et gravidis distinguunt vela corymbis. 666 Ipse racemiferis frontem circumdatus uvis 667 pampineis agitat velatam frondibus hastam. 668 Quem circa tigres simulacraque inania lyncum 669 pictarumque iacent fera corpora pantherarum. 670 Exsiluere viri, sive hoc insania fecit, 671 sive timor, primusque Medon nigrescere coepit 672 corpore et expresso spinae curvamine flecti. 673 Incipit huic Lycabas: “In quae miracula” dixit 674 “verteris?” et lati rictus et panda loquenti 675 naris erat, squamamque cutis durata trahebat. 676 At Libys obstantes dum vult obvertere remos, 677 in spatium resilire manus breve vidit et illas 678 iam non esse manus, iam pinnas posse vocari. 679 Alter, ad intortos cupiens dare bracchia funes, 680 bracchia non habuit, truncoque repandus in undas 681 corpore desiluit: falcata novissima cauda est, 682 qualia dimidiae sinuantur cornua lunae. 683 Undique dant saltus multaque adspergine rorant 684 emerguntque iterum redeuntque sub aequora rursus 685 inque chori ludunt speciem lascivaque iactant 686 corpora et acceptum patulis mare naribus efflant. 687 De modo viginti (tot enim ratis illa ferebat) 688 restabam solus. Pavidum gelidumque trementi 689 corpore vixque meum firmat deus “excute” dicens 690 “corde metum Diamque tene.” Delatus in illam 691 accessi sacris Baccheaque sacra frequento.” 692 “Praebuimus longis” Pentheus “ambagibus aures” 693 inquit “ut ira mora vires absumere posset. 694 Praecipitem famuli rapite hunc cruciataque diris 695 corpora tormentis Stygiae demittite nocti.” 696 Protinus abstractus solidis Tyrrhenus Acoetes 697 clauditur in tectis; et dum crudelia iussae 698 instrumenta necis ferrumque ignesque parantur, 699 sponte sua patuisse fores lapsasque lacertis 700 sponte sua fama est nullo solvente catenas. 701 Perstat Echionides. Nec iam iubet ire, sed ipse 702 vadit, ubi electus facienda ad sacra Cithaeron 703 cantibus et clara bacchantum voce sonabat. 704 Ut fremit acer equus, cum bellicus aere canoro 705 signa dedit tubicen, pugnaeque adsumit amorem, 706 Penthea sic ictus longis ululatibus aether 707 movit, et audito clamore recanduit ira. 708 Monte fere medio est, cingentibus ultima silvis, 709 purus ab arboribus, spectabilis undique campus. 710 Hic oculis illum cernentem sacra profanis 711 prima videt, prima est insano concita cursu, 712 prima suum misso violavit Penthea thyrso 713 mater. “Io, geminae” clamavit “adeste sorores! 714 ille aper, in nostris errat qui maximus agris, 715 ille mihi feriendus aper.” Ruit omnis in unum 716 turba furens; cunctae coeunt trepidumque sequuntur, 717 iam trepidum, iam verba minus violenta loquentem, 718 iam se damnantem, iam se peccasse fatentem. 719 Saucius ille tamen “fer opem, matertera” dixit 720 “Autonoë! moveant animos Actaeonis umbrae.” 721 Illa, quis Actaeon, nescit dextramque precantis 722 abstulit: Inoo lacerata est altera raptu. 723 Non habet infelix quae matri bracchia tendat, 724 trunca sed ostendens deiectis vulnera membris 725 “adspice, mater!” ait. Visis ululavit Agaue 726 collaque iactavit movitque per aera crinem 727 avulsumque caput digitis complexa cruentis 728 clamat “io comites, opus haec victoria nostrum est!” 729 Non citius frondes autumni frigore tactas 730 iamque male haerentes alta rapit arbore ventus, 731 quam sunt membra viri manibus direpta nefandis. 732 Talibus exemplis monitae nova sacra frequentant 733 turaque dant sanctasque colunt Ismenides aras. === book 4 === 1 At non Alcithoe Minyeias orgia censet 2 accipienda dei, sed adhuc temeraria Bacchum 3 progeniem negat esse Iovis, sociasque sorores 4 inpietatis habet. Festum celebrare sacerdos 5 inmunesque operum famulas dominasque suorum 6 pectora pelle tegi, crinales solvere vittas, 7 serta coma, manibus frondentes sumere thyrsos 8 iusserat, et saevam laesi fore numinis iram 9 vaticinatus erat. Parent matresque nurusque 10 telasque calathosque infectaque pensa reponunt, 11 turaque dant Bacchumque vocant Bromiumque Lyaeumque 12 ignigenamque satumque iterum solumque bimatrem: 13 additur his Nyseus indetonsusque Thyoneus, 14 et cum Lenaeo genialis consitor uvae, 15 Nycteliusque Eleleusque parens et Iacchus et Euhan, 16 et quae praeterea per Graias plurima gentes 17 nomina, Liber, habes. Tibi enim inconsumpta iuventa est, 18 tu puer aeternus, tu formosissimus alto 19 conspiceris caelo, tibi, cum sine cornibus adstas, 20 virgineum caput est. Oriens tibi victus, adusque 21 decolor extremo qua tingitur India Gange: 22 Penthea tu, venerande, bipenniferumque Lycurgum 23 sacrilegos mactas, Tyrrhenaque mittis in aequor 24 corpora, tu biiugum pictis insignia frenis 25 colla premis lyncum; bacchae satyrique sequuntur, 26 quique senex ferula titubantes ebrius artus 27 sustinet et pando non fortiter haeret asello. 28 Quacumque ingrederis, clamor iuvenalis et una 29 femineae voces inpulsaque tympana palmis 30 concavaque aera sonant longoque foramine buxus. 31 “Placatus mitisque” rogant Ismenides “adsis,” 32 iussaque sacra colunt. Solae Minyeides intus 33 intempestiva turbantes festa Minerva 34 aut ducunt lanas, aut stamina pollice versant, 35 aut haerent telae famulasque laboribus urgent. 36 E quibus una levi deducens pollice filum 37 “dum cessant aliae commentaque sacra frequentant, 38 nos quoque, quas Pallas, melior dea, detinet” inquit, 39 “utile opus manuum vario sermone levemus: 40 perque vices aliquid, quod tempora longa videri 41 non sinat, in medium vacuas referamus ad aures.” 42 Dicta probant primamque iubent narrare sorores. 43 Illa, quid e multis referat (nam plurima norat), 44 cogitat et dubia est, de te, Babylonia, narret, 45 Derceti, quam versa squamis velantibus artus 46 stagna Palaestini credunt motasse figura; 47 an magis, ut sumptis illius filia pennis 48 extremos albis in turribus egerit annos; 49 nais an ut cantu nimiumque potentibus herbis 50 verterit in tacitos iuvenalia corpora pisces, 51 donec idem passa est; an, quae poma alba ferebat, 52 ut nunc nigra ferat contactu sanguinis arbor. 53 Hoc placet, hanc, quoniam vulgaris fabula non est, 54 talibus orsa modis, lana sua fila sequente: 55 “Pyramus et Thisbe, iuvenum pulcherrimus alter, 56 altera, quas oriens habuit, praelata puellis, 57 contiguas tenuere domos, ubi dicitur altam 58 coctilibus muris cinxisse Semiramis urbem. 59 Notitiam primosque gradus vicinia fecit: 60 tempore crevit amor. Taedae quoque iure coissent: 61 sed vetuere patres. Quod non potuere vetare, 62 ex aequo captis ardebant mentibus ambo. 63 Conscius omnis abest: nutu signisque loquuntur, 64 quoque magis tegitur, tectus magis aestuat ignis. 65 Fissus erat tenui rima, quam duxerat olim, 66 cum fieret paries domui communis utrique. 67 Id vitium nulli per saecula longa notatum 68 (quid non sentit amor?) primi vidistis amantes, 69 et vocis fecistis iter; tutaeque per illud 70 murmure blanditiae minimo transire solebant. 71 Saepe, ubi constiterant hinc Thisbe, Pyramus illinc, 72 inque vices fuerat captatus anhelitus oris, 73 “invide” dicebant “paries, quid amantibus obstas? 74 quantum erat, ut sineres toto nos corpore iungi, 75 aut hoc si nimium est, vel ad oscula danda pateres? 76 Nec sumus ingrati: tibi nos debere fatemur, 77 quod datus est verbis ad amicas transitus aures.” 78 Talia diversa nequiquam sede locuti 79 sub noctem dixere ”vale” partique dedere 80 oscula quisque suae non pervenientia contra. 81 Postera nocturnos aurora removerat ignes, 82 solque pruinosas radiis siccaverat herbas: 83 ad solitum coiere locum. Tum murmure parvo 84 multa prius questi, statuunt, ut nocte silenti 85 fallere custodes foribusque excedere temptent, 86 cumque domo exierint, urbis quoque tecta relinquant; 87 neve sit errandum lato spatiantibus arvo, 88 conveniant ad busta Nini lateantque sub umbra 89 arboris. Arbor ibi, niveis uberrima pomis 90 ardua morus, erat, gelido contermina fonti. 91 Pacta placent. Et lux, tarde discedere visa, 92 praecipitatur aquis, et aquis nox exit ab isdem. 93 Callida per tenebras versato cardine Thisbe 94 egreditur fallitque suos, adopertaque vultum 95 pervenit ad tumulum, dictaque sub arbore sedit. 96 Audacem faciebat amor. Venit ecce recenti 97 caede leaena boum spumantes oblita rictus, 98 depositura sitim vicini fontis in unda. 99 Quam procul ad lunae radios Babylonia Thisbe 100 vidit et obscurum timido pede fugit in antrum, 101 dumque fugit, tergo velamina lapsa reliquit. 102 Ut lea saeva sitim multa conpescuit unda, 103 dum redit in silvas, inventos forte sine ipsa 104 ore cruentato tenues laniavit amictus. 105 Serius egressus vestigia vidit in alto 106 pulvere certa ferae totoque expalluit ore 107 Pyramus: ut vero vestem quoque sanguine tinctam 108 repperit, “una duos” inquit “nox perdet amantes. 109 E quibus illa fuit longa dignissima vita, 110 nostra nocens anima est: ego te, miseranda, peremi, 111 in loca plena metus qui iussi nocte venires, 112 nec prior huc veni. Nostrum divellite corpus, 113 et scelerata fero consumite viscera morsu, 114 o quicumque sub hac habitatis rupe, leones. 115 Sed timidi est optare necem.” Velamina Thisbes 116 tollit et ad pactae secum fert arboris umbram; 117 utque dedit notae lacrimas, dedit oscula vesti, 118 “accipe nunc” inquit “nostri quoque sanguinis haustus!” 119 quoque erat accinctus, demisit in ilia ferrum, 120 nec mora, ferventi moriens e vulnere traxit. 121 Ut iacuit resupinus humo: cruor emicat alte, 122 non aliter quam cum vitiato fistula plumbo 123 scinditur et tenui stridente foramine longas 124 eiaculatur aquas atque ictibus aera rumpit. 125 Arborei fetus adspergine caedis in atram 126 vertuntur faciem, madefactaque sanguine radix 127 purpureo tingit pendentia mora colore. 128 Ecce metu nondum posito, ne fallat amantem, 129 illa redit iuvenemque oculis animoque requirit, 130 quantaque vitarit narrare pericula gestit. 131 Utque locum et visa cognoscit in arbore formam, 132 sic facit incertam pomi color: haeret, an haec sit. 133 Dum dubitat, tremebunda videt pulsare cruentum 134 membra solum, retroque pedem tulit, oraque buxo 135 pallidiora gerens exhorruit aequoris instar, 136 quod tremit, exigua cum summum stringitur aura. 137 Sed postquam remorata suos cognovit amores, 138 percutit indignos claro plangore lacertos, 139 et laniata comas amplexaque corpus amatum 140 vulnera supplevit lacrimis fletumque cruori 141 miscuit et gelidis in vultibus oscula figens 142 “Pyrame” clamavit “quis te mihi casus ademit? 143 Pyrame, responde: tua te carissima Thisbe 144 nominat: exaudi vultusque attolle iacentes!” 145 Ad nomen Thisbes oculos iam morte gravatos 146 Pyramus erexit, visaque recondidit illa. 147 Quae postquam vestemque suam cognovit et ense 148 vidit ebur vacuum, “tua te manus” inquit “amorque 149 perdidit, infelix. Est et mihi fortis in unum 150 hoc manus, est et amor: dabit hic in vulnera vires. 151 Persequar exstinctum letique miserrima dicar 152 causa comesque tui; quique a me morte revelli 153 heu sola poteras, poteris nec morte revelli. 154 Hoc tamen amborum verbis estote rogati, 155 o multum miseri meus illiusque parentes, 156 ut quos certus amor, quos hora novissima iunxit, 157 conponi tumulo non invideatis eodem. 158 At tu quae ramis arbor miserabile corpus 159 nunc tegis unius, mox es tectura duorum, 160 signa tene caedis pullosque et luctibus aptos 161 semper habe fetus, gemini monimenta cruoris.” 162 Dixit, et aptato pectus mucrone sub imum 163 incubuit ferro, quod adhuc a caede tepebat. 164 Vota tamen tetigere deos, tetigere parentes: 165 nam color in pomo est, ubi permaturuit, ater, 166 quodque rogis superest, una requiescit in urna.” 167 Desierat, mediumque fuit breve tempus, et orsa est 168 dicere Leuconoe: vocem tenuere sorores. 169 “Hunc quoque, siderea qui temperat omnia luce, 170 cepit amor Solem: Solis referemus amores. 171 Primus adulterium Veneris cum Marte putatur 172 hic vidisse deus: videt hic deus omnia primus. 173 Indoluit facto, Iunonigenaeque marito 174 furta tori furtique locum monstravit. At illi 175 et mens et quod opus fabrilis dextra tenebat 176 excidit. Extemplo graciles ex aere catenas 177 retiaque et laqueos, quae lumina fallere possent, 178 elimat (non illud opus tenuissima vincant 179 stamina, non summo quae pendet aranea tigno), 180 utque leves tactus momentaque parva sequantur 181 efficit et lecto circumdata collocat arte. 182 Ut venere torum coniunx et adulter in unum, 183 arte viri vinclisque nova ratione paratis 184 in mediis ambo deprensi amplexibus haerent. 185 Lemnius extemplo valvas patefecit eburnas 186 admisitque deos: illi iacuere ligati 187 turpiter; atque aliquis de dis non tristibus optat 188 sic fieri turpis: superi risere, diuque 189 haec fuit in toto notissima fabula caelo. 190 Exigit indicii memorem Cythereia poenam, 191 inque vices illum, tectos qui laesit amores, 192 laedit amore pari. Quid nunc, Hyperione nate, 193 forma colorque tibi radiataque lumina prosunt? 194 Nempe tuis omnes qui terras ignibus uris, 195 ureris igne novo; quique omnia cernere debes, 196 Leucothoen spectas, et virgine figis in una, 197 quos mundo debes oculos. Modo surgis Eoo 198 temperius caelo, modo serius incidis undis, 199 spectandique mora brumales porrigis horas, 200 deficis interdum, vitiumque in lumina mentis 201 transit et obscurus mortalia pectora terres. 202 Nec, tibi quod lunae terris propioris imago 203 obstiterit, palles: facit hunc amor iste colorem. 204 Diligis hanc unam; nec te Clymeneque Rhodosque 205 nec tenet Aeaeae genetrix pulcherrima Circes, 206 quaeque tuos Clytie quamvis despecta petebat 207 concubitus ipsoque illo grave vulnus habebat 208 tempore: Leucothoe multarum oblivia fecit, 209 gentis odoriferae quam formosissima partu 210 edidit Eurynome. Sed postquam filia crevit, 211 quam mater cunctas, tam matrem filia vicit. 212 Rexit Achaemenias urbes pater Orchamus, isque 213 septimus a prisco numeratur origine Belo. 214 Axe sub Hesperio sunt pascua Solis equorum. 215 Ambrosiam pro gramine habent: ea fessa diurnis 216 membra ministeriis nutrit reparatque labori. 217 Dumque ibi quadrupedes caelestia pabula carpunt, 218 noxque vicem peragit, thalamos deus intrat amatos, 219 versus in Eurynomes faciem genetricis, et inter 220 bis sex Leucothoen famulas ad lumina cernit 221 levia versato ducentem stamina fuso. 222 Ergo ubi ceu mater carae dedit oscula natae, 223 “res” ait “arcana est. Famulae, discedite neve 224 eripite arbitrium matri secreta loquendi.” 225 Paruerant: thalamoque deus sine teste relicto 226 “ille ego sum” dixit, “qui longum metior annum, 227 omnia qui video, per quem videt omnia tellus, 228 mundi oculus. Mihi, crede, places.” Pavet illa, metuque 229 et colus et fusus digitis cecidere remissis. 230 Ipse timor decuit. Nec longius ille moratus 231 in veram rediit speciem solitumque nitorem: 232 at virgo, quamvis inopino territa visu, 233 victa nitore dei posita vim passa querella est. 234 Invidit Clytie (neque enim moderatus in illa 235 Solis amor fuerat), stimulataque paelicis ira 236 vulgat adulterium diffamatumque parenti 237 indicat. Ille ferox inmansuetusque precantem 238 tendentemque manus ad lumina Solis et “ille 239 vim tulit invitae” dicentem defodit alta 240 crudus humo, tumulumque super gravis addit harenae. 241 Dissipat hunc radiis Hyperione natus iterque 242 dat tibi, qua possis defossos promere vultus. 243 Nec tu iam poteras enectum pondere terrae 244 tollere, nympha, caput corpusque exsangue iacebas. 245 Nil illo fertur volucrum moderator equorum 246 post Phaethonteos vidisse dolentius ignes. 247 Ille quidem gelidos radiorum viribus artus 248 si queat in vivum temptat revocare calorem: 249 sed quoniam tantis fatum conatibus obstat, 250 nectare odorato sparsit corpusque locumque, 251 multaque praequestus “tanges tamen aethera” dixit. 252 Protinus inbutum caelesti nectare corpus 253 dilicuit terramque suo madefecit odore: 254 virgaque per glaebas sensim radicibus actis 255 turea surrexit tumulumque cacumine rupit. 256 At Clytien, quamvis amor excusare dolorem, 257 indiciumque dolor poterat, non amplius auctor 258 lucis adit venerisque modum sibi fecit in illa. 259 Tabuit ex illo dementer amoribus usa 260 nympha larum inpatiens, et sub Iove nocte dieque 261 sedit humo nuda, nudis incompta capillis, 262 perque novem luces expers undaeque cibique 263 rore mero lacrimisque suis ieiunia pavit 264 nec se movit humo: tantum spectabat euntis 265 ora dei vultusque suos flectebat ad illum. 266 Membra ferunt haesisse solo, partemque coloris 267 luridus exsangues pallor convertit in herbas; 268 est in parte rubor, violaeque simillimus ora 269 flos tegit. Illa suum, quamvis radice tenetur, 270 vertitur ad Solem, mutataque servat amorem.” 271 Dixerat, et factum mirabile ceperat aures. 272 Pars fieri potuisse negant, pars omnia veros 273 posse deos memorant: sed non et Bacchus in illis. 274 Poscitur Alcithoe, postquam siluere sorores. 275 Quae radio stantis percurrens stamina telae 276 “vulgatos taceo” dixit “pastoris amores 277 Daphnidis Idaei, quem nymphe paelicis ira 278 contulit in saxum (tantus dolor urit amantes). 279 Nec loquor, ut quondam naturae iure novato 280 ambiguus fuerit modo vir, modo femina Sithon. 281 Te quoque, nunc adamas, quondam fidissime parvo, 282 Celmi, Iovi, largoque satos Curetas ab imbri 283 et Crocon in parvos versum cum Smilace flores 284 praetereo, dulcique animos novitate tenebo. 285 Unde sit infamis, quare male fortibus undis 286 Salmacis enervet tactosque remolliat artus, 287 discite. Causa latet, vis est notissima fontis. 288 Mercurio puerum diva Cythereide natum 289 naides Idaeis enutrivere sub antris; 290 cuius erat facies, in qua materque paterque 291 cognosci possent; nomen quoque traxit ab illis. 292 Is tria cum primum fecit quinquennia, montes 293 deseruit patrios, Idaque altrice relicta 294 ignotis errare locis, ignota videre 295 flumina gaudebat, studio minuente laborem. 296 Ille etiam Lycias urbes Lyciaeque propinquos 297 Caras adit. Videt hic stagnum lucentis ad imum 298 usque solum lymphae. Non illic canna palustris 299 nec steriles ulvae nec acuta cuspide iunci: 300 perspicuus liquor est; stagni tamen ultima vivo 301 caespite cinguntur semperque virentibus herbis. 302 Nympha colit, sed nec venatibus apta, nec arcus 303 flectere quae soleat nec quae contendere cursu, 304 solaque naiadum celeri non nota Dianae. 305 Saepe suas illi fama est dixisse sorores: 306 “Salmaci, vel iaculum vel pictas sume pharetras, 307 et tua cum duris venatibus otia misce.” 308 Nec iaculum sumit nec pictas illa pharetras, 309 nec sua cum duris venatibus otia miscet, 310 sed modo fonte suo formosos perluit artus, 311 saepe Cytoriaco deducit pectine crines 312 et, quid se deceat, spectatas consulit undas; 313 nunc perlucenti circumdata corpus amictu 314 mollibus aut foliis aut mollibus incubat herbis; 315 saepe legit flores. Et tunc quoque forte legebat, 316 cum puerum vidit visumque optavit habere. 317 Nec tamen ante adiit, etsi properabat adire, 318 quam se conposuit, quam circumspexit amictus, 319 et finxit vultum et meruit formosa videri. 320 Tum sic orsa loqui: “Puer o dignissime credi 321 esse deus, seu tu deus es, potes esse Cupido, 322 sive es mortalis, qui te genuere, beati, 323 et frater felix, et fortunata profecto, 324 siqua tibi soror est, et quae dedit ubera nutrix: 325 sed longe cunctis longeque beatior illa, 326 siqua tibi sponsa est, siquam dignabere taeda. 327 Haec tibi sive aliqua est, mea sit furtiva voluptas, 328 seu nulla est, ego sim, thalamumque ineamus eundem.” 329 Nais ab his tacuit. Pueri rubor ora notavit 330 (nescit enim, quid amor), sed et erubuisse decebat. 331 Hic color aprica pendentibus arbore pomis 332 aut ebori tincto est, aut sub candore rubenti, 333 cum frustra resonant aera auxiliaria, lunae. 334 Poscenti nymphae sine fine sororia saltem 335 oscula iamque manus ad eburnea colla ferenti 336 “desinis? aut fugio, tecumque” ait “ista relinquo.” 337 Salmacis extimuit “loca” que “haec tibi libera trado, 338 hospes” ait, simulatque gradu discedere verso, 339 tunc quoque respiciens, fruticumque recondita silva 340 delituit, flexuque genu submisit. At ille, 341 scilicet ut vacuis et inobservatus in herbis, 342 huc it et hinc illuc, et in adludentibus undis 343 summa pedum taloque tenus vestigia tingit; 344 nec mora, temperie blandarum captus aquarum 345 mollia de tenero velamina corpore ponit. 346 Tum vero placuit, nudaeque cupidine formae 347 Salmacis exarsit: flagrant quoque lumina nymphae, 348 non aliter quam cum puro nitidissimus orbe 349 opposita speculi referitur imagine Phoebus. 350 Vixque moram patitur, vix iam sua gaudia differt, 351 iam cupit amplecti, iam se male continet amens. 352 Ille cavis velox adplauso corpore palmis 353 desilit in latices, alternaque bracchia ducens 354 in liquidis translucet aquis, ut eburnea siquis 355 signa tegat claro vel candida lilia vitro. 356 “Vicimus et meus est!” exclamat nais et omni 357 veste procul iacta mediis inmittitur undis, 358 pugnantemque tenet luctantiaque oscula carpit, 359 subiectatque manus invitaque pectora tangit, 360 et nunc hac iuveni, nunc circumfunditur illac; 361 denique nitentem contra elabique volentem 362 inplicat, ut serpens, quam regia sustinet ales 363 sublimemque rapit: pendens caput illa pedesque 364 adligat et cauda spatiantes inplicat alas: 365 utve solent hederae longos intexere truncos, 366 utque sub aequoribus deprensum polypus hostem 367 continet, ex omni dimissis parte flagellis. 368 Perstat Atlantiades, sperataque gaudia nymphae 369 denegat. Illa premit, commissaque corpore toto 370 sicut inhaerebat, “pugnes licet, inprobe” dixit, 371 “non tamen effugies. Ita di iubeatis! et istum 372 nulla dies a me nec me diducat ab isto.” 373 Vota suos habuere deos: nam mixta duorum 374 corpora iunguntur, faciesque inducitur illis 375 una, velut, siquis conducat cortice ramos, 376 crescendo iungi pariterque adolescere cernit. 377 Sic ubi conplexu coierunt membra tenaci, 378 nec duo sunt et forma duplex, nec femina dici 379 nec puer ut possit: neutrumque et utrumque videntur. 380 Ergo ubi se liquidas, quo vir descenderat, undas 381 semimarem fecisse videt, mollitaque in illis 382 membra, manus tendens, sed non iam voce virili, 383 Hermaphroditus ait: “Nato date munera vestro, 384 et pater et genetrix, amborum nomen habenti: 385 quisquis in hos fontes vir venerit, exeat inde 386 semivir et tactis subito mollescat in undis.” 387 Motus uterque parens nati rata verba biformis 388 fecit et incesto fontem medicamine tinxit.” 389 Finis erat dictis. Sed adhuc Minyeia proles 390 urget opus spernitque deum festumque profanat, 391 tympana cum subito non adparentia raucis 392 obstrepuere sonis, et adunco tibia cornu 393 tinnulaque aera sonant; redolent murraeque crocique, 394 resque fide maior, coepere virescere telae 395 inque hederae faciem pendens frondescere vestis. 396 Pars abit in vites, et quae modo fila fuerunt, 397 palmite mutantur; de stamine pampinus exit; 398 purpura fulgorem pictis adcommodat uvis. 399 Iamque dies exactus erat, tempusque subibat, 400 quod tu nec tenebras nec possis dicere lucem, 401 sed cum luce tamen dubiae confinia noctis: 402 tecta repente quati pinguesque ardere videntur 403 lampades et rutilis conlucere ignibus aedes 404 falsaque saevarum simulacra ululare ferarum. 405 Fumida iamdudum latitant per tecta sorores, 406 diversaeque locis ignes ac lumina vitant; 407 dumque petunt tenebras, parvos membrana per artus 408 porrigitur tenuique includit bracchia pinna. 409 Nec qua perdiderint veterem ratione figuram 410 scire sinunt tenebrae. Non illas pluma levavit, 411 sustinuere tamen se perlucentibus alis; 412 conataeque loqui minimam et pro corpore vocem 413 emittunt, peraguntque leves stridore querellas. 414 Tectaque, non silvas celebrant lucemque perosae 415 nocte volant, seroque tenent a vespere nomen. 416 Tum vero totis Bacchi memorabile Thebis 417 numen erat, magnasque novi matertera vires 418 narrat ubique dei, de totque sororibus expers 419 una doloris erat, nisi quem fecere sorores. 420 Adspicit hanc natis thalamoque Athamantis habentem 421 sublimes animos et alumno numine Iuno, 422 nec tulit, et secum “potuit de paelice natus 423 vertere Maeonios pelagoque inmergere nautas 424 et laceranda suae nati dare viscera matri 425 et triplices operire novis Minyeidas alis: 426 nil poterit Iuno nisi inultos flere dolores? 427 idque mihi satis est? haec una potentia nostra est? 428 ipse docet, quid agam (fas est et ab hoste doceri), 429 quidque furor valeat, Penthea caede satisque 430 ac super ostendit: cur non stimuletur eatque 431 per cognata suis exempla furoribus Ino?” 432 Est via declivis funesta nubila taxo, 433 ducit ad infernas per muta silentia sedes. 434 Styx nebulas exhalat iners, umbraeque recentes 435 descendunt illac simulacraque functa sepulcris. 439 Mille capax aditus et apertas undique portas 440 urbs habet, utque fretum de tota flumina terra, 441 sic omnes animas locus accipit ille, nec ulli 442 exiguus populo est, turbamve accedere sentit. 443 Errant exsangues sine corpore et ossibus umbrae, 444 parsque forum celebrant, pars imi tecta tyranni, 445 pars aliquas artes, antiquae imitamina vitae. 447 Sustinet ire illuc caelesti sede relicta 448 (tantum odiis iraeque dabat) Saturnia Iuno. 449 Quo simul intravit sacroque a corpore pressum 450 ingemuit limen, tria Cerberus extulit ora 451 et tres latratus semel edidit. Illa sorores 452 Nocte vocat genitas, grave et inplacabile numen. 453 Carceris ante fores clausas adamante sedebant 454 deque suis atros pectebant crinibus angues. 455 Quam simul agnorunt inter caliginis umbras, 456 surrexere deae. Sedes scelerata vocatur: 457 viscera praebebat Tityos lanianda novemque 458 iugeribus distentus erat; tibi, Tantale, nullae 459 deprenduntur aquae, quaeque inminet, effugit arbor; 460 aut petis aut urges rediturum, Sisyphe, saxum; 461 volvitur Ixion et se sequiturque fugitque; 462 molirique suis letum patruelibus ausae 463 adsiduae repetunt, quas perdant, Belides undas. 464 Quos omnes acie postquam Saturnia torva 465 vidit et ante omnes Ixiona, rursus ab illo 466 Sisyphon adspiciens “cur hic e fratribus” inquit 467 “perpetuas patitur poenas, Athamanta superbum 468 regia dives habet, qui me cum coniuge semper 469 sprevit?” et exponit causas odiique viaeque, 470 quidque velit. Quod vellet, erat, ne regia Cadmi 471 staret, et in facinus traherent Athamanta sorores. 472 Imperium, promissa, preces confundit in unum 473 sollicitatque deas. Sic haec Iunone locuta, 474 Tisiphone, canos ut erat turbata capillos, 475 movit et obstantes reiecit ab ore colubras 476 atque ita “non longis opus est ambagibus” inquit: 477 “facta puta, quaecumque iubes. Inamabile regnum 478 desere teque refer caeli melioris ad auras.” 479 Laeta redit Iuno, quam caelum intrare parantem 480 roratis lustravit aquis Thaumantias Iris. 481 Nec mora, Tisiphone madefactam sanguine sumit 482 inportuna facem, fluidoque cruore rubentem 483 induitur pallam tortoque incingitur angue 484 egrediturque domo. Luctus comitatur euntem 485 et Pavor et Terror trepidoque Insania vultu. 486 Limine constiterat: postes tremuisse feruntur 487 Aeolii pallorque fores infecit acernas, 488 solque locum fugit. Monstris exterrita coniunx, 489 territus est Athamas. Tectoque exire parabant: 490 obstitit infelix aditumque obsedit Erinys, 491 nexaque vipereis distendens bracchia nodis 492 caesariem excussit. Motae sonuere colubrae, 493 parsque iacent umeris, pars circum pectora lapsae 494 sibila dant saniemque vomunt linguisque coruscant. 495 Inde duos mediis abrumpit crinibus angues 496 pestiferaque manu raptos inmisit. At illi 497 Inoosque sinus Athamanteosque pererrant 498 inspirantque graves animas. Nec vulnera membris 499 ulla ferunt: mens est, quae diros sentiat ictus. 500 Attulerat secum liquidi quoque monstra veneni, 501 oris Cerberei spumas et virus Echidnae 502 erroresque vagos caecaeque oblivia mentis 503 et scelus et lacrimas rabiemque et caedis amorem, 504 omnia trita simul; quae sanguine mixta recenti 505 coxerat aere cavo viridi versata cicuta. 506 Dumque pavent illi, vergit furiale venenum 507 pectus in amborum praecordiaque intima movit. 508 Tum face iactata per eundem saepius orbem 509 consequitur motis velociter ignibus ignes. 510 Sic victrix iussique potens ad inania magni 511 regna redit Ditis sumptumque recingitur anguem. 512 Protinus Aeolides media furibundus in aula 513 clamat “io, comites, his retia tendite silvis! 514 hic modo cum gemina visa est mihi prole leaena:” 515 utque ferae sequitur vestigia coniugis amens 516 deque sinu matris ridentem et parva Learchum 517 bracchia tendentem rapit et bis terque per auras 518 more rotat fundae rigidoque infantia saxo 519 discutit ora ferox. Tum denique concita mater, 520 seu dolor hoc fecit seu sparsi causa veneni, 521 exululat passisque fugit male sana capillis 522 teque ferens parvum nudis, Melicerta, lacertis 523 “euhoe Bacche” sonat. Bacchi sub nomine Iuno 524 risit et “hos usus praestet tibi” dixit “alumnus.” 525 Inminet aequoribus scopulus: pars ima cavatur 526 fluctibus et tectas defendit ab imbribus undas, 527 summa riget frontemque in apertum porrigit aequor. 528 Occupat hunc (vires insania fecerat) Ino, 529 seque super pontum nullo tardata timore 530 mittit onusque suum; percussa recanduit unda. 531 At Venus, inmeritae neptis miserata labores, 532 sic patruo blandita suo est: “O numen aquarum, 533 proxima cui caelo cessit, Neptune, potestas, 534 magna quidem posco, sed tu miserere meorum, 535 iactari quos cernis in Ionio inmenso, 536 et dis adde tuis. Aliqua et mihi gratia ponto est, 537 si tamen in medio quondam concreta profundo 538 spuma fui Graiumque manet mihi nomen ab illa.” 539 Adnuit oranti Neptunus et abstulit illis, 540 quod mortale fuit, maiestatemque verendam 541 inposuit nomenque simul faciemque novavit 542 Leucothoeque deum cum matre Palaemona dixit. 543 Sidoniae comites, quantum valuere secutae 544 signa pedum, primo videre novissima saxo; 545 nec dubium de morte ratae Cadmeida palmis 546 deplanxere domum, scissae cum veste capillos, 547 utque parum iustae nimiumque in paelice saevae 548 invidiam fecere deae. Convicia Iuno 549 non tulit et “faciam vos ipsas maxima” dixit 550 “saevitiae monimenta meae.” Res dicta secuta est. 551 Nam quae praecipue fuerat pia, “persequar” inquit 552 “in freta reginam” saltumque datura moveri 553 haud usquam potuit scopuloque adfixa cohaesit. 554 Altera, dum solito temptat plangore ferire 555 pectora, temptatos sensit riguisse lacertos; 556 illa, manus ut forte tetenderat in maris undas, 557 saxea facta manus in easdem porrigit undas; 558 huius, ut arreptum laniabat vertice crinem, 559 duratos subito digitos in crine videres: 560 quo quaeque in gestu deprensa est, haesit in illo. 561 Pars volucres factae; quae nunc quoque gurgite in illo 562 aequora destringunt summis Ismenides alis. 563 Nescit Agenorides natam parvumque nepotem 564 aequoris esse deos: luctu serieque malorum 565 victus et ostentis, quae plurima viderat, exit 566 conditor urbe sua, tamquam fortuna locorum, 567 non sua se premeret; longisque erroribus actus 568 contigit Illyricos profuga cum coniuge fines. 569 Iamque malis annisque graves, dum prima retractant 570 fata domus releguntque suos sermone labores, 571 “num sacer ille mea traiectus cuspide serpens” 572 Cadmus ait “fuerat, tum, cum Sidone profectus 573 vipereos sparsi per humum, nova semina, dentes? 574 Quem si cura deum tam certa vindicat ira, 575 ipse precor serpens in longam porrigar alvum.” 576 Dixit, et ut serpens in longam tenditur alvum 577 durataeque cuti squamas increscere sentit 578 nigraque caeruleis variari corpora guttis. 579 In pectusque cadit pronus. Commissaque in unum 580 paulatim tereti tenuantur acumine crura. 581 Bracchia iam restant: quae restant bracchia tendit 582 et lacrimis per adhuc humana fluentibus ora 583 “accede, o coniunx, accede, miserrima,” dixit 584 “dumque aliquid superest de me, me tange manumque 585 accipe, dum manus est, dum non totum occupat anguis!” 586 Ille quidem vult plura loqui, sed lingua repente 587 in partes est fissa duas: nec verba volenti 588 sufficiunt, quotiensque aliquos parat edere questus, 589 sibilat: hanc illi vocem natura reliquit. 590 Nuda manu feriens exclamat pectora coniunx 591 “Cadme, mane, teque, infelix, his exue monstris! 592 Cadme, quid hoc? ubi pes, ubi sunt umerique manusque 593 et color et facies et, dum loquor, omnia? cur non 594 me quoque, caelestes, in eandem vertitis anguem?” 595 Dixerat: ille suae lambebat coniugis ora 596 inque sinus caros, veluti cognosceret, ibat 597 et dabat amplexus adsuetaque colla petebat. 598 Quisquis adest (aderant comites), terretur: at illa 599 lubrica permulcet cristati colla draconis. 600 Et subito duo sunt iunctoque volumine serpunt, 601 donec in adpositi nemoris subiere latebras. 602 Nunc quoque nec fugiunt hominem nec vulnere laedunt 603 quidque prius fuerint, placidi meminere dracones. 604 Sed tamen ambobus versae solacia formae 605 magna nepos dederat, quem debellata colebat 606 India, quem positis celebrabat Achaia templis. 607 Solus Abantiades ab origine cretus eadem 608 Acrisius superest, qui moenibus arceat urbis 609 Argolicae contraque deum ferat arma genusque 610 non putet esse Iovis; neque enim Iovis esse putabat 611 Persea, quem pluvio Danae conceperat auro. 612 Mox tamen Acrisium (tanta est praesentia veri) 613 tam violasse deum quam non agnosse nepotem 614 paenitet: inpositus iam caelo est alter, at alter 615 viperei referens spolium memorabile monstri 616 aera carpebat tenerum stridentibus alis. 617 Cumque super Libycas victor penderet harenas, 618 Gorgonei capitis guttae cecidere cruentae. 619 Quas humus exceptas varios animavit in angues: 620 unde frequens illa est infestaque terra colubris. 621 Inde per inmensum ventis discordibus actus 622 nunc huc, nunc illuc exemplo nubis aquosae 623 fertur et ex alto seductas aethere longe 624 despectat terras totumque supervolat orbem. 625 Ter gelidas Arctos, ter Cancri bracchia vidit: 626 saepe sub occasus, saepe est ablatus in ortus. 627 Iamque cadente die, veritus se credere nocti, 628 constitit Hesperio, regnis Atlantis, in orbe, 629 exiguamque petit requiem, dum Lucifer ignes 630 evocet Aurorae, currus Aurora diurnos. 631 Hic hominum cunctis ingenti corpore praestans 632 Iapetionides Atlas fuit. Ultima tellus 633 rege sub hoc et pontus erat, qui Solis anhelis 634 aequora subdit equis et fessos excipit axes. 635 Mille greges illi totidemque armenta per herbas 636 errabant, et humum vicinia nulla premebant. 637 Arboreae frondes auro radiante nitentes 638 ex auro ramos, ex auro poma tegebant. 639 “Hospes,” ait Perseus illi, “seu gloria tangit 640 te generis magni, generis mihi Iuppiter auctor; 641 sive es mirator rerum, mirabere nostras. 642 Hospitium requiemque peto.” Memor ille vetustae 643 sortis erat: Themis hanc dederat Parnasia sortem: 644 “Tempus, Atla, veniet, tua quo spoliabitur auro 645 arbor, et hunc praedae titulum Iove natus habebit.” 646 Id metuens solidis pomaria clauserat Atlas 647 moenibus et vasto dederat servanda draconi 648 arcebatque suis externos finibus omnes. 649 Huic quoque “vade procul, ne longe gloria rerum, 650 quam mentiris” ait, “longe tibi Iuppiter absit!” 651 vimque minis addit manibusque expellere temptat 652 cunctantem et placidis miscentem fortia dictis. 653 Viribus inferior (quis enim par esset Atlantis 654 viribus?) “at quoniam parvi tibi gratia nostra est, 655 accipe munus!” ait, laevaque a parte Medusae 656 ipse retro versus squalentia protulit ora. 657 Quantus erat, mons factus Atlas: nam barba comaeque 658 in silvas abeunt, iuga sunt umerique manusque, 659 quod caput ante fuit, summo est in monte cacumen, 660 ossa lapis fiunt: tum partes auctus in omnes 661 crevit in inmensum (sic, di, statuistis) et omne 662 cum tot sideribus caelum requievit in illo. 663 Clauserat Hippotades aeterno carcere ventos, 664 admonitorque operum caelo clarissimus alto 665 Lucifer ortus erat. Pennis ligat ille resumptis 666 parte ab utraque pedes teloque accingitur unco 667 et liquidum motis talaribus aera findit. 668 Gentibus innumeris circumque infraque relictis 669 Aethiopum populos Cepheaque conspicit arva. 670 Illic inmeritam maternae pendere linguae 671 Andromedan poenas iniustus iusserat Ammon. 672 Quam simul ad duras religatam bracchia cautes 673 vidit Abantiades (nisi quod levis aura capillos 674 moverat et tepido manabant lumina fletu, 675 marmoreum ratus esset opus), trahit inscius ignes 676 et stupet et visae correptus imagine formae 677 paene suas quatere est oblitus in aere pennas. 678 Ut stetit, “o” dixit “non istis digna catenis, 679 sed quibus inter se cupidi iunguntur amantes, 680 pande requirenti nomen terraeque tuumque, 681 et cur vincla geras.” Primo silet illa, nec audet 682 adpellare virum virgo; manibusque modestos 683 celasset vultus, si non religata fuisset: 684 lumina, quod potuit, lacrimis inplevit obortis. 685 Saepius instanti, sua ne delicta fateri 686 nolle videretur, nomen terraeque suumque, 687 quantaque maternae fuerit fiducia formae, 688 indicat. Et nondum memoratis omnibus unda 689 insonuit, veniensque inmenso belua ponto 690 inminet et latum sub pectore possidet aequor. 691 Conclamat virgo: genitor lugubris et una 692 mater adest, ambo miseri, sed iustius illa. 693 Nec secum auxilium, sed dignos tempore fletus 694 plangoremque ferunt vinctoque in corpore adhaerent, 695 cum sic hospes ait: “Lacrimarum longa manere 696 tempora vos poterunt: ad opem brevis hora ferendam est. 697 Hanc ego si peterem Perseus Iove natus et illa, 698 quam clausam inplevit fecundo Iuppiter auro, 699 Gorgonis anguicomae Perseus superator et alis 700 aerias ausus iactatis ire per auras, 701 praeferrer cunctis certe gener. Addere tantis 702 dotibus et meritum, faveant modo numina, tempto: 703 ut mea sit servata mea virtute, paciscor.” 704 Accipiunt legem (quis enim dubitaret?) et orant 705 promittuntque super regnum dotale parentes. 706 Ecce velut navis praefixo concita rostro 707 sulcat aquas, iuvenum sudantibus acta lacertis, 708 sic fera dimotis inpulsu pectoris undis 709 tantum aberat scopulis, quantum Balearica torto 710 funda potest plumbo medii transmittere caeli: 711 cum subito iuvenis pedibus tellure repulsa 712 arduus in nubes abiit. Ut in aequore summo 713 umbra viri visa est, visa fera saevit in umbra. 714 Utque Iovis praepes, vacuo cum vidit in arvo 715 praebentem Phoebo liventia terga draconem, 716 occupat aversum, neu saeva retorqueat ora, 717 squamigeris avidos figit cervicibus ungues, 718 sic celeri missus praeceps per inane volatu 719 terga ferae pressit dextroque frementis in armo 720 Inachides ferrum curvo tenus abdidit hamo. 721 Vulnere laesa gravi modo se sublimis in auras 722 attollit, modo subdit aquis, modo more ferocis 723 versat apri, quem turba canum circumsona terret. 724 Ille avidos morsus velocibus effugit alis 725 quaque patet, nunc terga cavis super obsita conchis, 726 nunc laterum costas, nunc qua tenuissima cauda 727 desinit in piscem, falcato vulnerat ense. 728 Belua puniceo mixtos cum sanguine fluctus 729 ore vomit: maduere graves adspergine pennae. 730 Nec bibulis ultra Perseus talaribus ausus 731 credere, conspexit scopulum, qui vertice summo 732 stantibus exstat aquis, operitur ab aequore moto. 733 Nixus eo rupisque tenens iuga prima sinistra 734 ter quater exegit repetita per ilia ferrum. 735 Litora cum plausu clamor superasque deorum 736 inplevere domos: gaudent generumque salutant 737 auxiliumque domus servatoremque fatentur 738 Cassiope Cepheusque pater. Resoluta catenis 739 incedit virgo, pretiumque et causa laboris. 740 Ipse manus hausta victrices abluit unda, 741 anguiferumque caput dura ne laedat harena, 742 mollit humum foliis natasque sub aequore virgas 743 sternit et inponit Phorcynidos ora Medusae. 744 Virga recens bibulaque etiamnum viva medulla 745 vim rapuit monstri tactuque induruit huius 746 percepitque novum ramis et fronde rigorem. 747 At pelagi nymphae factum mirabile temptant 748 pluribus in virgis et idem contingere gaudent 749 seminaque ex illis iterant iactata per undas. 750 Nunc quoque curaliis eadem natura remansit, 751 duritiam tacto capiant ut ab aere, quodque 752 vimen in aequore erat, fiat super aequora saxum. 753 Dis tribus ille focos totidem de caespite ponit, 754 laevum Mercurio, dextrum tibi, bellica virgo, 755 ara Iovis media est. Mactatur vacca Minervae, 756 alipedi vitulus, taurus tibi, summe deorum. 757 protinus Andromedan et tanti praemia facti 758 indotata rapit: taedas Hymenaeus Amorque 759 praecutiunt, largis satiantur odoribus ignes, 760 sertaque dependent tectis et ubique lyraeque 761 tibiaque et cantus, animi felicia laeti 762 argumenta, sonant. Reseratis aurea valvis 763 atria tota patent, pulchroque instructa paratu 764 Cepheni proceres ineunt convivia regis. 765 Postquam epulis functi generosi munere Bacchi 766 diffudere animos, cultusque genusque locorum 767 quaerit Lyncides moresque animumque virorum. 769 Quae simul edocuit, “nunc, o fortissime,” dixit 770 “fare, precor, Perseu, quanta virtute quibusque 771 artibus abstuleris crinita draconibus ora.” 772 Narrat Agenorides gelido sub Atlante iacentem 773 esse locum solidae tutum munimine molis; 774 cuius in introitu geminas habitasse sorores 775 Phorcidas, unius partitas luminis usum. 776 Id se sollerti furtim, dum traditur, astu 777 supposita cepisse manu perque abdita longe 778 deviaque et silvis horrentia saxa fragosis 779 Gorgoneas tetigisse domos, passimque per agros 780 perque vias vidisse hominum simulacra ferarumque 781 in silicem ex ipsis visa conversa Medusa. 782 Se tamen horrendae clipei, quem laeva gerebat, 783 aere repercusso formam adspexisse Medusae, 784 dumque gravis somnus colubrasque ipsamque tenebat, 785 eripuisse caput collo; pennisque fugacem 786 Pegason et fratrem matris de sanguine natos 787 addidit et longi non falsa pericula cursus, 788 quae freta, quas terras sub se vidisset ab alto 789 et quae iactatis tetigisset sidera pennis. 790 Ante exspectatum tacuit tamen. Excipit unus 791 ex numero procerum quaerens, cur sola sororum 792 gesserit alternis inmixtos crinibus angues. 793 Hospes ait: “Quoniam scitaris digna relatu, 794 accipe quaesiti causam. Clarissima forma 795 multorumque fuit spes invidiosa procorum 796 illa: neque in tota conspectior ulla capillis 797 pars fuit. Inveni, qui se vidisse referret. 798 Hanc pelagi rector templo vitiasse Minervae 799 dicitur. Aversa est et castos aegide vultus 800 nata Iovis texit; neve hoc inpune fuisset, 801 Gorgoneum crinem turpes mutavit in hydros. === book 5 === 1 Dumque ea Cephenum medio Danaeius heros 2 agmine commemorat, fremida regalia turba 3 atria complentur: nec coniugialia festa 4 qui canat est clamor, sed qui fera nuntiet arma. 5 Inque repentinos convivia versa tumultus 6 adsimilare freto possis, quod saeva quietum 7 ventorum rabies motis exasperat undis. 8 Primus in his Phineus, belli temerarius auctor, 9 fraxineam quatiens aeratae cuspidis hastam, 10 “en” ait, “en adsum praereptae coniugis ultor, 11 nec mihi te pennae, nec falsum versus in aurum 12 Iuppiter eripiet.” Conanti mittere Cepheus 13 “quid facis?” exclamat, “quae te, germane, furentem 14 mens agit in facinus? meritisne haec gratia tantis 15 redditur? hac vitam servatae dote rependis? 16 Quam tibi non Perseus, verum si quaeris, ademit, 17 sed grave Nereidum numen, sed corniger Ammon, 18 sed quae visceribus veniebat belua ponti 19 exsaturanda meis. Illo tibi tempore rapta est, 20 quo peritura fuit: nisi si crudelis id ipsum 21 exigis, ut pereat, luctuque levabere nostro. 22 Scilicet haud satis est, quod te spectante revincta est 23 et nullam quod opem patruus sponsusve tulisti: 24 insuper, a quoquam quod sit servata, dolebis 25 praemiaque eripies? Quae si tibi magna videntur, 26 ex illis scopulis, ubi erant adfixa, petisses. 27 Nunc sine, qui petiit, per quem haec non orba senectus, 28 ferre quod et meritis et voce est pactus, eumque 29 non tibi, sed certae praelatum intellege morti!” 30 Ille nihil contra: sed et hunc et Persea vultu 31 alterno spectans petat hunc ignorat, an illum, 32 cunctatusque brevi contortam viribus hastam, 33 quantas ira dabat, nequiquam in Persea misit. 34 Ut stetit illa toro, stratis tunc denique Perseus 35 exsiluit; teloque ferox inimica remisso 36 pectora rupisset, nisi post altaria Phineus 37 isset: et (indignum!) scelerato profuit ara. 38 Fronte tamen Rhoeti non inrita cuspis adhaesit. 39 Qui postquam cecidit ferrumque ex osse revulsum est, 40 calcitrat et positas adspergit sanguine mensas. 41 Tum vero indomitas ardescit vulgus in iras, 42 telaque coniciunt, et sunt, qui Cephea dicunt 43 cum genero debere mori. Sed limine tecti 44 exierat Cepheus, testatus iusque fidemque 45 hospitiique deos, ea se prohibente moveri. 46 Bellica Pallas adest et protegit aegide fratrem 47 datque animos. Erat Indus Athis, quem flumine Gange 48 edita Limnaee vitreis peperisse sub undis 49 creditur, egregius forma, quam divite cultu 50 augebat, bis adhuc octonis integer annis, 51 indutus chlamydem Tyriam, quam limbus obibat 52 aureus; ornabant aurata monilia collum 53 et madidos murra curvum crinale capillos. 54 Ille quidem iaculo quamvis distantia misso 55 figere doctus erat, sed tendere doctior arcus. 56 Tunc quoque lenta manu flectentem cornua Perseus 57 stipite, qui media positus fumabat in ara, 58 perculit et fractis confudit in ossibus ora. 59 Hunc ubi laudatos iactantem in sanguine vultus 60 Assyrius vidit Lycabas, iunctissimus illi 61 et comes et veri non dissimulator amoris, 62 postquam exhalantem sub acerbo vulnere vitam 63 deploravit Athin, quos ille tetenderat arcus 64 arripit et “mecum tibi sint certamina” dixit: 65 “nec longum pueri fato laetabere, quo plus 66 invidiae, quam laudis habes.” Haec omnia nondum 67 dixerat, emicuit nervo penetrabile telum 68 vitatumque tamen sinuosa veste pependit. 69 Vertit in hunc harpen spectatam caede Medusae 70 Acrisioniades adigitque in pectus: at ille 71 iam moriens, oculis sub nocte natantibus atra 72 circumspexit Athin seque acclinavit ad illum 73 et tulit ad manes iunctae solacia mortis. 74 Ecce Syenites, genitus Metione, Phorbas 75 et Libys Amphimedon, avidi committere pugnam, 76 sanguine, quo late tellus madefacta tepebat, 77 conciderant lapsi: surgentibus obstitit ensis, 78 alterius costis, iugulo Phorbantis adactus. 79 At non Actoriden Erytum, cui lata bipennis 80 telum erat, hamato Perseus petit ense, sed altis 81 exstantem signis multaeque in pondere massae 82 ingentem manibus tollit cratera duabus 83 infligitque viro; rutilum vomit ille cruorem 84 et resupinus humum moribundo vertice pulsat. 85 Inde Semiramio Polydegmona sanguine cretum 86 Caucasiumque Abarin Sperchionidenque Lycetum 87 intonsumque comas Helicen Phlegyanque Clytumque 88 sternit et exstructos morientum calcat acervos. 89 Nec Phineus ausus concurrere comminus hosti, 90 intorquet iaculum: quod detulit error in Idan, 91 expertem frustra belli et neutra arma secutum. 92 Ille tuens oculis inmitem Phinea torvis 93 “quandoquidem in partes” ait “abstrahor, accipe, Phineu, 94 quem fecisti hostem pensaque hoc vulnere vulnus”; 95 iamque remissurus tractum de vulnere telum 96 sanguine defectos cecidit conlapsus in artus. 97 Hic quoque Cephenum post regem primus Hodites 98 ense iacet Clymeni; Prothoenora percutit Hypseus, 99 Hypsea Lyncides. Fuit et grandaevus in illis 100 Emathion, aequi cultor timidusque deorum; 101 qui, quoniam prohibent anni bellare, loquendo 102 pugnat et incessit scelerataque devovet arma. 103 Huic Chromis amplexo tremulis altaria palmis 104 decutit ense caput; quod protinus incidit arae 105 atque ibi semianimi verba exsecrantia lingua 106 edidit, et medios animam exspiravit in ignes. 107 Hinc gemini fratres Broteasque et caestibus Ammon 108 invicti, vinci si possent caestibus enses, 109 Phinea cecidere manu, Cererisque sacerdos 110 Ampycus, albenti velatus tempora vitta. 111 Tu quoque, Lampetide, non hos adhibendus ad usus, 112 sed qui, pacis opus, citharam cum voce moveres, 113 iussus eras celebrare dapes festumque canendo. 114 Quem procul adstantem plectrumque imbelle tenentem 115 Pettalus inridens “Stygiis cane cetera” dixit 116 “manibus” et laevo mucronem tempore fixit. 117 Concidit et digitis morientibus ille retemptat 118 fila lyrae, casuque fuit miserabile carmen. 119 Nec sinit hunc impune ferox cecidisse Lycormas 120 raptaque de dextro robusta repagula posti 121 ossibus inlisit mediae cervicis: at ille 122 procubuit terrae mactati more iuvenci. 123 Demere temptabat laevi quoque robora postis 124 Cinyphius Pelates: temptanti dextera fixa est 125 cuspide Marmaridae Corythi lignoque cohaesit. 126 Haerenti latus hausit Abas: nec corruit ille, 127 sed retinente manum moriens e poste pependit. 128 Sternitur et Menaleus, Perseia castra secutus, 129 et Nasamoniaci Dorylas ditissimus agri, 130 dives agri Dorylas, quo non possederat alter 131 latius aut totidem tollebat turis acervos. 132 Huius in obliquo missum stetit inguine ferrum: 133 letifer ille locus. Quem postquam vulneris auctor 134 singultantem animam et versantem lumina vidit 135 Bactrius Halcyoneus “hoc, quod premis” inquit, “habeto 136 de tot agris terrae” corpusque exsangue reliquit. 137 Torquet in hunc hastam calido de vulnere raptam 138 ultor Abantiades; media quae nare recepta 139 cervice exacta est in partesque eminet ambas. 140 Dumque manum Fortuna iuvat, Clytiumque Claninque, 141 matre satos una, diverso vulnere fudit: 142 nam Clytii per utrumque gravis librata lacerto 143 fraxinus acta femur, iaculum Clanis ore momordit. 144 Occidit et Celadon Mendesius, occidit Astreus, 145 matre Palaestina, dubio genitore creatus, 146 Aethionque sagax quondam ventura videre 147 (tunc ave deceptus falsa), regisque Thoactes 148 armiger et caeso genitore infamis Agyrtes. 149 Plus tamen exhausto superest: namque omnibus unum 150 opprimere est animus, coniurata undique pugnant 151 agmina pro causa meritum impugnante fidemque: 152 hac pro parte socer frustra pius et nova coniunx 153 cum genetrice favent ululatuque atria complent. 154 Sed sonus armorum superat gemitusque cadentum, 155 pollutosque semel multo Bellona penates 156 sanguine perfundit renovataque proelia miscet. 157 Circueunt unum Phineus et mille secuti 158 Phinea: tela volant hiberna grandine plura 159 praeter utrumque latus praeterque et lumen et aures. 160 Applicat hic umeros ad magnae saxa columnae, 161 tutaque terga gerens adversaque in agmina versus 162 sustinet instantes. Instabat parte sinistra 163 Chaonius Molpeus, dextra Nabataeus Echemmon. 164 Tigris ut auditis diversa valle duorum 165 exstimulata fame mugitibus armentorum 166 nescit, utro potius ruat, et ruere ardet utroque, 167 sic dubius Perseus, dextra laevane feratur, 168 Molpea traiecti submovit vulnere cruris, 169 contentusque fuga est: neque enim dat tempus Echemmon, 170 sed furit et, cupiens saltu dare vulnera collo, 171 non circumspectis exactum viribus ensem 172 fregit, et extrema percussae parte columnae 173 lammina dissiluit dominique in gutture fixa est. 174 Non tamen ad letum causas satis illa valentes 175 plaga dedit: trepidum Perseus et inermia frustra 176 bracchia tendentem Cyllenide confodit harpe. 177 Verum ubi virtutem turbae succumbere vidit, 178 “auxilium” Perseus “quoniam sic cogitis ipsi” 179 dixit “ab hoste petam. Vultus avertite vestros, 180 siquis amicus adest!” et Gorgonis extulit ora. 181 “Quaere alium, tua quem moveant miracula” dixit 182 Thescelus; utque manu iaculum fatale parabat 183 mittere, in hoc haesit signum de marmore gestu. 184 Proximus huic Ampyx animi plenissima magni 185 pectora Lyncidae gladio petit; inque petendo 186 dextera deriguit nec citra mota nec ultra est. 187 At Nileus, qui se genitum septemplice Nilo 188 ementitus erat, clipeo quoque flumina septem 189 argento partim, partim caelaverat auro, 190 “adspice” ait, “Perseu, nostrae primordia gentis: 191 magna feres tacitas solacia mortis ad umbras, 192 a tanto cecidisse viro”: pars ultima vocis 193 in medio suppressa sono est, adapertaque velle 194 ora loqui credas, nec sunt ea pervia verbis. 195 Increpat hos “vitio” que “animi, non viribus” inquit 196 “Gorgoneis torpetis” Eryx: “incurrite mecum 197 et prosternite humi iuvenem magica arma moventem!” 198 Incursurus erat: tenuit vestigia tellus, 199 inmotusque silex armataque mansit imago. 200 Hi tamen ex merito poenas subiere; sed unus 201 miles erat Persei, pro quo dum pugnat, Aconteus, 202 Gorgone conspecta saxo concrevit oborto. 203 Quem ratus Astyages etiamnum vivere, longo 204 ense ferit: sonuit tinnitibus ensis acutis. 205 Dum stupet Astyages, naturam traxit eandem, 206 marmoreoque manet vultus mirantis in ore. 207 Nomina longa mora est media de plebe virorum 208 dicere: bis centum restabant corpora pugnae, 209 Gorgone bis centum riguerunt corpora visa. 210 Paenitet iniusti tunc denique Phinea belli. 211 Sed quid agat? simulacra videt diversa figuris 212 agnoscitque suos et nomine quemque vocatum 213 poscit opem, credensque parum sibi proxima tangit 214 corpora: marmor erant. Avertitur, atque ita supplex 215 confessasque manus obliquaque bracchia tendens, 216 “vincis” ait, “Perseu. Remove tua monstra tuaeque 217 saxificos vultus, quaecumque ea, tolle Medusae, 218 tolle, precor. Non nos odium regnique cupido 219 compulit ad bellum: pro coniuge movimus arma. 220 Causa fuit meritis melior tua, tempore nostra. 221 Non cessisse piget. Nihil, o fortissime, praeter 222 hanc animam concede mihi: tua cetera sunto.” 223 Talia dicenti neque eum, quem voce rogabat 224 respicere audenti “quod” ait, “timidissime Phineu, 225 et possum tribuisse et magnum est munus inerti, 226 (pone metum) tribuam: nullo violabere ferro. 227 Quin etiam mansura dabo monimenta per aevum, 228 inque domo soceri semper spectabere nostri, 229 ut mea se sponsi soletur imagine coniunx?” 230 Dixit et in partem Phorcynida transtulit illam, 231 ad quam se trepido Phineus obverterat ore. 232 Tunc quoque conanti sua vertere lumina cervix 233 deriguit, saxoque oculorum induruit umor. 234 Sed tamen os timidum vultusque in marmore supplex 235 submissaeque manus faciesque obnoxia mansit. 236 Victor Abantiades patrios cum coniuge muros 237 intrat et inmeriti vindex ultorque parentis 238 adgreditur Proetum: nam fratre per arma fugato 239 Acrisioneas Proetus possederat arces. 240 Sed nec ope armorum, nec, quam male ceperat, arce 241 torva colubriferi superavit lumina monstri. 242 Te tamen, o parvae rector, Polydecta, Seriphi, 243 nec iuvenis virtus per tot spectata labores 244 nec mala mollierant, sed inexorabile durus 245 exerces odium, nec iniqua finis in ira est. 246 Detrectas etiam laudem fictamque Medusae 247 arguis esse necem. “Dabimus tibi pignera veri. 248 Parcite luminibus!” Perseus ait oraque regis 249 ore Medusaeo silicem sine sanguine fecit. 250 Hactenus aurigenae comitem Tritonia fratri 251 se dedit: inde cava circumdata nube Seriphon 252 deserit, a dextra Cythno Gyaroque relictis, 253 quaque super pontum via visa brevissima, Thebas 254 virgineumque Helicona petit. Quo monte potita 255 constitit et doctas sic est adfata sorores: 256 “Fama novi fontis nostras pervenit ad aures, 257 dura Medusaei quem praepetis ungula rupit. 258 Is mihi causa viae. Volui mirabile factum 259 cernere: vidi ipsum materno sanguine nasci.” 260 Excipit Uranie: “Quaecumque est causa videndi 261 has tibi, diva, domos, animo gratissima nostro es. 262 Vera tamen fama est, et Pegasus huius origo 263 fontis”, et ad latices deduxit Pallada sacros. 264 Quae mirata diu factas pedis ictibus undas, 265 silvarum lucos circumspicit antiquarum 266 antraque et innumeris distinctas floribus herbas 267 felicesque vocat pariter studioque locoque 268 Mnemonidas. Quam sic adfata est una sororum: 269 “O, nisi te virtus opera ad maiora tulisset, 270 in partem ventura chori Tritonia nostri, 271 vera refers meritoque probas artesque locumque, 272 et gratam sortem, tutae modo simus, habemus. 273 Sed (vetitum est adeo sceleri nihil) omnia terrent 274 virgineas mentes, dirusque ante ora Pyreneus 275 vertitur, et nondum tota me mente recepi. 276 Daulida Threicio Phoceaque milite rura 277 ceperat ille ferox iniustaque regna tenebat. 278 Templa petebamus Parnasia: vidit euntes, 279 nostraque fallaci veneratus numina vultu 280 “Mnemonides” (cognorat enim), “consistite” dixit, 281 “nec dubitate, precor, tecto grave sidus et imbrem” 282 (imber erat) “vitare meo: subiere minores 283 saepe casas superi.” Dictis et tempore motae 284 adnuimusque viro primasque intravimus aedes. 285 Desierant imbres, victoque aquilonibus austro 286 fusca repurgato fugiebant nubila caelo. 287 Impetus ire fuit: claudit sua tecta Pyreneus 288 vimque parat. Quam nos sumptis effugimus alis. 289 Ipse secuturo similis stetit arduus arce 290 “qua” que “via est vobis, erit et mihi” dixit “eadem”, 291 seque iacit vecors e summae culmine turris 292 et cadit in vultus, discussisque ossibus oris 293 tundit humum moriens scelerato sanguine tinctam.” 294 Musa loquebatur: pennae sonuere per auras, 295 voxque salutantum ramis veniebat ab altis. 296 Suspicit et linguae quaerit tam certa loquentes 297 unde sonent hominemque putat Iove nata locutum: 298 Ales erat, numeroque novem, sua fata querentes, 299 institerant ramis imitantes omnia picae. 300 Miranti sic orsa deae dea: “Nuper et istae 301 auxerunt volucrum victae certamine turbam. 302 Pieros has genuit Pellaeis dives in arvis, 303 Paeonis Euippe mater fuit. Illa potentem 304 Lucinam noviens, noviens paritura, vocavit. 305 Intumuit numero stolidarum turba sororum, 306 perque tot Haemonias et per tot Achaidas urbes 307 huc venit et tali committit proelia voce: 308 “Desinite indoctum vana dulcedine vulgus 309 fallere: nobiscum, siqua est fiducia vobis, 310 Thespiades certate deae. Nec voce nec arte 311 vincemur, totidemque sumus. Vel cedite victae 312 fonte Medusaeo et Hyantea Aganippe, 313 vel nos Emathiis ad Paeonas usque nivosos 314 cedamus campis. Dirimant certamina nymphae.” 315 Turpe quidem contendere erat, sed cedere visum 316 turpius. Electae iurant per flumina nymphae 317 factaque de vivo pressere sedilia saxo. 318 Tum sine sorte prior quae se certare professa est, 319 bella canit superum, falsoque in honore Gigantas 320 ponit et extenuat magnorum facta deorum; 321 emissumque ima de sede Typhoea terrae 322 caelitibus fecisse metum cunctosque dedisse 323 terga fugae, donec fessos Aegyptia tellus 324 ceperit et septem discretus in ostia Nilus. 325 Huc quoque terrigenam venisse Typhoea narrat 326 et se mentitis superos celasse figuris; 327 “duxque gregis” dixit “fit Iuppiter; unde recurvis 328 nunc quoque formatus Libys est cum cornibus Ammon. 329 Delius in corvo, proles Semeleia capro, 330 fele soror Phoebi, nivea Saturnia vacca, 331 pisce Venus latuit, Cyllenius ibidis alis.” 332 Hactenus ad citharam vocalia moverat ora: 333 poscimur Aonides. Sed forsitan otia non sint, 334 nec nostris praebere vacet tibi cantibus aures.” 335 “Ne dubita, vestrumque mihi refer ordine carmen” 336 Pallas ait nemorisque levi consedit in umbra. 337 Musa refert: “Dedimus summam certaminis uni. 338 Surgit et inmissos hedera conlecta capillos 339 Calliope querulas praetemptat pollice chordas, 340 atque haec percussis subiungit carmina nervis: 341 “Prima Ceres unco glaebam dimovit aratro, 342 prima dedit fruges alimentaque mitia terris, 343 prima dedit leges: Cereris sunt omnia munus. 344 Illa canenda mihi est. Utinam modo dicere possem 345 carmina digna dea: certe dea carmine digna est. 346 Vasta giganteis ingesta est insula membris 347 Trinacris et magnis subiectum molibus urget 348 aetherias ausum sperare Typhoea sedes. 349 Nititur ille quidem pugnatque resurgere saepe, 350 dextra sed Ausonio manus est subiecta Peloro, 351 laeva, Pachyne, tibi, Lilybaeo crura premuntur, 352 degravat Aetna caput: sub qua resupinus harenas 353 eiectat flammamque ferox vomit ore Typhoeus. 354 Saepe remoliri luctatur pondera terrae 355 oppidaque et magnos devolvere corpore montes. 356 Inde tremit tellus, et rex pavet ipse silentum, 357 ne pateat latoque solum retegatur hiatu 358 inmissusque dies trepidantes terreat umbras. 359 Hanc metuens cladem tenebrosa sede tyrannus 360 exierat, curruque atrorum vectus equorum 361 ambibat Siculae cautus fundamina terrae. 362 Postquam exploratum satis est loca nulla labare, 363 depositoque metu, videt hunc Erycina vagantem 364 monte suo residens, natumque amplexa volucrem 365 “arma manusque meae, mea, nate, potentia”, dixit, 366 “illa, quibus superas omnes, cape tela, Cupido, 367 inque dei pectus celeres molire sagittas, 368 cui triplicis cessit fortuna novissima regni. 369 Tu superos ipsumque Iovem tu numina ponti 370 victa domas ipsumque, regit qui numina ponti. 371 Tartara quid cessant? cur non matrisque tuumque 372 imperium profers? agitur pars tertia mundi. 373 Et tamen in caelo, quae iam patientia nostra est, 374 spernimur, ac mecum vires minuuntur Amoris. 375 Pallada nonne vides iaculatricemque Dianam 376 abscessisse mihi? Cereris quoque filia virgo, 377 si patiemur, erit: nam spes adfectat easdem. 378 At tu, pro socio, siqua est ea gratia, regno 379 iunge deam patruo.” Dixit Venus. Ille pharetram 380 solvit et arbitrio matris de mille sagittis 381 unam seposuit, sed qua nec acutior ulla 382 nec minus incerta est nec quae magis audiat arcus, 383 oppositoque genu curvavit flexile cornum 384 inque cor hamata percussit harundine Ditem. 385 Haud procul Hennaeis lacus est a moenibus altae, 386 nomine Pergus, aquae. Non illo plura Caystros 387 carmina cycnorum labentibus audit in undis. 388 Silva coronat aquas cingens latus omne, suisque 389 frondibus ut velo Phoebeos submovet ictus. 390 Frigora dant rami, tyrios humus umida flores: 391 perpetuum ver est. Quo dum Proserpina luco 392 ludit et aut violas aut candida lilia carpit, 393 dumque puellari studio calathosque sinumque 394 implet et aequales certat superare legendo, 395 paene simul visa est dilectaque raptaque Diti: 396 usque adeo est properatus amor. Dea territa maesto 397 et matrem et comites, sed matrem saepius, ore 398 clamat; et, ut summa vestem laniarat ab ora, 399 conlecti flores tunicis cecidere remissis. 400 Tantaque simplicitas puerilibus adfuit annis, 401 haec quoque virgineum movit iactura dolorem. 402 Raptor agit currus et nomine quemque vocando 403 exhortatur equos, quorum per colla iubasque 404 excutit obscura tinctas ferrugine habenas, 405 perque lacus altos et olentia sulphure fertur 406 stagna Palicorum, rupta fervenu terra, 407 et qua Bacchiadae, bimari gens orta Corintho, 408 inter inaequales posuerunt moenia portus. 409 Est medium Cyanes et Pisaeae Arethusae, 410 quod coit angustis inclusum cornibus aequor. 411 Hic fuit, a cuius stagnum quoque nomine dictum est, 412 inter Sicelidas Cyane celeberrima nymphas. 413 Gurgite quae medio summa tenus exstitit alvo 414 agnovitque deam. “Nec longius ibitis!” inquit, 415 “non potes invitae Cereris gener esse: roganda, 416 non rapienda fuit. Quodsi componere magnis 417 parva mihi fas est, et me dilexit Anapis: 418 exorata tamen, nec, ut haec, exterrita nupsi.” 419 Dixit et in partes diversas bracchia tendens 420 obstitit. Haud ultra tenuit Saturnius iram, 421 terribilesque hortatus equos in gurgitis ima 422 contortum valido sceptrum regale lacerto 423 condidit. Icta viam tellus in Tartara fecit 424 et pronos currus medio cratere recepit. 425 At Cyane, raptamque deam contemptaque fontis 426 iura sui maerens, inconsolabile vulnus 427 mente gerit tacita lacrimisque absumitur omnis, 428 et quarum fuerat magnum modo numen, in illas 429 ossa pati flexus, ungues posuisse rigorem; 430 extenuatur aquas. Molliri membra videres, 431 primaque de tota tenuissima quaeque liquescunt, 432 caerulei crines digitique et crura pedesque: 433 nam brevis in gelidas membris exilibus undas 434 transitus est: post haec umeri tergusque latusque 435 pectoraque in tenues abeunt evanida rivos. 436 Denique pro vivo vitiatas sanguine venas 437 lympha subit, restatque nihil, quod prendere possis. 438 Interea pavidae nequiquam filia matri 439 omnibus est terris, omni quaesita profundo. 440 Illam non udis veniens Aurora capillis 441 cessantem vidit, non Hesperus. Illa duabus 442 flammiferas pinus manibus succendit ab Aetna 443 perque pruinosas tulit inrequieta tenebras. 444 Rursus ubi alma dies hebetarat sidera, natam 445 solis ab occasu solis quaerebat ad ortus. 446 Fessa labore sitim conlegerat oraque nulli 447 colluerant fontes; cum tectam stramine vidit 448 forte casam parvasque fores pulsavit: at inde 449 prodit anus divamque videt, lymphamque roganti 450 dulce dedit, tosta quod texerat ante polenta. 451 Dum bibit illa datum, duri puer oris et audax 452 constitit ante deam risitque avidamque vocavit. 453 Offensa est neque adhuc epota parte loquentem 454 cum liquido mixta perfudit diva polenta. 455 Combibit os maculas, et quae modo bracchia gessit, 456 crura gerit; cauda est mutatis addita membris; 457 inque brevem formam, ne sit vis magna nocendi, 458 contrahitur, parvaque minor mensura lacerta est. 459 Mirantem flentemque et tangere monstra parantem 460 fugit anum latebramque petit; aptumque colori 461 nomen habet, variis stellatus corpora guttis. 462 Quas dea per terras et quas erraverit undas, 463 dicere longa mora est: quaerenti defuit orbis. 464 Sicaniam repetit; dumque omnia lustrat eundo, 465 venit et ad Cyanen. Ea ni mutata fuisset, 466 omnia narrasset: sed et os et lingua volenti 467 dicere non aderant, nec quo loqueretur habebat. 468 Signa tamen manifesta dedit notamque parenti, 469 illo forte loco delapsam in gurgite sacro, 470 Persephones zonam summis ostendit in undis. 471 Quam simul agnovit, tamquam tunc denique raptam 472 scisset, inornatos laniavit diva capillos 473 et repetita suis percussit pectora palmis. 474 Nescit adhuc, ubi sit: terras tamen increpat omnes 475 ingratasque vocat nec frugum munere dignas, 476 Trinacriam ante alias, in qua vestigia damni 477 repperit. Ergo illic saeva vertentia glaebas 478 fregit aratra manu, parilique irata colonos 479 ruricolasque boves leto dedit arvaque iussit 480 fallere depositum vitiataque semina fecit. 481 Fertilitas terrae latum vulgata per orbem 482 falsa iacet: primis segetes moriuntur in herbis, 483 et modo sol nimius, nimius modo corripit imber 484 sideraque ventique nocent, avidaeque volucres 485 semina iacta legunt; lolium tribulique fatigant 486 triticeas messes et inexpugnabile gramen. 487 Tum caput Eleis Alpheias extulit undis 488 rorantesque comas a fronte removit ad aures 489 atque ait: “O toto quaesitae virginis orbe 490 et frugum genetrix, inmensos siste labores 491 neve tibi fidae violenta irascere terrae. 492 Terra nihil meruit patuitque invita rapinae. 493 Nec sum pro patria supplex: huc hospita veni; 494 Pisa mihi patria est et ab Elide ducimus ortus; 495 Sicaniam peregrina colo, sed gratior omni 496 haec mihi terra solo est: hos nunc Arethusa penates, 497 hanc habeo sedem: quam tu, mitissima, serva. 498 Mota loco cur sim tantique per aequoris undas 499 advehar Ortygiam, veniet narratibus hora 500 tempestiva meis, cum tu curaque levata 501 et vultus melioris eris. Mihi pervia tellus 502 praebet iter, subterque imas ablata cavernas 503 hic caput attollo desuetaque sidera cerno. 504 Ergo dum Stygio sub terris gurgite labor, 505 visa tua est oculis illic Proserpina nostris: 506 illa quidem tristis neque adhuc interrita vultu, 507 sed regina tamen, sed opaci maxima mundi, 508 sed tamen inferni pollens matrona tyranni.” 509 Mater ad auditas stupuit ceu saxea voces 510 attonitaeque diu similis fuit. Utque dolore 511 pulsa gravi gravis est amentia, curribus oras 512 exit in aetherias. Ibi toto nubila vultu 513 ante Iovem passis stetit invidiosa capillis 514 “pro” que “meo veni supplex tibi, Iuppiter” inquit, 515 “sanguine proque tuo. Si nulla est gratia matris, 516 nata patrem moveat, neu sit tibi cura, precamur, 517 vilior illius, quod nostro est edita partu. 518 En quaesita diu tandem mihi nata reperta est, 519 si reperire vocas amittere certius, aut si 520 scire, ubi sit, reperire vocas. Quod rapta, feremus, 521 dummodo reddat eam: neque enim praedone marito 522 filia digna tua est, si iam mea filia non est.” 523 Iuppiter excepit: “Commune est pignus onusque 524 nata mihi tecum. Sed si modo nomina rebus 525 addere vera placet, non hoc iniuria factum, 526 verum amor est; neque erit nobis gener ille pudori, 527 tu modo, diva, velis. Ut desint cetera, quantum est 528 esse Iovis fratrem! — Quid quod non cetera desunt 529 nec cedit nisi sorte mihi? sed tanta cupido 530 si tibi discidii est, repetet Proserpina caelum, 531 lege tamen certa, si nullos contigit illic 532 ore cibos; nam sic Parcarum foedere cautum est.” 533 Dixerat. At Cereri certum est educere natam. 534 Non ita fata sinunt, quoniam ieiunia virgo 535 solverat et, cultis dum simplex errat in hortis, 536 Poeniceum curva decerpserat arbore pomum 537 sumptaque pallenti septem de cortice grana 538 presserat ore suo. Solusque ex omnibus illud 539 Ascalaphus vidit, quem quondam dicitur Orphne, 540 inter Avernales haud ignotissima nymphas, 541 ex Acheronte suo silvis peperisse sub atris: 542 vidit et indicio reditum crudelis ademit. 543 Ingemuit regina Erebi testemque profanam 544 fecit avem, sparsumque caput Phlegethontide lympha 545 in rostrum et plumas et grandia lumina vertit. 546 Ille sibi ablatus fulvis amicitur in alis, 547 inque caput crescit, longosque reflectitur ungues 548 vixque movet natas per inertia bracchia pennas: 549 foedaque fit volucris, venturi nuntia luctus, 550 ignavus bubo, dirum mortalibus omen. 551 Hic tamen indicio poenam linguaque videri 552 commeruisse potest: vobis, Acheloides, unde 553 pluma pedesque avium, cum virginis ora geratis? 554 an quia, cum legeret vernos Proserpina flores, 555 in comitum numero, doctae Sirenes, eratis? 556 Quam postquam toto frustra quaesistis in orbe, 557 protinus, ut vestram sentirent aequora curam, 558 posse super fluctus alarum insistere remis 559 optastis, facilesque deos habuistis et artus 560 vidistis vestros subitis flavescere pennis. 561 Ne tamen ille canor mulcendas natus ad aures 562 tantaque dos oris linguae deperderet usum, 563 virginei vultus et vox humana remansit. 564 At medius fratrisque sui maestaeque sororis 565 Iuppiter ex aequo volventem dividit annum. 566 Nunc dea, regnorum numen commune duorum, 567 cum matre est totidem, totidem cum coniuge menses. 568 Vertitur extemplo facies et mentis et oris: 569 nam modo quae poterat Diti quoque maesta videri, 570 laeta deae frons est, ut sol, qui tectus aquosis 571 nubibus ante fuit, victis e nubibus exit. 572 Exigit alma Ceres, nata secura recepta, 573 quae tibi causa fugae, cur sis, Arethusa, sacer fons. 574 Conticuere undae: quarum dea sustulit alto 575 fonte caput viridesque manu siccata capillos 576 fluminis Elei veteres narravit amores. 577 “Pars ego nympharum quae sunt in Achaide” dixit, 578 “una fui, nec me studiosius altera saltus 579 legit nec posuit studiosius altera casses. 580 Sed quamvis formae numquam mihi fama petita est, 581 quamvis fortis eram, formosae nomen habebam. 582 Nec mea me facies nimium laudata iuvabat, 583 quaque aliae gaudere solent, ego rustica dote 584 corporis erubui, crimenque placere putavi. 585 Lassa revertebar (memini) Stymphalide silva: 586 aestus erat, magnumque labor geminaverat aestum. 587 Invenio sine vertice aquas, sine murmure euntes, 588 perspicuas ad humum, per quas numerabilis alte 589 calculus omnis erat, quas tu vix ire putares. 590 Cana salicta dabant nutritaque populus unda 591 sponte sua natas ripis declivibus umbras. 592 Accessi primumque pedis vestigia tinxi, 593 poplite deinde tenus: neque eo contenta, recingor 594 molliaque impono salici velamina curvae 595 nudaque mergor aquis. Quas dum ferioque trahoque 596 mille modis labens excussaque bracchia iacto, 597 nescio quod medio sensi sub gurgite murmur 598 territaque insisto propioris margine ripae. 599 “Quo properas, Arethusa?” suis Alpheus ab undis, 600 “quo properas?” iterum rauco mihi dixerat ore. 601 Sicut eram, fugio sine vestibus: altera vestes 602 ripa meas habuit. Tanto magis instat et ardet, 603 et quia nuda fui, sum visa paratior illi. 604 Sic ego currebam, sic me ferus ille premebat, 605 ut fugere accipitrem penna trepidante columbae, 606 ut solet accipiter trepidas urgere columbas. 607 Usque sub Orchomenon Psophidaque Cyllenenque 608 Maenaliosque sinus gelidumque Erymanthon et Elin 609 currere sustinui; nec me velocior ille. 610 Sed tolerare diu cursus ego, viribus impar, 611 non poteram: longi patiens erat ille laboris. 612 Per tamen et campos, per opertos arbore montes, 613 saxa quoque et rupes et qua via nulla, cucurri. 614 Sol erat a tergo: vidi praecedere longam 615 ante pedes umbram, nisi si timor illa videbat; 616 sed certe sonitusque pedum terrebat et ingens 617 crinales vittas adflabat anhelitus oris. 618 Fessa labore fugae “fer opem, deprendimur” inquam, 619 “armigerae, Diana, tuae, cui saepe dedisti 620 ferre tuos arcus inclusaque tela pharetra.” 621 Mota dea est spissisque ferens e nubibus unam 622 me super iniecit. Lustrat caligine tectam 623 amnis et ignarus circum cava nubila quaerit. 624 Bisque locum, quo me dea texerat inscius ambit 625 et bis “io Arethusa io Arethusa!” vocavit. 626 Quid mihi tunc animi miserae fuit? anne quod agnae est, 627 siqua lupos audit circum stabula alta frementes, 628 aut lepori, qui vepre latens hostilia cernit 629 ora canum nullosque audet dare corpore motus? 630 Non tamen abscedit: neque enim vestigia cernit 631 longius ulla pedum: servat nubemque locumque. 632 Occupat obsessos sudor mihi frigidus artus, 633 caeruleaeque cadunt toto de corpore guttae, 634 quaque pedem movi, manat lacus, eque capillis 635 ros cadit, et citius, quam nunc tibi facta renarro, 636 in latices mutor. Sed enim cognoscit amatas 637 amnis aquas, positoque viri, quod sumpserat, ore 638 vertitur in proprias, ut se mihi misceat, undas. 639 Delia rupit humum; caecisque ego mersa cavernis 640 advehor Ortygiam, quae me cognomine divae 641 grata meae superas eduxit prima sub auras.” 642 Hac Arethusa tenus. Geminos dea fertilis angues 643 curribus admovit frenisque coercuit ora 644 et medium caeli terraeque per aera vecta est 645 atque levem currum Tritonida misit in urbem 646 Triptolemo; partimque rudi data semina iussit 647 spargere humo, partim post tempora longa recultae. 648 Iam super Europen sublimis et Asida terram 649 vectus erat iuvenis; Scythicas advertitur oras. 650 Rex ibi Lyncus erat: regis subit ille penates. 651 Qua veniat, causamque viae nomenque rogatus 652 et patriam, “patria est clarae mihi” dixit “Athenae, 653 Triptolemus nomen. Veni nec puppe per undas, 654 nec pede per terras: patuit mihi pervius aether. 655 Dona fero Cereris latos quae sparsa per agros 656 frugiferas messes alimentaque mitia reddant.” 657 Barbarus invidit; tantique ut muneris auctor 658 ipse sit, hospitio recipit somnoque gravatum 659 adgreditur ferro. Conantem figere pectus 660 lynca Ceres fecit rursusque per aera iussit 661 Mopsopium iuvenem sacros agitare iugales.” 662 Finierat doctos e nobis maxima cantus. 663 At nymphae vicisse deas Helicona colentes 664 concordi dixere sono. Convicia victae 665 cum iacerent, “quoniam” dixit “certamine vobis 666 supplicium meruisse parum est maledictaque culpae 667 additis et non est patientia libera nobis, 668 ibimus in poenas et, qua vocat ira, sequemur.” 669 Rident Emathides spernuntque minantia verba: 670 conataeque loqui et magno clamore protervas 671 intentare manus, pennas exire per ungues 672 adspexere suos, operiri bracchia plumis; 673 alteraque alterius rigido concrescere rostro 674 ora videt volucresque novas accedere silvis. 675 Dumque volunt plangi, per bracchia mota levatae 676 aere pendebant, nemorum convicia, picae. 677 Nunc quoque in alitibus facundia prisca remansit 678 raucaque garrulitas studiumque inmane loquendi.” === book 6 === 1 Praebuerat dictis Tritonia talibus aures 2 carminaque Aonidum iustamque probaverat iram. 3 Tum secum “laudare parum est; laudemur et ipsae 4 numina nec sperni sine poena nostra sinamus” 5 Maeoniaeque animum fatis intendit Arachnes, 6 quam sibi lanificae non cedere laudibus artis 7 audierat. Non illa loco neque origine gentis 8 clara, sed arte fuit. Pater huic Colophonius Idmon 9 Phocaico bibulas tingebat murice lanas. 10 Occiderat mater; sed et haec de plebe suoque 11 aequa viro fuerat. Lydas tamen illa per urbes 12 quaesierat studio nomen memorabile, quamvis 13 orta domo parva parvis habitabat Hypaepis. 14 Huius ut adspicerent opus admirabile, saepe 15 deseruere sui nymphae vineta Timoli, 16 deseruere suas nymphae Pactolides undas. 17 Nec factas solum vestes spectare iuvabat; 18 tum quoque, cum fierent: tantus decor adfuit arti. 19 Sive rudem primos lanam glomerabat in orbes, 20 seu digitis subigebat opus repetitaque longo 21 vellera mollibat nebulas aequantia tractu, 22 sive levi teretem versabat pollice fusum, 23 seu pingebat acu, scires a Pallade doctam. 24 Quod tamen ipsa negat, tantaque offensa magistra 25 “certet” ait “mecum: nihil est, quod victa recusem.” 26 Pallas anum simulat falsosque in tempora canos 27 addit et infirmos, baculo quos sustinet, artus. 28 Tum sic orsa loqui: “Non omnia grandior aetas, 29 quae fugiamus, habet: seris venit usus ab annis. 30 Consilium ne sperne meum. Tibi fama petatur 31 inter mortales faciendae maxima lanae: 32 cede deae veniamque tuis, temeraria, dictis 33 supplice voce roga: veniam dabit illa roganti.” 34 Adspicit hanc torvis inceptaque fila relinquit, 35 vixque manum retinens confessaque vultibus iram 36 talibus obscuram resecuta est Pallada dictis: 37 “Mentis inops longaque venis confecta senecta. 38 Et nimium vixisse diu nocet. Audiat istas, 39 siqua tibi nurus est, siqua est tibi filia, voces. 40 Consilii satis est in me mihi. Neve monendo 41 profecisse putes, eadem est sententia nobis. 42 Cur non ipsa venit? cur haec certamina vitat?” 43 Tum dea “venit” ait, formamque removit anilem 44 Palladaque exhibuit. Venerantur numina nymphae 45 Mygdonidesque nurus: sola est non territa virgo. 46 Sed tamen erubuit, subitusque invita notavit 47 ora rubor rursusque evanuit, ut solet aer 48 purpureus fieri, cum primum aurora movetur, 49 et breve post tempus candescere solis ab ortu. 50 Perstat in incepto stolidaeque cupidine palmae 51 in sua fata ruit: neque enim Iove nata recusat, 52 nec monet ulterius, nec iam certamina differt. 53 Haud mora, constituunt diversis partibus ambae 54 et gracili geminas intendunt stamine telas 55 (tela iugo iuncta est, stamen secernit harundo); 56 inseritur medium radiis subtemen acutis, 57 quod digiti expediunt, atque inter stamina ductum 58 percusso paviunt insecti pectine dentes. 59 Utraque festinant cinctaeque ad pectora vestes 60 bracchia docta movent, studio fallente laborem. 61 Illic et Tyrium quae purpura sensit aenum 62 texitur et tenues parvi discriminis umbrae, 63 qualis ab imbre solet percussis solibus arcus 64 inficere ingenti longum curvamine caelum: 65 in quo diversi niteant cum mille colores, 66 transitus ipse tamen spectantia lumina fallit; 67 usque adeo quod tangit idem est, tamen ultima distant. 68 Illic et lentum filis inmittitur aurum 69 et vetus in tela deducitur argumentum. 70 Cecropia Pallas scopulum Mavortis in arce 71 pingit et antiquam de terrae nomine litem. 72 Bis sex caelestes medio Iove sedibus altis 73 augusta gravitate sedent. Sua quemque deorum 74 inscribit facies: Iovis est regalis imago. 75 Stare deum pelagi longoque ferire tridente 76 aspera saxa facit, medioque e vulnere saxi 77 exsiluisse fretum, quo pignore vindicet urbem; 78 at sibi dat clipeum, dat acutae cuspidis hastam, 79 dat galeam capiti, defenditur aegide pectus, 80 percussamque sua simulat de cuspide terram 81 edere cum bacis fetum canentis olivae 82 mirarique deos: operis Victoria finis. 83 Ut tamen exemplis intellegat aemula laudis, 84 quod pretium speret pro tam furialibus ausis, 85 quattuor in partes certamina quattuor addit, 86 clara colore suo, brevibus distincta sigillis. 87 Threiciam Rhodopen habet angulus unus et Haemum 88 (nunc gelidi montes, mortalia corpora quondam !), 89 nomina summorum sibi qui tribuere deorum. 90 Altera Pygmaeae fatum miserabile matris 91 pars habet: hanc Iuno victam certamine iussit 92 esse gruem populisque suis indicere bella. 93 Pinxit et Antigonen ausam contendere quondam 94 cum magni consorte Iovis, quam regia Iuno 95 in volucrem vertit; nec profuit Ilion illi 96 Laomedonve pater, sumptis quin candida pennis 97 ipsa sibi plaudat crepitante ciconia rostro. 98 Qui superest solus, Cinyran habet angulus orbum; 99 isque gradus templi, natarum membra suarum, 100 amplectens saxoque iacens lacrimare videtur. 101 Circuit extremas oleis pacalibus oras: 102 is modus est, operisque sua facit arbore finem. 103 Maeonis elusam designat imagine tauri 104 Europam: verum taurum, freta vera putares. 105 Ipsa videbatur terras spectare relictas 106 et comites clamare suas tactumque vereri 107 adsilientis aquae timidasque reducere plantas. 108 Fecit et Asterien aquila luctante teneri, 109 fecit olorinis Ledam recubare sub alis; 110 addidit, ut satyri celatus imagine pulchram 111 Iuppiter implerit gemino Nycteida fetu, 112 Amphitryon fuerit, cum te, Tirynthia, cepit, 113 aureus ut Danaen, Asopida luserit ignis, 114 Mnemosynen pastor, varius Deoida serpens. 115 Te quoque mutatum torvo, Neptune, iuvenco 116 virgine in Aeolia posuit. Tu visus Enipeus 117 gignis Aloidas, aries Bisaltida fallis; 118 et te flava comas frugum mitissima mater 119 sensit equum, sensit volucrem crinita colubris 120 mater equi volucris, sensit delphina Melantho. 121 Omnibus his faciemque suam faciemque locorum 122 reddidit. Est illic agrestis imagine Phoebus, 123 utque modo accipitris pennas, modo terga leonis 124 gesserit, ut pastor Macareida luserit Issen; 125 Liber ut Erigonen falsa deceperit uva, 126 ut Saturnus equo geminum Chirona crearit. 127 Ultima pars telae, tenui circumdata limbo, 128 nexilibus flores hederis habet intertextos. 129 Non illud Pallas, non illud carpere Livor 130 possit opus. Doluit successu flava virago 131 et rupit pictas, caelestia crimina, vestes. 132 Utque Cytoriaco radium de monte tenebat, 133 ter quater Idmoniae frontem percussit Arachnes. 134 Non tulit infelix laqueoque animosa ligavit 135 guttura. Pendentem Pallas miserata levavit 136 atque ita “vive quidem, pende tamen, improba” dixit: 137 “lexque eadem poenae, ne sis secura futuri, 138 dicta tuo generi serisque nepotibus esto.” 139 Post ea discedens sucis Hecateidos herbae 140 sparsit; et extemplo tristi medicamine tactae 141 defluxere comae, cum quis et naris et aures, 142 fitque caput minimum, toto quoque corpore parva est: 143 in latere exiles digiti pro cruribus haerent, 144 cetera venter habet: de quo tamen illa remittit 145 stamen et antiquas exercet aranea telas. 146 Lydia tota fremit, Phrygiaeque per oppida facti 147 rumor it et magnum sermonibus occupat orbem. 148 Ante suos Niobe thalamos cognoverat illam, 149 tum cum Maeoniam virgo Sipylumque colebat; 150 nec tamen admonita est poena popularis Arachnes 151 cedere caelitibus verbisque minoribus uti. 152 Multa dabant animos: sed enim nec coniugis artes 153 nec genus amborum magnique potentia regni 154 sic placuere illi, quamvis ea cuncta placerent, 155 ut sua progenies; et felicissima matrum 156 dicta foret Niobe, si non sibi visa fuisset. 157 Nam sata Tiresia venturi praescia Manto 158 per medias fuerat divino concita motu 159 vaticinata vias: “Ismenides, ite frequentes 160 et date Latonae Latonigenisque duobus 161 cum prece tura pia lauroque innectite crinem. 162 Ore meo Latona iubet.” Paretur, et omnes 163 Thebaides iussis sua tempora frondibus ornant 164 turaque dant sanctis et verba precantia flammis. 165 Ecce venit comitum Niobe celeberrima turba, 166 vestibus intexto Phrygiis spectabilis auro, 167 et, quantum ira sinit, formosa: movensque decoro 168 cum capite inmissos umerum per utrumque capillos 169 constitit; utque oculos circumtulit alta superbos, 170 “quis furor, auditos” inquit “praeponere visis 171 caelestes? aut cur colitur Latona per aras, 172 numen adhuc sine ture meum est? mihi Tantalus auctor, 173 cui licuit soli superorum tangere mensas, 174 Pleiadum soror est genetrix mea, maximus Atlas 175 est avus, aetherium qui fert cervicibus axem; 176 Iuppiter alter avus socero quoque glorior illo. 177 Me gentes metuunt Phrygiae, me regia Cadmi 178 sub domina est, fidibusque mei commissa mariti 179 moenia cum populis a meque viroque reguntur. 180 In quamcumque domus adverti lumina partem, 181 inmensae spectantur opes. Accedit eodem 182 digna dea facies. Huc natas adice septem 183 et totidem iuvenes et mox generosque nurusque. 184 Quaerite nunc, habeat quam nostra superbia causam, 185 nescio quoque audete satam Titanida Coeo 186 Latonam praeferre mihi, cui maxima quondam 187 exiguam sedem pariturae terra negavit. 188 Nec caelo nec humo nec aquis dea vestra recepta est: 189 exsul erat mundi, donec miserata vagantem 190 “hospita tu terris erras, ego” dixit “in undis” 191 instabilemque locum Delos dedit. Illa duorum 192 facta parens: uteri pars haec est septima nostri. 193 Sum felix: quis enim neget hoc? felixque manebo: 194 hoc quoque quis dubitet? tutam me copia fecit, 195 Maior sum, quam cui possit Fortuna nocere, 196 multaque ut eripiat, multo mihi plura relinquet. 197 Excessere metum mea iam bona. Fingite demi 198 huic aliquid populo natorum posse meorum, 199 non tamen ad numerum redigar spoliata duorum, 200 Latonae turbam: qua quantum distat ab orba? 201 Ite, satis, propere ite, sacri est laurumque capillis 202 ponite.” Deponunt et sacra infecta relinquunt, 203 quodque licet tacito venerantur murmure numen. 204 Indignata dea est summoque in vertice Cynthi 205 talibus est dictis gemina cum prole locuta: 206 “En ego vestra parens, vobis animosa creatis, 207 et nisi Iunoni nulli cessura dearum, 208 an dea sim dubitor perque omnia saecula cultis 209 arceor, o nati, nisi vos succurritis, aris. 210 Nec dolor hic solus: diro convicia facto 211 Tantalis adiecit vosque est postponere natis 212 ausa suis, et me, quod in ipsam reccidat, orbam, 213 dixit et exhibuit linguam scelerata paternam.” 214 Adiectura preces erat his Latona relatis: 215 “desine!” Phoebus ait: “poenae mora longa querella est.” 216 Dixit idem Phoebe: celerique per aera lapsu 217 contigerant tecti Calmeida nubibus arcem. 218 Planus erat lateque patens prope moenia campus, 219 adsiduis pulsatus equis, ubi turba rotarum 220 duraque mollierat subiectas ungula glaebas. 221 Pars ibi de septem genitis Amphione fortes 222 conscendunt in equos Tyrioque rubentia suco 223 terga premunt auroque graves moderantur habenas. 224 E quibus Ismenus, qui matri sarcina quondam 225 prima suae fuerat, dum certum flectit in orbem 226 quadrupedis cursus spumantiaque ora coercet, 227 “ei mihi!” conclamat medioque in pectore fixa 228 tela gerit, frenisque manu moriente remissis 229 in latus a dextro paulatim defluit armo. 230 Proximus, audito sonitu per inane pharetrae, 231 frena dabat Sipylus, veluti cum praescius imbris 232 nube fugit visa pendentiaque undique rector 233 carbasa deducit, ne qua levis effluat aura. 234 Frena tamen dantem non evitabile telum 235 consequitur; summaque tremens cervice sagitta 236 haesit, et exstabat nudum de gutture ferrum. 237 Ille, ut erat, pronus per crura admissa iubasque 238 volvitur et calido tellurem sanguine foedat. 239 Phaedimus infelix et aviti nominis heres 240 Tantalus, ut solito finem imposuere labori, 241 transierant ad opus nitidae iuvenale palaestrae; 242 et iam contulerant arto luctantia nexu 243 pectora pectoribus, cum tento concita nervo, 244 sicut erant iuncti, traiecit utrumque sagitta. 245 Ingemuere simul, simul incurvata dolore 246 membra solo posuere, simul suprema iacentes 247 lumina versarunt, animam simul exhalarunt. 248 Adspicit Alphenor laniataque pectora plangens 249 advolat, ut gelidos complexibus adlevet artus, 250 inque pio cadit officio: nam Delius illi 251 intima fatifero rupit praecordia ferro. 252 Quod simul eductum est, pars est pulmonis in hamis 253 eruta cumque anima cruor est effusus in auras. 254 At non intonsum simplex Damasichthona vulnus 255 adficit. Ictus erat qua crus esse incipit et qua 256 mollia nervosus facit internodia poples. 257 Dumque manu temptat trahere exitiabile telum, 258 altera per iugulum pennis tenus acta sagitta est. 259 Expulit hanc sanguis, seque eiaculatus in altum 260 emicat et longe terebrata prosilit aura. 261 Ultimus Ilioneus non profectura precando 262 bracchia sustulerat, “di” que “o communiter omnes,” 263 dixerat ignarus non omnes esse rogandos 264 “parcite.” Motus erat, cum iam revocabile telum 265 non fuit, arquitenens. Minimo tamen occidit ille 266 vulnere, non alte percusso corde sagitta. 267 Fama mali populique dolor lacrimaeque suorum 268 tam subitae matrem certam fecere ruinae, 269 mirantem potuisse, irascentemque, quod ausi 270 hoc essent superi, quod tantum iuris haberent. 271 Nam pater Amphion ferro per pectus adacto 272 finierat moriens pariter cum luce dolorem. 273 Heu quantum haec Niobe Niobe distabat ab illa, 274 quae modo Latois populum submoverat aris 275 et mediam tulerat gressus resupina per urbem, 276 invidiosa suis, at nunc miseranda vel hosti. 277 Corporibus gelidis incumbit et ordine nullo 278 oscula dispensat natos suprema per omnes. 279 A quibus ad caelum liventia bracchia tollens 280 “pascere, crudelis, nostro, Latona, dolore, 281 pascere” ait “satiaque meo tua pectora luctu: 283 efferor. Exsulta victrixque inimica triumpha. 284 Cur autem victrix? miserae mihi plura supersunt, 285 quam tibi felici: post tot quoque funera vinco.” 286 Dixerat, et sonuit contento nervus ab arcu. 287 Qui praeter Nioben unam conterruit omnes: 288 illa malo est audax. Stabant cum vestibus atris 289 ante toros fratrum demisso crine sorores. 290 E quibus una trahens haerentia viscere tela 291 imposito fratri moribunda relanguit ore: 292 altera solari miseram conata parentem 293 conticuit subito duplicataque vulnere tota est. 295 Haec frustra fugiens collabitur, illa sorori 296 inmoritur, latet haec, illam trepidare videres. 297 Sexque datis leto diversaque vulnera passis 298 ultima restabat. Quam toto corpore mater, 299 tota veste tegens “unam minimamque relinque 300 de multis minimam posco” clamavit “et unam.” 301 Dumque rogat, pro qua rogat, occidit. Orba resedit 302 exanimes inter natos natasque virumque, 303 deriguitque malis. Nullos movet aura capillos, 304 in vultu color est sine sanguine, lumina maestis 305 stant inmota genis, nihil est in imagine vivum. 306 Ipsa quoque interius cum duro lingua palato 307 congelat, et venae desistunt posse moveri; 308 nec flecti cervix nec bracchia reddere motus 309 nec pes ire potest; intra quoque viscera saxum est. 310 Flet tamen. Et validi circumdata turbine venti 311 in patriam rapta est. Ibi fixa cacumine montis 312 liquitur, et lacrimas etiam nunc marmora manant. 313 Tum vero cuncti manifestam numinis iram 314 femina virque timent cultuque impensius omnes 315 magna gemelliparae venerantur numina divae, 316 utque fit, a facto propiore priora renarrant. 317 E quibus unus ait: “Lyciae quoque fertilis agris 318 non impune deam veteres sprevere coloni. 319 Res obscura quidem est ignobilitate virorum, 320 mira tamen. Vidi praesens stagnumque locumque 321 prodigio notum. Nam me iam grandior aevo 322 impatiensque viae genitor deducere lectos 323 iusserat inde boves gentisque illius eunti 324 ipse ducem dederat. Cum quo dum pascua lustro, 325 ecce lacu medio sacrorum nigra favilla 326 ara vetus stabat tremulis circumdata cannis. 327 Restitit et pavido “faveas mihi” murmure dixit 328 dux meus; et simili “faveas” ego murmure dixi. 329 Naiadum Faunine foret tamen ara rogabam 330 indigenaeve dei, cum talia rettulit hospes: 331 “Non hac, o iuvenis, montanum numen in ara est: 332 illa suam vocat hanc, cui quondam regia coniunx 333 orbem interdixit, quam vix erratica Delos 334 orantem accepit, tum cum levis insula nabat. 335 Illic incumbens cum Palladis arbore palmae 336 edidit invita geminos Latona noverca. 337 Hinc quoque Iunonem fugisse puerpera fertur 338 inque suo portasse sinu, duo numina, natos. 339 Iamque Chimaeriferae, cum sol gravis ureret arva, 340 finibus in Lyciae longo dea fessa labore 341 sidereo siccata sitim conlegit ab aestu, 342 uberaque ebiberant avidi lactantia nati. 343 Forte lacum mediocris aquae prospexit in imis 344 vallibus; agrestes illic fruticosa legebant 345 vimina cum iuncis gratamque paludibus ulvam. 346 Accessit positoque genu Titania terram 347 pressit, ut hauriret gelidos potura liquores. 348 Rustica turba vetat. Dea sic adfata vetantes: 349 “Quid prohibetis aquis? usus communis aquarum est. 350 Nec solem proprium natura nec aera fecit 351 nec tenues undas: ad publica munera veni. 352 Quae tamen ut detis, supplex peto. Non ego nostros 353 abluere hic artus lassataque membra parabam, 354 sed relevare sitim. Caret os umore loquentis 355 et fauces arent, vixque est via vocis in illis. 356 Haustus aquae mihi nectar erit, vitamque fatebor 357 accepisse simul: vitam dederitis in unda. 358 Hi quoque vos moveant, qui nostro bracchia tendunt 359 parva sinu:” et casu tendebant bracchia nati. 360 Quem non blanda deae potuissent verba movere? 361 Hi tamen orantem perstant prohibere minasque, 362 ni procul abscedat, conviciaque insuper addunt. 363 Nec satis est, ipsos etiam pedibusque manuque 364 turbavere lacus imoque e gurgite mollem 365 huc illuc limum saltu movere maligno. 366 Distulit ira sitim: neque enim iam filia Coei 367 supplicat indignis nec dicere sustinet ultra 368 verba minora dea, tollensque ad sidera palmas 369 “aeternum stagno” dixit “vivatis in isto.” 370 Eveniunt optata deae: iuvat esse sub undis 371 et modo tota cava submergere membra palude, 372 nunc proferre caput, summo modo gurgite nare, 373 saepe super ripam stagni consistere, saepe 374 in gelidos resilire lacus. Sed nunc quoque turpes 375 litibus exercent linguas pulsoque pudore, 376 quamvis sint sub aqua, sub aqua maledicere temptant. 377 Vox quoque iam rauca est, inflataque colla tumescunt, 378 ipsaque dilatant patulos convicia rictus. 379 Terga caput tangunt, colla intercepta videntur, 380 spina viret, venter, pars maxima corporis, albet, 381 limosoque novae saliunt in gurgite ranae.”” 382 Sic ubi nescio quis Lycia de gente virorum 383 rettulit exitium, satyri reminiscitur alter, 384 quem Tritoniaca Latous harundine victum 385 adfecit poena. “Quid me mihi detrahis?” inquit: 386 “a piget a non est” clamabat “tibia tanti.” 387 Clamanti cutis est summos direpta per artus, 388 nec quicquam nisi vulnus erat; cruor undique manat, 389 detectique patent nervi, trepidaeque sine ulla 390 pelle micant venae; salientia viscera posses 391 et perlucentes numerare in pectore fibras. 392 Illum ruricolae, silvarum numina, fauni 393 et satyri fratres et tunc quoque carus Olympus 394 et nymphae flerunt, et quisquis montibus illis 395 lanigerosque greges armentaque bucera pavit. 396 Fertilis inmaduit madefactaque terra caducas 397 concepit lacrimas ac venis perbibit imis; 398 quas ubi fecit aquam, vacuas emisit in auras. 399 Inde petens rapidum ripis declivibus aequor 400 Marsya nomen habet, Phrygiae liquidissimus amnis. 401 Talibus extemplo redit ad praesentia dictis 402 vulgus et exstinctum cum stirpe Amphiona luget. 403 Mater in invidia est. Hanc tunc quoque dicitur unus 404 flesse Pelops, umeroque, suas a pectore postquam 405 deduxit vestes ebur ostendisse sinistro. 406 Concolor hic umerus nascendi tempore dextro 407 corporeusque fuit: manibus mox caesa paternis 408 membra ferunt iunxisse deos; aliisque repertis, 409 qui locus est iuguli medius summique lacerti, 410 defuit. Impositum est non comparentis in usum 411 partis ebur, factoque Pelops fuit integer illo. 412 Finitimi proceres coeunt, urbesque propinquae 413 oravere suos ire ad solacia reges, 414 Argosque et Sparte Pelopeiadesque Mycenae 415 et nondum torvae Calydon invisa Dianae 416 Orchomenosque ferax et nobilis aere Corinthus 417 Messeneque ferox Patraeque humilesque Cleonae 418 et Nelea Pylos, neque adhuc Pittheia Troezen, 419 quaeque urbes aliae bimari clauduntur ab Isthmo 420 exteriusque sitae bimari spectantur ab Isthmo. 421 Credere quis posset? solae cessastis Athenae. 422 Obstitit officio bellum, subvectaque ponto 423 barbara Mopsopios terrebant agmina muros. 424 Threicius Tereus haec auxiliaribus armis 425 fuderat et clarum vincendo nomen habebat. 426 Quem sibi Pandion opibusque virisque potentem 427 et genus a magno ducentem forte Gradivo 428 conubio Procnes iunxit. Non pronuba Iuno, 429 non Hymenaeus adest, non illi Gratia lecto. 430 Eumenides tenuere faces de funere raptas, 431 Eumenides stravere torum, tectoque profanus 432 incubuit bubo thalamique in culmine sedit. 433 Hac ave coniuncti Procne Tereusque, parentes 434 hac ave sunt facti. Gratata est scilicet illis 435 Thracia, disque ipsi grates egere diemque, 436 quaque data est claro Pandione nata tyranno, 437 quaque erat ortus Itys, festum iussere vocari. 438 Usque adeo latet utilitas. Iam tempora Titan 439 quinque per autumnos repetiti duxerat anni, 440 cum blandita viro Procne “si gratia” dixit 441 “ulla mea est, vel me visendam mitte sorori, 442 vel soror huc veniat! redituram tempore parvo 443 promittes socero: magni mihi muneris instar 444 germanam vidisse dabis.” Iubet ille carinas 445 in freta deduci veloque et remige portus 446 Cecropios intrat Piraeaque litora tangit. 447 Ut primum soceri data copia, dextera dextrae 448 iungitur, et fausto committitur omine sermo. 449 Coeperat adventus causam, mandata referre 450 coniugis et celeres missae spondere recursus: 451 ecce venit magno dives Philomela paratu, 452 divitior forma: quales audire solemus 453 naidas et dryadas mediis incedere silvis, 454 si modo des illis cultus similesque paratus. 455 Non secus exarsit conspecta virgine Tereus, 456 quam siquis canis ignem supponat aristis, 457 aut frondem positasque cremet faenilibus herbas. 458 Digna quidem facies: sed et hunc innata libido 459 exstimulat, pronumque genus regionibus illis 460 in venerem est: flagrat vitio gentisque suoque. 461 Impetus est illi comitum corrumpere curam 462 nutricisque fidem, nec non ingentibus ipsam 463 sollicitare datis totumque impendere regnum, 464 aut rapere et saevo raptam defendere bello—, 465 et nihil est quod non effreno captus amore 466 ausit nec capiunt inclusas pectora flammas. 467 Iamque moras male fert cupidoque revertitur ore 468 ad mandata Procnes, et agit sua vota sub illa. 469 Facundum faciebat amor: quotiensque rogabat 470 ulterius iusto Procnen ita velle ferebat. 471 Addidit et lacrimas, tamquam mandasset et illas. 472 Pro superi, quantum mortalia pectora caecae 473 noctis habent! ipso sceleris molimine Tereus 474 creditur esse pius laudemque a crimine sumit. 475 Quid quod idem Philomela cupit patriosque lacertis 476 blanda tenens umeros, ut eat visura sororem, 477 perque suam contraque suam petit ipsa salutem. 478 Spectat eam Tereus praecontrectatque videndo 479 osculaque et collo circumdata bracchia cernens 480 omnia pro stimulis facibusque ciboque furoris 481 accipit; et quotiens amplectitur illa parentem, 482 esse parens vellet: neque enim minus impius esset. 483 Vincitur ambarum genitor prece. Gaudet agitque 484 illa patri grates et successisse duabus 485 id putat infelix, quod erit lugubre duabus. 486 Iam labor exiguus Phoebo restabat, equique 487 pulsabant pedibus spatium declivis Olympi: 488 regales epulae mensis et Bacchus in auro 489 ponitur; hinc placido dantur sua corpora somno. 490 At rex Odrysius, quamvis secessit, in illa 491 aestuat, et, repetens faciem motusque manusque, 492 qualia vult fingit quae nondum vidit, et ignes 493 ipse suos nutrit, cura removente soporem. 494 Lux erat, et generi dextram complexus euntis 495 Pandion comitem lacrimis commendat obortis: 496 “Hanc ego, care gener, quoniam pia causa coegit 497 et voluere ambae, voluisti tu quoque, Tereu, 498 do tibi, perque fidem cognataque pectora supplex, 499 per superos oro, patrio ut tuearis amore 500 et mihi sollicitae lenimen dulce senectae 501 quam primum (omnis erit nobis mora longa) remittas. 502 Tu quoque quam primum (satis est procul esse sororem) 503 si pietas ulla est, ad me, Philomela, redito.” 504 Mandabat pariterque suae dabat oscula natae, 505 et lacrimae mites inter mandata cadebant. 506 Utque fide pignus dextras utriusque poposcit 507 inter seque datas iunxit natamque nepotemque 508 absentes pro se memori rogat ore salutent; 509 supremumque vale pleno singultibus ore 510 vix dixit timuitque suae praesagia mentis. 511 Ut semel imposita est pictae Philomela carinae, 512 admotumque fretum remis tellusque repulsa est, 513 “vicimus” exclamat, “mecum mea vota feruntur” 514 exsultatque et vix animo sua gaudia differt 515 barbarus et nusquam lumen detorquet ab illa, 516 non aliter, quam cum pedibus praedator obuncis 517 deposuit nido leporem Iovis ales in alto: 518 nulla fuga est capto, spectat sua praemia raptor. 519 Iamque iter effectum, iamque in sua litora fessis 520 puppibus exierant, cum rex Pandione natam 521 in stabula alta trahit, silvis obscura vetustis, 522 atque ibi pallentem trepidamque et cuncta timentem 523 et iam cum lacrimis, ubi sit germana, rogantem 524 includit: fassusque nefas et virginem et unam 525 vi superat frustra clamato saepe parente, 526 saepe sorore sua, magnis super omnia divis. 527 Illa tremit velut agna pavens, quae saucia cani 528 ore excussa lupi nondum sibi tuta videtur, 529 utque columba suo madefactis sanguine plumis 530 horret adhuc avidosque timet, quibus haeserat, ungues. 531 Mox ubi mens rediit, passos laniata capillos, 532 lugenti similis, caesis plangore lacertis, 533 intendens palmas “o diris barbare factis, 534 o crudelis” ait “nec te mandata parentis 535 cum lacrimis movere piis nec cura sororis 536 nec mea virginitas nec coniugialia iura! 537 Omnia turbasti: paelex ego facta sororis, 538 tu geminus coniunx, hostis mihi debita Procne. 539 Quin animam hanc, ne quod facinus tibi, perfide, restet, 540 eripis? atque utinam fecisses ante nefandos 541 concubitus vacuas habuissem criminis umbras. 542 Si tamen haec superi cernunt, si numina divum 543 sunt aliquid, si non perierunt omnia mecum, 544 quandocumque mihi poenas dabis. Ipsa pudore 545 proiecto tua facta loquar. Si copia detur, 546 in populos veniam; si silvis clausa tenebor, 547 implebo silvas et conscia saxa movebo: 548 audiet haec aether, et si deus ullus in illo est.” 549 Talibus ira feri postquam commota tyranni 550 nec minor hac metus est, causa stimulatus utraque 551 quo fuit accinctus, vagina liberat ensem 552 arreptamque coma flexis post terga lacertis 553 vincla pati cogit. Iugulum Philomela parabat 554 spemque suae mortis viso conceperat ense: 555 ille indignantem et nomen patris usque vocantem 556 luctantemque loqui comprensam forcipe linguam 557 abstulit ense fero. Radix micat ultima linguae, 558 ipsa iacet terraeque tremens inmurmurat atrae; 559 utque salire solet mutilatae cauda colubrae, 560 palpitat et moriens dominae vestigia quaerit. 561 Hoc quoque post facinus (vix ausim credere) fertur 562 saepe sua lacerum repetisse libidine corpus. 563 Sustinet ad Procnen post talia facta reverti. 564 Coniuge quae viso germanam quaerit: at ille 565 dat gemitus fictos commentaque funera narrat, 566 et lacrimae fecere fidem. Velamima Procne 567 deripit ex umeris auro fulgentia lato 568 induiturque atras vestes et inane sepulcrum 569 constituit falsisque piacula manibus infert 570 et luget non sic lugendae fata sororis. 571 Signa deus bis sex acto lustraverat anno. 572 Quid faciat Philomela? fugam custodia claudit, 573 structa rigent solido stabulorum moenia saxo, 574 os mutum facti caret indice. Grande doloris 575 ingenium est, miserisque venit sollertia rebus. 576 Stamina barbarica suspendit callida tela 577 purpureasque notas filis intexuit albis, 578 indicium sceleris; perfectaque tradidit uni, 579 utque ferat dominae gestu rogat: illa rogata 580 pertulit ad Procnen, nec scit, quid tradat in illis. 581 Evolvit vestes saevi matrona tyranni 582 fortunaeque suae carmen miserabile legit 583 et (mirum potuisse) silet. Dolor ora repressit, 584 verbaque quaerenti satis indignantia linguae 585 defuerunt; nec flere vacat, sed fasque nefasque 586 confusura ruit, poenaeque in imagine tota est. 587 Tempus erat, quo sacra solent trieterica Bacchi 588 Sithoniae celebrare nurus: nox conscia sacris. 589 Nocte sonat Rhodope tinnitibus aeris acuti, 590 nocte sua est egressa domo regina deique 591 ritibus instruitur furialiaque accipit arma. 592 Vite caput tegitur, lateri cervina sinistro 593 vellera dependent, umero levis incubat hasta. 594 Concita per silvas turba comitante suarum 595 terribilis Procne furiisque agitata doloris, 596 Bacche, tuas simulat. Venit ad stabula avia tandem 597 exululatque euhoeque sonat portasque refringit 598 germanamque rapit; raptaeque insignia Bacchi 599 induit et vultus hederarum frondibus abdit 600 attonitamque trahens intra sua moenia ducit. 601 Ut sensit tetigisse domum Philomela nefandam, 602 horruit infelix totoque expalluit ore. 603 Nacta locum Procne sacrorum pignera demit 604 oraque develat miserae pudibunda sororis 605 amplexumque petit. Sed non attollere contra 606 sustinet haec oculos, paelex sibi visa sororis, 607 deiectoque in humum vultu iurare volenti 608 testarique deos, per vim sibi dedecus illud 609 illatum, pro voce manus fuit. Ardet et iram 610 non capit ipsa suam Procne; fletumque sororis 611 corripiens “non est lacrimis hoc” inquit “agendum, 612 sed ferro, sed si quid habes, quod vincere ferrum 613 possit. In omne nefas ego me, germana, paravi. 614 Aut ego, cum facibus regalia tecta cremabo, 615 artificem mediis inmittam Terea flammis, 616 aut linguam, aut oculos et quae tibi membra pudorem 617 abstulerunt, ferro rapiam, aut per vulnera mille 618 sontem animam expellam. Magnum quodcumque paravi: 619 quid sit, adhuc dubito.” Peragit dum talia Procne, 620 ad matrem veniebat Itys. Quid possit, ab illo 621 admonita est: oculisque tuens inmitibus “a quam 622 es similis patri” dixit. Nec plura locuta 623 triste parat facinus tacitaque exaestuat ira. 624 Ut tamen accessit natus matrique salutem 625 attulit et parvis adduxit colla lacertis 626 mixtaque blanditiis puerilibus oscula iunxit, 627 mota quidem est genetrix infractaque constitit ira 628 invitique oculi lacrimis maduere coactis: 629 sed simul ex nimia mentem pietate labare 630 sensit, ab hoc iterum est ad vultus versa sororis 631 inque vicem spectans ambos “cur admovet” inquit 632 “alter blanditias, rapta silet altera lingua? 633 Quam vocat hic matrem, cur non vocat illa sororem? 634 Cui sis nupta, vide, Pandione nata, marito. 635 Degeneras: scelus est pietas in coniuge Tereo.” 636 Nec mora, traxit Ityn, veluti Gangetica cervae 637 lactentem fetum per silvas tigris opacas. 638 Utque domus altae partem tenuere remotam, 639 tendentemque manus et iam sua fata videntem 640 et “mater, mater” clamantem et colla petentem 641 ense ferit Procne, lateri qua pectus adhaeret, 642 nec vultum vertit. Satis illi ad fata vel unum 643 vulnus erat: iugulum ferro Philomela resolvit. 644 Vivaque adhuc animaeque aliquid retinentia membra 645 dilaniant. Pars inde cavis exsultat aenis, 646 pars veribus stridunt: manant penetralia tabo. 647 His adhibet coniunx ignarum Terea mensis 648 et patrii moris sacrum mentita, quod uni 649 fas sit adire viro, comites famulosque removit. 650 Ipse sedens solio Tereus sublimis avito 651 vescitur inque suam sua viscera congerit alvum. 652 Tantaque nox animi est, “Ityn huc accersite” dixit. 653 Dissimulare nequit crudelia gaudia Procne, 654 iamque suae cupiens exsistere nuntia cladis, 655 “intus habes, quem poscis” ait. Circumspicit ille 656 atque ubi sit quaerit. Quaerenti iterumque vocanti, 657 sicut erat sparsis furiali caede capillis, 658 prosiluit Ityosque caput Philomela cruentum 659 misit in ora patris: nec tempore maluit ullo 660 posse loqui et mentis testari gaudia dictis. 661 Thracius ingenti mensas clamore repellit 662 vipereasque ciet Stygia de valle sorores; 663 et modo, si posset reserato pectore diras 664 egerere inde dapes inmersaque viscera gestit, 665 flet modo seque vocat bustum miserabile nati, 666 nunc sequitur nudo genitas Pandione ferro. 667 Corpora Cecropidum pennis pendere putares: 668 pendebant pennis. Quarum petit altera silvas, 669 altera tecta subit; neque adhuc de pectore caedis 670 excessere notae, signataque sanguine pluma est. 671 Ille dolore suo poenaeque cupidine velox 672 vertitur in volucrem, cui stant in vertice cristae; 673 prominet inmodicum pro longa cuspide rostrum: 674 nomen epops volucri, facies armata videtur. 675 Hic dolor ante diem longaeque extrema senectae 676 tempora Tartareas Pandiona misit ad umbras. 677 Sceptra loci rerumque capit moderamen Erechtheus, 678 iustitia dubium validisne potentior armis. 679 Quattuor ille quidem iuvenes totidemque crearat 680 femineae sortis: sed erat par forma duarum. 681 E quibus Aeolides Cephalus te coniuge felix, 682 Procri, fuit; Boreae Tereus Thracesque nocebant, 683 dilectaque diu caruit deus Orithyia, 684 dum rogat et precibus mavult quam viribus uti. 685 Ast ubi blanditiis agitur nihil, horridus ira, 686 quae solita est illi nimiumque domestica vento, 687 “et merito!” dixit: “quid enim mea tela reliqui, 688 saevitiam et vires iramque animosque minaces, 689 admovique preces, quarum me dedecet usus? 690 Apta mihi vis est: vi tristia nubila pello, 691 vi freta concutio nodosaque robora verto 692 induroque nives et terras grandine pulso. 693 Idem ego cum fratres caelo sum nactus aperto 694 (nam mihi campus is est), tanto molimine luctor, 695 ut medius nostris concursibus insonet aether 696 exsiliantque cavis elisi nubibus ignes. 697 Idem ego cum subii convexa foramina terrae 698 supposuique ferox imis mea terga cavernis, 699 sollicito manes totumque tremoribus orbem. 700 Hac ope debueram thalamos petiisse, socerque 701 non orandus erat, vi sed faciendus Erechtheus.” 702 Haec Boreas aut his non inferiora locutus 703 excussit pennas: quarum iactatibus omnis 704 adflata est tellus latumque perhorruit aequor. 705 Pulvereamque trahens per summa cacumina pallam 706 verrit humum pavidamque metu caligine tectus 707 Orithyian amans fulvis amplectitur alis. 708 Dum volat, arserunt agitati fortius ignes. 709 Nec prius aerii cursus suppressit habenas, 710 quam Ciconum tenuit populos et moenia raptor. 711 Illic et gelidi coniunx Actaea tyranni 712 et genetrix facta est, partus enixa gemellos, 713 cetera qui matris, pennas genitoris haberent. 714 Non tamen has una memorant cum corpore natas, 715 barbaque dum rutilis aberat subnixa capillis, 716 implumes Calaisque puer Zetesque fuerunt. 717 Mox pariter pennae ritu coepere volucrum 718 cingere utrumque latus, pariter flavescere malae. 719 Ergo ubi concessit tempus puerile iuventae, 720 vellera cum Minyis nitido radiantia villo 721 per mare non notum prima petiere carina. === book 7 === 1 Iamque fretum Minyae Pagasaea puppe secabant, 2 perpetuaque trahens inopem sub nocte senectam 3 Phineus visus erat, iuvenesque Aquilone creati 4 virgineas volucres miseri senis ore fugarant, 5 multaque perpessi claro sub Iasone tandem 6 contigerant rapidas limosi Phasidos undas. 7 Dumque adeunt regem Phrixeaque vellera poscunt 8 lexque datur Minyis magnorum horrenda laborum, 9 concipit interea validos Aeetias ignes 10 et luctata diu, postquam ratione furorem 11 vincere non poterat, “frustra Medea, repugnas: 12 nescio quis deus obstat” ait; “mirumque, nisi hoc est, 13 aut aliquid certe simile huic, quod amare vocatur. 14 Nam cur iussa patris nimium mihi dura videntur? 15 Sunt quoque dura nimis. Cur, quem modo denique vidi, 16 ne pereat, timeo? quae tanti causa timoris? 17 Excute virgineo conceptas pectore flammas, 18 si potes, infelix! — Si possem, sanior essem. 19 Sed trahit invitam nova vis, aliudque cupido, 20 mens aliud suadet. Video meliora proboque, 21 deteriora sequor. Quid in hospite, regia virgo, 22 ureris et thalamos alieni concipis orbis? 23 Haec quoque terra potest, quod ames, dare. Vivat an ille 24 occidat, in dis est. Vivat tamen! idque precari 25 vel sine amore licet: quid enim commisit Iason? 26 Quem, nisi crudelem, non tangat Iasonis aetas 27 et genus et virtus? Quem non, ut cetera desint, 28 ore movere potest? Certe mea pectora movit. 29 At nisi opem tulero, taurorum adflabitur ore 30 concurretque suae segeti, tellure creatis 31 hostibus, aut avido dabitur fera praeda draconi. 32 Hoc ego si patiar, tum me de tigride natam, 33 tum ferrum et scopulos gestare in corde fatebor. 34 Cur non et specto pereuntem oculosque videndo 35 conscelero? Cur non tauros exhortor in illum 36 terrigenasque feros insopitumque draconem? 37 Di meliora velint. Quamquam non ista precanda, 38 sed facienda mihi. — Prodamne ego regna parentis, 39 atque ope nescio quis servabitur advena nostra, 40 ut per me sospes sine me det lintea ventis 41 virque sit alterius, poenae Medea relinquar? 42 Si facere hoc aliamve potest praeponere nobis, 43 occidat ingratus. Sed non is vultus in illo, 44 non ea nobilitas animo est, ea gratia formae, 45 ut timeam fraudem meritique oblivia nostri. 46 Et dabit ante fidem, cogamque in foedera testes 47 esse deos. Quid tuta times? accingere et omnem 48 pelle moram: tibi se semper debebit Iason, 49 te face sollemni iunget sibi, perque Pelasgas 50 servatrix urbes matrum celebrabere turba. 51 Ergo ego germanam fratremque patremque deosque 52 et natale solum, ventis ablata, relinquam? 53 Nempe pater saevus, nempe est mea barbara tellus, 54 frater adhuc infans: stant mecum vota sororis, 55 maximus intra me deus est. Non magna relinquam, 56 magna sequar: titulum servatae pubis Achivae 57 notitiamque loci melioris et oppida, quorum 58 hic quoque fama viget, cultusque artesque locorum; 59 quemque ego cum rebus, quas totus possidet orbis, 60 Aesoniden mutasse velim; quo coniuge felix 61 et dis cara ferar et vertice sidera tangam. 62 Quid, quod nescio qui mediis concurrere in undis 63 dicuntur montes, ratibusque inimica Charybdis 64 nunc sorbere fretum, nunc reddere, cinctaque saevis 65 Scylla rapax canibus Siculo latrare profundo? 66 Nempe tenens, quod amo, gremioque in Iasonis haerens 67 per freta longa ferar: nihil illum amplexa verebor 68 aut, siquid metuam, metuam de coniuge solo. — 69 Coniugiumne vocas speciosaque nomina culpae 70 imponis, Medea, tuae? Quin adspice, quantum 71 adgrediare nefas, et, dum licet, effuge crimen.” 72 Dixit, et ante oculos rectum pietasque pudorque 73 constiterant, et victa dabat iam terga Cupido. 74 Ibat ad antiquas Hecates Perseidos aras, 75 quas nemus umbrosum secretaque silva tegebat. 76 Et iam fortis erat pulsusque resederat ardor, 77 cum videt Aesoniden exstinctaque flamma reluxit. 78 Erubuere genae, totoque recanduit ore, 79 utque solet ventis alimenta adsumere quaeque 80 parva sub inducta latuit scintilla favilla 81 crescere et in veteres agitata resurgere vires, 82 sic iam lentus amor, iam quem languere putares, 83 ut vidit iuvenem, specie praesentis inarsit. 84 Et casu solito formosior Aesone natus 85 illa luce fuit: posses ignoscere amanti. 86 Spectat et in vultu veluti tum denique viso 87 lumina fixa tenet nec se mortalia demens 88 ora videre putat, nec se declinat ab illo. 89 Ut vero coepitque loqui dextramque prehendit 90 hospes et auxilium submissa voce rogavit 91 promisitque torum, lacrimis ait illa profusis: 92 “Quid faciam, video (non ignorantia veri 93 decipiet, sed amor): servabere munere nostro; 94 servatus promissa dato.” Per sacra triformis 95 ille deae, lucoque foret quod numen in illo, 96 perque patrem soceri cernentem cuncta futuri 97 eventusque suos et tanta pericula iurat. 98 Creditus accepit cantatas protinus herbas 99 edidicitque usum, laetusque in tecta recessit. 100 Postera depulerat stellas aurora micantes: 101 conveniunt populi sacrum Mavortis in arvum 102 consistuntque iugis. Medio rex ipse resedit 103 agmine purpureus sceptroque insignis eburno. 104 Ecce adamanteis Vulcanum naribus efflant 105 aeripedes tauri, tactaeque vaporibus herbae 106 ardent; utque solent pleni resonare camini, 107 aut ubi terrena silices fornace soluti 108 concipiunt ignem liquidarum adspergine aquarum, 109 pectora sic intus clausas volventia flammas 110 gutturaque usta sonant. Tamen illis Aesone natus 111 obvius it. Vertere truces venientis ad ora 112 terribiles vultus praefixaque cornua ferro, 113 pulvereumque solum pede pulsavere bisulco 114 fumificisque locum mugitibus impleverunt. 115 Deriguere metu Minyae: subit ille, nec ignes 116 sentit anhelatos (tantum medicamina possunt), 117 pendulaque audaci mulcet palearia dextra, 118 suppositosque iugo pondus grave cogit aratri 119 ducere et insuetum ferro proscindere campum. 120 Mirantur Colchi, Minyae clamoribus augent 121 adiciuntque animos. Galea tum sumit aena 122 vipereos dentes et aratos spargit in agros. 123 Semina mollit humus valido praetincta veneno, 124 et crescunt fiuntque sati nova corpora dentes. 125 Utque hominis speciem materna sumit in alvo 126 perque suos intus numeros componitur infans, 127 nec nisi maturus communes exit in auras, 128 sic ubi visceribus gravidae telluris imago 129 effecta est hominis, feto consurgit in arvo, 130 quodque magis mirum est, simul edita concutit arma. 131 Quos ubi viderunt praeacutae cuspidis hastas 132 in caput Haemonii iuvenis torquere parantes, 133 demisere metu vultumque animumque Pelasgi. 134 Ipsa quoque extimuit, quae tutum fecerat illum; 135 utque peti vidit iuvenem tot ab hostibus unum, 136 palluit et subito sine sanguine frigida sedit; 137 neve parum valeant a se data gramina, carmen 138 auxiliare canit secretasque advocat artes. 139 Ille gravem medios silicem iaculatus in hostes 140 a se depulsum Martem convertit in ipsos. 141 Terrigenae pereunt per mutua vulnera fratres 142 civilique cadunt acie. Gratantur Achivi 143 victoremque tenent avidisque amplexibus haerent. 144 Tu quoque victorem complecti, barbara, velles: 146 sed te, ne faceres, tenuit reverentia famae. 147 Quod licet, adfectu tacito laetaris agisque 148 carminibus grates et dis auctoribus horum. 149 Pervigilem superest herbis sopire draconem, 150 qui crista linguisque tribus praesignis et uncis 151 dentibus horrendus custos erat arboris aureae. 152 Hunc postquam sparsit Lethaei gramine suci 153 verbaque ter dixit placidos facientia somnos, 154 quae mare turbatum, quae concita flumina sistunt, 155 somnus in ignotos oculos sibi venit, et auro 156 heros Aesonius potitur spolioque superbus 157 muneris auctorem secum, spolia altera, portans 158 victor Iolciacos tetigit cum coniuge portus. 159 Haemoniae matres pro gnatis dona receptis 160 grandaevique ferunt patres congestaque flamma 161 tura liquefaciunt, inductaque cornibus aurum 162 victima vota cadit. Sed abest gratantibus Aeson, 163 iam propior leto fessusque senilibus annis. 164 Cum sic Aesonides: “O cui debere salutem 165 confiteor, coniunx, quamquam mihi cuncta dedisti 166 excessitque fidem meritorum summa tuorum, 167 si tamen hoc possunt (quid enim non carmina possunt?), 168 deme meis annis et demptos adde parenti.” 169 Nec tenuit lacrimas. Mota est pietate rogantis, 170 dissimilemque animum subiit Aeeta relictus. 171 Nec tamen adfectus tales confessa “quod” inquit 172 “excidit ore tuo, coniunx, scelus? ergo ego cuiquam 173 posse tuae videor spatium transcribere vitae? 174 Nec sinat hoc Hecate, nec tu petis aequa. Sed isto, 175 quod petis, experiar maius dare munus Iason. 176 Arte mea soceri longum temptabimus aevum, 177 non annis renovare tuis: modo diva triformis 178 adiuvet et praesens ingentibus adnuat ausis.” 179 Tres aberant noctes, ut cornua tota coirent 180 efficerentque orbem. Postquam plenissima fulsit 181 et solida terras spectavit imagine luna, 182 egreditur tectis vestes induta recinctas, 183 nuda pedem, nudos umeris infusa capillos, 184 fertque vagos mediae per muta silentia noctis 185 incomitata gradus. Homines volucresque ferasque 186 solverat alta quies: nullo cum murmure saepes, 187 inmotaeque silent frondes, silet umidus aer; 188 sidera sola micant. Ad quae sua bracchia tendens 189 ter se convertit, ter sumptis flumine crinem 190 inroravit aquis ternisque ululatibus ora 191 solvit et, in dura submisso poplite terra, 192 “Nox” ait “arcanis fidissima, quaeque diurnis 193 aurea cum luna succeditis ignibus astra, 194 tuque triceps Hecate, quae coeptis conscia nostris 195 adiutrixque venis cantusque artisque magorum, 196 quaeque magos, Tellus, pollentibus instruis herbis, 197 auraeque et venti montesque amnesque lacusque 198 dique omnes nemorum, dique omnes noctis adeste. 199 Quorum ope, cum volui, ripis mirantibus amnes 200 in fontes rediere suos, concussaque sisto, 201 stantia concutio cantu freta, nubila pello 202 nubilaque induco, ventos abigoque vocoque, 203 vipereas rumpo verbis et carmine fauces, 204 vivaque saxa sua convulsaque robora terra 205 et silvas moveo, iubeoque tremescere montes 206 et mugire solum manesque exire sepulcris. 207 Te quoque, Luna, traho, quamvis Temesaea labores 208 aera tuos minuant; currus quoque carmine nostro 209 pallet avi, pallet nostris Aurora venenis. 210 Vos mihi taurorum flammas hebetastis et unco 211 impatiens oneris collum pressistis aratro, 212 vos serpentigenis in se fera bella dedistis 213 custodemque rudem somno sopistis et aurum 214 vindice decepto Graias misistis in urbes. 215 Nunc opus est sucis, per quos renovata senectus 216 in florem redeat primosque reconligat annos. 217 Et dabitis. Neque enim micuerunt sidera frustra, 218 nec frustra volucrum tractus cervice draconum 219 currus adest.” Aderat demissus ab aethere currus. 220 Quo simul adscendit frenataque colla draconum 221 permulsit manibusque leves agitavit habenas, 222 sublimis rapitur subiectaque Thessala Tempe 223 despicit et Threces regionibus applicat angues: 224 et quasque Ossa tulit quasque altus Pelion herbas 225 Othrysque Pindusque et Pindo maior Olympus 226 perspicit, et placitas partim radice revellit, 227 partim succidit curvamine falcis aenae. 228 Multa quoque Apidani placuerunt gramina ripis, 229 multa quoque Amphrysi neque eras inmunis, Enipeu; 230 nec non Peneos, nec non Spercheides undae 231 contribuere aliquid iuncosaque litora Boebes. 232 Carpsit et Euboica vivax Anthedone gramen, 233 nondum mutato vulgatum corpore Glauci. 234 Et iam nona dies curru pennisque draconum 235 nonaque nox omnes lustrantem viderat agros, 236 cum rediit. Neque erant tacti, nisi odore, dracones, 237 et tamen annosae pellem posuere senectae. 238 Constitit adveniens citra limenque foresque 239 et tantum caelo tegitur refugitque viriles 240 contactus statuitque aras de caespite binas, 241 dexteriore Hecates, ast laeva parte Iuventae. 242 Has ubi verbenis silvaque incinxit agresti. 243 haud procul egesta scrobibus tellure duabus 244 sacra facit cultrosque in guttura velleris atri 245 conicit et patulas perfundit sanguine fossas. 246 Tum super invergens liquidi carchesia vini 247 alteraque invergens tepidi carchesia lactis 248 verba simul fudit terrenaque numina civit 249 umbrarumque rogat rapta cum coniuge regem, 250 ne properent artus anima fraudare senili. 251 Quos ubi placavit precibusque et murmure longo, 252 Aesonis effetum proferri corpus ad auras 253 iussit et in plenos resolutum carmine somnos, 254 exanimi similem, stratis porrexit in herbis. 255 Hinc procul Aesoniden, procul hinc iubet ire ministros 256 et monet arcanis oculos removere profanos. 257 Diffugiunt iussi. Passis Medea capillis 258 bacchantum ritu, flagrantes circuit aras 259 multifidasque faces in fossa sanguinis atra 260 tingit et infectas geminis accendit in aris 261 terque senem flamma, ter aqua, ter sulphure lustrat. 262 Interea validum posito medicamen aeno 263 fervet et exsultat spumisque tumentibus albet. 264 Illic Haemonia radices valle resectas 265 seminaque floresque et sucos incoquit atros. 266 Adicit extremo lapides oriente petitos 267 et quas Oceani refluum mare lavit harenas, 268 addit et exceptas luna pernocte pruinas 269 et strigis infames ipsis cum carnibus alas 270 inque virum soliti vultus mutare ferinos 271 ambigui prosecta lupi; nec defuit illis 272 squamea Cinyphii tenuis membrana chelydri 273 vivacisque iecur cervi; quibus insuper addit 274 ora caputque novem cornicis saecula passae. 275 His et mille aliis postquam sine nomine rebus 276 propositum instruxit mortali barbara maius 277 arenti ramo iampridem mitis olivae 278 omnia confudit summisque inmiscuit ima. 279 Ecce vetus calido versatus stipes aeno 280 fit viridis primo, nec longo tempore frondes 281 induit et subito gravidis oneratur olivis. 282 At quacumque cavis spumas eiecit aenis 283 ignis et in terram guttae cecidere calentes, 284 vernat humus, floresque et mollia pabula surgunt. 285 Quae simul ac vidit, stricto Medea recludit 286 ense senis iugulum, veteremque exire cruorem 287 passa, replet sucis. Quos postquam combibit Aeson 288 aut ore acceptos aut vulnere, barba comaeque 289 canitie posita nigrum rapuere colorem, 290 pulsa fugit macies, abeunt pallorque situsque, 291 adiectoque cavae supplentur corpore rugae, 292 membraque luxuriant. Aeson miratur et olim 293 ante quater denos hunc se reminiscitur annos. 294 Viderat ex alto tanti miracula monstri 295 Liber, et admonitus iuvenes nutricibus annos 296 posse suis reddi, capit hoc a Colchide munus. 297 Neve doli cessent, odium cum coniuge falsum 298 Phasias adsimulat Peliaeque ad limina supplex 299 confugit. Atque illam, quoniam gravis ipse senecta est, 300 excipiunt natae. Quas tempore callida parvo 301 Colchis amicitiae mendacis imagine cepit. 302 Dumque refert inter meritorum maxima, demptos 303 Aesonis esse situs, atque hac in parte moratur, 304 spes est virginibus Pelia subiecta creatis 305 arte suum parili revirescere posse parentem. 306 Idque petunt pretiumque iubent sine fine pacisci. 307 Illa brevi spatio silet et dubitare videtur 308 suspenditque animos ficta gravitate rogantes. 309 Mox ubi pollicita est, “quo sit fiducia maior 310 muneris huius” ait, “qui vestri maximus aevo est 311 dux gregis inter oves, agnus medicamine fiet.” 312 Protinus innumeris effetus laniger annis 313 attrahitur flexo circum cava tempora cornu. 314 Cuius ut Haemonio marcentia guttura cultro 315 fodit et exiguo maculavit sanguine ferrum, 316 membra simul pecudis validosque venefica sucos 317 mergit in aere cavo: minuunt en corporis artus 318 cornuaque exurunt nec non cum cornibus annos, 319 et tener auditur medio balatus aeno. 320 Nec mora, balatum mirantibus exsilit agnus 321 lascivitque fuga lactantiaque ubera quaerit. 322 Obstipuere satae Pelia: promissaque postquam 323 exhibuere fidem, tum vero impensius instant. 324 Ter iuga Phoebus equis in Hibero flumine mersis 325 dempserat et quarta radiantia nocte micabant 326 sidera, cum rapido fallax Aeetias igni 327 imponit purum laticem et sine viribus herbas. 328 Iamque neci similis resoluto corpore regem 329 et cum rege suo custodes somnus habebat, 330 quem dederant cantus magicaeque potentia linguae: 331 intrarant iussae cum Colchide limina natae 332 ambierantque torum. “Quid nunc dubitatis inertes? 333 Stringite” ait “gladios veteremque haurite cruorem, 334 ut repleam vacuas iuvenali sanguine venas. 335 In manibus vestris vita est aetasque parentis: 336 si pietas ulla est nec spes agitatis inanes, 337 officium praestate patri telisque senectam 338 exigite et saniem coniecto emittite ferro.” 339 His, ut quaeque pia est, hortatibus impia prima est, 340 et ne sit scelerata, facit scelus. Haud tamen ictus 341 ulla suos spectare potest, oculosque reflectunt 342 caecaque dant saevis aversae vulnera dextris. 343 Ille, cruore fluens, cubito tamen adlevat artus 344 semilacerque toro temptat consurgere et inter 345 tot medius gladios pallentia bracchia tendens 346 “quid facitis, gnatae? quis vos in fata parentis 347 armat?” ait. Cecidere illis animique manusque. 348 Plura locuturo cum verbis guttura Colchis 349 abstulit et calidis laniatum mersit in undis. 350 Quod nisi pennatis serpentibus isset in auras, 351 non exempta foret poenae. Fugit alta superque 352 Pelion umbrosum, Philyreia tecta, superque 353 Othryn et eventu veteris loca nota Cerambi. 354 Hic ope nympharum sublatus in aera pennis, 355 cum gravis infuso tellus foret obruta ponto, 356 Deucalioneas effugit inobrutus undas. 357 Aeoliam Pitanen a laeva parte relinquit 358 factaque de saxo longi simulacra draconis, 359 Idaeumque nemus, quo nati furta, iuvencum 360 occuluit Liber falsi sub imagine cervi, 361 quaque pater Corythi parva tumulatus harena est, 362 et quos Maera novo latratu terruit agros, 363 Eurypylique urbem, qua Coae cornua matres 364 gesserunt tum cum discederet Herculis agmen 365 Phoebeamque Rhodon et Ialysios Telchinas, 366 quorum oculos ipso vitiantes omnia visu 367 Iuppiter exosus fraternis subdidit undis. 368 Transit et antiquae Cartheia moenia Ceae, 369 qua pater Alcidamas placidam de corpore natae 370 miraturus erat nasci potuisse columbam. 371 Inde lacus Hyries videt et Cycneia tempe, 372 quae subitus celebravit olor. Nam Phyllius illic 373 imperio pueri volucresque ferumque leonem 374 tradiderat domitos; taurum quoque vincere iussus 375 vicerat, et spreto totiens iratus amore 376 praemia poscenti taurum suprema negabat. 377 Ille indignatus “cupies dare” dixit et alto 378 desiluit saxo. Cuncti cecidisse putabant: 379 factus olor niveis pendebat in aere pennis. 380 At genetrix Hyrie, servatum nescia, flendo 381 delicuit stagnumque suo de nomine fecit. 382 Adiacet his Pleuron, in qua trepidantibus alis 383 Ophias effugit natorum vulnera Combe. 384 Inde Calaureae Letoidos adspicit arva, 385 in volucrem versi cum coniuge conscia regis. 386 Dextera Cyllene est, in qua cum matre Menephron 387 concubiturus erat saevarum more ferarum 388 Cephison procul hinc deflentem fata nepotis 389 respicit, in tumidam phocen ab Apolline versi, 390 Eumelique domum lugentis in aere natum. 391 Tandem vipereis Ephyren Pirenida pennis 392 contigit. Hic aevo veteres mortalia primo 393 corpora vulgarunt pluvialibus edita fungis. 394 Sed postquam Colchis arsit nova nupta venenis, 395 flagrantemque domum regis mare vidit utrumque, 396 sanguine natorum perfunditur impius ensis, 397 ultaque se male mater Iasonis effugit arma. 398 Hinc Titaniacis ablata draconibus intrat 399 Palladias arces, quae te, iustissima Phene, 400 teque, senex Peripha, pariter videre volantes 401 innixamque novis neptem Polypemonis alis. 402 Excipit hanc Aegeus, facto dammandus in uno; 403 nec satis hospitium est: thalami quoque foedere iungit. 404 Iamque aderat Theseus, proles ignara parenti, 405 et virtute sua bimarem pacaverat Isthmon. 406 Huius in exitium miscet Medea quod olim 407 attulerat secum Scythicis aconiton ab oris. 408 Illud Echidneae memorant e dentibus ortum 409 esse canis. Specus est tenebroso caecus hiatu, 410 est via declivis, per quam Tirynthius heros 411 restantem contraque diem radiosque micantes 412 obliquantem oculos nexis adamante catenis 413 Cerberon abstraxit; rabida qui concitus ira 414 implevit pariter ternis latratibus auras 415 et sparsit virides spumis albentibus agros. 416 Has concresse putant nactasque alimenta feracis 417 fecundique soli vires cepisse nocendi. 418 Quae quia nascuntur dura vivacia caute, 419 agrestes aconita vocant. Ea coniugis astu 420 ipse parens Aegeus nato porrexit ut hosti. 421 Sumpserat ignara Theseus data pocula dextra, 422 cum pater in capulo gladii cognovit eburno 423 signa sui generis facinusque excussit ab ore. 424 Effugit illa necem nebulis per carmina motis. 425 At genitor, quamquam laetatur sospite nato, 426 attonitus tamen est ingens discrimine parvo 427 committi potuisse nefas. Fovet ignibus aras 428 muneribusque deos implet, feriuntque secures 429 colla torosa boum vinctorum corpora vittis. 430 Nullus Erechthidis fertur celebratior illo 431 inluxisse dies. Agitant convivia patres 432 et medium vulgus, nec non et carmina, vino 433 ingenium faciente, canunt: “Te, maxime Theseu, 434 mirata est Marathon Cretaei sanguine tauri; 435 quodque suis securus arat Cromyona colonus, 436 munus opusque tuum est. Tellus Epidauria per te 437 clavigeram vidit Vulcani occumbere prolem, 438 vidit et inmitem Cephisias ora Procrusten, 439 Cercyonis letum vidit Cerealis Eleusin. 440 Occidit ille Sinis, magnis male viribus usus, 441 qui poterat curvare trabes et agebat ab alto 442 ad terram late sparsuras corpora pinus. 443 Tutus ad Alcathoen, Lelegeia moenia, limes 444 composito Scirone patet, sparsisque latronis 445 terra negat sedem, sedem negat ossibus unda; 446 quae iactata diu fertur durasse vetustas 447 in scopulos: scopulis nomen Scironis inhaeret. 448 Si titulos annosque tuos numerare velimus, 449 facta premant annos. Pro te, fortissime, vota 450 publica suscipimus, Bacchi tibi sumimus haustus.” 451 Consonat adsensu populi precibusque faventum 452 regia, nec tota tristis locus ullus in urbe est. 453 Nec tamen (usque adeo nulla est sincera voluptas, 454 sollicitumque aliquid laetis intervenit) Aegeus 455 gaudia percepit nato secura recepto. 456 Bella parat Minos. Qui quamquam milite, quamquam 457 classe valet, patria tamen est firmissimus ira 458 Androgeique necem iustis ulciscitur armis. 459 Ante tamen bello vires adquirit amicas, 460 quaque potens habitus, volucri freta classe pererrat. 461 Hinc Anaphen sibi iungit et Astypaleia regna, 462 promissis Anaphen, regna Astypaleia bello; 463 hinc humilem Myconum cretosaque rura Cimoli 464 florentemque thymo Cythnum parvamque Seriphon 465 marmoreamque Paron, quaque impia prodidit Arnen 466 Sithonis (accepto, quod avara poposcerat, auro 467 mutata est in avem, quae nunc quoque diligit aurum, 468 nigra pedes, nigris velata monedula pennis). 469 At non Oliaros Didymaeque et Tenos et Andros 470 et Gyaros nitidaeque ferax Peparethos olivae 471 Gnosiacas iuvere rates. Latere inde sinistro 472 Oenopiam Minos petit, Aeacideia regna: 473 Oenopiam veteres appellavere, sed ipse 474 Aeacus Aeginam genetricis nomine dixit. 475 Turba ruit tantaeque virum cognoscere famae 476 expetit. Occurrunt illi Telamonque, minorque 477 quam Telamon Peleus, et proles tertia Phocus. 478 Ipse quoque egreditur tardus gravitate senili 479 Aeacus, et quae sit veniendi causa requirit. 480 Admonitus patrii luctus suspirat et illi 481 dicta refert rector populorum talia centum: 482 “Arma iuves oro pro gnato sumpta piaeque 483 pars sis militiae; tumulo solacia posco.” 484 Huic Asopiades “petis inrita” dixit “et urbi 485 non facienda meae: neque enim coniunctior ulla 486 Cecropidis hac est tellus: ea foedera nobis.” 487 Tristis abit “stabunt” que “tibi tua foedera magno” 488 dixit et utilius bellum putat esse minari 489 quam gerere atque suas ibi praeconsumere vires. 490 Classis ab Oenopiis etiamnum Lyctia muris 491 spectari poterat, cum pleno concita velo 492 Attica puppis adest in portusque intrat amicos, 493 quae Cephalum patriaeque simul mandata ferebat. 494 Aeacidae longo iuvenes post tempore visum 495 agnovere tamen Cephalum dextrasque dedere 496 inque patris duxere domum. Spectabilis heros 497 et veteris retinens etiamnum pignera formae 498 ingreditur ramumque tenens popularis olivae 499 a dextra laevaque duos aetate minores 500 maior habet, Clyton et Buten, Pallante creatos. 501 Postquam congressus primi sua verba tulerunt, 502 Cecropidae Cephalus peragit mandata rogatque 503 auxilium foedusque refert et iura parentum 504 imperiumque peti totius Achaidos addit. 505 Sic ubi mandatam iuvit facundia causam, 506 Aeacus, in capulo sceptri nitente sinistra, 507 “ne petite auxilium, sed sumite”, dixit “Athenae; 508 nec dubie vires, quas haec habet insula, vestras 509 ducite; et omnia habet (rerum status iste mearum). 510 Robora non desunt, superat mihi miles et hosti: 511 gratia dis, felix et inexcusabile tempus.” 512 “Immo ita sit,” Cephalus, ”crescat tua civibus opto 513 urbs!” ait. “Adveniens equidem modo gaudia cepi, 514 cum tam pulchra mihi, tam par aetate iuventus 515 obvia processit. Multos tamen inde requiro, 516 quos quondam vidi vestra prius urbe receptus.” 517 Aeacus ingemuit tristique ita voce locutus: 518 ”Flebile principium melior fortuna secuta est. 519 Hanc utinam possem vobis memorare sine illo! 520 Ordine nunc repetam. Neu longa ambage morer vos: 521 ossa cinisque iacent, memori quos mente requiris. 522 Et quota pars illi rerum periere mearum! 523 Dira lues ira populis Iunonis iniquae 524 incidit exosae dictas a paelice terras. 525 Dum visum mortale malum tantaeque latebat 526 causa nocens cladis, pugnatum est arte medendi: 527 exitium superabat opem, quae victa iacebat. 528 Principio caelum spissa caligine terras 529 pressit et ignavos inclusit nubibus aestus; 530 dumque quater iunctis explevit cornibus orbem 531 luna, quater plenum tenuata retexuit orbem, 532 letiferis calidi spirarunt aestibus austri. 533 Constat et in fontes vitium venisse lacusque, 534 miliaque incultos serpentum multa per agros 535 errasse atque suis fluvios temerasse venenis. 536 Strage canum primo volucrumque oviumque boumque, 537 inque feris subiti deprensa potentia morbi. 538 Concidere infelix validos miratur arator 539 inter opus tauros medioque recumbere sulco; 540 lanigeris gregibus balatus dantibus aegros 541 sponte sua lanaeque cadunt et corpora tabent. 542 Acer equus quondam magnaeque in pulvere famae 543 degenerat palmas veterumque oblitus honorum 544 ad praesepe gemit leto moriturus inerti. 545 Non aper irasci meminit, non fidere cursu 546 cerva, nec armentis incurrere fortibus ursi. 547 Omnia languor habet; silvisque agrisque viisque 548 corpora foeda iacent, vitiantur odoribus aurae. 549 Mira loquar: non illa canes avidaeque volucres, 550 non cani tetigere lupi; dilapsa liquescunt 551 adflatuque nocent et agunt contagia late. 552 Pervenit ad miseros damno graviore colonos 553 pestis et in magnae dominatur moenibus urbis. 554 Viscera torrentur primo, flammaeque latentis 555 indicium rubor est et ductus anhelitus ingens. 556 Aspera lingua tumet, tepidisque arentia ventis 557 ora patent, auraeque graves captantur hiatu. 558 Non stratum, non ulla pati velamina possunt, 559 dura sed in terra ponunt praecordia; nec fit 560 corpus humo gelidum, sed humus de corpore fervet. 561 Nec moderator adest, inque ipsos saeva medentes 562 erumpit clades, obsuntque auctoribus artes: 563 quo propior quisque est servitque fidelius aegro, 564 in partem leti citius venit. Utque salutis 565 spes abiit finemque vident in funere morbi, 566 indulgent animis et nulla, quid utile, cura est: 567 utile enim nihil est. Passim positoque pudore 568 fontibus et fluviis puteisque capacibus haerent, 569 nec sitis est exstincta prius quam vita bibendo. 570 Inde graves multi nequeunt consurgere et ipsis 571 inmoriuntur aquis: aliquis tamen haurit et illas. 572 Tantaque sunt miseris invisi taedia lecti: 573 prosiliunt, aut si prohibent consistere vires, 574 corpora devolvunt in humum: fugiuntque penates 575 quisque suos, sua cuique domus funesta videtur, 576 et quia causa latet, locus est in crimine parvus 577 Semianimes errare viis, dum stare valebant, 578 adspiceres, flentes alios terraque iacentes 579 lassaque versantes supremo lumina motu: 580 membraque pendentis tendunt ad sidera caeli, 581 hic illic, ubi mors deprenderat, exhalantes. 582 Quid mihi tunc animi fuit? an quod debuit esse, 583 ut vitam odissem et cuperem pars esse meorum? 584 Quo se cumque acies oculorum flexerat, illic 585 vulgus erat stratum, veluti cum putria motis 586 poma cadunt ramis agitataque ilice glandes. 587 Templa vides contra gradibus sublimia longis: 588 Iuppiter illa tenet. Quis non altaribus illis 589 inrita tura dedit? Quotiens pro coniuge coniunx, 590 pro gnato genitor dum verba precantia dicit, 591 non exoratis animam finivit in aris, 592 inque manu turis pars inconsumpta reperta est! 593 Admoti quotiens templis, dum vota sacerdos 594 concipit et fundit purum inter cornua vinum, 595 haud exspectato ceciderunt vulnere tauri! 596 Ipse ego sacra Iovi pro me patriaque tribusque 597 cum facerem natis, mugitus victima diros 598 edidit et subito conlapsa sine ictibus ullis 599 exiguo tinxit subiectos sanguine cultros. 600 Exta quoque aegra notas veri monitusque deorum 601 perdiderant: tristes penetrant ad viscera morbi. 602 Ante sacros vidi proiecta cadavera postes, 603 ante ipsas, quo mors foret invidiosior, aras. 604 Pars animam laqueo claudunt mortisque timorem 605 morte fugant ultroque vocant venientia fata. 606 Corpora missa neci nullis de more feruntur 607 funeribus: neque enim capiebant funera portae. 608 Aut inhumata premunt terras aut dantur in altos 609 indotata rogos. Et iam reverentia nulla est, 610 deque rogis pugnant alienisque ignibus ardent. 611 Qui lacriment, desunt; indefletaeque vagantur 612 matrumque nuruumque animae iuvenumque senumque: 613 nec locus in tumulos, nec sufficit arbor in ignes. 614 Attonitus tanto miserarum turbine rerum, 615 “Iuppiter o!” dixi “si te non falsa loquuntur 616 dicta sub amplexus Aeginae Asopidos isse, 617 nec te, magne pater, nostri pudet esse parentem, 618 aut mihi redde meos aut me quoque conde sepulcro.” 619 Ille notam fulgore dedit tonitruque secundo. 620 “Accipio, sintque ista, precor, felicia mentis 621 signa tuae” dixi. “Quod das mihi, pigneror omen.” 622 Forte fuit iuxta patulis rarissima ramis 623 sacra Iovi quercus de semine Dodonaeo: 624 hic nos frugilegas adspeximus agmine longo 625 grande onus exiguo formicas ore gerentes 626 rugosoque suum servantes cortice callem. 627 Dum numerum miror, “totidem, pater optime” dixi, 628 “tu mihi da cives et inania moenia supple.” 629 Intremuit ramisque sonum sine flamine motis 630 alta dedit quercus. Pavido mihi membra timore 631 horruerant, stabantque comae. Tamen oscula terrae 632 roboribusque dedi; nec me sperare fatebar: 633 sperabam tamen atque animo mea vota fovebam. 634 Nox subit, et curis exercita corpora somnus 635 occupat: ante oculos eadem mihi quercus adesse 636 et ramos totidem totidemque animalia ramis 637 ferre suis visa est pariterque tremiscere motu 638 graniferumque agmen subiectis spargere in arvis; 639 crescere quod subito et maius maiusque videri 640 ac se tollere humo rectoque adsistere trunco 641 et maciem numerumque pedum nigrumque colorem 642 ponere et humanam membris inducere formam. 643 Somnus abit: damno vigilans mea visa querorque 644 in superis opis esse nihil. At in aedibus ingens 645 murmur erat, vocesque hominum exaudire videbar 646 iam mihi desuetas. Dum suspicor has quoque somni 647 esse, venit Telamon properus, foribusque reclusis 648 “speque fideque, pater” dixit, “maiora videbis: 649 egredere!” Egredior, qualesque in imagine somni 650 visus eram vidisse viros, ex ordine tales 651 adspicio noscoque. Adeunt regemque salutant. 652 Vota Iovi solvo populisque recentibus urbem 653 partior et vacuos priscis cultoribus agros, 654 Myrmidonasque voco, nec origine nomina fraudo. 655 Corpora vidisti; mores quos ante gerebant, 656 nunc quoque habent: parcum genus est patiensque laborum 657 quaesitique tenax et quod quaesita reservet. 658 Hi te ad bella pares annis animisque sequentur, 659 cum primum qui te feliciter attulit, eurus” 660 (eurus enim attulerat) “fuerit mutatus in austros.” 661 Talibus atque aliis longum sermonibus illi 662 implevere diem. Lucis pars ultima mensae 663 est data, nox somnis. Iubar aureus extulerat Sol 664 (flabat adhuc eurus redituraqua vela tenebat): 665 ad Cephalum Pallante sati, cui grandior aetas, 666 ad regem Cephalus simul et Pallante creati 667 conveniunt. Sed adhuc regem sopor altus habebat. 668 Excipit Aeacides illos in limine Phocus: 669 nam Telamon fraterque viros ad bella legebant. 670 Phocus in interius spatium pulchrosque recessus 671 Cecropidas ducit, cum quis simul ipse resedit. 672 Adspicit Aeoliden ignota ex arbore factum 673 ferre manu iaculum, cuius fuit aurea cuspis. 674 Pauca prius mediis sermonibus ille locutus 675 “sum nemorum studiosus” ait “caedisque ferinae: 676 qua tamen e silva teneas hastile recisum, 677 iamdudum dubito. Certe si fraxinus esset, 678 fulva colore foret; si cornus, nodus inesset. 679 Unde sit, ignoro. Sed non formosius isto 680 viderunt oculi telum iaculabile nostri.” 681 Excipit Actaeis e fratribus alter, et “usum 682 maiorem specie mirabere” dixit “in isto. 683 Consequitur quodcumque petit, fortunaque missum 684 non regit, et revolat nullo referente cruentum.” 685 Tum vero iuvenis Nereius omnia quaerit, 686 cur sit et unde datum, quis tanti muneris auctor. 687 Quae petit, ille refert. Sed enim (narrare pudori est !), 688 qua tulerit mercede silet; tactusque dolore 689 coniugis amissae lacrimis ita fatur obortis: 690 “Hoc me, nate dea, (quis possit credere?) telum 691 flere facit facietque diu, si vivere nobis 692 fata diu dederint. Hoc me cum coniuge cara 693 perdidit: hoc utinam caruissem munere semper! 694 Procris erat (si forte magis pervenit ad aures 695 Orithyia tuas, raptae soror Orithyiae), 696 si faciem moresque velis conferre duarum, 697 dignior ipsa rapi. Pater hanc mihi iunxit Erechtheus, 698 hanc mihi iunxit amor. Felix dicebar eramque. 699 Non ita dis visum est, aut nunc quoque forsitan essem. 700 Alter agebatur post sacra iugalia mensis, 701 cum me cornigeris tendentem retia cervis 702 vertice de summo semper florentis Hymetti 703 lutea mane videt pulsis Aurora tenebris 704 invitumque rapit. Liceat mihi vera referre 705 pace deae. Quod sit roseo spectabilis ore, 706 quod teneat lucis, teneat confinia noctis, 707 nectareis quod alatur aquis, ego —Procrin amabam: 708 pectore Procris erat, Procris mihi semper in ore. 709 Sacra tori coitusque novos thalamosque recentes 710 primaque deserti referebam foedera lecti. 711 Mota dea est et “siste tuas, ingrate, querellas: 712 Procrin habe!” dixit. “Quodsi mea provida mens est, 713 non habuisse voles.” Meque illi irata remisit. 714 Dum redeo mecumque deae memorata retracto, 715 esse metus coepit, ne iura iugalia coniunx 716 non bene servasset. Facies aetasque iubebat 717 credere adulterium; prohibebant credere mores. 718 Sed tamen afueram, sed et haec erat unde redibam, 719 criminis exemplum, sed cuncta timemus amantes. 720 Quaerere quod doleam statuo donisque pudicam 721 sollicitare fidem. Favet huic Aurora timori 722 inmutatque meam (videor sensisse) figuram. 723 Palladias ineo non cognoscendus Athenas 724 ingrediorque domum. Culpa domus ipsa carebat 725 castaque signa dabat dominoque erat anxia rapto: 726 vix aditus per mille dolos ad Erechthida factus. 727 Ut vidi, obstipui meditataque paene reliqui 728 temptamenta fide. Male me, quin vera faterer, 729 continui, male, quin, ut oportuit, oscula ferrem. 730 Tristis erat (sed nulla tamen formosior illa 731 esse potest tristi) desiderioque calebat 732 coniugis abrepti. Tu conlige, qualis in illa, 733 Phoce, decor fuerit, quam sic dolor ipse decebat. 734 Quid referam, quotiens temptamina nostra pudici 735 reppulerint mores, quotiens “ego” dixerit “uni 736 servor; ubicumque est, uni mea gaudia servo!” 737 Cui non ista fide satis experientia sano 738 magna foret? Non sum contentus et in mea pugno 739 vulnera, dum census dare me pro nocte loquendo 740 muneraque augendo tandem dubitare coegi. 741 Exclamo: “Male (fictor adest !), male fictus adulter 742 verus eram coniunx! me, perfida, teste teneris!” 743 Illa nihil. Tacito tantummodo victa pudore 744 insidiosa malo cum coniuge limina fugit; 745 offensaque mei genus omne perosa virorum 746 montibus errabat, studiis operata Dianae. 747 Tum mihi deserto violentior ignis ad ossa 748 pervenit. Orabam veniam et peccasse fatebar 749 et potuisse datis simili succumbere culpae 750 me quoque muneribus, si munera tanta darentur. 751 Haec mihi confesso, laesum prius ulta pudorem, 752 redditur et dulces concorditer exigit annos. 753 Dat mihi praeterea, tamquam se parva dedisset 754 dona, canem munus, quem cum sua traderet illi 755 Cynthia, “currendo superabit” dixerat “omnes.” 756 Dat simul et iaculum, manibus quod (cernis) habemus. 757 Muneris alterius quae sit fortuna, requiris? 758 Accipe mirandum: novitate movebere facti. 759 Carmina Laiades non intellecta priorum 760 solverat ingeniis, et praecipitata iacebat 761 inmemor ambagum vates obscura suarum. 763 Protinus Aoniis inmittitur altera Thebis 764 pestis, et exitio multi pecorumque suoque 765 rurigenae pavere feram. Vicina iuventus 766 venimus et latos indagine cinximus agros. 767 Illa levi velox superabat retia saltu 768 summaque transibat positarum lina plagarum. 769 Copula detrahitur canibus: quos illa sequentes 770 effugit et celeri non segnior alite ludit. 771 Poscor et ipse meum consensu Laelapa magno 772 (muneris hoc nomen). Iamdudum vincula pugnat 773 exuere ipse sibi colloque morantia tendit. 774 Vix bene missus erat, nec iam poteramus, ubi esset, 775 scire. Pedum calidus vestigia pulvis habebat, 776 ipse oculis ereptus erat. Non ocior illo 777 hasta nec exutae contorto verbere glandes, 778 nec Gortyniaco calamus levis exit ab arcu. 779 Collis apex medii subiectis inminet arvis: 780 tollor eo capioque novi spectacula cursus, 781 quo modo deprendi, modo se subducere ab ipso 782 vulnere visa fera est. Nec limite callida recto 783 in spatiumque fugit, sed decipit ora sequentis 784 et redit in gyrum, ne sit suus impetus hosti. 785 Inminet hic sequiturque parem similisque tenenti 786 non tenet et vanos exercet in aera morsus. 787 Ad iaculi vertebar opem. Quod dextera librat 788 dum mea, dum digitos amentis addere tempto, 789 lumina deflexi. Revocataque rursus eodem 790 rettuleram: in medio (mirum) duo marmora campo 791 adspicio: fugere hoc, illud captare putares. 792 Scilicet invictos ambo certamine cursus 793 esse deus voluit, siquis deus adfuit illis.” 794 Hactenus, et tacuit. “Iaculo quod crimen in ipso est?” 795 Phocus ait. Iaculi sic crimina reddidit ille: 796 “Gaudia principium nostri sunt, Phoce, doloris: 797 illa prius referam. Iuvat o meminisse beati 798 temporis, Aeacida, quo primos rite per annos 799 coniuge eram felix, felix erat illa marito. 800 Mutua cura duos et amor socialis habebat; 801 nec Iovis illa meo thalamos praeferret amori, 802 nec, me quae caperet, non si Venus ipsa veniret, 803 ulla erat: aequales urebant pectora flammae. 804 Sole fere radiis feriente cacumina primis 805 venatum in silvas iuvenaliter ire solebam. 806 Nec mecum famuli nec equi nec naribus acres 807 ire canes, nec lina sequi nodosa solebant: 808 tutus eram iaculo. Sed cum satiata ferinae 809 dextera caedis erat, repetebam frigus et umbras 810 et quae de gelidis exibat vallibus aura. 811 Aura petebatur medio mihi lenis in aestu, 812 auram exspectabam, requies erat illa labori. 813 “Aura” (recordor enim) “venias” cantare solebam, 814 “meque iuves intresque sinus, gratissima, nostros, 815 utque facis, relevare velis, quibus urimur, aestus.” 816 Forsitan addiderim (sic me mea fata trahebant) 817 blanditias plures et “tu mihi magna voluptas,” 818 dicere sim solitus, “tu me reficisque fovesque, 819 tu facis, ut silvas, ut amem loca sola; meoque 820 spiritus iste tuus semper captatur ab ore.” 821 Vocibus ambiguis deceptam praebuit aurem 822 nescio quis, nomenque aurae tam saepe vocatum 823 esse putat nymphae: nympham mihi credit amari. 824 Criminis extemplo ficti temerarius index 825 Procrin adit linguaque refert audita susurra. 826 Credula res amor est: subito conlapsa dolore, 827 ut mihi narratur, cecidit; longoque refecta 828 tempore se miseram, se fati dixit iniqui, 829 deque fide questa est; et crimine concita vano 830 quod nihil est, metuit, metuit sine corpore nomen 831 et dolet infelix veluti de paelice vera. 832 Saepe tamen dubitat speratque miserrima falli 833 indicioque fidem negat et, nisi viderit ipsa, 834 damnatura sui non est delicta mariti. 835 Postera depulerant Aurorae lumina noctem: 836 egredior silvamque peto, victorque per herbas 837 “Aura veni” dixi, “nostroque medere labori.” 838 Et subito gemitus inter mea verba videbar 839 nescio quos audisse: “veni” tamen “optima!” dicens 840 fronde levem rursus strepitum faciente caduca 841 sum ratus esse feram telumque volatile misi. 842 Procris erat; medioque tenens in pectore vulnus 843 “ei mihi” conclamat. Vox est ubi cognita fidae 844 coniugis, ad vocem praeceps amensque cucurri. 845 Semianimem et sparsas foedantem sanguine vestes 846 et sua (me miserum!) de vulnere dona trahentem 847 invenio, corpusque meo mihi carius ulnis 848 mollibus attollo scissaque a pectore veste 849 vulnera saeva ligo conorque inhibere cruorem, 850 neu me morte sua sceleratum deserat, oro. 851 Viribus illa carens et iam moribunda coegit 852 haec se pauca loqui: “Per nostri foedera lecti 853 perque deos supplex oro superosque meosque, 854 per siquid merui de te bene perque manentem 855 nunc quoque, cum pereo, causam mihi mortis, amorem, 856 ne thalamis Auram patiare innubere nostris.” 857 Dixit, et errorem tum denique nominis esse 858 et sensi et docui. Sed quid docuisse iuvabat? 859 Labitur, et parvae fugiunt cum sanguine vires. 860 Dumque aliquid spectare potest, me spectat et in me 861 infelicem animam nostroque exhalat in ore; 862 sed vultu meliore mori secura videtur.” 863 Flentibus haec lacrimans heros memorabat: et ecce 864 Aeacus ingreditur duplici cum prole novoque 865 milite, quem Cephalus cum fortibus accipit armis. === book 8 === 1 Iam nitidum retegente diem noctisque fugante 2 tempora Lucifero cadit eurus, et umida surgunt 3 nubila: dant placidi cursum redeuntibus austri 4 Aeacidis Cephaloque, quibus feliciter acti 5 ante exspectatum portus tenuere petitos. 6 Interea Minos Lelegeia litora vastat 7 praetemptatque sui vires Mavortis in urbe 8 Alcathoi, quam Nisus habet, cui splendidus ostro 9 inter honoratos medioque in vertice canos 10 crinis inhaerebat, magni fiducia regni. 11 Sexta resurgebant orientis cornua lunae, 12 et pendebat adhuc belli fortuna: diuque 13 inter utrumque volat dubiis Victoria pennis. 14 Regia turris erat vocalibus addita muris, 15 in quibus auratam proles Letoia fertur 16 deposuisse lyram: saxo sonus eius inhaesit. 17 Saepe illuc solita est ascendere filia Nisi 18 et petere exiguo resonantia saxa lapillo, 19 tum cum pax esset: bello quoque saepe solebat 20 spectare ex illa rigidi certamina Martis. 21 Iamque mora belli procerum quoque nomina norat 22 armaque equosque habitusque Cydonaeasque pharetras. 23 Noverat ante alios faciem ducis Europaei, 24 plus etiam, quam nosse sat est. Hac iudice Minos, 25 seu caput abdiderat cristata casside pennis, 26 in galea formosus erat; seu sumpserat aere 27 fulgentem clipeum, clipeum sumpsisse decebat. 28 Torserat adductis hastilia lenta lacertis: 29 laudabat virgo iunctam cum viribus artem. 30 Imposito calamo patulos sinuaverat arcus: 31 sic Phoebum sumptis iurabat stare sagittis. 32 Cum vero faciem dempto nudaverat aere 33 purpureusque albi stratis insignia pictis 34 terga premebat equi spumantiaque ora regebat, 35 vix sua, vix sanae virgo Niseia compos 36 mentis erat. Felix iaculum, quod tangeret ille, 37 quaeque manu premeret, felicia frena vocabat. 38 Impetus est illi, liceat modo, ferre per agmen 39 virgineos hostile gradus, est impetus illi 40 turribus e summis in Gnosia mittere corpus 41 castra, vel aeratas hosti recludere portas, 42 vel siquid Minos aliud velit. Utque sedebat 43 candida Dictaei spectans tentoria regis, 44 “laeter,” ait “doleamne geri lacrimabile bellum, 45 in dubio est. Doleo, quod Minos hostis amanti est: 46 sed nisi bella forent, numquam mihi cognitus esset. 47 Me tamen accepta poterat deponere bellum 48 obside, me comitem, me pacis pignus haberet. 49 Si quae te peperit, talis, pulcherrime rerum, 50 qualis es ipsa fuit, merito deus arsit in illa. 51 O ego ter felix, si pennis lapsa per auras 52 Gnosiaci possem castris insistere regis 53 fassaque me flammasque meas, qua dote, rogarem, 54 vellet emi! tantum patrias ne posceret arces. 55 Nam pereant potius sperata cubilia, quam sim 56 proditione potens! — Quamvis saepe utile vinci 57 victoris placidi fecit clementia multis: 58 iusta gerit certe pro nato bella perempto 59 et causaque valet causamque tenentibus armis, 60 et, puto, vincemur. Quis enim manet exitus urbem, 61 cum suus haec illi reserabit moenia Mavors 62 et non noster amor? Melius sine caede moraque 63 impensaque sui poterit superare cruoris. 64 Non metuam certe, ne quis tua pectora, Minos, 65 vulneret imprudens. Quis enim tam durus, ut in te 66 dirigere inmitem non inscius audeat hastam? 67 Coepta placent, et stat sententia tradere mecum 68 dotalem patriam finemque imponere bello. 69 Verum velle parum est! Aditus custodia servat 70 claustraque portarum genitor tenet: hunc ego solum 71 infelix timeo, solus mea vota moratur. 72 Di facerent, sine patre forem! — Sibi quisque profecto 73 est deus: ignavis precibus Fortuna repugnat. 74 Altera iamdudum succensa cupidine tanto 75 perdere gauderet quodcumque obstaret amori. 76 Et cur ulla foret me fortior? Ire per ignes 77 et gladios ausim. Nec in hoc tamen ignibus ullis 78 aut gladiis opus est: opus est mihi crine paterno. 79 Illa mihi est auro pretiosior, illa beatam 80 purpura me votique mei factura potentem.” 81 Talia dicenti curarum maxima nutrix 82 nox intervenit, tenebrisque audacia crevit. 83 Prima quies aderat, qua curis fessa diurnis 84 pectora somnus habet: thalamos taciturna paternos 85 intrat et (heu facinus!) fatali nata parentem 86 crine suum spoliat praedaque potita nefanda 88 per medios hostes (meriti fiducia tanta est) 89 pervenit ad regem. Quem sic adfata paventem est: 90 “Suasit amor facinus. Proles ego regia Nisi 91 Scylla tibi trado patriaeque meosque penates. 92 Praemia nulla peto nisi te. Cape pignus amoris 93 purpureum crinem, nec me nunc tradere crinem, 94 sed patrium tibi crede caput.” Scelerataque dextra 95 munera porrexit. Minos porrecta refugit 96 turbatusque novi respondit imagine facti: 97 “Di te summoveant, o nostri infamia saecli, 98 orbe suo, tellusque tibi pontusque negetur. 99 Certe ego non patiar Iovis incunabula, Creten, 100 qui meus est orbis, tantum contingere monstrum.” 101 Dixit, et ut leges captis iustissimus auctor 102 hostibus imposuit, classis retinacula solvi 103 iussit et aeratas impelli remige puppes. 104 Scylla freto postquam deductas nare carinas 105 nec praestare ducem sceleris sibi praemia vidit, 106 consumptis precibus violentam transit in iram, 107 intendensque manus, passis furibunda capillis, 108 “quo fugis” exclamat, “meritorum auctore relicta, 109 o patriae praelate meae, praelate parenti? 110 Quo fugis, inmitis? cuius victoria nostrum 111 et scelus et meritum est. Nec te data munera, nec te 112 noster amor movit, nec quod spes omnis in unum 113 te mea congesta est? Nam quo deserta revertar? 114 In patriam? Superata iacet. Sed finge manere: 115 proditione mea clausa est mihi. Patris ad ora? 116 Quem tibi donavi! Cives odere merentem, 117 finitimi exemplum metuunt: exponimur orbae, 118 terrarum nobis ut Crete sola pateret. 119 Hac quoque si prohibes et nos, ingrate, relinquis, 120 non genetrix Europa tibi ea, sed inhospita Syrtis, 121 Armeniae tigres austroque agitata Charybdis. 122 Nec Iove tu natus, nec mater imagine tauri 123 ducta tua est (generis falsa est ea fabula !): verus 124 et ferus et captus nullius amore iuvencae, 125 qui te progenuit, taurus fuit. Exige poenas, 126 Nise pater! gaudete malis, modo prodita, nostris 127 moenia! nam fateor, merui et sum digna perire. 128 Sed tamen ex illis aliquis, quos impia laesi, 129 me perimat. Cur, qui vicisti crimine nostro, 130 insequeris crimen? Scelus hoc patriaeque patrique, 131 officium tibi sit. Te vere coniuge digna est, 132 quae torvum ligno decepit adultera taurum 133 discordemque utero fetum tulit. Ecquid ad aures 134 perveniunt mea dicta tuas? An inania venti 135 verba ferunt idemque tuas, ingrate, carinas? 136 Iam iam Pasiphaen non est mirabile taurum 137 praeposuisse tibi: tu plus feritatis habebas. 138 Me miseram! properare iubet, divulsaque remis 139 unda sonat; mecumque simul mea terra recedit. 140 Nil agis, o frustra meritorum oblite meorum: 141 insequar invitum, puppimque amplexa recurvam 142 per freta longa trahar.” Vix dixerat, insilit undis 143 consequiturque rates, faciente cupidine vires, 144 Gnosiacaeque haeret comes invidiosa carinae. 145 Quam pater ut vidit (nam iam pendebat in aura 146 et modo factus erat fulvis haliaeetus alis), 147 ibat, ut haerentem rostro laceraret adunco. 148 Illa metu puppim dimisit, et aura cadentem 149 sustinuisse levis, ne tangeret aequora, visa est. 150 Pluma fuit: plumis in avem mutata vocatur 151 ciris, et a tonso est hoc nomen adepta capillo. 152 Vota Iovi Minos taurorum corpora centum 153 solvit, ut egressus ratibus Curetida terram 154 contigit, spoliis decorata est regia fixis. 155 Creverat opprobrium generis, foedumque patebat 156 matris adulterium monstri novitate biformis. 157 Destinat hunc Minos thalamo removere pudorem 158 multiplicique domo caecisque includere tectis. 159 Daedalus ingenio fabrae celeberrimus artis 160 ponit opus turbatque notas et lumina flexu 161 ducit in errorem variarum ambage viarum. 162 Non secus ac liquidis Phrygius Maeandrus in undis 163 ludit et ambiguo lapsu refluitque fluitque 164 occurrensque sibi venturas adspicit undas, 165 et nunc ad fontes, nunc ad mare versus apertum 166 incertas exercet aquas: ita Daedalus implet 167 innumeras errore vias. Vixque ipse reverti 168 ad limen potuit: tanta est fallacia tecti. 169 Quo postquam geminam tauri iuvenisque figuram 170 clausit, et Actaeo bis pastum sanguine monstrum 171 tertia sors annis domuit repetita novenis, 172 utque ope virginea nullis iterata priorum 173 ianua difficilis filo est inventa relecto, 174 protinus Aegides rapta Minoide Diam 175 vela dedit comitemque suam crudelis in illo 176 litore destituit. Desertae et multa querenti 177 amplexus et opem Liber tulit; utque perenni 178 sidere clara foret, sumptam de fronte coronam 179 inmisit caelo. Tenues volat illa per auras 180 dumque volat, gemmae nitidos vertuntur in ignes 181 consistuntque loco specie remanente coronae, 182 qui medius Nixique genu est anguemque tenentis. 183 Daedalus interea Creten longumque perosus 184 exsilium tactusque loci natalis amore 185 clausus erat pelago. “Terras licet” inquit “et undas 186 obstruat: at caelum certe patet; ibimus illac. 187 Omnia possideat, non possidet aera Minos.” 188 Dixit et ignotas animum dimittit in artes 189 naturamque novat. Nam ponit in ordine pennas, 190 a minima coeptas, longam breviore sequenti, 191 ut clivo crevisse putes. Sic rustica quondam 192 fistula disparibus paulatim surgit avenis. 193 Tum lino medias et ceris adligat imas, 194 atque ita compositas parvo curvamine flectit, 195 ut veras imitetur aves. Puer Icarus una 196 stabat et, ignarus sua se tractare pericla, 197 ore renidenti modo, quas vaga moverat aura, 198 captabat plumas, flavam modo pollice ceram 199 mollibat lusuque suo mirabile patris 200 impediebat opus. Postquam manus ultima coepto 201 imposita est, geminas opifex libravit in alas 202 ipse suum corpus motaque pependit in aura. 203 Instruit et natum “medio” que “ut limite curras, 204 Icare,” ait “moneo, ne, si demissior ibis, 205 unda gravet pennas, si celsior, ignis adurat. 206 Inter utrumque vola. Nec te spectare Booten 207 aut Helicen iubeo strictumque Orionis ensem: 208 me duce carpe viam.” Pariter praecepta volandi 209 tradit et ignotas umeris accommodat alas. 210 Inter opus monitusque genae maduere seniles, 211 et patriae tremuere manus. Dedit oscula nato 212 non iterum repetenda suo, pennisque levatus 213 ante volat comitique timet, velut ales, ab alto 214 quae teneram prolem produxit in aera nido, 215 hortaturque sequi damnosasque erudit artes 216 et movet ipse suas et nati respicit alas. 217 Hos aliquis tremula dum captat harundine pisces, 218 aut pastor baculo stivave innixus arator 219 vidit et obstipuit, quique aethera carpere possent 220 credidit esse deos. Et iam Iunonia laeva 221 parte Samos (fuerant Delosque Parosque relictae), 222 dextra Lebinthos erat fecundaque melle Calymne, 223 cum puer audaci coepit gaudere volatu 224 deseruitque ducem caelique cupidine tractus 225 altius egit iter. Rapidi vicinia solis 226 mollit odoratas, pennarum vincula, ceras. 227 Tabuerant cerae: nudos quatit ille lacertos, 228 remigioque carens non ullas percipit auras, 229 oraque caerulea patrium clamantia nomen 230 excipiuntur aqua: quae nomen traxit ab illo. 231 At pater infelix, nec iam pater, “Icare,” dixit, 232 “Icare,” dixit “ubi es? qua te regione requiram?” 233 “Icare” dicebat: pennas adspexit in undis 234 devovitque suas artes corpusque sepulcro 235 condidit, et tellus a nomine dicta sepulti. 236 Hunc miseri tumulo ponentem corpora nati 237 garrula limoso prospexit ab elice perdix 238 et plausit pennis testataque gaudia cantu est: 239 unica tunc volucris nec visa prioribus annis, 240 factaque nuper avis, longum tibi, Daedale, crimen. 241 Namque huic tradiderat, fatorum ignara, docendam 242 progeniem germana suam, natalibus actis 243 bis puerum senis, animi ad praecepta capacis. 244 Ille etiam medio spinas in pisce notatas 245 traxit in exemplum ferroque incidit acuto 246 perpetuos dentes et serrae repperit usum. 247 Primus et ex uno duo ferrea bracchia nodo 248 vinxit, ut aequali spatio distantibus illis 249 altera pars staret, pars altera duceret orbem. 250 Daedalus invidit sacraque ex arce Minervae 251 praecipitem misit, lapsum mentitus. At illum 252 quae favet ingeniis excepit Pallas avemque 253 reddidit et medio velavit in aere pennis. 254 Sed vigor ingenii quondam velocis in alas 255 inque pedes abiit: nomen quod et ante remansit. 256 Non tamen haec alte volucris sua corpora tollit, 257 nec facit in ramis altoque cacumine nidos: 258 propter humum volitat ponitque in saepibus ova 259 antiquique memor metuit sublimia casus. 260 Iamque fatigatum tellus Aetnaea tenebat 261 Daedalon, et sumptis pro supplice Cocalus armis 262 mitis habebatur, iam lamentabile Athenae 263 pendere desierant Thesea laude tributum. 264 Templa coronantur, bellatricemque Minervam 265 cum Iove disque vocant aliis, quos sanguine voto 266 muneribusque datis et acerris turis honorant. 267 Sparserat Argolicas nomen vaga fama per urbes 268 Theseos, et populi, quos dives Achaia cepit, 269 huius opem magnis imploravere periclis. 270 Huius opem Calydon, quamvis Meleagron haberet, 271 sollicita supplex petiit prece. Causa petendi 272 sus erat, infestae famulus vindexque Dianae. 273 Oenea namque ferunt pleni successibus anni 274 primitias frugum Cereri, sua vina Lyaeo, 275 Palladios flavae latices libasse Minervae. 276 Coeptus ab agricolis superos pervenit ad omnes 277 ambitiosus honor; solas sine ture relictas 278 praeteritae cessasse ferunt Latoidos aras. 279 Tangit et ira deos. “At non impune feremus, 280 quaeque inhonoratae, non et dicemur inultae” 281 inquit, et Oeneos ultorem spreta per agros 282 misit aprum, quanto maiores herbida tauros 283 non habet Epiros, sed habent Sicula arva minores. 284 Sanguine et igne micant oculi, riget horrida cervix, 287 fervida cum rauco latos stridore per armos 288 spuma fluit, dentes aequantur dentibus Indis, 289 fulmen ab ore venit, frondes adflatibus ardent. 290 Is modo crescentes segetes proculcat in herba, 291 nunc matura metit fleturi vota coloni 292 et Cererem in spicis intercipit. Area frustra 293 et frustra exspectant promissas horrea messes. 294 Sternuntur gravidi longo cum palmite fetus 295 bacaque cum ramis semper frondentis olivae. 296 Saevit et in pecudes: non has pastorve canisve, 297 non armenta truces possunt defendere tauri. 298 Diffugiunt populi nec se nisi moenibus urbis 299 esse putant tutos, donec Meleagros et una 300 lecta manus iuvenum coiere cupidine laudis: 301 Tyndaridae gemini, spectatus caestibus alter, 302 alter equo, primaeque ratis molitor Iason, 303 et cum Pirithoo, felix concordia, Theseus; 304 et duo Thestiadae prolesque Aphareia, Lynceus 305 et velox Idas, et iam non femina Caeneus 306 Leucippusque ferox iaculoque insignis Acastus 307 Hippothousque Dryasque et cretus Amyntore Phoenix, 308 Actoridaeque pares et missus ab Elide Phyleus. 309 Nec Telamon aberat magnique creator Achillis 310 cumque Pheretiade et Hyanteo Iolao 311 impiger Eurytion, et cursu invictus Echion, 312 Naryciusque Lelex Panopeusque Hyleusque feroxque 313 Hippasus et primis etiamnum Nestor in annis, 314 et quos Hippocoon antiquis misit Amyclis, 315 Penelopaeque socer cum Parrhasio Ancaeo, 316 Ampycidesque sagax et adhuc a coniuge tutus 317 Oeclides, nemorisque decus Tegeaea Lycaei. 318 Rasilis huic summam mordebat fibula vestem, 319 crinis erat simplex, nodum conlectus in unum. 320 Ex umero pendens resonabat eburnea laevo 321 telorum custos, arcum quoque laeva tenebat. 322 Talis erat cultu; facies, quam dicere vere 323 virgineam in puero, puerilem in virgine possis. 324 Hanc pariter vidit, pariter Calydonius heros 325 optavit renuente deo flammasque latentes 326 hausit et “o felix, siquem dignabitur” inquit 327 “ista virum.” Nec plura sinit tempusque pudorque 328 dicere: maius opus magni certaminis urget. 329 Silva frequens trabibus, quam nulla ceciderat aetas, 330 incipit a plano devexaque prospicit arva. 331 Quo postquam venere viri, pars retia tendunt, 332 vincula pars adimunt canibus, pars pressa sequuntur 333 signa pedum cupiuntque suum reperire periclum. 334 Concava vallis erat, quo se demittere rivi 335 adsuerant pluvialis aquae: tenet ima lacunae 336 lenta salix ulvaeque leves iuncique palustres 337 viminaque et longa parvae sub harundine cannae. 338 Hinc aper excitus medios violentus in hostes 339 fertur, ut excussis elisi nubibus ignes. 340 Sternitur incursu nemus et propulsa fragorem 341 silva dat. Exclamant iuvenes praetentaque forti 342 tela tenent dextra lato vibrantia ferro. 343 Ille ruit spargitque canes, ut quisque furenti 344 obstat, et obliquo latrantes dissipat ictu. 345 Cuspis Echionio primum contorta lacerto 346 vana fuit truncoque dedit leve vulnus acerno. 347 Proxima, si nimiis mittentis viribus usa 348 non foret, in tergo visa est haesura petito: 349 longius it. Auctor teli Pagasaeus Iason. 350 “Phoebe,” ait Ampycides “si te coluique coloque, 351 da mihi quod petitur certo contingere telo!” 352 Qua potuit, precibus deus adnuit: ictus ab illo est, 353 sed sine vulnere, aper; ferrum Diana volanti 354 abstulerat iaculo: lignum sine acumine venit. 355 Ira feri mota est, nec fulmine lenius arsit: 356 emicat ex oculis, spirat quoque pectore flamma. 357 Utque volat moles adducto concita nervo, 358 cum petit aut muros aut plenas milite turres, 359 in iuvenes certo sic impete vulnificus sus 360 fertur et Hippalmon Pelagonaque, dextra tuentes 361 cornua, prosternit; socii rapuere iacentes. 362 At non letiferos effugit Enaesimus ictus, 363 Hippocoonte satus: trepidantem et terga parantem 364 vertere succiso liquerunt poplite nervi. 365 Forsitan et Pylius citra Troiana perisset 366 tempora: sed sumpto posita conamine ab hasta 367 arboris insiluit, quae stabat proxima, ramis 368 despexitque, loco tutus, quem fugerat hostem. 369 Dentibus ille ferox in querno stipite tritis 370 inminet exitio fidensque recentibus armis 371 Eurytidae magni rostro femur hausit adunco. 372 At gemini, nondum caelestia sidera, fratres, 373 ambo conspicui, nive candidioribus ambo 374 vectabantur equis, ambo vibrata per auras 375 hastarum tremulo quatiebant spicula motu. 376 Vulnera fecissent, nisi saetiger inter opacas 377 nec iaculis isset nec equo loca pervia silvas. 378 Persequitur Telamon studioque incautus eundi 379 pronus ab arborea cecidit radice retentus. 380 Dum levat hunc Peleus, celerem Tegeaea sagittam 381 imposuit nervo sinuatoque expulit arcu. 382 Fixa sub aure feri summum destrinxit harundo 383 corpus et exiguo rubefecit sanguine saetas. 384 Nec tamen illa sui successu laetior ictus, 385 quam Meleagros erat. Primus vidisse putatur 386 et primus sociis visum ostendisse cruorem 387 et “meritum” dixisse “feres virtutis honorem.” 388 Erubuere viri seque exhortantur et addunt 389 cum clamore animos iaciuntque sine ordine tela: 390 turba nocet iactis et, quos petit, impedit ictus. 391 Ecce furens contra sua fata bipennifer Arcas 392 “discite, femineis quid tela virilia praestent, 393 o iuvenes, operique meo concedite!” dixit. 394 “Ipsa suis licet hunc Latonia protegat armis, 395 invita tamen hunc perimet mea dextra Diana.” 396 Talia magniloquo tumidus memoraverat ore 397 ancipitemque manu tollens utraque securim 398 institerat digitis, primos suspensus in artus. 399 Occupat audentem, quaque est via proxima leto, 400 summa ferus geminos direxit ad inguina dentes. 401 Concidit Ancaeus glomerataque sanguine multo 402 viscera lapsa fluunt: madefacta est terra cruore. 403 Ibat in adversum proles Ixionis hostem 404 Pirithous valida quatiens venabula dextra. 405 Cui “procul” Aegides “o me mihi carior” inquit 406 “pars animae consiste meae! licet eminus esse 407 fortibus: Ancaeo nocuit temeraria virtus.” 408 Dixit et aerata torsit grave cuspide cornum. 409 Quo bene librato votique potente futuro, 410 obstitit abscisa frondosus ab arbore ramus. 411 Misit et Aesonides iaculum: quod casus ab illo 412 vertit in inmeriti fatum latrantis et inter 413 ilia coniectum tellure per ilia fixum est. 414 At manus Oenidae variat, missisque duabus 415 hasta prior terra, medio stetit altera tergo. 416 Nec mora, dum saevit, dum corpora versat in orbem 417 stridentemque novo spumam cum sanguine fundit, 418 vulneris auctor adest hostemque inritat ad iram 419 splendidaque adversos venabula condit in armos. 420 Gaudia testantur socii clamore secundo 421 victricemque petunt dextrae coniungere dextram 422 inmanemque ferum multa tellure iacentem 423 mirantes spectant, neque adhuc contingere tutum 424 esse putant; sed tela tamen sua quisque cruentat. 425 Ipse pede imposito caput exitiabile pressit 426 atque ita “sume mei spolium, Nonacria, iuris,” 427 dixit “et in partem veniat mea gloria tecum.” 428 Protinus exuvias rigidis horrentia saetis 429 terga dat et magnis insignia dentibus ora. 430 Illi laetitiae est cum munere muneris auctor: 431 invidere alii, totoque erat agmine murmur. 432 E quibus ingenti tendentes bracchia voce 433 “pone age nec titulos intercipe, femina, nostros,” 434 Thestiadae clamant “nec te fiducia formae 435 decipiat, ne sit longe tibi captus amore 436 auctor” et huic adimunt munus, ius muneris illi. 437 Non tulit et tumida frendens Mavortius ira 438 “discite, raptores alieni” dixit “honoris, 439 facta minis quantum distent,” hausitque nefando 440 pectora Plexippi nil tale timentia ferro. 441 Toxea, quid faciat, dubium pariterque volentem 442 ulcisci fratrem fraternaque fata timentem 443 haud patitur dubitare diu calidumque priori 444 caede recalfecit consorti sanguine telum. 445 Dona deum templis nato victore ferebat, 446 cum videt exstinctos fratres Althaea referri. 447 Quae plangore dato maestis clamoribus urbem 448 implet et auratis mutavit vestibus atras. 449 At simul est auctor necis editus, excidit omnis 450 luctus et a lacrimis in poenae versus amorem est. 451 Stipes erat, quem, cum partus enixa iaceret 452 Thestias, in flammam triplices posuere sorores; 453 staminaque impresso fatalia pollice nentes 454 “tempora” dixerunt “eadem lignoque tibique, 455 o modo nate, damus.” Quo postquam carmine dicto 456 excessere deae, flagrantem mater ab igne 457 eripuit ramum sparsitque liquentibus undis. 458 Ille diu fuerat penetralibus abditus imis 459 servatusque tuos, iuvenis, servaverat annos. 460 Protulit hunc genetrix taedasque et fragmina poni 461 imperat et positis inimicos admovet ignes. 462 Tum conata quater flammis imponere ramum, 463 coepta quater tenuit. Pugnant materque sororque, 464 et diversa trahunt unum duo nomina pectus. 465 Saepe metu sceleris pallebant ora futuri, 466 saepe suum fervens oculis dabat ira ruborem. 467 Et modo nescio quid similis crudele minanti 468 vultus erat, modo quem misereri credere posses. 469 Cumque ferus lacrimas animi siccaverat ardor, 470 inveniebantur lacrimae tamen. Utque carina, 471 quam ventus ventoque rapit contrarius aestus, 472 vim geminam sentit paretque incerta duobus: 473 Thestias haud aliter dubiis adfectibus errat 474 inque vices ponit positamque resuscitat iram. 475 Incipit esse tamen melior germana parente, 476 et consanguineas ut sanguine leniat umbras, 477 impietate pia est. Nam postquam pestifer ignis 478 convaluit, “rogus iste cremet mea viscera” dixit. 479 Utque manu dira lignum fatale tenebat, 480 ante sepulcrales infelix adstitit aras 481 “poenarum” que “deae triplices, furialibus,” inquit, 482 “Eumenides, sacris vultus advertite vestros. 483 Ulciscor facioque nefas: mors morte pianda est, 484 in scelus addendum scelus est, in funera funus. 485 Per coacervatos pereat domus impia luctus. 486 An felix Oeneus nato victore fruetur, 487 Thestius orbus erit? Melius lugebitis ambo. 488 Vos modo, fraterni manes animaeque recentes, 489 officium sentite meum magnoque paratas 490 accipite inferias, uteri mala pignera nostri! — 491 Ei mihi! quo rapior? Fratres, ignoscite matri. 492 Deficiunt ad coepta manus. Meruisse fatemur 493 illum, cur pereat: mortis mihi displicet auctor. — 494 Ergo impune feret, vivusque et victor et ipso 495 successu tumidus regnum Calydonis habebit: 496 vos cinis exiguus gelidaeque iacebitis umbrae? 497 Haud equidem patiar. Pereat sceleratus et ille 498 spemque patris regnumque trahat patriaeque ruinam. 499 Mens ubi materna est? Ubi sunt pia iura parentum 500 et quos sustinui bis mensum quinque labores? 501 O utinam primis arsisses ignibus infans, 502 idque ego passa forem! Vixisti munere nostro: 503 nunc merito moriere tuo. Cape praemia facti 504 bisque datam, primum partu, mox stipite rapto, 505 redde animam — vel me fraternis adde sepulcris! 506 Et cupio et nequeo. Quid agam? modo vulnera fratrum 507 ante oculos mihi sunt et tantae caedis imago, 508 nunc animum pietas maternaque nomina frangunt. — 509 Me miseram! male vincetis, sed vincite, fratres: 510 dummodo quae dedero vobis solacia vosque 511 ipsa sequar.” Dixit, dextraque aversa trementi 512 funereum torrem medios coniecit in ignes. 513 Aut dedit aut visus gemitus est ipse dedisse 514 stipes, ut invitis correptus ab ignibus arsit. 515 Inscius atque absens flamma Meleagros ab illa 516 uritur et caecis torreri viscera sentit 517 ignibus ac magnos superat virtute dolores. 518 Quod tamen ignavo cadat et sine sanguine leto, 519 maeret et Ancaei felicia vulnera dicit 520 grandaevumque patrem fratresque piasque sorores 521 cum gemitu sociamque tori vocat ore supremo, 522 forsitan et matrem. Crescunt ignisque dolorque 523 languescuntque iterum: simul est exstinctus uterque, 524 inque leves abiit paulatim spiritus auras 525 paulatim cana prunam velante favilla. 526 Alta iacet Calydon: lugent iuvenesque senesque, 527 vulgusque proceresque gemunt, scissaeque capillos 528 planguntur matres Calydonides Eueninae. 529 Pulvere canitiem genitor vultusque seniles 530 foedat humi fusus spatiosumque increpat aevum. 531 Nam de matre manus diri sibi conscia facti 532 exegit poenas acto per viscera ferro. 533 Non mihi si centum deus ora sonantia linguis 534 ingeniumque capax totumque Helicona dedisset, 535 tristia persequerer miserarum dicta sororum. 536 Inmemores decoris liventia pectora tundunt, 537 dumque manet corpus, corpus refoventque foventque, 538 oscula dant ipsi, posito dant oscula lecto. 539 Post cinerem cineres haustos ad pectora pressant, 540 adfusaeque iacent tumulo signataque saxo 541 nomina complexae lacrimas in nomina fundunt. 542 Quas Parthaoniae tandem Latonia clade 543 exsatiata domus praeter Gorgenque nurumque 544 nobilis Alcmenae natis in corpore pennis 545 adlevat et longas per bracchia porrigit alas 546 corneaque ora facit versasque per aera mittit. 547 Interea Theseus sociati parte laboris 548 functus Erechtheas Tritonidos ibat ad arces. 549 Clausit iter fecitque moras Achelous eunti 550 imbre tumens. “Succede meis,” ait “inclite, tectis, 551 Cecropida, nec te committe rapacibus undis: 552 ferre trabes solidas obliquaque volvere magno 553 murmure saxa solent. Vidi contermina ripae 554 cum gregibus stabula alta trahi: nec fortibus illic 555 profuit armentis, nec equis velocibus esse. 556 Multa quoque hic torrens nivibus de monte solutis 557 corpora turbineo iuvenalia flumine mersit. 558 Tutior est requies, solito dum flumina currant 559 limite, dum tenues capiat suus alveus undas.” 560 Adnuit Aegides, “utar” que “Acheloe, domoque 561 consilioque tuo” respondit; et usus utroque est. 562 Pumice multicavo nec levibus atria tophis 563 structa subit: molli tellus erat umida musco, 564 summa lacunabant alterno murice conchae. 565 Iamque duas lucis partes Hyperione menso 566 discubuere toris Theseus comitesque laborum: 567 hac Ixionides, illa Troezenius heros 568 parte Lelex, raris iam sparsus tempora canis, 569 quosque alios parili fuerat dignatus honore 570 amnis Acarnanum, laetissimus hospite tanto. 571 Protinus adpositas nudae vestigia nymphae 572 instruxere epulis mensas dapibusque remotis 573 in gemma posuere merum. Tum maximus heros, 574 aequora prospiciens oculis subiecta, “quis” inquit 575 “ille locus?” digitoque ostendit, “et insula nomen 576 quod gerit illa, doce: quamquam non una videtur.” 577 Amnis ad haec “non est” inquit “quod cernitis, unum: 578 quinque iacent terrae: spatium discrimina fallit. 579 Quoque minus spretae factum mirere Dianae, 580 naides hae fuerant. Quae cum bis quinque iuvencos 581 mactassent rurisque deos ad sacra vocassent, 582 inmemores nostri festas duxere choreas. 583 Intumui, quantusque feror, cum plurimus umquam, 584 tantus eram, pariterque animis inmanis et undis 585 a silvis silvas et ab arvis arva revelli 586 cumque loco nymphas, memores tum denique nostri, 587 in freta provolvi. Fluctus nosterque marisque 588 continuam diduxit humum partesque resolvit 589 in totidem, mediis quot cernis Echinadas undis. 590 Ut tamen ipse vides, procul en procul una recessit 591 insula, grata mihi; Perimelen navita dicit. 592 Huic ego virgineum dilectae nomen ademi. 593 Quod pater Hippodamas aegre tulit inque profundum 594 propulit e scopulo periturae corpora natae. 595 Excepi nantemque ferens “o proxima mundi 596 regna vagae” dixi “sortite, tridentifer, undae, 601 adfer opem mersaeque precor, feritate paterna 602 da, Neptune, locum; vel sit locus ipsa licebit.” 609 Dum loquor, amplexa est artus nova terra natantes, 610 et gravis increvit mutatis insula membris. 611 Amnis ab his tacuit. Factum mirabile cunctos 612 moverat: inridet credentes, utque deorum 613 spretor erat mentisque ferox, Ixione natus 614 “ficta refers nimiumque putas Acheloe potentes 615 esse deos” dixit, “si dant adimuntque figuras.” 616 Obstipuere omnes nec talia dicta probarunt, 617 ante omnesque Lelex, animo maturus et aevo, 618 sic ait: “Inmensa est finemque potentia caeli 619 non habet, et quidquid superi voluere, peractum est. 620 Quoque minus dubites, tiliae contermina quercus 621 collibus est Phrygiis modico circumdata muro. 622 Ipse locum vidi; nam me Pelopeia Pittheus 623 misit in arva, suo quondam regnata parenti. 624 Haud procul hinc stagnum est, tellus habitabilis olim, 625 nunc celebres mergis fulicisque palustribus undae. 626 Iuppiter huc specie mortali cumque parente 627 venit Atlantiades positis caducifer alis. 628 Mille domos adiere locum requiemque petentes, 629 mille domos clausere serae. Tamen una recepit, 630 parva quidem, stipulis et canna tecta palustri; 631 sed pia Baucis anus parilique aetate Philemon 632 illa sunt annis iuncti iuvenalibus, illa 633 consenuere casa paupertatemque fatendo 634 effecere levem nec iniqua mente ferendo. 635 Nec refert, dominos illic famulosne requiras: 636 tota domus duo sunt, idem parentque iubentque. 637 Ergo ubi caelicolae parvos tetigere penates 638 submissoque humiles intrarunt vertice postes, 639 membra senex posito iussit relevare sedili, 640 quo superiniecit textum rude sedula Baucis. 641 Inque foco tepidum cinerem dimovit et ignes 642 suscitat hesternos foliisque et cortice sicco 643 nutrit et ad flammas anima producit anili. 644 Multifidasque faces ramaliaque arida tecto 645 detulit et minuit parvoque admovit aeno. 646 Quodque suus coniunx riguo conlegerat horto, 647 truncat holus foliis; furca levat illa bicorni 648 sordida terga suis nigro pendentia tigno 649 servatoque diu resecat de tergore partem 650 exiguam sectamque domat ferventibus undis. 651 Interea medias fallunt sermonibus horas 655 concutiuntque torum de molli fluminis ulva 656 impositum lecto sponda pedibusque salignis. 657 Vestibus hunc velant, quas non nisi tempore festo 658 sternere consuerant: sed et haec vilisque vetusque 659 vestis erat, lecto non indignanda saligno. 660 Accubuere dei. Mensam succincta tremensque 661 ponit anus, mensae sed erat pes tertius impar. 662 Testa parem fecit. Quae postquam subdita clivum 663 sustulit, aequatam mentae tersere virentes. 664 Ponitur hic bicolor sincerae baca Minervae 665 conditaque in liquida corna autumnalia faece 666 intibaque et radix et lactis massa coacti 667 ovaque non acri leviter versata favilla, 668 omnia fictilibus. Post haec caelatus eodem 669 sistitur argento crater fabricataque fago 670 pocula, qua cava sunt, flaventibus inlita ceris. 671 Parva mora est, epulasque foci misere calentes, 672 nec longae rursus referuntur vina senectae 673 dantque locum mensis paulum seducta secundis. 674 Hic nux, hic mixta est rugosis carica palmis 675 prunaque et in patulis redolentia mala canistris 676 et de purpureis conlectae vitibus uvae. 677 Candidus in medio favus est. Super omnia vultus 678 accessere boni nec iners pauperque voluntas. 679 Interea totiens haustum cratera repleri 680 sponte sua per seque vident succrescere vina: 681 attoniti novitate pavent manibusque supinis 682 concipiunt Baucisque preces timidusque Philemon 683 et veniam dapibus nullisque paratibus orant. 684 Unicus anser erat, minimae custodia villae: 685 quem dis hospitibus domini mactare parabant. 686 Ille celer penna tardos aetate fatigat 687 eluditque diu tandemque est visus ad ipsos 688 confugisse deos. Superi vetuere necari 689 “di” que “sumus, meritasque luet vicinia poenas 690 impia” dixerunt; “vobis inmunibus huius 691 esse mali dabitur. Modo vestra relinquite tecta 692 ac nostros comitate gradus et in ardua montis 693 ite simul.” Parent ambo baculisque levati 694 nituntur longo vestigia ponere clivo. 695 Tantum aberant summo, quantum semel ire sagitta 696 missa potest: flexere oculos et mersa palude 697 cetera prospiciunt, tantum sua tecta manere. 698 Dumque ea mirantur, dum deflent fata suorum, 699 illa vetus, dominis etiam casa parva duobus 700 vertitur in templum: furcas subiere columnae, 701 stramina flavescunt, aurataque tecta videntur 702 caelataeque fores adopertaque marmore tellus. 703 Talia tum placido Saturnius edidit ore: 704 “Dicite, iuste senex et femina coniuge iusto 705 digna, quid optetis.” Cum Baucide pauca locutus 706 iudicium superis aperit commune Philemon: 707 “Esse sacerdotes delubraque vestra tueri 708 poscimus; et quoniam concordes egimus annos, 709 auferat hora duos eadem, ne coniugis umquam 710 busta meae videam neu sim tumulandus ab illa.” 711 Vota fides sequitur. Templi tutela fuere, 712 donec vita data est. Annis aevoque soluti 713 ante gradus sacros cum starent forte locique 714 narrarent casus, frondere Philemona Baucis, 715 Baucida conspexit senior frondere Philemon 716 Iamque super geminos crescente cacumine vultus 717 mutua, dum licuit reddebant dicta “vale” que 718 “o coniunx” dixere simul, simul abdita texit 719 ora frutex. Ostendit adhuc Thyneius illic 720 incola de gemino vicinos corpore truncos. 721 Haec mihi non vani (neque erat cur fallere vellent) 722 narravere senes: equidem pendentia vidi 723 serta super ramos, ponensque recentia dixi 724 “cura deum di sint, et qui coluere colantur.”” 725 Desierat cunctosque et res et moverat auctor, 726 Thesea praecipue. Quem facta audire volentem 727 mira deum, innixus cubito Calydonius amnis 728 talibus adloquitur: “Sunt, o fortissime, quorum 729 forma semel mota est et in hoc renovamine mansit, 730 sunt, quibus in plures ius est transire figuras, 731 ut tibi, complexi terram maris incola, Proteu. 732 Nam modo te iuvenem, modo te videre leonem; 733 nunc violentus aper, nunc, quem tetigisse timerent, 734 anguis eras, modo te faciebant cornua taurum. 735 Saepe lapis poteras, arbor quoque saepe videri; 736 interdum, faciem liquidarum imitatus aquarum, 737 flumen eras, interdum undis contrarius ignis. 738 Nec minus Autolyci coniunx, Erysichthone nata, 739 iuris habet. Pater huius erat, qui numina divum 740 sperneret et nullos aris adoleret odores. 741 Ille etiam Cereale nemus violasse securi 742 dicitur et lucos ferro temerasse vetustos. 743 Stabat in his ingens annoso robore quercus, 744 una nemus; vittae mediam memoresque tabellae 745 sertaque cingebant, voti argumenta potentis. 746 Saepe sub hac dryades festas duxere choreas, 747 saepe etiam manibus nexis ex ordine trunci 748 circuiere modum, mensuraque roboris ulnas 749 quinque ter implebat. Nec non et cetera tantum 750 silva sub hac, silva quantum fuit herba sub omni. 751 Non tamen idcirco ferrum Triopeius illa 752 abstinuit famulosque iubet succidere sacrum 753 robur; et ut iussos cunctari vidit, ab uno 754 edidit haec rapta sceleratus verba securi: 755 “Non dilecta deae solum, sed et ipsa licebit 756 sit dea, iam tanget frondente cacumine terram.” 757 Dixit, et obliquos dum telum librat in ictus, 758 contremuit gemitumque dedit Deoia quercus: 759 et pariter frondes, pariter pallescere glandes 760 coepere ac longi pallorem ducere rami. 761 Cuius ut in trunco fecit manus impia vulnus, 762 haud aliter fluxit discusso cortice sanguis, 763 quam solet, ante aras ingens ubi victima taurus 764 concidit, abrupta cruor e cervice profundi. 765 Obstipuere omnes, aliquisque ex omnibus audet 766 deterrere nefas saevamque inhibere bipennem. 767 Adspicit hunc “mentis” que “piae cape praemia!” dixit 768 Thessalus, inque virum convertit ab arbore ferrum 769 detruncatque caput repetitaque robora caedit, 770 redditus et medio sonus est de robore talis: 771 “Nympha sub hoc ego sum Cereri gratissima ligno, 772 quae tibi factorum poenas instare tuorum 773 vaticinor moriens, nostri solacia leti.” 774 Persequitur scelus ille suum, labefactaque tandem 775 ictibus innumeris adductaque funibus arbor 776 corruit et multam prostravit pondere silvam. 777 Attonitae dryades damno nemorumque suoque, 778 omnes germanae, Cererem cum vestibus atris 779 maerentes adeunt poenamque Erysichthonis orant. 780 Adnuit his capitisque sui pulcherrima motu 781 concussit gravidis oneratos messibus agros. 782 Moliturque genus poenae miserabile, si non 783 ille suis esset nulli miserabilis actis, 784 pestifera lacerare Fame. Quae quatenus ipsi 785 non adeunda deae est (neque enim Cereremque Famemque 786 fata coire sinunt), montani numinis unam 787 talibus agrestem compellat oreada dictis: 788 “Est locus extremis Scythiae glacialis in oris, 789 triste solum, sterilis, sine fruge, sine arbore tellus; 790 Frigus iners illic habitant Pallorque Tremorque 791 et ieiuna Fames. Ea se in praecordia condat 792 sacrilegi scelerata iube; nec copia rerum 793 vincat eam, superetque meas certamine vires. 794 Neve viae spatium te terreat, accipe currus, 795 accipe quos frenis alte moderere dracones.” 796 Et dedit. Illa dato subvecta per aera curru 797 devenit in Scythiam rigidique cacumine montis 798 (Caucason appellant) serpentum colla levavit 799 quaesitamque Famem lapidoso vidit in agro 800 unguibus et raras vellentem dentibus herbas. 801 Hirtus erat crinis, cava lumina, pallor in ore, 802 labra incana situ, scabrae rubigine fauces, 803 dura cutis, per quam spectari viscera possent; 804 ossa sub incurvis exstabant arida lumbis, 805 ventris erat pro ventre locus, pendere putares 806 pectus et a spinae tantummodo crate teneri. 807 Auxerat articulos macies, genuumque tumebat 808 orbis, et inmodico prodibant tubere tali. 809 Hanc procul ut vidit (neque enim est accedere iuxta 810 ausa), refert mandata deae: paulumque morata, 811 quamquam aberat longe, quamquam modo venerat illuc, 812 visa tamen sensisse famem retroque dracones 813 egit in Haemoniam, versis sublimis habenis. 814 Dicta Fames Cereris, quamvis contraria semper 815 illius est operi, peragit. Perque aera vento 816 ad iussam delata domum est et protinus intrat 817 sacrilegi thalamos altoque sopore solutum 818 (noctis enim tempus) geminis amplectitur ulnis: 819 seque viro inspirat faucesque et pectus et ora 820 adflat et in vacuis spargit ieiunia venis. 821 Functaque mandato fecundum deserit orbem 822 inque domos inopes adsueta revertitur antra. 823 Lenis adhuc somnus placidis Erysichthona pennis 824 mulcebat: petit ille dapes sub imagine somni 825 oraque vana movet dentemque in dente fatigat 826 exercetque cibo delusum guttur inani 827 proque epulis tenues nequiquam devorat auras. 828 Ut vero est expulsa quies, furit ardor edendi 829 perque avidas fauces incensaque viscera regnat. 830 Nec mora, quod pontus, quod terra, quod educat aer, 831 poscit et adpositis queritur ieiunia mensis 832 inque epulis epulas quaerit; quodque urbibus esse 833 quodque satis poterat populo, non sufficit uni, 834 plusque cupit, quo plura suam demittit in alvum. 835 Utque fretum recipit de tota flumina terra 836 nec satiatur aquis peregrinosque ebibit amnes, 837 utque rapax ignis non umquam alimenta recusat 838 innumerasque faces cremat et, quo copia maior 839 est data, plura petit turbaque voracior ipsa est: 840 sic epulas omnes Erysichthonis ora profani 841 accipiunt poscuntque simul. Cibus omnis in illo 842 causa cibi est, semperque locus fit inanis edendo. 843 Iamque fame patrias altaque voragine ventris 844 attenuarat opes, sed inattenuata manebat 845 tum quoque dira fames, implacataeque vigebat 846 flamma gulae. Tandem, demisso in viscera censu, 847 filia restabat, non illo digna parente. 848 Hanc quoque vendit inops. Dominum generosa recusat 849 et vicina suas tendens super aequora palmas 850 “eripe me domino; qui raptae praemia nobis 851 virginitatis habes” ait. Haec Neptunus habebat. 852 Qui prece non spreta, quamvis modo visa sequenti 853 esset ero, formamque novat vultumque virilem 854 induit et cultus piscem capientibus aptos. 855 Hanc dominus spectans “o qui pendentia parvo 856 aera cibo celas, moderator harundinis,” inquit 857 “sic mare compositum, sic sit tibi piscis in unda 858 credulus et nullos, nisi fixus, sentiat hamos: 859 quae modo cum vili turbatis veste capillis 860 litore in hoc steterat (nam stantem in litore vidi), 861 dic ubi sit: neque enim vestigia longius exstant.” 862 Illa dei munus bene cedere sensit et a se 863 se quaeri gaudens, his est resecuta rogantem: 864 “Quisquis es, ignoscas; in nullam lumina partem 865 gurgite ab hoc flexi studioque operatus inhaesi. 866 Quoque minus dubites, sic has deus aequoris artes 867 adiuvet, ut nemo iamdudum litore in isto, 868 me tamen excepto, nec femina constitit ulla.” 869 Credidit et verso dominus pede pressit harenam 870 elususque abiit: illi sua reddita forma est. 871 Ast ubi habere suam transformia corpora sensit, 872 saepe pater dominis Triopeida tradit. At illa 873 nunc equa, nunc ales, modo bos, modo cervus abibat 874 praebebatque avido non iusta alimenta parenti. 875 Vis tamen illa mali postquam consumpserat omnem 876 materiam dederatque gravi nova pabula morbo, 877 ipse suos artus lacero divellere morsu 878 coepit et infelix minuendo corpus alebat. 879 Quid moror externis? Etiam mihi nempe novandi est 880 corporis, o iuvenis, numero finita potestas. 881 Nam modo qui nunc sum videor, modo flector in anguem, 882 armenti modo dux vires in cornua sumo, — 883 cornua, dum potui! nunc pars caret altera telo 884 frontis, ut ipse vides.” Gemitus sunt verba secuti. === book 9 === 1 Quae gemitus truncaeque deo Neptunius heros 2 causa rogat frontis, cum sic Calydonius amnis 3 coepit inornatos redimitus harundine crines: 4 “Triste petis munus. Quis enim sua proelia victus 5 commemorare velit? Referam tamen ordine. Nec tam 6 turpe fuit vinci, quam contendisse decorum est, 7 magnaque dat nobis tantus solacia victor. 8 Nomine siqua suo fando pervenit ad aures 9 Deianira tuas—quondam pulcherrima virgo 10 multorumque fuit spes invidiosa procorum. 11 Cum quibus ut soceri domus est intrata petiti, 12 “accipe me generum,” dixi “Parthaone nate:” 13 dixit et Alcides. Alii cessere duobus. 14 Ille Iovem socerum dare se famamque laborum 15 et superata suae referebat iussa novercae. 16 Contra ego “turpe deum mortali cedere” dixi 17 (nondum erat ille deus), “regem me cernis aquarum 18 cursibus obliquis inter tua regna fluentum. 19 Nec gener externis hospes tibi missus ab oris, 20 sed popularis ero et rerum pars una tuarum. 21 Tantum ne noceat, quod me nec regia Iuno 22 odit et omnis abest iussorum poena laborum. 23 Nam, quo te iactas, Alcmena nate, creatum, 24 Iuppiter aut falsus pater est, aut crimine verus. 25 Matris adulterio patrem petis. Elige, fictum 26 esse Iovem malis, an te per dedecus ortum.” 27 Talia dicentem iamdudum lumine torvo 28 spectat et accensae non fortiter imperat irae 29 verbaque tot reddit: “Melior mihi dextera lingua. 30 Dummodo pugnando superem, tu vince loquendo,” 31 congrediturque ferox. Puduit modo magna locutum 32 cedere: reieci viridem de corpore vestem 33 bracchiaque opposui tenuique a pectore varas 34 in statione manus et pugnae membra paravi. 35 Ille cavis hausto spargit me pulvere palmis 36 inque vicem fulvae tactu flavescit harenae. 37 Et modo cervicem, modo crura micantia captat, 38 aut captare putes, omnique a parte lacessit. 39 Me mea defendit gravitas frustraque petebar, 40 haud secus ac moles, quam magno murmure fluctus 41 oppugnant: manet illa suoque est pondere tuta. 42 Digredimur paulum rursusque ad bella coimus, 43 inque gradu stetimus, certi non cedere; eratque 44 cum pede pes iunctus, totoque ego pectore pronus 45 et digitos digitis et frontem fronte premebam. 46 Non aliter vidi fortes concurrere tauros, 47 cum pretium pugnae toto nitidissima saltu 48 expetitur coniunx: spectant armenta paventque 49 nescia, quem maneat tanti victoria regni. 50 Ter sine profectu voluit nitentia contra 51 reicere Alcides a se mea pectora; quarto 52 excutit amplexus adductaque bracchia solvit, 53 inpulsumque manu (certum est mihi vera fateri) 54 protinus avertit tergoque onerosus inhaesit. 55 Siqua fides neque ficta mihi nunc gloria voce 56 quaeritur, inposito pressus mihi monte videbar. 57 Vix tamen inserui sudore fluentia multo 58 bracchia, vix solvi duros a corpore nexus: 59 instat anhelanti prohibetque resumere vires, 60 et cervice mea potitur. Tum denique tellus 61 pressa genu nostro est, et harenas ore momordi. 62 Inferior virtute meas divertor ad artes, 63 elaborque viro longum formatus in anguem. 64 Qui postquam flexos sinuavi corpus in orbes 65 cumque fero movi linguam stridore bisulcam, 66 risit et inludens nostras Tirynthius artes 67 “cunarum labor est angues superare mearum,” 68 dixit “et ut vincas alios, Acheloe, dracones, 69 pars quota Lernaeae serpens eris unus echidnae? 70 Vulneribus fecunda suis erat illa, nec ullum 71 de centum numero caput est inpune recisum, 72 quin gemino cervix herede valentior esset. 73 Hanc ego ramosam natis e caede colubris 74 crescentemque malo domui domitamque reclusi. 75 Quid fore te credas, falsum qui versus in anguem 76 arma aliena moves, quem forma precaria celat?” 77 Dixerat, et summo digitorum vincula collo 78 inicit: angebar ceu guttura forcipe pressus, 79 pollicibusque meas pugnabam evellere fauces. 80 Sic quoque devicto restabat tertia tauri 81 forma trucis: tauro mutatus membra rebello. 82 Induit ille toris a laeva parte lacertos, 83 admissumque trahens sequitur depressaque dura 84 cornua figit humo meque alta sternit harena. 85 Nec satis hoc fuerat: rigidum fera dextera cornu 86 dum tenet, infregit truncaque a fronte revellit. 87 Naides hoc, pomis et odoro flore repletum, 88 sacrarunt, divesque meo Bona Copia cornu est.” 89 Dixerat, et nymphe ritu succincta Dianae, 90 una ministrarum, fusis utrimque capillis, 91 incessit totumque tulit praedivite cornu 92 autumnum et mensas, felicia poma, secundas. 93 Lux subit, et primo feriente cacumina sole 94 discedunt iuvenes: neque enim dum flumina pacem 95 et placidos habeant lapsus totaeque residant, 96 opperiuntur, aquae. Vultus Achelous agrestes 97 et lacerum cornu mediis caput abdidit undis. 98 Hunc tamen ablati domuit iactura decoris, 99 cetera sospes habet; capitis quoque fronde saligna 100 aut super inposita celatur harundine damnum. 101 At te, Nesse ferox, eiusdem virginis ardor 102 perdiderat volucri traiectum terga sagitta. 103 Namque nova repetens patrios cum coniuge muros 104 venerat Eueni rapidas Iove natus ad undas. 105 Uberior solito, nimbis hiemalibus auctus 106 verticibusque frequens erat atque inpervius amnis. 107 Intrepidum pro se, curam de coniuge agentem 108 Nessus adit, membrisque valens scitusque vadorum, 109 “officio” que “meo ripa sistetur in illa 110 haec,” ait “Alcide. Tu viribus utere nando!” 111 pallentemque metu fluviumque ipsumque timentem 112 tradidit Aonius pavidam Calydonida Nesso. 113 Mox, ut erat, pharetraque gravis spolioque leonis 114 (nam clavam et curvos trans ripam miserat arcus), 115 “quandoquidem coepi, superentur flumina!” dixit, 116 nec dubitat nec, qua sit clementissimus amnis, 117 quaerit et obsequio deferri spernit aquarum. 118 Iamque tenens ripam, missos cum tolleret arcus, 119 coniugis agnovit vocem: Nessoque paranti 120 fallere depositum “quo te fiducia” clamat 121 “vana pedum, violente, rapit? Tibi, Nesse biformis, 122 dicimus. Exaudi nec res intercipe nostras! 123 Si te nulla mei reverentia movit, at orbes 124 concubitus vetitos poterant inhibere paterni. 125 Haud tamen effugies, quamvis ope fidis equina: 126 vulnere, non pedibus te consequar.” Ultima dicta 127 res probat, et missa fugientia terga sagitta 128 traicit: exstabat ferrum de pectore aduncum. 129 Quod simul evulsum est, sanguis per utrumque foramen 130 emicuit mixtus Lernaei tabe veneni. 131 Excipit hunc Nessus “neque enim moriemur inulti” 132 secum ait et calido velamina tincta cruore 133 dat munus raptae velut inritamen amoris. 134 Longa fuit medii mora temporis, actaque magni 135 Herculis inplerant terras odiumque novercae. 136 Victor ab Oechalia Cenaeo sacra parabat 137 vota Iovi, cum Fama loquax praecessit ad aures, 138 Deianira, tuas, quae veris addere falsa 139 gaudet et e minimo sua per mendacia crescit, 140 Amphitryoniaden Ioles ardore teneri. 141 Credit amans, venerisque novae perterrita fama 142 indulsit primo lacrimis flendoque dolorem 143 diffudit miseranda suum; mox deinde “quid autem 144 flemus?” ait “paelex lacrimis laetabitur istis. 145 Quae quoniam adveniet, properandum aliquidque novandum est, 146 dum licet et nondum thalamos tenet altera nostros. 147 Conquerar an sileam? Repetam Calydona morerne? 148 Excedam tectis an, si nihil amplius, obstem? 149 Quid si me, Meleagre, tuam memor esse sororem 150 forte paro facinus, quantumque iniuria possit 151 femineusque dolor, iugulata paelice testor?” 152 In cursus animus varios abit: omnibus illis 153 praetulit inbutam Nesseo sanguine vestem 154 mittere, quae vires defecto reddat amori. 155 Ignaroque Lichae, quid tradat, nescia, luctus 156 ipsa suos tradit blandisque (miserrima!) verbis, 157 dona det illa viro, mandat. Capit inscius heros 158 induiturque umeris Lernaeae virus echidnae. 159 Tura dabat primis et verba precantia flammis 160 vinaque marmoreas patera fundebat in aras: 161 incaluit vis illa mali resolutaque flammis 162 Herculeos abiit late dilapsa per artus. 163 Dum potuit, solita gemitum virtute repressit; 164 victa malis postquam est patientia, reppulit aras 165 inplevitque suis nemorosam vocibus Oeten. 166 Nec mora, letiferam conatur scindere vestem: 167 qua trahitur, trahit illa cutem, foedumque relatu, 168 aut haeret membris frustra temptata revelli, 169 aut laceros artus et grandia detegit ossa. 170 Ipse cruor, gelido ceu quondam lamina candens 171 tincta lacu, stridit coquiturque ardente veneno. 172 Nec modus est: sorbent avidae praecordia flammae, 173 caeruleusque fluit toto de corpore sudor, 174 ambustique sonant nervi: caecaque medullis 175 tabe liquefactis tollens ad sidera palmas 176 “cladibus,” exclamat “Saturnia, pascere nostris, 177 pascere et hanc pestem specta, crudelis, ab alto 178 corque ferum satia. Vel si miserandus et hosti, 179 hoc est, si tibi sum, diris cruciatibus aegram 180 invisamque animam natamque laboribus aufer: 181 hoc mihi munus erit; decet haec dare dona novercam. 182 Ergo ego foedantem peregrino templa cruore 183 Busirin domui saevoque alimenta parentis 184 Antaeo eripui? Nec me pastoris Hiberi 185 forma triplex, nec forma triplex tua, Cerbere, movit? 186 Vosne, manus, validi pressistis cornua tauri? 187 Vestrum opus Elis habet, vestrum Stymphalides undae 188 Partheniumque nemus? Vestra virtute relatus 189 Thermodontiaco caelatus balteus auro 190 pomaque ab insomni concustodita dracone? 191 Nec mihi Centauri potuere resistere, nec mi 192 Arcadiae vastator aper? Nec profuit hydrae 193 crescere per damnum geminasque resumere vires? 194 Quid tum? Thracis equos humano sanguine pingues 195 plenaque corporibus laceris praesepia vidi 196 visaque deieci dominumque ipsosque peremi. 197 His elisa iacet moles Nemeaea lacertis, 198 hac caelum cervice tuli. Defessa iubendo est 199 saeva Iovis coniunx: ego sum indefessus agendo. 200 Sed nova pestis adest, cui nec virtute resisti 201 nec telis armisque potest. Pulmonibus errat 202 ignis edax imis perque omnes pascitur artus. 203 At valet Eurystheus!—et sunt qui credere possint 204 esse deos!” Dixit, perque altam saucius Oeten 205 haud aliter graditur, quam si venabula taurus 206 corpore fixa gerat, factique refugerit auctor. 207 Saepe illum gemitus edentem, saepe frementem, 208 saepe retemptantem totas infringere vestes 209 sternentemque trabes irascentemque videres 210 montibus aut patrio tendentem bracchia caelo. 211 Ecce Lichan trepidum latitantem rupe cavata 212 adspicit, utque dolor rabiem conlegerat omnem, 213 “tune, Licha,” dixit “feralia dona dedisti? 214 Tune meae necis auctor eris?” Tremit ille pavetque 215 pallidus et timide verba excusantia dicit. 216 Dicentem genibusque manus adhibere parantem 217 corripit Alcides et terque quaterque rotatum 218 mittit in Euboicas tormento fortius undas. 219 Ille per aerias pendens induruit auras, 220 utque ferunt imbres gelidis concrescere ventis, 221 inde nives fieri, nivibus quoque molle rotatis 222 adstringi et spissa glomerari grandine corpus: 223 sic illum validis iactum per inane lacertis 224 exsanguemque metu nec quicquam umoris habentem 225 in rigidos versum silices prior edidit aetas. 226 Nunc quoque in Euboico scopulus brevis eminet alto 227 gurgite et humanae servat vestigia formae; 228 quem, quasi sensurum, nautae calcare verentur 229 appellantque Lichan.—At tu, Iovis inclita proles, 230 arboribus caesis, quas ardua gesserat Oete, 231 inque pyram structis, arcum pharetramque capacem 232 regnaque visuras iterum Troiana sagittas 233 ferre iubes Poeante satum. Quo flamma ministro est 234 subdita; dumque avidis comprenditur ignibus agger, 235 congeriem silvae Nemeaeo vellere summam 236 sternis et inposita clavae cervice recumbis, 237 haud alio vultu, quam si conviva iaceres 238 inter plena meri redimitus pocula sertis. 239 Iamque valens et in omne latus diffusa sonabat 240 securosque artus contemptoremque petebat 241 flamma suum; timuere dei pro vindice terrae. 242 Quos ita (sensit enim) laeto Saturnius ore 243 Iuppiter adloquitur: “Nostra est timor iste voluptas, 244 o superi, totoque libens mihi pectore grator, 245 quod memoris populi dicor rectorque paterque, 246 et mea progenies vestro quoque tuta favore est. 247 Nam quamquam ipsius datis hoc inmanibus actis, 248 obligor ipse tamen. Sed enim ne pectora vano 249 fida metu paveant: Oetaeas spernite flammas! 250 Omnia qui vicit, vincet, quos cernitis, ignes 251 nec nisi materna Vulcanum parte potentem 252 sentiet: aeternum est a me quod traxit et expers 253 atque inmune necis nullaque domabile flamma. 254 Idque ego defunctum terra caelestibus oris 255 accipiam, cunctisque meum laetabile factum 256 dis fore confido. Siquis tamen Hercule, siquis 257 forte deo doliturus erit, data praemia nolet, 258 sed meruisse dari sciet invitusque probabit.” 259 Adsensere dei: coniunx quoque regia visa est 260 cetera non duro, duro tamen ultima vultu 261 dicta tulisse Iovis seque indoluisse notatam. 262 Interea quodcumque fuit populabile flammae 263 Mulciber abstulerat, nec cognoscenda remansit 264 Herculis effigies; nec quicquam ab imagine ductum 265 matris habet, tantumque Iovis vestigia servat. 266 Utque novus serpens posita cum pelle senecta 267 luxuriare solet squamaque nitere recenti, 268 sic, ubi mortales Tirynthius exuit artus, 269 parte sui meliore viget maiorque videri 270 coepit et augusta fieri gravitate verendus. 271 Quem pater omnipotens inter cava nubila raptum 272 quadriiugo curru radiantibus intulit astris. 273 Sensit Atlas pondus.—Neque adhuc Stheneleius iras 274 solverat Eurystheus odiumque in prole paternum 275 exercebat atrox. At longis anxia curis 276 Argolis Alcmene, questus ubi ponat aniles, 277 cui referat nati testatos orbe labores, 278 cuive suos casus, Iolen habet. Herculis illam 279 imperiis thalamoque animoque receperat Hyllus 280 inpleratque uterum generoso semine, cum sic 281 incipit Alcmene: “Faveant tibi numina saltem 282 conripiantque moras, tum cum matura vocabis 283 praepositam timidis parientibus Ilithyiam, 284 quam mihi difficilem Iunonis gratia fecit. 285 Namque laboriferi cum iam natalis adesset 286 Herculis et decimum premeretur sidere signum, 287 tendebat gravitas uterum mihi, quodque ferebam, 288 tantum erat, ut posses auctorem dicere tecti 289 ponderis esse Iovem. Nec iam tolerare labores 290 ulterius poteram: quin nunc quoque frigidus artus, 291 dum loquor, horror habet, parsque est meminisse doloris. 292 Septem ego per noctes, totidem cruciata diebus, 293 fessa malis tendensque ad caelum bracchia magno 294 Lucinam Nixosque pares clamore vocabam. 295 Illa quidem venit, sed praecorrupta meumque 296 quae donare caput Iunoni vellet iniquae. 297 Utque meos audit gemitus, subsedit in illa 298 ante fores ara dextroque a poplite laevum 299 pressa genu digitis inter se pectine iunctis 300 sustinuit partus. Tacita quoque carmina voce 301 dixit, et inceptos tenuerunt carmina partus. 302 Nitor et ingrato facio convicia demens 303 vana Iovi cupioque mori moturaque duros 304 verba queror silices. Matres Cadmeides adsunt 305 votaque suscipiunt exhortanturque dolentem. 306 Una ministrarum, media de plebe, Galanthis, 307 flava comas, aderat, faciendis strenua iussis, 308 officiis dilecta suis. Ea sensit iniqua 309 nescio quid Iunone geri, dumque exit et intrat 310 saepe fores, divam residentem vidit in ara 311 bracchiaque in genibus digitis conexa tenentem, 312 et “quaecumque es,” ait “dominae gratare: levata est 313 Argolis Alcmene potiturque puerpera voto.” 314 Exsiluit iunctasque manus pavefacta remisit 315 diva potens uteri: vinclis levor ipsa remissis. 316 Numine decepto risisse Galanthida fama est: 317 ridentem prensamque ipsis dea saeva capillis 318 traxit, et e terra corpus relevare volentem 319 arcuit inque pedes mutavit bracchia primos. 320 Strenuitas antiqua manet, nec terga colorem 321 amisere suum: forma est diversa priori. 322 Quae quia mendaci parientem iuverat ore, 323 ore parit nostrasque domos, ut et ante, frequentat.” 324 Dixit, et admonitu veteris commota ministrae 325 ingemuit. Quam sic nurus est adfata dolentem: 326 “Te tamen, o genetrix, alienae sanguine vestro 327 rapta movet facies. Quid si tibi mira sororis 328 fata meae referam? quamquam lacrimaeque dolorque 329 impediunt prohibentque loqui. Fuit unica matri 330 (me pater ex alia genuit) notissima forma 331 Oechalidum Dryope. Quam virginitate carentem 332 vimque dei passam Delphos Delumque tenentis 333 excipit Andraemon, et habetur coniuge felix. 334 Est lacus adclivis devexo margine formam 335 litoris efficiens: summum myrteta coronant. 336 Venerat huc Dryope fatorum nescia, quoque 337 indignere magis, nymphis latura coronas; 338 inque sinu puerum, qui nondum impleverat annum, 339 dulce ferebat onus tepidique ope lactis alebat. 340 Haud procul a stagno Tyrios imitata colores 341 in spem bacarum florebat aquatica lotos. 342 Carpserat hinc Dryope, quos oblectamina nato 343 porrigeret, flores, et idem factura videbar 344 (namque aderam): vidi guttas e flore cruentas 345 decidere et tremulo ramos horrore moveri. 346 Scilicet, ut referunt tardi nunc denique agrestes, 347 Lotis in hanc nymphe, fugiens obscena Priapi, 348 contulerat versos servato nomine, vultus. 349 Nescierat soror hoc. Quae cum perterrita retro 350 ire et adoratis vellet discedere nymphis, 351 haeserunt radice pedes. Convellere pugnat, 352 nec quicquam nisi summa movet. Subcrescit ab imo 353 totaque paulatim lentus premit inguina cortex. 354 Ut vidit, conata manu laniare capillos, 355 fronde manum implevit: frondes caput omne tenebant. 356 At puer Amphissos (namque hoc avus Eurytus illi 357 addiderat nomen) materna rigescere sentit 358 ubera, nec sequitur ducentem lacteus umor. 359 Spectatrix aderam facti crudelis opemque 360 non poteram tibi ferre, soror; quantumque valebam, 361 crescentem truncum ramosque amplexa morabar 362 et, fateor, volui sub eodem cortice condi. 363 Ecce vir Andraemon genitorque miserrimus adsunt 364 et quaerunt Dryopen: Dryopen quaerentibus illis 365 ostendi loton. Tepido dant oscula ligno 366 adfusique suae radicibus arboris haerent. 367 Nil nisi iam faciem, quod non foret arbor, habebat 368 cara soror: lacrimae misero de corpore factis 369 inrorant foliis, et, dum licet oraque praestant 370 vocis iter, tales effundit in aera questus: 371 “Siqua fides miseris, hoc me per numina iuro 372 non meruisse nefas: patior sine crimine poenam. 373 Viximus innocuae: si mentior, arida perdam 374 quas habeo, frondes et caesa securibus urar. 375 Hunc tamen infantem maternis demite ramis 376 et date nutrici; nostraque sub arbore saepe 377 lac facitote bibat nostraque sub arbore ludat! 378 Cumque loqui poterit, matrem facitote salutet, 379 et tristis dicat “latet hoc in stipite mater.” 380 Stagna tamen timeat nec carpat ab arbore flores, 381 et frutices omnes corpus putet esse deorum! 382 Care vale coniunx, et tu, germana, paterque! 383 Qui, siqua est pietas, ab acutae vulnere falcis, 384 a pecoris morsu frondes defendite nostras. 385 Et quoniam mihi fas ad vos incumbere non est, 386 erigite huc artus et ad oscula nostra venite, 387 dum tangi possunt, parvumque attollite natum. 388 Plura loqui nequeo. Nam iam per candida mollis 389 colla liber serpit, summoque cacumine condor. 390 Ex oculis removete manus: sine munere vestro 391 contegat inductus morientia lumina cortex!” 392 Desierant simul ora loqui, simul esse, diuque 393 corpore mutato rami caluere recentes.” 394 Dumque refert Iole factum mirabile, dumque 395 Eurytidos lacrimas admoto pollice siccat 396 Alcmene (flet et ipsa tamen), conpescuit omnem 397 res nova tristitiam. Nam limine constitit alto 398 paene puer dubiaque tegens lanugine malas 399 ora reformatus primos Iolaus in annos. 400 Hoc illi dederat Iunonia muneris Hebe, 401 victa viri precibus. Quae cum iurare pararet 402 dona tributuram post hunc se talia nulli, 403 non est passa Themis: “Nam iam discordia Thebae 404 bella movent” dixit “Capaneusque nisi ab Iove vinci 405 haud poterit, fientque pares in vulnere fratres, 406 subductaque suos manes tellure videbit 407 vivus adhuc vates; ultusque parente parentem 408 natus erit facto pius et sceleratus eodem; 409 attonitusque malis exsul mentisque domusque, 410 vultibus Eumenidum matrisque agitabitur umbris, 411 donec eum coniunx fatale poposcerit aurum, 412 cognatumque latus Phegeius hauserit ensis. 413 Tum demum magno petet hos Acheloia supplex 414 ab Iove Callirhoe natis infantibus annos 415 neve necem sinat esse diu victoris inultam, 416 Iuppiter his motus privignae dona nurusque 417 praecipiet facietque viros inpubibus annis.” 418 Haec ubi faticano venturi praescia dixit 419 ore Themis, vario superi sermone fremebant, 420 et “cur non aliis eadem dare dona liceret” 421 murmur erat: queritur veteres Pallantias annos 422 coniugis esse sui, queritur canescere mitis 423 Iasiona Ceres, repetitum Mulciber aevum 424 poscit Erichthonio. Venerem quoque cura futuri 425 tangit et Anchisae renovare paciscitur annos. 426 Cui studeat, deus omnis habet, crescitque favore 427 turbida seditio, donec sua Iuppiter ora 428 solvit et “o nostri siqua est reverentia,” dixit 429 “quo ruitis? Tantumne aliquis sibi posse videtur, 430 fata quoque ut superet? Fatis Iolaus in annos, 431 quos egit, rediit, fatis iuvenescere debent 432 Callirhoe geniti, non ambitione nec armis. 433 Vos etiam, quoque hoc animo meliore feratis, 434 me quoque fata regunt. Quae si mutare valerem, 435 nec nostrum seri curvarent Aeacon anni, 436 perpetuumque aevi florem Rhadamanthus haberet 437 cum Minoe meo, qui propter amara senectae 438 pondera despicitur nec quo prius ordine regnat.” 439 Dicta Iovis movere deos, nec sustinet ullus, 440 cum videat fessos Rhadamanthon et Aeacon annis 441 et Minoa, queri. Qui, dum fuit integer aevi, 442 terruerat magnas ipso quoque nomine gentes. 443 Tunc erat invalidus Deionidenque iuventae 444 robore Miletum Phoeboque parente superbum 445 pertimuit credensque suis insurgere regnis, 446 haud tamen est patriis arcere penatibus ausus. 447 Sponte fugis, Milete, tua, celerique carina 448 Aegaeas metiris aquas et in Aside terra 449 moenia constituis positoris habentia nomen. 450 Hic tibi, dum sequitur patriae curvamina ripae, 451 filia Maeandri totiens redeuntis eodem 452 cognita Cyanee, praestantia corpora forma, 453 Byblida cum Cauno, prolem est enixa gemellam. 454 Byblis in exemplo est, ut ament concessa puellae: 455 Byblis Apollinei correpta cupidine fratris: 456 non soror ut fratrem, nec qua debebat, amabat. 457 Illa quidem primo nullos intellegit ignes 458 nec peccare putat, quod saepius oscula iungat, 459 quod sua fraterno circumdet bracchia collo, 460 mendacique diu pietatis fallitur umbra. 461 Paulatim declinat amor, visuraque fratrem 462 culta venit nimiumque cupit formosa videri 463 et siqua est illic formosior, invidet illi. 464 Sed nondum manifesta sibi est nullumque sub illo 465 igne facit votum: verumtamen aestuat intus. 466 Iam dominum appellat, iam nomina sanguinis odit: 467 Byblida iam mavult, quam se vocet ille sororem. 468 Spes tamen obscenas animo demittere non est 469 ausa suo vigilans: placida resoluta quiete 470 saepe videt, quod amat; visa est quoque iungere fratri 471 corpus et erubuit, quamvis sopita iacebat. 472 Somnus abit: silet illa diu repetitque quietis 473 ipsa suae speciem dubiaque ita mente profatur: 474 “Me miseram! tacitae quid vult sibi noctis imago? 475 Quam nolim rata sit! cur haec ego somnia vidi? 476 Ille quidem est oculis quamvis formosus iniquis 477 et placet, et possim, si non sit frater, amare, 478 et me dignus erat. Verum nocet esse sororem.— 479 Dummodo tale nihil vigilans committere temptem, 480 saepe licet simili redeat sub imagine somnus! 481 testis abest somno, nec abest imitata voluptas. 482 Pro! Venus et tenera volucer cum matre Cupido, 483 gaudia quanta tuli! quam me manifesta libido 484 contigit! ut iacui totis resoluta medullis! 485 ut meminisse iuvat! quamvis brevis illa voluptas 486 noxque fuit praeceps et coeptis invida nostris. 487 O ego, si liceat mutato nomine iungi, 488 quam bene, Caune, tuo poteram nurus esse parenti! 489 quam bene, Caune, meo poteras gener esse parenti! 490 Omnia, di facerent, essent communia nobis, 491 praeter avos: tu me vellem generosior esses! 492 Nescioquam facies igitur, pulcherrime, matrem: 493 at mihi, quae male sum quos tu sortita parentes, 494 nil nisi frater eris. Quod obest, id habebimus unum. 495 Quid mihi significant ergo mea visa?—quod autem 496 somnia pondus habent?—an habent et somnia pondus? 497 Di melius!—di nempe suas habuere sorores: 498 Sic Saturnus Opem iunctam sibi sanguine duxit, 499 Oceanus Tethyn, Iunonem rector Olympi. 500 Sunt superis sua iura! Quid ad caelestia ritus 501 exigere humanos diversaque foedera tempto? 502 Aut nostro vetitus de corde fugabitur ardor, 503 aut hoc si nequeo, peream, precor, ante toroque 504 mortua conponar, positaeque det oscula frater.— 505 Et tamen arbitrium quaerit res ista duorum. 506 Finge placere mihi: scelus esse videbitur illi! 507 At non Aeolidae thalamos timuere sororum! 508 Unde sed hos novi? Cur haec exempla paravi? 509 Quo feror? Obscenae procul hinc discedite flammae, 510 nec, nisi qua fas est germanae, frater ametur!— 511 Si tamen ipse mei captus prior esset amore, 512 forsitan illius possem indulgere furori. 513 Ergo ego, quae fueram non reiectura petentem, 514 ipsa petam! Poterisne loqui? poterisne fateri? 515 Coget amor: potero! vel, si pudor ora tenebit, 516 littera celatos arcana fatebitur ignis: 517 hoc placet, haec dubiam vicit sententia mentem.” 518 In latus erigitur cubitoque innixa sinistro 519 “viderit: insanos” inquit “fateamur amores. 520 Ei mihi! quo labor? quem mens mea concipit ignem?” 521 et meditata manu componit verba trementi: 522 dextra tenet ferrum, vacuam tenet altera ceram. 523 Incipit et dubitat, scribit damnatque tabellas 524 et notat et delet, mutat culpatque probatque, 525 inque vicem sumptas ponit positasque resumit. 526 Quid velit ignorat; quidquid factura videtur, 527 displicet. In vultu est audacia mixta pudori. 528 Scripta “soror” fuerat, visum est delere sororem 529 verbaque correctis incidere talia ceris: 530 “Quam, nisi tu dederis, non est habitura salutem, 531 hanc tibi mittit amans: pudet, a! pudet edere nomen. 532 Et si, quid cupiam, quaeris, sine nomine vellem 533 posset agi mea causa meo, nec cognita Byblis 534 ante forem, quam spes votorum certa fuisset. 535 Esse quidem laesi poterat tibi pectoris index 536 et color et macies et vultus et umida saepe 537 lumina nec causa suspiria mota patenti 538 et crebri amplexus, et quae, si forte notasti, 539 oscula sentiri non esse sororia possent: 540 ipsa tamen, quamvis animo grave vulnus habebam, 541 quamvis intus erat furor igneus, omnia feci 542 (sunt mihi di testes), ut tandem sanior essem, 543 pugnavique diu violenta Cupidinis arma 544 effugere infelix et plus, quam ferre puellam 545 posse putes, ego dura tuli. Superata fateri 546 cogor opemque tuam timidis exposcere votis. 547 Tu servare potes, tu perdere solus amantem: 548 elige, utrum facias! Non hoc inimica precatur, 549 sed quae, cum tibi sit iunctissima, iunctior esse 550 expetit et vinclo tecum propiore ligari. 551 Iura senes norint et, quid liceatque nefasque 552 fasque sit, inquirant legumque examina servent: 553 conveniens Venus est annis temeraria nostris! 554 Quid liceat, nescimus adhuc et cuncta licere 555 credimus et sequimur magnorum exempla deorum. 556 Nec nos aut durus pater aut reverentia famae 557 aut timor impediet (tantum sit causa timendi!). 558 Dulcia fraterno sub nomine furta tegemus: 559 est mihi libertas tecum secreta loquendi, 560 et damus amplexus et iungimus oscula coram, 561 quantum est, quod desit? Miserere fatentis amores 562 et non fassurae, nisi cogeret ultimus ardor, 563 neve merere meo subscribi causa sepulcro!” 564 Talia nequiquam perarantem plena reliquit 565 cera manum, summusque in margine versus adhaesit. 566 Protinus inpressa signat sua crimina gemma, 567 quam tinxit lacrimis (linguam defecerat umor), 568 deque suis unum famulis pudibunda vocavit 569 et pavidum blandita “fer has, fidissime, nostro”— 570 dixit, et adiecit longo post tempore “fratri.” 571 Cum daret, elapsae manibus cecidere tabellae. 572 Omine turbata est: misit tamen. Apta minister 573 tempora nactus adit traditque latentia verba. 574 Attonitus subita iuvenis Maeandrius ira 575 proicit acceptas lecta sibi parte tabellas 576 vixque manus retinens trepidantis ab ore ministri 577 “dum licet, o vetitae scelerate libidinis auctor, 578 effuge!” ait: “qui, si nostrum tua fata pudorem 579 non traherent secum, poenas mihi morte dedisses.” 580 Ille fugit pavidus dominaeque ferocia Cauni 581 dicta refert. Palles audita, Bybli, repulsa, 582 et pavet obsessum glaciali frigore corpus. 583 Mens tamen ut rediit, pariter rediere furores, 584 linguaque vix tales icto dedit aere voces: 585 “Et merito! quid enim temeraria vulneris huius 586 indicium feci? Quid, quae celanda fuerunt, 587 tam cito commisi properatis verba tabellis? 588 Ante erat ambiguis animi sententia dictis 589 praetemptanda mihi. Ne non sequeretur euntem, 590 parte aliqua veli, qualis foret aura, notare 591 debueram tutoque mari decurrere, quae nunc 592 non exploratis inplevi lintea ventis. 593 Auferor in scopulos igitur subversaque toto 594 obruor oceano, neque habent mea vela recursus. 595 Quid quod et ominibus certis prohibebar amori 596 indulgere meo, tum cum mihi ferre iubenti 597 excidit et fecit spes nostras cera caducas? 598 Nonne vel illa dies fuerat vel tota voluntas, 599 sed potius mutanda dies? Deus ipse monebat 600 signaque certa dabat, si non male sana fuissem. 601 Et tamen ipsa loqui, nec me committere cerae 602 debueram praesensque meos aperire furores 603 (vidisset lacrimas, vultum vidisset amantis!), 604 plura loqui poteram, quam quae cepere tabellae. 605 Invito potui circumdare bracchia collo 606 et, si reicerer, potui moritura videri 607 amplectique pedes adfusaque poscere vitam. 608 Omnia fecissem, quorum si singula duram 609 flectere non poterant, potuissent omnia, mentem. 610 Forsitan et missi sit quaedam culpa ministri: 611 non adiit apte nec legit idonea, credo, 612 tempora nec petiit horamque animumque vacantem. 613 Haec nocuere mihi. Neque enim est de tigride natus 614 nec rigidas silices solidumve in pectore ferrum 615 aut adamanta gerit nec lac bibit ille leaenae. 616 Vincetur! Repetendus erit, nec taedia coepti 617 ulla mei capiam, dum spiritus iste manebit. 618 Nam primum, si facta mihi revocare liceret, 619 non coepisse fuit: coepta expugnare secundum est. 620 Quippe nec ille potest, ut iam mea vota relinquam, 621 non tamen ausorum semper memor esse meorum, 622 et, quia desierim, leviter voluisse videbor 623 aut etiam temptasse illum insidiisque petisse; 624 vel certe non hoc, qui plurimus urget et urit 625 pectora nostra, deo, sed victa libidine credar. 626 Denique iam nequeo nil commisisse nefandum. 627 Et scripsi et petii: temerata est nostra voluntas; 628 ut nihil adiciam, non possum innoxia dici. 629 Quod superest, multum est in vota, in crimina parvum.” 630 Dixit, et (incertae tanta est discordia mentis) 631 cum pigeat temptasse, libet temptare: modumque 632 exit et infelix committit saepe repelli. 633 Mox ubi finis abest, patriam fugit ille nefasque 634 inque peregrina ponit nova moenia terra. 635 Tum vero maestam tota Miletida mente 636 defecisse ferunt, tum vero a pectore vestem 637 diripuit planxitque suos furibunda lacertos. 638 Iamque palam est demens inconcessamque fatetur 639 spem veneris, siquidem patriam invisosque penates 640 deserit et profugi sequitur vestigia fratris. 641 Utque tuo motae, proles Semeleia, thyrso 642 Ismariae celebrant repetita triennia bacchae, 643 Byblida non aliter latos ululasse per agros 644 Bubasides videre nurus. Quibus illa relictis 645 Caras et armiferos Lelegas Lyciamque pererrat. 646 Iam Cragon et Limyren Xanthique reliquerat undas, 647 quoque Chimaera iugo mediis in partibus ignem, 648 pectus et ora leae, caudam serpentis habebat; 649 deficiunt silvae, cum tu lassata sequendo 650 concidis et dura positis tellure capillis, 651 Bybli, iaces frondesque tuo premis ore caducas. 652 Saepe etiam nymphae teneris Lelegeides ulnis 653 tollere conantur; saepe, ut medeatur amori, 654 praecipiunt surdaeque adhibent solacia menti: 655 muta iacet viridesque suis tenet unguibus herbas 656 Byblis, et umectat lacrimarum gramina rivus. 657 Naidas his venam, quae numquam arescere posset, 658 subposuisse ferunt: quid enim dare maius habebant? 659 Protinus, ut secto piceae de cortice guttae, 660 utve tenax gravida manat tellure bitumen, 661 utve sub adventu spirantis lene favoni 662 sole remollescit, quae frigore constitit, unda, 663 sic lacrimis consumpta suis Phoebeia Byblis 664 vertitur in fontem, qui nunc quoque vallibus illis 665 nomen habet dominae nigraque sub ilice manat. 666 Fama novi centum Cretaeas forsitan urbes 667 implesset monstri, si non miracula nuper 668 Iphide mutata Crete propiora tulisset. 669 Proxima Cnosiaco nam quondam Phaestia regno 670 progenuit tellus ignotum nomine Ligdum, 671 ingenua de plebe virum. Nec census in illo 672 nobilitate sua maior, sed vita fidesque 673 inculpata fuit. Gravidae qui coniugis aures 674 vocibus his monuit, cum iam prope partus adesset: 675 “Quae voveam, duo sunt; minimo ut relevere dolore, 676 utque marem parias; onerosior altera sors est, 677 et vires fortuna negat. Quod abominor, ergo 678 edita forte tuo fuerit si femina partu, 679 (invitus mando: pietas, ignosce!) necetur.” 680 Dixerat, et lacrimis vultus lavere profusis, 681 tam qui mandabat, quam cui mandata dabantur. 682 Sed tamen usque suum vanis Telethusa maritum 683 sollicitat precibus, ne spem sibi ponat in arto. 684 Certa sua est Ligdo sententia. Iamque ferendo 685 vix erat illa gravem maturo pondere ventrem, 686 cum medio noctis spatio sub imagine somni 687 Inachis ante torum, pompa comitata sacrorum, 688 aut stetit aut visa est. Inerant lunaria fronti 689 cornua cum spicis nitido flaventibus auro 690 et regale decus. Cum qua latrator Anubis 691 sanctaque Bubastis variusque coloribus Apis, 692 quique premit vocem digitoque silentia suadet, 693 sistraque erant numquamque satis quaesitus Osiris 694 plenaque somniferis serpens peregrina venenis. 695 Tum velut excussam somno et manifesta videntem 696 sic adfata dea est: “Pars o Telethusa mearum, 697 pone graves curas mandataque falle mariti. 698 Nec dubita, cum te partu Lucina levarit, 699 tollere quidquid erit. Dea sum auxiliaris opemque 700 exorata fero, nec te coluisse quereris 701 ingratum numen.” Monuit thalamoque recessit. 702 Laeta toro surgit purasque ad sidera supplex 703 Cressa manus tollens, rata sint sua visa, precatur. 704 Ut dolor increvit, seque ipsum pondus in auras 705 expulit et nata est ignaro femina patre, 706 iussit ali mater puerum mentita: fidemque 707 res habuit, neque erat ficti nisi conscia nutrix. 708 Vota pater solvit nomenque inponit avitum: 709 Iphis avus fuerat. Gavisa est nomine mater, 710 quod commune foret nec quemquam falleret illo. 711 Inde incepta pia mendacia fraude latebant: 712 cultus erat pueri, facies, quam sive puellae, 713 sive dares puero, fuerat formosus uterque. 714 Tertius interea decimo successerat annus, 715 cum pater, Iphi, tibi flavam despondet Ianthen, 716 inter Phaestiadas quae laudatissima formae 717 dote fuit virgo, Dictaeo nata Teleste. 718 Par aetas, par forma fuit, primasque magistris 719 accepere artes, elementa aetatis, ab isdem. 720 Hinc amor ambarum tetigit rude pectus et aequum 721 vulnus utrique dedit. Sed erat fiducia dispar: 722 coniugium pactaeque exspectat tempora taedae 723 quamque virum putat esse, virum fore credit Ianthe; 724 Iphis amat, qua posse frui desperat, et auget 725 hoc ipsum flammas, ardetque in virgine virgo; 726 vixque tenens lacrimas “quis me manet exitus” inquit, 727 “cognita quam nulli, quam prodigiosa novaeque 728 cura tenet Veneris? Si di mihi parcere vellent, 730 naturale malum saltem et de more dedissent. 731 Nec vaccam vaccae, nec equas amor urit equarum: 732 urit oves aries, sequitur sua femina cervum. 733 Sic et aves coeunt, interque animalia cuncta 734 femina femineo conrepta cupidine nulla est. 735 Vellem nulla forem! Ne non tamen omnia Crete 736 monstra ferat, taurum dilexit filia Solis, 737 femina nempe marem: meus est furiosior illo, 738 si verum profitemur, amor! Tamen illa secuta est 739 spem Veneris, tamen illa dolis et imagine vaccae 740 passa bovem est, et erat, qui deciperetur adulter! 741 Huc licet e toto sollertia confluat orbe, 742 ipse licet revolet ceratis Daedalus alis, 743 quid faciet? Num me puerum de virgine doctis 744 artibus efficiet? num te mutabit, Ianthe? 745 Quin animum firmas, teque ipsa reconligis, Iphi, 746 consiliique inopes et stultos excutis ignes? 747 Quid sis nata, vide, nisi te quoque decipis ipsa, 748 et pete quod fas est, et ama quod femina debes! 749 Spes est, quae capiat, spes est, quae pascit amorem: 750 hanc tibi res adimit. Non te custodia caro 751 arcet ab amplexu nec cauti cura mariti, 752 non patris asperitas, non se negat ipsa roganti: 753 nec tamen est potienda tibi, nec, ut omnia fiant, 754 esse potes felix, ut dique hominesque laborent. 755 Nunc quoque votorum nulla est pars vana meorum, 756 dique mihi faciles, quidquid valuere, dederunt; 757 quodque ego, vult genitor, vult ipsa socerque futurus. 758 At non vult natura, potentior omnibus istis, 759 quae mihi sola nocet. Venit ecce optabile tempus, 760 luxque iugalis adest, et iam mea fiet Ianthe— 761 nec mihi continget: mediis sitiemus in undis. 762 Pronuba quid Iuno, quid ad haec, Hymenaee, venitis 763 sacra, quibus qui ducat abest, ubi nubimus ambae?” 764 Pressit ab his vocem. Nec lenius altera virgo 765 aestuat, utque celer venias, Hymenaee, precatur. 766 Quod petit haec, Telethusa timens modo tempora differt, 767 nunc ficto languore moram trahit, omina saepe 768 visaque causatur. Sed iam consumpserat omnem 769 materiam ficti, dilataque tempora taedae 770 institerant, unusque dies restabat. At illa 771 crinalem capiti vittam nataeque sibique 772 detrahit et passis aram complexa capillis 773 “Isi, Paraetonium Mareoticaque arva Pharonque 774 quae colis et septem digestum in cornua Nilum: 775 fer, precor” inquit “opem nostroque medere timori! 776 Te, dea, te quondam tuaque haec insignia vidi 777 cunctaque cognovi, sonitum comitantiaque aera 778 sistrorum, memorique animo tua iussa notavi. 779 Quod videt haec lucem, quod non ego punior, ecce 780 consilium munusque tuum est. Miserere duarum 781 auxilioque iuva!” Lacrimae sunt verba secutae. 782 Visa dea est movisse suas (et moverat) aras, 783 et templi tremuere fores, imitataque lunam 784 cornua fulserunt, crepuitque sonabile sistrum. 785 Non secura quidem, fausto tamen omine laeta 786 mater abit templo: sequitur comes Iphis euntem, 787 quam solita est, maiore gradu, nec candor in ore 788 permanet, et vires augentur, et acrior ipse est 789 vultus, et incomptis brevior mensura capillis, 790 plusque vigoris adest, habuit quam femina. Nam quae 791 femina nuper eras, puer es. Date munera templis 792 nec timida gaudete fide! Dant munera templis, 793 addunt et titulum; titulus breve carmen habebat: 794 DONA PUER SOLVIT QUAE FEMINA VOVERAT IPHIS 795 Postera lux radiis latum patefecerat orbem, 796 cum Venus et Iuno sociosque Hymenaeus ad ignes 797 conveniunt, potiturque sua puer Iphis Ianthe. === book 10 === 1 Inde per inmensum croceo velatus amictu 2 aethera digreditur Ciconumque Hymenaeus ad oras 3 tendit et Orphea nequiquam voce vocatur. 4 Adfuit ille quidem, sed nec sollemnia verba 5 nec laetos vultus nec felix attulit omen. 6 Fax quoque, quam tenuit, lacrimoso stridula fumo 7 usque fuit nullosque invenit motibus ignes. 8 Exitus auspicio gravior: nam nupta per herbas 9 dum nova naiadum turba comitata vagatur, 10 occidit in talum serpentis dente recepto. 11 Quam satis ad superas postquam Rhodopeius auras 12 deflevit vates, ne non temptaret et umbras, 13 ad Styga Taenaria est ausus descendere porta; 14 perque leves populos simulacraque functa sepulcro 15 Persephonen adiit inamoenaque regna tenentem 16 umbrarum dominum. Pulsisque ad carmina nervis 17 sic ait: “O positi sub terra numina mundi, 18 in quem reccidimus, quidquid mortale creamur, 19 si licet et falsi positis ambagibus oris 20 vera loqui sinitis, non huc, ut opaca viderem 21 Tartara, descendi, nec uti villosa colubris 22 terna Medusaei vincirem guttura monstri: 23 causa viae est coniunx, in quam calcata venenum 24 vipera diffudit crescentesque abstulit annos. 25 Posse pati volui nec me temptasse negabo: 26 vicit Amor. Supera deus hic bene notus in ora est, 27 an sit et hic, dubito. Sed et hic tamen auguror esse; 28 famaque si veteris non est mentita rapinae, 29 vos quoque iunxit Amor. Per ego haec loca plena timoris, 30 per chaos hoc ingens vastique silentia regni, 31 Eurydices, oro, properata retexite fata. 32 Omnia debemur vobis, paulumque morati 33 serius aut citius sedem properamus ad unam. 34 Tendimus huc omnes, haec est domus ultima, vosque 35 humani generis longissima regna tenetis. 36 Haec quoque, cum iustos matura peregerit annos, 37 iuris erit vestri: pro munere poscimus usum. 38 Quod si fata negant veniam pro coniuge, certum est 39 nolle redire mihi: leto gaudete duorum.” 40 Talia dicentem nervosque ad verba moventem 41 exsangues flebant animae: nec Tantalus undam 42 captavit refugam, stupuitque Ixionis orbis, 43 nec carpsere iecur volucres, urnisque vacarunt 44 Belides, inque tuo sedisti, Sisyphe, saxo. 45 Tunc primum lacrimis victarum carmine fama est 46 Eumenidum maduisse genas. Nec regia coniunx 47 sustinet oranti nec qui regit ima negare, 48 Eurydicenque vocant. Umbras erat illa recentes 49 inter et incessit passu de vulnere tardo. 50 Hanc simul et legem Rhodopeius accipit Orpheus, 51 ne flectat retro sua lumina, donec Avernas 52 exierit valles: aut inrita dona futura. 53 Carpitur acclivis per muta silentia trames, 54 arduus, obscurus, caligine densus opaca. 55 Nec procul afuerunt telluris margine summae: 56 hic, ne deficeret, metuens avidusque videndi 57 flexit amans oculos; et protinus illa relapsa est, 58 bracchiaque intendens prendique et prendere certans 59 nil nisi cedentes infelix arripit auras. 60 Iamque iterum moriens non est de coniuge quicquam 61 questa suo: quid enim nisi se quereretur amatam? 62 Supremumque “vale,” quod iam vix auribus ille 63 acciperet, dixit revolutaque rursus eodem est. 64 Non aliter stupuit gemina nece coniugis Orpheus, 65 quam tria qui timidus, medio portante catenas, 66 colla canis vidit, quem non pavor ante reliquit, 67 quam natura prior, saxo per corpus oborto; 68 quique in se crimen traxit voluitque videri 69 Olenos esse nocens, tuque, o confisa figurae, 70 infelix Lethaea, tuae, iunctissima quondam 71 pectora, nunc lapides, quos umida sustinet Ide. 72 Orantem frustraque iterum transire volentem 73 portitor arcuerat. Septem tamen ille diebus 74 squalidus in ripa Cereris sine munere sedit: 75 cura dolorque animi lacrimaeque alimenta fuere. 76 Esse deos Erebi crudeles questus, in altam 77 se recipit Rhodopen pulsumque aquilonibus Haemum. 78 Tertius aequoreis inclusum piscibus annum 79 finierat Titan, omnemque refugerat Orpheus 80 femineam venerem, seu quod male cesserat illi, 81 sive fidem dederat. Multas tamen ardor habebat 82 iungere se vati, multae doluere repulsae. 83 Ille etiam Thracum populis fuit auctor amorem 84 in teneros transferre mares citraque iuventam 85 aetatis breve ver et primos carpere flores. 86 Collis erat collemque super planissima campi 87 area, quam viridem faciebant graminis herbae. 88 Umbra loco deerat: qua postquam parte resedit 89 dis genitus vates et fila sonantia movit, 90 umbra loco venit. Non Chaonis afuit arbor. 91 non nemus Heliadum, non frondibus aesculus altis, 92 nec tiliae molles, nec fagus et innuba laurus, 93 et coryli fragiles et fraxinus utilis hastis 94 enodisque abies curvataque glandibus ilex 95 et platanus genialis acerque coloribus impar 96 amnicolaeque simul salices et aquatica lotos 97 perpetuoque virens buxum tenuesque myricae 98 et bicolor myrtus et bacis caerula tinus. 99 Vos quoque, flexipedes hederae, venistis et una 100 pampineae vites et amictae vitibus ulmi, 101 ornique et piceae pomoque onerata rubenti 102 arbutus et lentae, victoris praemia, palmae 103 et succincta comas hirsutaque vertice pinus, 104 grata deum matri; siquidem Cybeleius Attis 105 exuit hac hominem truncoque induruit illo. 106 Adfuit huic turbae metas imitata cupressus, 107 nunc arbor, puer ante deo dilectus ab illo, 108 qui citharam nervis et nervis temperat arcum. 109 Namque sacer nymphis Carthaea tenentibus arva 110 ingens cervus erat, lateque patentibus altas 111 ipse suo capiti praebebat cornibus umbras. 112 Cornua fulgebant auro, demissaque in armos 113 pendebant tereti gemmata monilia collo. 114 Bulla super frontem parvis argentea loris 115 vincta movebatur parilique aetate: nitebant 116 auribus e geminis circum cava tempora bacae. 117 Isque metu vacuus naturalique pavore 118 deposito celebrare domos mulcendaque colla 119 quamlibet ignotis manibus praebere solebat. 120 Sed tamen ante alios, Ceae pulcherrime gentis, 121 gratus erat, Cyparisse, tibi. Tu pabula cervum 122 ad nova, tu liquidi ducebas fontis ad undam, 123 tu modo nectebas varios per cornua flores, 124 nunc eques in tergo residens huc laetus et illuc 125 mollia purpureis frenabas ora capistris. 126 Aestus erat mediusque dies, solisque vapore 127 concava litorei fervebant bracchia cancri: 128 fessus in herbosa posuit sua corpora terra 129 cervus et arborea frigus ducebat ab umbra. 130 Hunc puer imprudens iaculo Cyparissus acuto 131 fixit; et ut saevo morientem vulnere vidit, 132 velle mori statuit. Quae non solacia Phoebus 133 dixit et ut leviter pro materiaque doleret, 134 admonuit! Gemit ille tamen munusque supremum 135 hoc petit a superis, ut tempore lugeat omni. 136 Iamque per inmensos egesto sanguine fletus 137 in viridem verti coeperunt membra colorem, 138 et modo qui nivea pendebant fronte capilli, 139 horrida caesaries fieri sumptoque rigore 140 sidereum gracili spectare cacumine caelum. 141 Ingemuit tristisque deus “lugebere nobis 142 lugebisque alios aderisque dolentibus” inquit. 143 Tale nemus vates attraxerat inque ferarum 144 concilio medius turba volucrumque sedebat. 145 Ut satis impulsas temptavit pollice chordas 146 et sensit varios, quamvis diversa sonarent, 147 concordare modos, hoc vocem carmine movit: 148 “Ab Iove, Musa parens, (cedunt Iovis omnia regno!) 149 carmina nostra move! Iovis est mihi saepe potestas 150 dicta prius: cecini plectro graviore Gigantas 151 sparsaque Phlegraeis victricia fulmina campis: 152 nunc opus est leviore lyra, puerosque canamus 153 dilectos superis, inconcessisque puellas 154 ignibus attonitas meruisse libidine poenam. 155 Rex superum Phrygii quondam Ganymedis amore 156 arsit, et inventum est aliquid, quod Iuppiter esse, 157 quam quod erat, mallet. Nulla tamen alite verti 158 dignatur, nisi quae posset sua fulmina ferre. 159 Nec mora, percusso mendacibus aere pennis 160 abripit Iliaden; qui nunc quoque pocula miscet 161 invitaque Iovi nectar Iunone ministrat. 162 Te quoque, Amyclide, posuisset in aethere Phoebus, 163 tristia si spatium ponendi fata dedissent. 164 Qua licet, aeternus tamen es: quotiensque repellit 165 ver hiemem piscique aries succedit aquoso, 166 tu totiens oreris viridique in caespite flores. 167 Te meus ante omnes genitor dilexit, et orbe 168 in medio positi caruerunt praeside Delphi, 169 dum deus Eurotan inmunitamque frequentat 170 Sparten. Nec citharae nec sunt in honore sagittae: 171 inmemor ipse sui non retia ferre recusat, 172 non tenuisse canes, non per iuga montis iniqui 173 ire comes, longaque alit adsuetudine flammas. 174 Iamque fere medius Titan venientis et actae 175 noctis erat spatioque pari distabat utrimque: 176 corpora veste levant et suco pinguis olivi 177 splendescunt latique ineunt certamina disci. 178 Quem prius aerias libratum Phoebus in auras 179 misit et oppositas disiecit pondere nubes. 180 Reccidit in solidam longo post tempore terram 181 pondus et exhibuit iunctam cum viribus artem. 182 Protinus imprudens actusque cupidine lusus 183 tollere Taenarides orbem properabat. At illum 184 dura repercusso subiecit verbere tellus 185 in vultus, Hyacinthe, tuos. Expalluit aeque 186 quam puer ipse deus conlapsosque excipit artus, 187 et modo te refovet, modo tristia vulnera siccat, 188 nunc animam admotis fugientem sustinet herbis. 189 Nil prosunt artes: erat inmedicabile vulnus. 190 Ut siquis violas rigidumve papaver in horto 191 liliaque infringat fulvis horrentia linguis, 192 marcida demittant subito caput illa vietum 193 nec se sustineant spectentque cacumine terram: 194 sic vultus moriens iacet, et defecta vigore 195 ipsa sibi est oneri cervix umeroque recumbit. 196 “Laberis, Oebalide, prima fraudate iuventa,” 197 Phoebus ait “videoque tuum, mea crimina, vulnus. 198 Tu dolor es facinusque meum: mea dextera leto 199 inscribenda tuo est! Ego sum tibi funeris auctor. 200 Quae mea culpa tamen? Nisi si lusisse vocari 201 culpa potest, nisi culpa potest et amasse vocari. 202 Atque utinam merito vitam tecumque liceret 203 reddere! Quod quoniam fatali lege tenemur, 204 semper eris mecum memorique haerebis in ore. 205 Te lyra pulsa manu, te carmina nostra sonabunt, 206 flosque novus scripto gemitus imitabere nostros. 207 Tempus et illud erit, quo se fortissimus heros 208 addat in hunc florem folioque legatur eodem.” 209 Talia dum vero memorantur Apollinis ore, 210 ecce cruor, qui fusus humo signaverat herbas, 211 desinit esse cruor, Tyrioque nitentior ostro 212 flos oritur formamque capit quam lilia, si non 213 purpureus color his, argenteus esset in illis. 214 Non satis hoc Phoebo est (is enim fuit auctor honoris): 215 ipse suos gemitus foliis inscribit, et AI AI 216 flos habet inscriptum, funestaque littera dicta est. 217 Nec genuisse pudet Sparten Hyacinthon, honorque 218 durat in hoc aevi, celebrandaque more priorum 219 annua praelata redeunt Hyacinthia pompa. 220 At si forte roges fecundam Amathunta metallis, 221 an genuisse velit Propoetidas, abnuat aeque 222 atque illos, gemino quondam quibus aspera cornu 223 frons erat: unde etiam nomen traxere Cerastae. 224 Ante fores horum stabat Iovis Hospitis ara; 225 ignarus sceleris quam siquis sanguine tinctam 226 advena vidisset, mactatos crederet illic 227 lactantes vitulos Amathusiacasque bidentes: 228 hospes erat caesus. Sacris offensa nefandis 229 ipsa suas urbes Ophiusiaque arva parabat 230 deserere alma Venus. “Sed quid loca grata, quid urbes 231 peccavere meae? Quod” dixit “crimen in illis? 232 Exsilio poenam potius gens impia pendat, 233 vel nece, vel siquid medium est mortisque fugaeque. 234 Idque quid esse potest, nisi versae poena figurae?” 235 Dum dubitat, quo mutet eos, ad cornua vultum 236 flexit et admonita est haec illis posse relinqui: 237 grandiaque in torvos transformat membra iuvencos. 238 Sunt tamen obscenae Venerem Propoetides ausae 239 esse negare deam. Pro quo sua, numinis ira, 240 corpora cum forma primae vulgasse feruntur: 241 utque pudor cessit sanguisque induruit oris, 242 in rigidum parvo silicem discrimine versae. 243 Quas quia Pygmalion aevum per crimen agentes 244 viderat, offensus vitiis, quae plurima menti 245 femineae natura dedit, sine coniuge caelebs 246 vivebat thalamique diu consorte carebat. 247 Interea niveum mira feliciter arte 248 sculpsit ebur formamque dedit, qua femina nasci 249 nulla potest: operisque sui concepit amorem. 250 Virginis est verae facies, quam vivere credas, 251 et, si non obstet reverentia, velle moveri: 252 ars adeo latet arte sua. Miratur et haurit 253 pectore Pygmalion simulati corporis ignes. 254 Saepe manus operi temptantes admovet, an sit 255 corpus an illud ebur: nec adhuc ebur esse fatetur. 256 Oscula dat reddique putat loquiturque tenetque, 257 et credit tactis digitos insidere membris, 258 et metuit, pressos veniat ne livor in artus. 259 Et modo blanditias adhibet, modo grata puellis 260 munera fert illi conchas teretesque lapillos 261 et parvas volucres et flores mille colorum 262 liliaque pictasque pilas et ab arbore lapsas 263 Heliadum lacrimas; ornat quoque vestibus artus, 264 dat digitis gemmas, dat longa monilia collo: 265 aure leves bacae, redimicula pectore pendent. 266 Cuncta decent: nec nuda minus formosa videtur. 267 Conlocat hanc stratis concha Sidonide tinctis 268 appellatque tori sociam, acclinataque colla 269 mollibus in plumis, tamquam sensura, reponit. 270 Festa dies Veneris tota celeberrima Cypro 271 venerat, et pandis inductae cornibus aurum 272 conciderant ictae nivea cervice iuvencae, 273 turaque fumabant: cum munere functus ad aras 274 constitit et timide, “si di dare cuncta potestis, 275 sit coniunx, opto” (non ausus “eburnea virgo” 276 dicere) Pygmalion “similis mea” dixit “eburnae.” 277 Sensit, ut ipsa suis aderat Venus aurea festis, 278 vota quid illa velint; et, amici numinis omen, 279 flamma ter accensa est apicemque per aera duxit. 280 Ut rediit, simulacra suae petit ille puellae 281 incumbensque toro dedit oscula: visa tepere est. 282 Admovet os iterum, manibus quoque pectora temptat: 283 temptatum mollescit ebur positoque rigore 284 subsidit digitis ceditque, ut Hymettia sole 285 cera remollescit tractataque pollice multas 286 flectitur in facies ipsoque fit utilis usu. 287 Dum stupet et dubie gaudet fallique veretur, 288 rursus amans rursusque manu sua vota retractat. 289 Corpus erat: saliunt temptatae pollice venae. 290 Tum vero Paphius plenissima concipit heros 291 verba, quibus Veneri grates agat, oraque tandem 292 ore suo non falsa premit: dataque oscula virgo 293 sensit et erubuit timidumque ad lumina lumen 294 attollens pariter cum caelo vidit amantem. 295 Coniugio, quod fecit, adest dea. Iamque coactis 296 cornibus in plenum noviens lunaribus orbem 297 illa Paphon genuit, de qua tenet insula nomen. 298 Editus hac ille est, qui, si sine prole fuisset, 299 inter felices Cinyras potuisset haberi. 300 Dira canam: procul hinc natae, procul este parentes! 301 Aut, mea si vestras mulcebunt carmina mentes, 302 desit in hac mihi parte fides, nec credite factum, 303 vel, si credetis, facti quoque credite poenam. 304 Si tamen admissum sinit hoc natura videri, 306 gratulor huic terrae, quod abest regionibus illis, 307 quae tantum genuere nefas. Sit dives amomo 308 cinnamaque costumque suum sudataque ligno 309 tura ferat floresque alios Panchaia tellus, 310 dum ferat et murram: tanti nova non fuit arbor. 311 Ipse negat nocuisse tibi sua tela Cupido, 312 Myrrha, facesque suas a crimine vindicat isto. 313 Stipite te Stygio tumidisque adflavit echidnis 314 e tribus una soror. Scelus est odisse parentem: 315 hic amor est odio maius scelus. Undique lecti 316 te cupiunt proceres, totoque oriente iuventus 317 ad thalami certamen adest. Ex omnibus unum 318 elige, Myrrha, virum: dum ne sit in omnibus unus. 319 Illa quidem sentit foedoque repugnat amori 320 et secum “quo mente feror? quid molior?” inquit: 321 “di, precor, et pietas sacrataque iura parentum, 322 hoc prohibete nefas scelerique resistite nostro, — 323 si tamen hoc scelus est. Sed enim damnare negatur 324 hanc venerem pietas, coeuntque animalia nullo 325 cetera delicto. Nec habetur turpe iuvencae 326 ferre patrem tergo, fit equo sua filia coniunx, 327 quasque creavit init pecudes caper, ipsaque, cuius 328 semine concepta est, ex illo concipit ales. 329 Felices, quibus ista licent! Humana malignas 330 cura dedit leges, et quod natura remittit, 331 invida iura negant. Gentes tamen esse feruntur, 332 in quibus et nato genetrix et nata parenti 333 iungitur, ut pietas geminato crescat amore. 334 Me miseram, quod non nasci mihi contigit illic, 335 fortunaque loci laedor! — Quid in ista revolvor? 336 Spes interdictae discedite! Dignus amari 337 ille, sed ut pater, est. — Ergo si filia magni 338 non essem Cinyrae, Cinyrae concumbere possem; 339 nunc quia iam meus est, non est meus, ipsaque damno 340 est mihi proximitas: aliena potentior essem. 341 Ire libet procul hinc patriaeque relinquere fines, 342 dum scelus effugiam. Retinet malus ardor amantem, 343 ut praesens spectem Cinyram tangamque loquarque 344 osculaque admoveam, si nil conceditur ultra. 345 Ultra autem spectare aliquid potes, impia virgo? 346 Et quot confundas et iura et nomina, sentis! 347 Tune eris et matris paelex et adultera patris? 348 Tune soror nati genetrixque vocabere fratris? 349 Nec metues atro crinitas angue sorores, 350 quas facibus saevis oculos atque ora petentes 351 noxia corda vident? At tu, dum corpore non es 352 passa nefas, animo ne concipe, neve potentis 353 concubitu vetito naturae pollue foedus. 354 Velle puta: res ipsa vetat. Pius ille memorque est 355 moris — et o vellem similis furor esset in illo!” 356 Dixerat, at Cinyras, quem copia digna procorum, 357 quid faciat, dubitare facit, scitatur ab ipsa 358 nominibus dictis, cuius velit esse mariti. 359 Illa silet primo, patriisque in vultibus haerens 360 aestuat et tepido suffundit lumina rore. 361 Virginei Cinyras haec credens esse timoris, 362 flere vetat siccatque genas atque oscula iungit. 363 Myrrha datis nimium gaudet: consultaque, qualem 364 optet habere virum, “similem tibi” dixit. At ille 365 non intellectam vocem conlaudat et “esto 366 tam pia semper” ait. Pietatis nomine dicto 367 demisit vultus sceleris sibi conscia virgo. 368 Noctis erat medium, curasque et corpora somnus 369 solverat. At virgo Cinyreia pervigil igni 370 carpitur indomito furiosaque vota retractat. 371 Et modo desperat, modo vult temptare, pudetque 372 et cupit, et, quid agat, non invenit. Utque securi 373 saucia trabs ingens, ubi plaga novissima restat, 374 quo cadat, in dubio est omnique a parte timetur: 375 sic animus vario labefactus vulnere nutat 376 huc levis atque illuc momentaque sumit utroque. 377 Nec modus aut requies, nisi mors, reperitur amoris. 378 Mors placet. Erigitur laqueoque innectere fauces 379 destinat et zona summo de poste revincta 380 “care vale Cinyra causamque intellege mortis!” 381 dixit et aptabat pallenti vincula collo. 382 Murmura verborum fidas nutricis ad aures 383 pervenisse ferunt limen servantis alumnae. 384 Surgit anus reseratque fores, mortisque paratae 385 instrumenta videns spatio conclamat eodem 386 seque ferit scinditque sinus ereptaque collo 387 vincula dilaniat. Tum denique flere vacavit, 388 tum dare complexus laqueique requirere causam. 389 Muta silet virgo terramque inmota tuetur 390 et deprensa dolet tardae conamina mortis. 391 Instat anus canosque suos et inania nudans 392 ubera per cunas alimentaque prima precatur, 393 ut sibi committat, quidquid dolet. Illa rogantem 394 aversata gemit. Certa est exquirere nutrix 395 nec solam spondere fidem: “dic” inquit “opemque 396 me sine ferre tibi; non est mea pigra senectus. 397 Seu furor est, habeo, quae carmine sanet et herbis, 398 sive aliquis nocuit, magico lustrabere ritu, 399 ira deum sive est, sacris placabilis ira. 400 Quid rear ulterius ? Certe fortuna domusque 401 sospes et in cursu est, vivit genetrixque paterque.” 402 Myrrha, patre audito, suspiria duxit ab imo 403 pectore. Nec nutrix etiamnum concipit ullum 404 mente nefas, aliquemque tamen praesentit amorem; 405 propositique tenax, quodcumque est, orat, ut ipsi 406 indicet, et gremio lacrimantem tollit anili 407 atque ita complectens infirmis membra lacertis 408 “sensimus,” inquit “amas! sed et hic mea (pone timorem) 409 sedulitas erit apta tibi, nec sentiet umquam 410 hoc pater.” Exsiluit gremio furibunda torumque 411 ore premens “discede, precor, miseroque pudori 412 parce!” ait. Instanti “discede, aut desine” dixit 413 “quaerere, quid doleam: scelus est, quod scire laboras.” 414 Horret anus tremulasque manus annisque metuque 415 tendit et ante pedes supplex procumbit alumnae 416 et modo blanditur, modo, si non conscia fiat, 417 terret; et indicium laquei coeptaeque minatur 418 mortis et officium commisso spondet amori. 419 Extulit illa caput lacrimisque implevit obortis 420 pectora nutricis; conataque saepe fateri 421 saepe tenet vocem, pudibundaque vestibus ora 422 texit et “o” dixit “felicem coniuge matrem!” 423 Hactenus, et gemuit. Gelidus nutricis in artus 424 ossaque (sensit enim) penetrat tremor, albaque toto 425 vertice canities rigidis stetit hirta capillis. 426 Multaque, ut excuteret diros, si posset, amores, 427 addidit: at virgo scit se non falsa moneri, 428 certa mori tamen est, si non potiatur amore. 429 “Vive,” ait haec “potiere tuo” — et, non ausa “parente” 430 dicere, conticuit promissaque numine firmat. 431 Festa piae Cereris celebrabant annua matres 432 illa, quibus nivea velatae corpora veste 433 primitias frugum dant spicea serta suarum 434 perque novem noctes venerem tactusque viriles 435 in vetitis numerant. Turba Cenchreis in illa 436 regis adest coniunx, arcanaque sacra frequentat. 437 Ergo legitima vacuus dum coniuge lectus, 438 nacta gravem vino Cinyram male sedula nutrix, 439 nomine mentito veros exponit amores 440 et faciem laudat. Quaesitis virginis annis 441 “par” ait “est Myrrhae.” Quam postquam adducere iussa est 442 utque domum rediit, “gaude mea” dixit “alumna: 443 vicimus.” Infelix non toto pectore sentit 444 laetitiam virgo, praesagaque pectora maerent; 445 sed tamen et gaudet: tanta est discordia mentis. 446 Tempus erat, quo cuncta silent, interque triones 447 flexerat obliquo plaustrum temone Bootes: 448 ad facinus venit illa suum. Fugit aurea caelo 449 luna, tegunt nigrae latitantia sidera nubes: 450 nox caret igne suo. Primus tegis, Icare, vultus 451 Erigoneque pio sacrata parentis amore. 452 Ter pedis offensi signo est revocata, ter omen 453 funereus bubo letali carmine fecit: 454 it tamen, et tenebrae minuunt noxque atra pudorem; 455 nutricisque manum laeva tenet, altera motu 456 caecum iter explorat. Thalami iam limina tangit, 457 iamque fores aperit, iam ducitur intus: at illi 458 poplite succiduo genua intremuere, fugitque 459 et color et sanguis, animusque relinquit euntem. 460 Quoque suo propior sceleri est, magis horret, et ausi 461 paenitet, et vellet non cognita posse reverti. 462 Cunctantem longaeva manu deducit et alto 463 admotam lecto cum traderet “accipe,” dixit 464 “ista tua est, Cinyra” devotaque corpora iunxit. 465 Accipit obsceno genitor sua viscera lecto 466 virgineosque metus levat hortaturque timentem. 467 Forsitan aetatis quoque nomine “filia” dixit, 468 dixit et illa “pater,” sceleri ne nomina desint. 469 Plena patris thalamis excedit et impia diro 470 semina fert utero conceptaque crimina portat. 471 Postera nox facinus geminat. Nec finis in illa est: 472 cum tandem Cinyras, avidus cognoscere amantem 473 post tot concubitus, inlato lumine vidit 474 et scelus et natam, verbisque dolore retentis 475 pendenti nitidum vagina deripit ensem. 476 Myrrha fugit, tenebrisque et caecae munere noctis 477 intercepta neci est: latosque vagata per agros 478 palmiferos Arabas Panchaeaque rura reliquit; 479 perque novem erravit redeuntis cornua lunae, 480 cum tandem terra requievit fessa Sabaea; 481 vixque uteri portabat onus. Tum nescia voti 482 atque inter mortisque metus et taedia vitae 483 est tales complexa preces: “O siqua patetis 484 numina confessis, merui nec triste recuso 485 supplicium. Sed ne violem vivosque superstes 486 mortuaque exstinctos, ambobus pellite regnis 487 mutataeque mihi vitamque necemque negate.” 488 Numen confessis aliquod patet: ultima certe 489 vota suos habuere deos. Nam crura loquentis 490 terra supervenit, ruptosque obliqua per ungues 491 porrigitur radix, longi firmamina trunci; 492 ossaque robur agunt, mediaque manente medulla 493 sanguis it in sucos, in magnos bracchia ramos, 494 in parvos digiti, duratur cortice pellis. 495 Iamque gravem crescens uterum perstrinxerat arbor 496 pectoraque obruerat collumque operire parabat, 497 non tulit illa moram venientique obvia ligno 498 subsedit mersitque suos in cortice vultus. 499 Quae quamquam amisit veteres cum corpore sensus, 500 flet tamen, et tepidae manant ex arbore guttae. 501 Est honor et lacrimis, stillataque robore murra 502 nomen erile tenet nulloque tacebitur aevo. 503 At male conceptus sub robore creverat infans 504 quaerebatque viam, qua se genetrice relicta 505 exsereret: media gravidus tumet arbore venter. 506 Tendit onus matrem: neque habent sua verba dolores, 507 nec Lucina potest parientis voce vocari. 508 Nitenti tamen est similis curvataque crebros 509 dat gemitus arbor lacrimisque cadentibus umet. 510 Constitit ad ramos mitis Lucina dolentes 511 admovitque manus et verba puerpera dixit. 512 Arbor agit rimas et fissa cortice vivum 513 reddit onus, vagitque puer; quem mollibus herbis 514 naides impositum lacrimis unxere parentis. 515 Laudaret faciem Livor quoque. Qualia namque 516 corpora nudorum tabula pinguntur Amorum, 517 talis erat: sed, ne faciat discrimina cultus, 518 aut huic adde leves, aut illi deme pharetras. 519 Labitur occulte fallitque volatilis aetas, 520 et nihil est annis velocius. Ille sorore 521 natus avoque suo, qui conditus arbore nuper, 522 nuper erat genitus, modo formosissimus infans, 523 iam iuvenis, iam vir, iam se formosior ipso est: 524 iam placet et Veneri matrisque ulciscitur ignes. 525 Namque pharetratus dum dat puer oscula matri, 526 inscius exstanti destrinxit harundine pectus. 527 Laesa manu natum dea reppulit. Altius actum 528 vulnus erat specie primoque fefellerat ipsam. 529 Capta viri forma non iam Cythereia curat 530 litora, non alto repetit Paphon aequore cinctam 531 piscosamque Gnidon gravidamve Amathunta metallis; 532 abstinet et caelo: caelo praefertur Adonis. 533 Hunc tenet, huic comes est; adsuetaque semper in umbra 534 indulgere sibi formamque augere colendo 535 per iuga, per silvas dumosaque saxa vagatur 536 fine genu vestem ritu succincta Dianae 537 hortaturque canes; tutaeque animalia praedae, 538 aut pronos lepores aut celsum in cornua cervum, 539 aut agitat dammas: a fortibus abstinet apris 540 raptoresque lupos armatosque unguibus ursos 541 vitat et armenti saturatos caede leones. 542 Te quoque, ut hos timeas, siquid prodesse monendo 543 possit, Adoni, monet, “fortis” que “fugacibus esto” 544 inquit “in audaces non est audacia tuta. 545 Parce meo, iuvenis, temerarius esse periclo, 546 neve feras, quibus arma dedit natura, lacesse, 547 stet mihi ne magno tua gloria. Non movet aetas 548 nec facies nec quae Venerem movere, leones 549 saetigerosque sues oculosque animosque ferarum. 550 Fulmen habent acres in aduncis dentibus apri, 551 impetus est fulvis et vasta leonibus ira, 552 invisumque mihi genus est.” Quae causa, roganti 553 “dicam,” ait “et veteris monstrum mirabere culpae. 554 Sed labor insolitus iam me lassavit, et ecce 555 opportuna sua blanditur populus umbra, 556 datque torum caespes; libet hac requiescere tecum” 557 (et requievit) “humo” pressitque et gramen et ipsum, 558 inque sinu iuvenis posita cervice reclinis 559 sic ait ac mediis interserit oscula verbis: 560 “Forsitan audieris aliquam certamine cursus 561 veloces superasse viros. Non fabula rumor 562 ille fuit: superabat enim; nec dicere posses, 563 laude pedum formaene bono praestantior esset. 564 Scitanti deus huic de coniuge “coniuge” dixit 565 “nil opus est, Atalanta, tibi: fuge coniugis usum! 566 nec tamen effugies teque ipsa viva carebis.” 567 Territa sorte dei per opacas innuba silvas 568 vivit et instantem turbam violenta procorum 569 condicione fugat, nec “sum potienda, nisi” inquit 570 “victa prius cursu. Pedibus contendite mecum: 571 praemia veloci coniunx thalamique dabuntur, 572 mors pretium tardis. Ea lex certaminis esto.” 573 Illa quidem inmitis: sed (tanta potentia formae est) 574 venit ad hanc legem temeraria turba procorum. 575 Sederat Hippomenes cursus spectator iniqui 576 et “petitur cuiquam per tanta pericula coniunx?” 577 dixerat ac nimios iuvenum damnarat amores. 578 Ut faciem et posito corpus velamine vidit, 579 quale meum, vel quale tuum, si femina fias, 580 obstipuit tollensque manus “ignoscite,” dixit 581 “quos modo culpavi. Nondum mihi praemia nota, 582 quae peteretis, erant.” Laudando concipit ignes 583 et, ne quis iuvenum currat velocius, optat 584 invidiaque timet. “Sed cur certaminis huius 585 intemptata mihi fortuna relinquitur?” inquit 586 “audentes deus ipse iuvat.” Dum talia secum 587 exigit Hippomenes, passu volat alite virgo. 588 Quae quamquam Scythica non setius ire sagitta 589 Aonio visa est iuveni, tamen ille decorem 590 miratur magis; et cursus facit ipse decorem. 591 Aura refert ablata citis talaria plantis, 592 tergaque iactantur crines per eburnea, quaeque 593 poplitibus suberant picto genualia limbo; 594 inque puellari corpus candore ruborem 595 traxerat, haud aliter, quam cum super atria velum 596 candida purpureum simulatas inficit umbras. 597 Dum notat haec hospes, decursa novissima meta est 598 et tegitur festa victrix Atalanta corona. 599 Dant gemitum victi penduntque ex foedere poenas. 600 Non tamen eventu iuvenis deterritus horum 601 constitit in medio, vultuque in virgine fixo 602 “quid facilem titulum superando quaeris inertes? 603 mecum confer!” ait. “Seu me fortuna potentem 604 fecerit, a tanto non indignabere vinci: 605 namque mihi genitor Megareus Onchestius, illi 606 est Neptunus avus, pronepos ego regis aquarum, 607 nec virtus citra genus est; seu vincar, habebis 608 Hippomene victo magnum et memorabile nomen.” 609 Talia dicentem molli Schoeneia vultu 610 adspicit et dubitat, superari an vincere malit. 611 Atque ita “quis deus hunc formosis” inquit “iniquus 612 perdere vult caraeque iubet discrimine vitae 613 coniugium petere hoc? Non sum, me iudice, tanti. — 614 Nec forma tangor (poteram tamen hac quoque tangi), 615 sed quod adhuc puer est: non me movet ipse, sed aetas. 616 Quid quod inest virtus et mens interrita leti? 617 Quid quod ab aequorea numeratur origine quartus? 618 Quid quod amat tantique putat conubia nostra, 619 ut pereat, si me fors illi dura negarit? 620 Dum licet, hospes, abi thalamosque relinque cruentos: 621 coniugium crudele meum est. Tibi nubere nulla 622 nolet, et optari potes a sapiente puella. — 623 Cur tamen est mihi cura tui tot iam ante peremptis? 624 Viderit! Intereat, quoniam tot caede procorum 625 admonitus non est agiturque in taedia vitae. — 626 Occidet hic igitur, voluit quia vivere mecum, 627 indignamque necem pretium patietur amoris? 628 Non erit invidiae victoria nostra ferendae. 629 Sed non culpa mea est. Utinam desistere velles, 630 aut, quoniam es demens, utinam velocior esses! 631 A! quam virgineus puerili vultus in ore est! 632 A! miser Hippomene, nollem tibi visa fuissem! 633 Vivere dignus eras. Quod si felicior essem, 634 nec mihi coniugium fata importuna negarent, 635 unus eras, cum quo sociare cubilia vellem.” 636 Dixerat; utque rudis primoque Cupidine tacta, 637 quid facit ignorans, amat et non sentit amorem. 638 Iam solitos poscunt cursus populusque paterque, 639 cum me sollicita proles Neptunia voce 640 invocat Hippomenes “Cytherea” que “comprecor, ausis 641 adsit” ait “nostris et quos dedit adiuvet ignes.” 642 Detulit aura preces ad me non invida blandas; 643 motaque sum, fateor. Nec opis mora longa dabatur. 644 Est ager, indigenae Tamasenum nomine dicunt, 645 telluris Cypriae pars optima, quam mihi prisci 646 sacravere senes templisque accedere dotem 647 hanc iussere meis. Medio nitet arbor in arvo, 648 fulva comas, fulvo ramis crepitantibus auro. 649 Hinc tria forte mea veniens decerpta ferebam 650 aurea poma manu: nullique videnda nisi ipsi 651 Hippomenen adii docuique, quis usus in illis. 652 Signa tubae dederant, cum carcere pronus uterque 653 emicat et summam celeri pede libat harenam. 654 Posse putes illos sicco freta radere passu 655 et segetis canae stantes percurrere aristas. 656 Adiciunt animos iuveni clamorque favorque 657 verbaque dicentum: “Nunc, nunc incumbere tempus! 658 Hippomene, propera! nunc viribus utere totis! 659 pelle moram, vinces!” Dubium, Megareius heros 660 gaudeat, an virgo magis his Schoeneia dictis. 661 O quotiens, cum iam posset transire, morata est 662 spectatosque diu vultus invita reliquit! 663 Aridus e lasso veniebat anhelitus ore, 664 metaque erat longe. Tum denique de tribus unum 665 fetibus arboreis proles Neptunia misit. 666 Obstipuit virgo, nitidique cupidine pomi 667 declinat cursus aurumque volubile tollit. 668 Praeterit Hippomenes! Resonant spectacula plausu. 669 Illa moram celeri cessataque tempora cursu 670 corrigit atque iterum iuvenem post terga relinquit. 671 Et rursus pomi iactu remorata secundi 672 consequitur transitque virum. Pars ultima cursus 673 restabat; “nunc” inquit “ades, dea muneris auctor!” 674 inque latus campi, quo tardius illa rediret, 675 iecit ab obliquo nitidum iuvenaliter aurum. 676 An peteret, virgo visa est dubitare: coegi 677 tollere et adieci sublato pondera malo 678 impediique oneris pariter gravitate moraque. 679 Neve meus sermo cursu sit tardior ipso, 680 praeterita est virgo: duxit sua praemia victor. 681 Dignane, cui grates ageret, cui turis honorem 682 ferret, Adoni, fui? — nec grates inmemor egit, 683 nec mihi tura dedit. Subitam convertor in iram; 684 contemptuque dolens, ne sim spernenda futuris, 685 exemplo caveo meque ipsa exhortor in ambos. 686 Templa, deum Matri quae quondam clarus Echion 687 fecerat ex voto, nemorosis abdita silvis, 688 transibant, et iter longum requiescere suasit. 689 Illic concubitus intempestiva cupido 690 occupat Hippomenen, a numine concita nostro. 691 Luminis exigui fuerat prope templa recessus, 692 speluncae similis, nativo pumice tectus, 693 religione sacer prisca, quo multa sacerdos 694 lignea contulerat veterum simulacra deorum. 695 Hunc init et vetito temerat sacraria probro. 696 Sacra retorserunt oculos; turritaque Mater 697 an Stygia sontes dubitavit mergeret unda. 698 Poena levis visa est. Ergo modo levia fulvae 699 colla iubae velant, digiti curvantur in ungues, 700 ex umeris armi fiunt, in pectora totum 701 pondus abit, summae cauda verruntur harenae. 702 Iram vultus habet, pro verbis murmura reddunt, 703 pro thalamis celebrant silvas: aliisque timendi 704 dente premunt domito Cybeleia frena leones. 705 Hos tu, care mihi, cumque his genus omne ferarum, 706 quod non terga fugae, sed pugnae pectora praebet, 707 effuge, ne virtus tua sit damnosa duobus.” 708 Illa quidem monuit iunctisque per aera cygnis 709 carpit iter: sed stat monitis contraria virtus. 710 Forte suem latebris vestigia certa secuti 711 excivere canes, silvisque exire parantem 712 fixerat obliquo iuvenis Cinyreius ictu. 713 Protinus excussit pando venabula rostro 714 sanguine tincta suo trepidumque et tuta petentem 715 trux aper insequitur totosque sub inguine dentes 716 abdidit et fulva moribundum stravit harena. 717 Vecta levi curru medias Cytherea per auras 718 Cypron olorinis nondum pervenerat alis, 719 agnovit longe gemitum morientis et albas 720 flexit aves illuc. Utque aethere vidit ab alto 721 exanimem inque suo iactantem sanguine corpus, 722 desiluit pariterque sinum pariterque capillos 723 rupit et indignis percussit pectora palmis. 724 Questaque cum fatis “at non tamen omnia vestri 725 iuris erunt” dixit. “Luctus monimenta manebunt 726 semper, Adoni, mei, repetitaque mortis imago 727 annua plangoris peraget simulamina nostri. 728 At cruor in florem mutabitur. An tibi quondam 729 femineos artus in olentes vertere mentas, 730 Persephone, licuit: nobis Cinyreius heros 731 invidiae mutatus erit ?” — Sic fata cruorem 732 nectare odorato sparsit: qui tactus ab illo 733 intumuit sic ut fulvo perlucida caeno 734 surgere bulla solet. Nec plena longior hora 735 facta mora est, cum flos de sanguine concolor ortus, 736 qualem, quae lento celant sub cortice granum, 737 punica ferre solent. Brevis est tamen usus in illo: 738 namque male haerentem et nimia levitate caducum 739 excutiunt idem, qui praestant nomina, venti.” === book 11 === 1 Carmine dum tali silvas animosque ferarum 2 Threicius vates et saxa sequentia ducit, 3 ecce nurus Ciconum, tectae lymphata ferinis 4 pectora velleribus, tumuli de vertice cernunt 5 Orphea percussis sociantem carmina nervis. 6 E quibus una, leves iactato crine per auras, 7 “en,” ait “en hic est nostri contemptor!” et hastam 8 vatis Apollinei vocalia misit in ora, 9 quae foliis praesuta notam sine vulnere fecit; 10 alterius telum lapis est, qui missus in ipso 11 aere concentu victus vocisque lyraeque est 12 ac veluti supplex pro tam furialibus ausis 13 ante pedes iacuit. Sed enim temeraria crescunt 14 bella modusque abiit, insanaque regnat Erinys. 15 Cunctaque tela forent cantu mollita, sed ingens 16 clamor et infracto Berecyntia tibia cornu 17 tympanaque et plausus et Bacchei ululatus 18 obstrepuere sono citharae: tum denique saxa 19 non exauditi rubuerunt sanguine vatis. 20 Ac primum attonitas etiamnum voce canentis 21 innumeras volucres anguesque agmenque ferarum 22 Maenades, Orphei titulum, rapuere, theatri. 23 Inde cruentatis vertuntur in Orphea dextris 24 et coeunt ut aves, si quando luce vagantem 25 noctis avem cernunt. Structoque utrimque theatro 26 ceu matutina cervus periturus harena 27 praeda canum est, vatemque petunt et fronde virentes 28 coniciunt thyrsos non haec in munera factos. 29 Hae glaebas, illae direptos arbore ramos, 30 pars torquent silices. Neu desint tela furori, 31 forte boves presso subigebant vomere terram, 32 nec procul hinc multo fructum sudore parantes 33 dura lacertosi fodiebant arva coloni. 34 Agmine qui viso fugiunt operisque relinquunt 35 arma sui, vacuosque iacent dispersa per agros 36 sarculaque rastrique graves longique ligones. 37 Quae postquam rapuere ferae cornuque minaci 38 divulsere boves, ad vatis fata recurrunt 39 Tendentemque manus et in illo tempore primum 40 inrita dicentem nec quicquam voce moventem 41 sacrilegae perimunt. Perque os, pro Iuppiter! illud 42 auditum saxis intellectumque ferarum 43 sensibus in ventos anima exhalata recessit. 44 Te maestae volucres, Orpheu, te turba ferarum, 45 te rigidi silices, tua carmina saepe secutae 46 fleverunt silvae, positis te frondibus arbor 47 tonsa comas luxit. Lacrimis quoque flumina dicunt 48 increvisse suis, obstrusaque carbasa pullo 49 naides et dryades passosque habuere capillos. 50 Membra iacent diversa locis. Caput, Hebre, lyramque 51 excipis, et (mirum!) medio dum labitur amne, 52 flebile nescio quid queritur lyra, flebile lingua 53 murmurat exanimis, respondent flebile ripae. 54 Iamque mare invectae flumen populare relinquunt 55 et Methymnaeae potiuntur litore Lesbi. 56 Hic ferus expositum peregrinis anguis harenis 57 os petit et sparsos stillanti rore capillos. 58 Tandem Phoebus adest morsusque inferre parantem 59 arcet et in lapidem rictus serpentis apertos 60 congelat et patulos, ut erant, indurat hiatus. 61 Umbra subit terras et quae loca viderat ante, 62 cuncta recognoscit quaerensque per arva piorum 63 invenit Eurydicen cupidisque amplectitur ulnis. 64 Hic modo coniunctis spatiantur passibus ambo, 65 nunc praecedentem sequitur, nunc praevius anteit 66 Eurydicenque suam iam tutus respicit Orpheus. 67 Non impune tamen scelus hoc sinit esse Lyaeus, 68 amissoque dolens sacrorum vate suorum 69 protinus in silvis matres Edonidas omnes, 70 quae videre nefas, torta radice ligavit. 73 utque suum laqueis, quos callidus abdidit auceps, 74 crus ubi commisit volucris sensitque teneri, 75 plangitur ac trepidans adstringit vincula motu: 76 sic, ut quaeque solo defixa cohaeserat harum, 77 exsternata fugam frustra temptabat; at illam 78 lenta tenet radix exsultantemque coercet, 79 dumque ubi sint digiti, dum pes ubi, quaerit, et ungues, 80 adspicit in teretes lignum succedere suras, 81 et conata femur maerenti plangere dextra, 82 robora percussit: pectus quoque robora fiunt, 83 robora sunt umeri, porrectaque bracchia veros 84 esse putes ramos, et non fallere putando. 85 Nec satis hoc Baccho est: ipsos quoque deserit agros 86 cumque choro meliore sui vineta Timoli 87 Pactolonque petit, quamvis non aureus illo 88 tempore nec caris erat invidiosus harenis. 89 Hunc adsueta cohors satyri bacchaeque frequentant, 90 at Silenus abest: titubantem annisque meroque 91 ruricolae cepere Phryges vinctumque coronis 92 ad regem duxere Midan, cui Thracius Orpheus 93 orgia tradiderat cum Cecropio Eumolpo. 94 Quem simul agnovit socium comitemque sacrorum, 95 hospitis adventu festum genialiter egit 96 per bis quinque dies et iunctas ordine noctes. 97 Et iam stellarum sublime coegerat agmen 98 Lucifer undecimus, Lydos cum laetus in agros 99 rex venit et iuveni Silenum reddit alumno. 100 Huic deus optandi gratum, sed inutile, fecit 101 muneris arbitrium, gaudens altore recepto. 102 Ille male usurus donis ait “effice, quidquid 103 corpore contigero fulvum vertatur in aurum.” 104 Adnuit optatis nocituraque munera solvit 105 Liber, et indoluit, quod non meliora petisset. 106 Laetus abit gaudetque malo Berecyntius heros 107 pollicitique fidem tangendo singula temptat 108 Vixque sibi credens non alta fronde virentem 109 ilice detraxit virgam: virga aurea facta est. 110 Tollit humo saxum: saxum quoque palluit auro. 111 Contigit et glaebam: contactu glaeba potenti 112 massa fit. Arentes Cereris decerpsit aristas: 113 aurea messis erat. Demptum tenet arbore pomum: 114 Hesperidas donasse putes. Si postibus altis 115 admovit digitos, postes radiare videntur. 116 Ille etiam liquidis palmas ubi laverat undis, 117 unda fluens palmis Danaen eludere posset. 118 Vix spes ipse suas animo capit aurea fingens 119 omnia. Gaudenti mensas posuere ministri 120 exstructas dapibus nec tostae frugis egentes. 121 Tum vero, sive ille sua Cerealia dextra 122 munera contigerat, Cerealia dona rigebant, 123 sive dapes avido convellere dente parabat, 124 lammina fulva dapes admoto dente premebat. 125 Miscuerat puris auctorem muneris undis: 126 fusile per rictus aurum fluitare videres. 127 Attonitus novitate mali, divesque miserque, 128 effugere optat opes et, quae modo voverat, odit. 129 Copia nulla famem relevat; sitis arida guttur 130 urit, et inviso meritus torquetur ab auro 131 Ad caelumque manus et splendida bracchia tollens 132 “da veniam, Lenaee pater! peccavimus,” inquit, 133 “sed miserere, precor, speciosoque eripe damno.” 134 Mite deum numen: Bacchus peccasse fatentem 135 restituit factique fide data munera solvit 136 “Neve male optato maneas circumlitus auro, 137 vade” ait “ad magnis vicinum Sardibus amnem 138 perque iugum ripae labentibus obvius undis 139 carpe viam, donec venias ad fluminis ortus, 140 spumigeroque tuum fonti, qua plurimus exit, 141 subde caput corpusque simul, simul elue crimen.” 142 Rex iussae succedit aquae: vis aurea tinxit 143 flumen et humano de corpore cessit in amnem. 144 Nunc quoque iam veteris percepto semine venae 145 arva rigent auro madidis pallentia glaebis. 146 Ille, perosus opes, silvas et rura colebat 147 Panaque montanis habitantem semper in antris. 148 Pingue sed ingenium mansit, nocituraque, ut ante, 149 rursus erant domino stultae praecordia mentis. 150 Nam freta prospiciens late riget arduus alto 151 Tmolus in adscensu, clivoque extensus utroque 152 Sardibus hinc, illinc parvis finitur Hypaepis. 153 Pan ibi dum teneris iactat sua carmina nymphis 154 et leve cerata modulatur harundine carmen, 155 ausus Apollineos prae se contemnere cantus, 156 iudice sub Tmolo certamen venit ad impar. 157 Monte suo senior iudex consedit et aures 158 liberat arboribus: quercu coma caerula tantum 159 cingitur, et pendent circum cava tempora glandes. 160 Isque deum pecoris spectans “in indice” dixit 161 “nulla mora est.” Calamis agrestibus insonat ille 162 barbaricoque Midan (aderat nam forte canenti) 163 carmine delenit. Post hunc sacer ora retorsit 164 Tmolus ad os Phoebi: vultum sua silva secuta est. 165 Ille caput flavum lauro Parnaside vinctus 166 verrit humum Tyrio saturata murice palla, 167 instrictamque fidem gemmis et dentibus Indis 168 sustinet a laeva; tenuit manus altera plectrum. 169 Artificis status ipse fuit. Tum stamina docto 170 pollice sollicitat, quorum dulcedine captus 171 Pana iubet Tmolus citharae submittere cannas. 172 Iudicium sanctique placet sententia montis 173 omnibus, arguitur tamen atque iniusta vocatur 174 unius sermone Midae; nec Delius aures 175 humanam stolidas patitur retinere figuram, 176 sed trahit in spatium villisque albentibus implet 177 instabilesque imas facit et dat posse moveri, 178 cetera sunt hominis: partem damnatur in unam 179 induiturque aures lente gradientis aselli. 180 Ille quidem celare cupit, turpisque pudore 181 tempora purpureis temptat velare tiaris. 182 Sed solitus longos ferro resecare capillos 183 viderat hoc famulus. Qui cum nec prodere visum 184 dedecus auderet, cupiens efferre sub auras, 185 nec posset reticere tamen, secedit humumque 186 effodit et, domini quales adspexerit aures, 187 voce refert parva terraeque inmurmurat haustae, 188 indiciumque suae vocis tellure regesta 189 obruit et scrobibus tacitus discedit opertis. 190 Creber harundinibus tremulis ibi surgere lucus 191 coepit et, ut primum pleno maturuit anno, 192 prodidit agricolam: leni nam motus ab austro 193 obruta verba refert dominique coarguit aures. 194 Ultus abit Tmolo liquidumque per aera vectus 195 angustum citra pontum Nepheleidos Helles 196 Laomedonteis Latoius adstitit arvis. 197 Dextera Sigei, Rhoetei laeva profundi 198 ara Panomphaeo vetus est sacrata Tonanti. 199 Inde novae primum moliri moenia Troiae 200 Laomedonta videt susceptaque magna labore 201 crescere difficili nec opes exposcere parvas 202 cumque tridentigero tumidi genitore profundi 203 mortalem induitur formam Phrygiaeque tyranno 204 aedificat muros, pactus pro moenibus aurum. 205 Stabat opus: pretium rex infitiatur et addit, 206 perfidiae cumulum, falsis periuria verbis. 207 “Non impune feres” rector maris inquit et omnes 208 inclinavit aquas ad avarae litora Troiae, 209 inque freti formam terras complevit opesque 210 abstulit agricolis et fluctibus obruit agros. 211 Poena neque haec satis est: regis quoque filia monstro 212 poscitur aequoreo; quam dura ad saxa revinctam 213 vindicat Alcides promissaque munera, dictos 214 poscit equos, tantique operis mercede negata 215 bis periura capit superatae moenia Troiae. 216 Nec pars militiae, Telamon, sine honore recessit, 217 Hesioneque data potitur. Nam coniuge Peleus 218 clarus erat diva: nec avi magis ille superbus 219 nomine, quam soceri, siquidem Iovis esse nepoti 220 contigit haud uni, coniunx dea contigit uni. 221 Namque senex Thetidi Proteus “dea” dixerat “undae, 222 concipe: mater eris iuvenis, qui fortibus annis 223 acta patris vincet maiorque vocabitur illo.” 224 Ergo, ne quicquam mundus Iove maius haberet, 225 quamvis haud tepidos sub pectore senserat ignes, 226 Iuppiter aequoreae Thetidis conubia fugit 227 in suaque Aeaciden succedere vota nepotem 228 iussit et amplexus in virginis ire marinae. 229 Est sinus Haemoniae curvos falcatus in arcus: 230 bracchia procurrunt, ubi, si foret altior unda, 231 portus erat (summis inductum est aequor harenis); 232 litus habet solidum, quod nec vestigia servet 233 nec remoretur iter, nec opertum pendeat alga. 234 Myrtea silva subest bicoloribus obsita bacis 235 et specus in medio (natura factus an arte, 236 ambiguum, magis arte tamen), quo saepe venire 237 frenato delphine sedens, Theti, nuda solebas. 238 Illic te Peleus, ut somno vincta iacebas, 239 occupat: et quoniam precibus temptata repugnas, 240 vim parat, innectens ambobus colla lacertis. 241 Quod nisi venisses variatis saepe figuris 242 ad solitas artes, auso foret ille potitus. 243 Sed modo tu volucris (volucrem tamen ille tenebat), 244 nunc gravis arbor eras (haerebat in arbore Peleus), 245 tertia forma fuit maculosae tigridis: illa 246 territus Aeacides a corpore bracchia solvit. 247 Isque deos pelagi vino super aequora fuso 248 et pecoris fibris et fumo turis adorat, 249 donec Carpathius medio de gurgite vates 250 “Aeacide,” dixit, “thalamis potiere petitis! 251 Tu modo, cum rigido sopita quiescit in antro, 252 ignaram laqueis vincloque innecte tenaci. 253 Nec te decipiat centum mentita figuras, 254 sed preme, quidquid erit, dum, quod fuit ante, reformet!” 255 Dixerat haec Proteus et condidit aequore vultum 256 admisitque suos in verba novissima fluctus. 257 Pronus erat Titan inclinatoque tenebat 258 Hesperium temone fretum, cum pulchra relecto 259 Nereis ingreditur consueta cubilia saxo. 260 Vix bene virgineos Peleus invaserat artus, 261 illa novat formas, donec sua membra teneri 262 sentit et in partes diversas bracchia tendi. 263 Tum demum ingemuit, “neque” ait “sine numine vincis” 264 exhibita estque Thetis. Confessam amplectitur heros 265 et potitur votis ingentique implet Achille. 266 Felix et nato, felix et coniuge Peleus 267 et cui, si demas iugulati crimina Phoci, 268 omnia contigerant. Fraterno sanguine sontem 269 expulsumque domo patria Trachinia tellus 270 accipit. Hic regnum sine vi, sine caede regebat 271 Lucifero genitore satus patriumque nitorem 272 ore ferens Ceyx, illo qui tempore maestus 273 dissimilisque sui fratrem lugebat ademptum. 274 Quo postquam Aeacides fessus curaque viaque 275 venit et intravit paucis comitantibus urbem, 276 quosque greges pecorum, quae secum armenta trahebat, 277 haud procul a muris sub opaca valle reliquit, 278 copia cum facta est adeundi prima tyranni, 279 velamenta manu praetendens supplice, qui sit 280 se quoque satus, memorat, tantum sua crimina celat 281 mentiturque fugae causam: petit, urbe vel agro 282 se iuvet. Hunc contra placido Trachinius ore 283 talibus adloquitur: “Mediae quoque commoda plebi 284 nostra patent, Peleu, nec inhospita regna tenemus. 285 Adicis huic animo momento potentia, clarum 286 nomen avumque Iovem. Ne tempora perde precando! 287 Quod petis, omne feres tuaque haec pro parte vocato, 288 qualiacumque vides! Utinam meliora videres!' 289 Et flebat: moveat tantos quae causa dolores, 290 Peleusque comitesque rogant. Quibus ille profatur: 291 “Forsitan hanc volucrem, rapto quae vivit et omnes 292 terret aves, semper pennas habuisse putetis: 294 acer erat belloque ferox ad vimque paratus, 295 nomine Daedalion. Illo genitore creatis, 296 qui vocat auroram caeloque novissimus exit, 297 (cura mihi pax est) pacis mihi cura tenendae 298 coniugiique fuit, fratri fera bella placebant: 299 illius virtus reges gentesque subegit, 300 quae nunc Thisbaeas agitat mutata columbas. 301 Nata erat huic Chione. Quae dotatissima forma 302 mille procos habuit, bis septem nubilis annis. 303 Forte revertentes Phoebus Maiaque creatus, 304 ille suis Delphis, hic vertice Cylleneo, 305 videre hanc pariter, pariter traxere calorem. 306 Spem veneris differt in tempora noctis Apollo, 307 non fert ille moras virgaque movente soporem 308 virginis os tangit: tactu iacet illa potenti 309 vimque dei patitur. Nox caelum sparserat astris: 310 Phoebus anum simulat praereptaque gaudia sumit. 311 Ut sua maturus complevit tempora venter, 312 alipedis de stirpe dei versuta propago 313 nascitur, Autolycus, furtum ingeniosus ad omne, 314 candida de nigris et de candentibus atra 315 qui facere adsuerat, patriae non degener artis; 316 nascitur e Phoebo (namque est enixa gemellos) 317 carmine vocali clarus citharaque Philammon. 318 Quid peperisse duos et dis placuisse duobus 319 et forti genitore et progenitore Tonanti 320 esse satam prodest? An obest quoque gloria? multis 321 Offuit, huic certe! Quae se praeferre Dianae 322 sustinuit faciemque deae culpavit. At illi 323 ira ferox mota est “factis” que “placebimus” inquit. 324 Nec mora, curvavit cornu nervoque sagittam 325 impulit et meritam traiecit harundine linguam. 326 Lingua tacet, nec vox temptataque verba sequuntur, 327 conantemque loqui cum sanguine vita reliquit. 328 Quo miser amplexus ego tum patriumque dolorem 329 corde tuli fratrique pio solacia dixi! 330 Quae pater haud aliter quam cautes murmura ponti 331 accipit et natam delamentatur ademptam. 332 Ut vero ardentem vidit, quater impetus illi 333 in medios fuit ire rogos; quater inde repulsus 334 concita membra fugae mandat similisque iuvenco 335 spicula crabronum pressa cervice gerenti, 336 qua via nulla, ruit. Iam tum mihi currere visus 337 plus homine est, alasque pedes sumpsisse putares. 338 Effugit ergo omnes veloxque cupidine leti 339 vertice Parnasi potitur. Miseratus Apollo, 340 cum se Daedalion saxo misisset ab alto, 341 fecit avem et subitis pendentem sustulit alis 342 oraque adunca dedit, curvos dedit unguibus hamos, 343 virtutem antiquam, maiores corpore vires. 344 Et nunc accipiter, nulli satis aequus, in omnes 345 saevit aves aliisque dolens fit causa dolendi.” 346 Quae dum Lucifero genitus miracula narrat 347 de consorte suo, cursu festinus anhelo 348 advolat armenti custos Phoceus Onetor 349 et “Peleu, Peleu! magnae tibi nuntius adsum 350 cladis” ait. Quodcumque ferat, iubet edere Peleus, 351 pendet et ipse metu trepidi Trachinius oris. 352 Ille refert: “Fessos ad litora curva iuvencos 353 adpuleram, medio cum Sol altissimus orbe 354 tantum respiceret, quantum superesse videret; 355 parsque boum fulvis genua inclinarat harenis 356 latarumque iacens campos spectabat aquarum, 357 pars gradibus tardis illuc errabat et illuc, 358 nant alii celsoque exstant super aequora collo. 359 Templa mari subsunt nec marmore clara neque auro, 360 sed trabibus densis lucoque umbrosa vetusto. 361 Nereides Nereusque tenent: hos navita ponti 362 edidit esse deos, dum retia litore siccat. 363 Iuncta palus huic est, densis obsessa salictis, 364 quam restagnantis fecit maris unda paludem. 365 Inde fragore gravi strepitus loca proxima terret 366 belua vasta, lupus! Udisque paludibus exit, 367 oblitus et spumis et sparsus sanguine rictus, 368 fulmineus, rubra suffusus lumina flamma. 369 Qui quamquam saevit pariter rabieque fameque, 370 acrior est rabie: neque enim ieiunia curat 371 caede boum diramque famem finire, sed omne 372 vulnerat armentum sternitque hostiliter omne. 373 Pars quoque de nobis funesto saucia morsu, 374 dum defensamus, leto est data. Sanguine litus 375 undaque prima rubet demugitaeque paludes. — 376 Sed mora damnosa est, nec res dubitare remittit: 377 dum superest aliquid, cuncti coeamus et arma, 378 arma capessamus coniunctaque tela feramus!” 379 Dixerat agrestis; nec Pelea damna movebant, 380 sed, memor admissi, Nereida conligit orbam 381 damna sua inferias exstincto mittere Phoco. 382 Induere arma viros violentaque sumere tela 383 rex iubet Oetaeus; cum quis simul ipse parabat 384 ire, sed Alcyone coniunx excita tumultu 385 prosilit et, nondum totos ornata capillos, 386 disicit hos ipsos, colloque infusa mariti, 387 mittat ut auxilium sine se, verbisque precatur 388 et lacrimis, animasque duas ut servet in una. 389 Aeacides illi: “Pulchros, regina, piosque 390 pone metus! Plena est promissi gratia vestri. 391 Non placet arma mihi contra nova monstra moveri: 392 numen adorandum pelagi est.” Erat ardua turris 393 arce focus summa, fessis loca grata carinis. 394 Adscendunt illuc stratosque in litore tauros 395 cum gemitu adspiciunt vastatoremque cruento 396 ore ferum, longos infectum sanguine villos. 397 Inde manus tendens in aperti litora ponti 398 caeruleam Peleus Psamathen, ut finiat iram, 399 orat, opemque ferat; nec vocibus illa rogantis 400 flectitur Aeacidae: Thetis hanc pro coniuge supplex 401 accepit veniam. Sed enim revocatus ab acri 402 caede lupus perstat, dulcedine sanguinis asper, 403 donec inhaerentem lacerae cervice iuvencae 404 marmore mutavit. Corpus praeterque colorem 405 omnia servavit: lapidis color indicat illum 406 iam non esse lupum, iam non debere timeri. 407 Nec tamen hac profugum consistere Pelea terra 408 fata sinunt: Magnetas adit vagus exul et illic 409 sumit ab Haemonio purgamina caedis Acasto. 410 Interea fratrisque sui fratremque secutis 411 anxia prodigiis turbatus pectora Ceyx, 412 consulat ut sacras, hominum oblectamina, sortes, 413 ad Clarium parat ire deum; nam templa profanus 414 invia cum Phlegyis faciebat Delphica Phorbas. 415 Consilii tamen ante sui, fidissima, certam 416 te facit, Alcyone; cui protinus intima frigus 417 ossa receperunt, buxoque simillimus ora 418 pallor obit, lacrimisque genae maduere profusis. 419 Ter conata loqui ter fletibus ora rigavit, 420 singultuque pias interrumpente querellas 421 “quae mea culpa tuam,” dixit “carissime, mentem 422 vertit? Ubi est quae cura mei prior esse solebat? 423 Iam potes Alcyone securus abesse relicta? 424 Iam via longa placet? Iam sum tibi carior absens? 425 At, puto, per terras iter est, tantumque dolebo, 426 non etiam metuam, curaeque timore carebunt. 427 Aequora me terrent et ponti tristis imago: 428 et laceras nuper tabulas in litore vidi, 429 et saepe in tumulis sine corpore nomina legi. 430 Neve tuum fallax animum fiducia tangat, 431 quod socer Hippotades tibi sit, qui carcere fortes 432 contineat ventos et, cum velit, aequora placet! 433 Cum semel emissi tenuerunt aequora venti, 434 nil illis vetitum est, incommendataque tellus 435 omnis et omne fretum est. Caeli quoque nubila vexant 436 excutiuntque feri rutilos concursibus ignes. 437 Quo magis hos novi (nam novi et saepe paterna 438 parva domo vidi), magis hos reor esse timendos. 439 Quod tua si flecti precibus sententia nullis, 440 care, potest, coniunx, nimiumque es certus eundi, 441 me quoque tolle simul. Certe iactabimur una, 442 nec nisi quae patiar, metuam: pariterque feremus, 443 quidquid erit, pariter super aequora lata feremur.” 444 Talibus Aeolidis dictis lacrimisque movetur 445 sidereus coniunx: neque enim minor ignis in ipso est. 446 Sed neque propositos pelagi dimittere cursus, 447 nec vult Alcyonen in partem adhibere pericli, 448 multaque respondit timidum solantia pectus. 449 Non tamen idcirco causam probat; addidit illis 450 hoc quoque lenimen, quo solo flexit amantem: 451 “Longa quidem est nobis omnis mora: sed tibi iuro 452 per patrios ignes, si me modo fata remittant, 453 ante reversurum, quam luna bis impleat orbem.” 454 His ubi promissis spes est admota recursus, 455 protinus eductam navalibus aequore tingi 456 armarique suis pinum iubet armamentis. 457 Qua rursus visa, veluti praesaga futuri, 458 horruit Alcyone lacrimasque emisit obortas 459 amplexusque dedit, tristique miserrima tandem 460 ore “vale” dixit conlapsaque corpore toto est. 461 Ast iuvenes, quaerente moras Ceyce, reducunt 462 ordinibus geminis ad fortia pectora remos 463 aequalique ictu scindunt freta. Sustulit illa 464 umentes oculos, stantemque in puppe relicta 465 concussaque manu dantem sibi signa maritum 466 prima videt redditque notas; ubi terra recessit 467 longius atque oculi nequeunt cognoscere vultus, 468 dum licet, insequitur fugientem lumine pinum. 469 Haec quoque ut haud poterat, spatio submota, videri, 470 vela tamen spectat summo fluitantia malo; 471 ut nec vela videt, vacuum petit anxia lectum 472 seque toro ponit; renovat lectusque locusque 473 Alcyonae lacrimas et, quae pars, admonet, absit. 474 Portibus exierant, et moverat aura rudentes: 475 obvertit lateri pendentes navita remos 476 cornuaque in summa locat arbore totaque malo 477 carbasa deducit venientesque accipit auras. 478 Aut minus, aut certe medium non amplius aequor 479 puppe secabatur, longeque erat utraque tellus, 480 cum mare sub noctem tumidis albescere coepit 481 fluctibus et praeceps spirare valentius eurus. 482 “Ardua iamdudum demittite cornua” rector 483 clamat “et antemnis totum subnectite velum.” 484 Hic iubet: impediunt adversae iussa procellae, 485 nec sinit audiri vocem fragor aequoris ullam. 486 Sponte tamen properant alii subducere remos, 487 pars munire latus, pars ventis vela negare. 488 Egerit hic fluctus aequorque refundit in aequor, 489 hic rapit antemnas. Quae dum sine lege geruntur, 490 aspera crescit hiems, omnique e parte feroces 491 bella gerunt venti fretaque indignantia miscent. 492 Ipse pavet nec se, qui sit status, ipse fatetur 493 scire ratis rector, nec, quid iubeatve velitve: 494 tanta mali moles tantoque potentior arte est. 495 Quippe sonant clamore viri, stridore rudentes, 496 undarum incursu gravis unda, tonitribus aether. 497 Fluctibus erigitur caelumque aequare videtur 498 pontus et inductas adspergine tangere nubes; 499 et modo, cum fulvas ex imo vertit harenas, 500 concolor est illis, Stygia modo nigrior unda, 501 sternitur interdum spumisque sonantibus albet. 502 Ipsa quoque his agitur vicibus Trachinia puppis, 503 et nunc sublimis veluti de vertice montis 504 despicere in valles imumque Acheronta videtur, 505 nunc, ubi demissam curvum circumstetit aequor, 506 suspicere inferno summum de gurgite caelum. 507 Saepe dat ingentem fluctu latus icta fragorem 508 nec levius pulsata sonat, quam ferreus olim 509 cum laceras aries ballistave concutit arces. 510 Utque solent sumptis incursu viribus ire 511 pectore in arma feri protentaque tela leones, 512 sic ubi se ventis admiserat unda coortis, 513 ibat in arma ratis multoque erat altior illis. 514 Iamque labant cunei, spoliataque tegmine cerae 515 rima patet praebetque viam letalibus undis. 516 Ecce cadunt largi resolutis nubibus imbres, 517 inque fretum credas totum descendere caelum, 518 inque plagas caeli tumefactum adscendere pontum. 519 Vela madent nimbis, et cum caelestibus undis 520 aequoreae miscentur aquae; caret ignibus aether, 521 caecaque nox premitur tenebris hiemisque suisque. 522 Discutiunt tamen has praebentque micantia lumen 523 fulmina: fulmineis ardescunt ignibus ignes. 524 Dat quoque iam saltus intra cava texta carinae 525 fluctus; et ut miles, numero praestantior omni, 526 cum saepe adsiluit defensae moenibus urbis, 527 spe potitur tandem laudisque accensus amore 528 inter mille viros murum tamen occupat unus, 529 sic, ubi pulsarunt noviens latera ardua fluctus, 530 vastius insurgens decimae ruit impetus undae; 531 nec prius absistit fessam oppugnare carinam, 532 quam velut in captae descendat moenia navis. 533 Pars igitur temptabat adhuc invadere pinum, 534 pars maris intus erat. Trepidant haud segnius omnes, 535 quam solet urbs, aliis murum fodientibus extra 536 atque aliis murum, trepidare, tenentibus intus. 537 Deficit ars animique cadunt, totidemque videntur, 538 quot veniunt fluctus, ruere atque inrumpere mortes. 539 Non tenet hic lacrimas, stupet hic, vocat ille beatos, 540 funera quos maneant: hic votis numen adorat 541 bracchiaque ad caelum, quod non videt, inrita tollens 542 poscit opem, subeunt illi fraterque parensque, 543 huic cum pignoribus domus et quodcumque relictum est. 544 Alcyone Ceyca movet, Ceycis in ore 545 nulla nisi Alcyone est; et cum desideret unam, 546 gaudet abesse tamen. Patriae quoque vellet ad oras 547 respicere inque domum supremos vertere vultus, 548 verum ubi sit, nescit; tanta vertigine pontus 549 fervet, et inducta piceis e nubibus umbra 550 omne latet caelum, duplicataque noctis imago est. 551 Frangitur incursu nimbosi turbinis arbor, 552 frangitur et regimen, spoliisque animosa superstes 553 unda, velut victrix, sinuataque despicit undas, 554 nec levius, quam siquis Athon Pindumve revulsos 555 sede sua totos in apertum everterit aequor, 556 praecipitata cadit pariterque et pondere et ictu 557 mergit in ima ratem; cum qua pars magna virorum, 558 gurgite pressa gravi neque in aera reddita, fato 559 functa suo est: alii partes et membra carinae 560 trunca tenent: tenet ipse manu, qua sceptra solebat, 561 fragmina navigii Ceyx socerumque patremque 562 invocat heu! frustra. Sed plurima nantis in ore 563 Alcyone coniunx: illam meminitque refertque, 564 illius ante oculos ut agant sua corpora fluctus, 565 optat et exanimis manibus tumuletur amicis. 566 Dum natat, absentem, quotiens sinit hiscere fluctus, 567 nominat Alcyonen ipsisque inmurmurat undis. 568 Ecce super medios fluctus niger arcus aquarum 569 frangitur et rupta mersum caput obruit unda. 570 Lucifer obscurus nec quem cognoscere posses 571 illa luce fuit, quoniamque excedere caelo 572 non licuit, densis texit sua nubibus ora. 573 Aeolis interea tantorum ignara malorum 574 dinumerat noctes, et iam, quas induat ille 575 festinat vestes, iam quas, ubi venerit ille, 576 ipsa gerat, reditusque sibi promittit inanes. 577 Omnibus illa quidem superis pia tura ferebat, 578 ante tamen cunctos Iunonis templa colebat 579 proque viro, qui nullus erat, veniebat ad aras 580 utque foret sospes coniunx suus utque rediret, 581 optabat, nullamque sibi praeferret; at illi 582 hoc de tot votis poterat contingere solum. 583 At dea non ultra pro functo morte rogari 584 sustinet; utque manus funestas arceat aris, 585 “Iri, meae” dixit “fidissima nuntia vocis, 586 vise soporiferam Somni velociter aulam 587 exstinctique iube Ceycis imagine mittat 588 somnia ad Alcyonen veros narrantia casus.” 589 Dixerat: induitur velamina mille colorum 590 Iris, et arcuato caelum curvamine signans 591 tecta petit iussi sub nube latentia regis. 592 Est prope Cimmerios longo spelunca recessu, 593 mons cavus, ignavi domus et penetralia Somni: 594 quo numquam radiis oriens mediusve cadensve 595 Phoebus adire potest. Nebulae caligine mixtae 596 exhalantur humo dubiaeque crepuscula lucis. 597 Non vigil ales ibi cristati cantibus oris 598 evocat auroram, nec voce silentia rumpunt 599 sollicitive canes canibusve sagacior anser. 600 Non fera, non pecudes, non moti flamine rami 601 humanaeve sonum reddunt convicia linguae: 602 muta quies habitat; saxo tamen exit ab imo 603 rivus aquae Lethes, per quem cum murmure labens 604 invitat somnos crepitantibus unda lapillis. 605 Ante fores antri fecunda papavera florent 606 innumeraeque herbae, quarum de lacte soporem 607 nox legit et spargit per opacas umida terras. 608 Ianua nec verso stridores cardine reddit: 609 nulla domo tota, custos in limine nullus. 610 At medio torus est ebeno sublimis in antro, 611 plumeus, unicolor, pullo velamine tectus: 612 quo cubat ipse deus membris languore solutis. 613 Hunc circa passim varias imitantia formas 614 somnia vana iacent totidem, quot messis aristas, 615 silva gerit frondes, eiectas litus harenas. 616 Quo simul intravit manibusque obstantia virgo 617 somnia dimovit, vestis fulgore reluxit 618 sacra domus, tardaque deus gravitate iacentes 619 vix oculos tollens iterumque iterumque relabens 620 summaque percutiens nutanti pectora mento, 621 excussit tandem sibi se; cubitoque levatus, 622 quid veniat (cognovit enim), scitatur. At illa: 623 “Somne, quies rerum, placidissime, Somne, deorum, 624 pax animi, quem cura fugit, qui corpora duris 625 fessa ministeriis mulces reparasque labori, 626 somnia, quae veras aequent imitantia formas, 627 Herculea Trachine iube sub imagine regis 628 Alcyonen adeant simulacraque naufraga fingant. 629 Imperat hoc Iuno.” Postquam mandata peregit, 630 Iris abit (neque enim ulterius tolerare soporis 631 vim poterat), labique ut somnum sensit in artus, 632 effugit et remeat per quos modo venerat arcus. 633 At pater e populo natorum mille suorum 634 excitat artificem simulatoremque figurae 635 Morphea: non illic quisquam sollertius alter 636 exprimit incessus vultumque sonumque loquendi. 637 Adicit et vestes et consuetissima cuique 638 verba; sed hic solos homines imitatur, at alter 639 fit fera, fit volucris, fit longo corpore serpens: 640 hunc Icelon superi, mortale Phobetora vulgus 641 nominat. Est etiam diversae tertius artis 642 Phantasos: ille in humum saxumque undamque trabemque 643 quaeque vacant anima, fallaciter omnia transit. 644 Regibus hi ducibusque suos ostendere vultus 645 nocte solent, populos alii plebemque pererrant. 646 Praeterit hos senior cunctisque e fratribus unum 647 Morphea, qui peragat Thaumantidos edita, Somnus 648 eligit: et rursus molli languore solutus 649 deposuitque caput stratoque recondidit alto. 650 Ille volat nullos strepitus facientibus alis 651 per tenebras intraque morae breve tempus in urbem 652 pervenit Haemoniam positisque e corpore pennis 653 in faciem Ceycis abit sumptaque figura 654 luridus, exanimi similis, sine vestibus ullis, 655 coniugis ante torum miserae stetit: uda videtur 656 barba viri, madidisque gravis fluere unda capillis. 657 Tum lecto incumbens, fletu super ora profuso, 658 haec ait: “Agnoscis Ceyca, miserrima coniunx? 659 An mea mutata est facies? Nunc respice! nosces 660 inveniesque tuo pro coniuge coniugis umbram. 661 Nil opis, Alcyone, nobis tua vota tulerunt: 662 occidimus! Falso tibi me promittere noli! 663 Nubilus Aegaeo deprendit in aequore navem 664 auster et ingenti iactatam flamine solvit, 665 oraque nostra, tuum frustra clamantia nomen, 666 implerunt fluctus. Non haec tibi nuntiat auctor 667 ambiguus, non ista vagis rumoribus audis: 668 ipse ego fata tibi praesens mea naufragus edo. 669 Surge, age, da lacrimas lugubriaque indue nec me 670 indeploratum sub inania Tartara mitte.” 671 Adicit his vocem Morpheus, quam coniugis illa 672 crederet esse sui: fletus quoque fundere veros 673 visus erat, gestumque manus Ceycis habebat. 674 Ingemit Alcyone, lacrimas movet atque lacertos 675 per somnum, corpusque petens amplectitur auras 676 exclamatque “mane! quo te rapis? ibimus una!” 677 Voce sua specieque viri turbata soporem 678 excutit et primo, si sit, circumspicit, illic, 679 qui modo visus erat: nam moti voce ministri 680 intulerant lumen. Postquam non invenit usquam, 681 percutit ora manu laniatque a pectore vestes 682 pectoraque ipsa ferit, nec crines solvere curat: 683 scindit et altrici, quae luctus causa, roganti 684 “nulla est Alcyone, nulla est!” ait. “Occidit una 685 cum Ceyce suo! Solantia tollite verba! 686 Naufragus interiit! Vidi agnovique manusque 687 ad discedentem cupiens retinere, tetendi. 688 Umbra fuit, — sed et umbra tamen manifesta virique 689 vera mei! Non ille quidem, si quaeris, habebat 690 adsuetos vultus, nec quo prius, ore nitebat: 691 pallentem nudumque et adhuc umente capillo 692 infelix vidi. Stetit hoc miserabilis ipse 693 ecce loco!” (et quaerit, vestigia siqua supersint) 694 “Hoc erat, hoc, animo quod divinante timebam, 695 et ne me fugeres, ventos sequerere, rogabam. 696 At certe vellem, quoniam periturus abibas, 697 me quoque duxisses! Multum fuit utile tecum 698 ire mihi: neque enim de vitae tempore quicquam 699 non simul egissem, nec mors discreta fuisset. 700 Nunc absens perii, iactor quoque fluctibus absens, 701 et sine me me pontus habet. Crudelior ipso 702 sit mihi mens pelago, si vitam ducere nitar 703 longius et tanto pugnem superesse dolori. 704 Sed neque pugnabo, nec te, miserande, relinquam 705 et tibi nunc saltem veniam comes, inque sepulcro 706 si non urna, tamen iunget nos littera: si non 707 ossibus ossa meis, at nomen nomine tangam.” 708 Plura dolor prohibet, verboque intervenit omni 709 plangor, et attonito gemitus a corde trahuntur. 710 Mane erat, egreditur tectis ad litus et illum 711 maesta locum repetit, de quo spectarat euntem. 712 Dumque moratur ibi, dumque “hic retinacula solvit, 713 hoc mihi discedens dedit oscula litore” dicit, 715 prospicit: in liquida, spatio distante, tuetur 716 nescio quid quasi corpus, aqua. Primoque, quid illud 717 esset, erat dubium; postquam paulum appulit unda, 718 et, quamvis aberat, corpus tamen esse liquebat, 719 qui foret, ignorans, quia naufragus, omine mota est 720 et, tamquam ignoto lacrimam daret, “heu! miser” inquit 721 “quisquis es, et siqua est coniunx tibi !” Fluctibus actum 722 fit propius corpus; quod quo magis illa tuetur, 723 hoc minus et minus est mentis sua, iamque propinquae 724 admotum terrae, iam quod cognoscere posset, 725 cernit: erat coniunx. “Ille est!” exclamat et una 726 ora, comas, vestem lacerat tendensque trementes 727 ad Ceyca manus “sic, o carissime coniunx, 728 sic ad me, miserande, redis?” ait. Adiacet undis 729 facta manu moles, quae primas aequoris undas 730 frangit et incursus quae praedelassat aquarum. 731 Insilit huc, mirumque fuit potuisse: volabat 732 percutiensque levem modo natis aera pennis 733 stringebat summas ales miserabilis undas. 734 Dumque volat, maesto similem plenumque querellae 735 ora dedere sonum tenui crepitantia rostro. 736 Ut vero tetigit mutum et sine sanguine corpus, 737 dilectos artus amplexa recentibus alis 738 frigida nequiquam duro dedit oscula rostro. 739 Senserit hoc Ceyx, an vultum motibus undae 740 tollere sit visus, populus dubitabat: at ille 741 senserat, et tandem superis miserantibus, ambo 742 alite mutantur. Fatis obnoxius isdem 743 tunc quoque mansit amor, nec coniugiale solutum est 744 foedus in alitibus: coeunt fiuntque parentes, 745 perque dies placidos hiberno tempore septem 746 incubat Alcyone pendentibus aequore nidis. 747 Tunc iacet unda maris: ventos custodit et arcet 748 Aeolus egressu praestatque nepotibus aequor. 749 Hos aliquis senior iunctim freta lata volantes 750 spectat et ad finem servatos laudat amores; 751 proximus, aut idem, si fors tulit, “hic quoque,” dixit 752 “quem mare carpentem substrictaque crura gerentem 753 adspicis” (ostendens spatiosum in guttura mergum), 754 “regia progenies: sunt si descendere ad ipsum 755 ordine perpetuo quaeris, sunt huius origo 756 Ilus et Assaracus raptusque Iovi Ganymedes 757 Laomedonque senex Priamusque novissima Troiae 758 tempora sortitus. Frater fuit Hectoris iste: 759 qui nisi sensisset prima nova fata iuventa, 760 forsitan inferius non Hectore nomen haberet, 761 quamvis est illum proles enixa Dymantis, 762 Aesacon umbrosa furtim peperisse sub Ida 763 fertur Alexirhoe, Granico nata bicorni. 764 Oderat hic urbes nitidaque remotus ab aula 765 secretos montes et inambitiosa colebat 766 rura nec Iliacos coetus nisi rarus adibat. 767 Non agreste tamen nec inexpugnabile amori 768 pectus habens silvas captatam saepe per omnes 769 adspicit Hesperien patria Cebrenida ripa 770 iniectos umeris siccantem sole capillos. 771 Visa fugit nymphe, veluti perterrita fulvum 772 cerva lupum longeque lacu deprensa relicto 773 accipitrem fluvialis anas; quam Troius heros 774 insequitur celeremque metu celer urget amore: 775 ecce latens herba coluber fugientis adunco 776 dente pedem strinxit virusque in corpore liquit; 777 cum vita suppressa fuga est: amplectitur amens 778 exanimem clamatque “piget, piget esse secutum! 779 Sed non hoc timui, neque erat mihi vincere tanti. 780 Perdidimus miseram nos te duo: vulnus ab angue, 781 a me causa data est. Ego sum sceleratior illo, 782 qui tibi morte mea mortis solacia mittam.” 783 Dixit et e scopulo, quem rauca subederat unda, 784 decidit in pontum. Tethys miserata cadentem 785 molliter excepit nantemque per aequora pennis 786 texit, et optatae non est data copia mortis. 787 Indignatur amans invitum vivere cogi 788 obstarique animae misera de sede volenti 789 exire. Utque novas umeris adsumpserat alas, 790 subvolat atque iterum corpus super aequora mittit. 791 Pluma levat casus: furit Aesacos inque profundum 792 pronus abit letique viam sine fine retemptat. 793 Fecit amor maciem: longa internodia crurum, 794 longa manet cervix, caput est a corpore longe; 795 aequor amat nomenque manet, quia mergitur, illi.” === book 12 === 1 Nescius adsumptis Priamus pater Aesacon alis 2 vivere lugebat, tumulo quoque nomen habenti 3 inferias dederat cum fratribus Hector inani. 4 Defuit officio Paridis praesentia tristi, 5 postmodo qui rapta longum cum coniuge bellum 6 attulit in patriam; coniurataeque sequuntur 7 mille rates gentisque simul commune Pelasgae. 8 Nec dilata foret vindicta, nisi aequora saevi 9 invia fecissent venti Boeotaque tellus 10 Aulide piscosa puppes tenuisset ituras. 11 Hic patrio de more Iovi cum sacra parassent, 12 ut vetus accensis incanduit ignibus ara, 13 serpere caeruleum Danai videre draconem 14 in platanum, coeptis quae stabat proxima sacris. 15 Nidus erat volucrum bis quattuor arbore summa: 16 quas simul et matrem circum sua damna volantem 17 corripuit serpens avidoque recondidit ore. 18 Obstipuere omnes. At veri providus augur 19 Thestorides “vincemus” ait, “gaudete, Pelasgi! 20 Troia cadet, sed erit nostri mora longa laboris,” 21 atque novem volucres in belli digerit annos. 22 Ille, ut erat virides amplexus in arbore ramos, 23 fit lapis et servat serpentis imagine saxum. 24 Permanet Aoniis Nereus violentus in undis 25 bellaque non transfert; et sunt qui parcere Troiae 26 Neptunum credant, quia moenia fecerat urbi. 27 At non Thestorides: nec enim nescitve tacetve 28 sanguine virgineo placandam virginis iram 29 esse deae. Postquam pietatem publica causa 30 rexque patrem vicit castumque datura cruorem 31 flentibus ante aram stetit Iphigenia ministris, 32 victa dea est nubemque oculis obiecit et inter 33 officium turbamque sacri vocesque precantum 34 supposita fertur mutasse Mycenida cerva. 35 Ergo ubi, qua decuit, lenita est caede Diana, 36 et pariter Phoebes, pariter maris ira recessit, 37 accipiunt ventos a tergo mille carinae 38 multaque perpessae Phrygia potiuntur harena. 39 Orbe locus medio est inter terrasque fretumque 40 caelestesque plagas, triplicis confinia mundi, 41 unde quod est usquam, quamvis regionibus absit, 42 inspicitur, penetratque cavas vox omnis ad aures. 43 Fama tenet summaque domum sibi legit in arce, 44 innumerosque aditus ac mille foramina tectis 45 addidit et nullis inclusit limina portis: 46 nocte dieque patet. Tota est ex aere sonanti, 47 tota fremit vocesque refert iteratque quod audit. 48 Nulla quies intus nullaque silentia parte, 49 nec tamen est clamor, sed parvae murmura vocis, 50 qualia de pelagi, siquis procul audiat, undis 51 esse solent, qualemve sonum, cum Iuppiter atras 52 increpuit nubes, extrema tonitrua reddunt. 53 Atria turba tenet: veniunt, leve vulgus, euntque 54 mixtaque cum veris passim commenta vagantur 55 milia rumorum confusaque verba volutant. 56 E quibus hi vacuas inplent sermonibus aures, 57 hi narrata ferunt alio; mensuraque ficti 58 crescit, et auditis aliquid novus adicit auctor. 59 Illic Credulitas, illic temerarius Error 60 vanaque Laetitia est consternatique Timores 61 Seditioque recens dubioque auctore Susurri. 62 Ipsa, quid in caelo rerum pelagoque geratur 63 et tellure, videt totumque inquirit in orbem. 64 Fecerat haec notum Graias cum milite forti 65 adventare rates, neque inexspectatus in armis 66 hostis adest: prohibent aditus litusque tuentur 67 Troes, et Hectorea primus fataliter hasta, 68 Protesilae, cadis, commissaque proelia magno 69 stant Danais, fortisque animae nece cognitus Hector. 70 Nec Phryges exiguo, quid Achaica dextera possit 71 sanguine senserunt. Et iam Sigea rubebant 72 litora, iam leto proles Neptunia Cygnus 73 mille viros dederat, iam curru instabat Achilles 74 totaque Peliacae sternebat cuspidis ictu 75 agmina, perque acies aut Cygnum aut Hectora quaerens 76 congreditur Cygno (decimum dilatus in annum 77 Hector erat): tum colla iugo canentia pressos 78 exhortatus equos currum direxit in hostem 79 concutiensque suis vibrantia tela lacertis 80 “quisquis es, o iuvenis” dixit “solamen habeto 81 mortis, ab Haemonio quod sis iugulatus Achille.” 82 Hactenus Aeacides; vocem gravis hasta secuta est. 83 Sed quamquam certa nullus fuit error in hasta, 84 nil tamen emissi profecit acumine ferri 85 utque hebeti pectus tantummodo contudit ictu. 86 “Nate dea, nam te fama praenovimus,” inquit 87 ille “quid a nobis vulnus miraris abesse?” 88 (mirabatur enim) “non haec, quam cernis, equinis 89 fulva iubis cassis neque onus cava parma sinistrae 90 auxilio mihi sunt: decor est quaesitus ab istis. 91 Mars quoque ob hoc capere arma solet! Removebitur omne 92 tegminis officium, tamen indestrictus abibo. 93 Est aliquid non esse satum Nereide, sed qui 94 Nereaque et natas et totum temperat aequor.” 95 Dixit et haesurum clipei curvamine telum 96 misit in Aeaciden, quod et aes et proxima rupit 97 terga novena boum, decimo tamen orbe moratum est. 98 Excutit hoc heros rursusque trementia forti 99 tela manu torsit: rursus sine vulnere corpus 100 sincerumque fuit! Nec tertia cuspis apertum 101 et se praebentem valuit destringere Cygnum. 102 Haud secus exarsit, quam circo taurus aperto, 103 cum sua terribili petit inritamina cornu, 104 poeniceas vestes, elusaque vulnera sentit. 105 Num tamen exciderit ferrum, considerat hastae: 106 haerebat ligno. “Manus est mea debilis ergo, 107 quasque” ait “ante habuit vires, effudit in uno? 108 Nam certe valuit, vel cum Lyrnesia primus 109 moenia deieci, vel cum Tenedonque suoque 110 Eetioneas inplevi sanguine Thebas, 111 vel cum purpureus populari caede Caicus 112 fluxit opusque meae bis sensit Telephus hastae. 113 Hic quoque tot caesis, quorum per litus acervos 114 et feci et video, valuit mea dextra valetque.” 115 Dixit et, ante actis veluti male crederet, hastam 116 misit in adversum Lycia de plebe Menoeten 117 loricamque simul subiectaque pectora rupit. 118 Quo plangente gravem moribundo pectore terram 119 extrahit illud idem calido de vulnere telum 120 atque ait: “Haec manus est, haec, qua modo vicimus, hasta: 121 utar in hoc isdem; sit in hoc, precor, exitus idem!” 122 Sic fatus Cygnum repetit, nec fraxinus errat 123 inque umero sonuit non evitata sinistro, 124 inde velut muro solidaque a caute repulsa est; 125 qua tamen ictus erat, signatum sanguine Cygnum 126 viderat et frustra fuerat gavisus Achilles: 127 vulnus erat nullum, sanguis fuit ille Menoetae! 128 Tum vero praeceps curru fremebundus ab alto 129 desilit et nitido securum comminus hostem 130 ense petens parmam gladio galeamque cavari 131 cernit et in duro laedi quoque corpore ferrum! 132 Haud tulit ulterius, clipeoque adversa reducto 133 ter quater ora viri, capulo cava tempora pulsat 134 cedentique sequens instat turbatque ruitque 135 attonitoque negat requiem: pavor occupat illum, 136 ante oculosque natant tenebrae, retroque ferenti 137 aversos passus medio lapis obstitit arvo. 138 Quem super inpulsum resupino corpore Cygnum 139 vi multa vertit terraeque adflixit Achilles. 140 Tum clipeo genibusque premens praecordia duris 141 vincla trahit galeae: quae presso subdita mento 142 elidunt fauces et respiramen utrumque 143 eripiunt animae. Victum spoliare parabat: 144 arma relicta videt; corpus deus aequoris albam 145 contulit in volucrem, cuius modo nomen habebat. 146 Hic labor, haec requiem multorum pugna dierum 147 attulit, et positis pars utraque substitit armis. 148 Dumque vigil Phrygios servat custodia muros 149 et vigil Argolicas servat custodia fossas, 150 festa dies aderat, qua Cygni victor Achilles 151 Pallada mactatae placabat sanguine vaccae. 152 Cuius ut inposuit prosecta calentibus aris 153 et dis acceptus penetravit in aethera nidor, 154 sacra tulere suam, pars est data cetera mensis. 155 Discubuere toris proceres et corpora tosta 156 carne replent vinoque levant curasque sitimque. 157 Non illos citharae, non illos carmina vocum 158 longave multifori delectat tibia buxi, 159 sed noctem sermone trahunt, virtusque loquendi 160 materia est: pugnas referunt hostisque suasque, 161 inque vices adita atque exhausta pericula saepe 162 commemorare iuvat,— quid enim loqueretur Achilles, 163 aut quid apud magnum potius loquerentur Achillem? 164 Proxima praecipue domito victoria Cygno 165 in sermone fuit. Visum mirabile cunctis, 166 quod iuvenis corpus nullo penetrabile telo 167 invictumque a vulnere erat ferrumque terebat. 168 Hoc ipse Aeacides, hoc mirabantur Achivi, 169 cum sic Nestor ait: “Vestro fuit unicus aevo 170 contemptor ferri nulloque forabilis ictu 171 Cygnus. At ipse olim patientem vulnera mille 172 corpore non laeso Perrhaebum Caenea vidi, 173 Caenea Perrhaebum, qui factis inclitus Othryn 174 incoluit; quoque id mirum magis esset in illo, 175 femina natus erat.” Monstri novitate feruntur 176 quisquis adest, narretque rogant. Quos inter Achilles: 177 “Dic age! nam cunctis eadem est audire voluntas, 178 o facunde senex, aevi prudentia nostri, 179 quis fuerit Caeneus, cur in contraria versus, 180 qua tibi militia, cuius certamine pugnae 181 cognitus, a quo sit victus, si victus ab ullo est.” 182 Tum senior: “Quamvis obstet mihi tarda vetustas, 183 multaque me fugiant primis spectata sub annis, 184 plura tamen memini. Nec, quae magis haereat ulla 185 pectore res nostro est inter bellique domique 186 acta tot. Ac siquem potuit spatiosa senectus 187 spectatorem operum multorum reddere, vixi 188 annos bis centum; nunc tertia vivitur aetas. 189 Clara decore fuit proles Elateia Caenis, 190 Thessalidum virgo pulcherrima, perque propinquas 191 perque tuas urbes (tibi enim popularis, Achille), 192 multorum frustra votis optata procorum. 193 Temptasset Peleus thalamos quoque forsitan illos, 194 sed iam aut contigerant illi conubia matris, 195 aut fuerant promissa, tuae. Nec Caenis in ullos 196 denupsit thalamos secretaque litora carpens 197 aequorei vim passa dei est (ita fama ferebat), 198 utque novae Veneris Neptunus gaudia cepit, 199 “sint tua vota licet” dixit “secura repulsae: 200 elige, quid voveas!” (eadem hoc quoque fama ferebat). 201 “Magnum” Caenis ait “facit haec iniuria votum; 202 tale pati iam posse nihil; da, femina ne sim: 203 omnia praestiteris.” Graviore novissima dixit 204 verba sono, poteratque viri vox illa videri, 205 sicut erat; nam iam voto deus aequoris alti 206 adnuerat dederatque super, ne saucius ullis 207 vulneribus fieri ferrove occumbere posset. 208 Munere laetus abit studiisque virilibus aevum 209 exigit Atracides Peneiaque arva pererrat. 210 Duxerat Hippodamen audaci Ixione natus, 211 nubigenasque feros positis ex ordine mensis 212 arboribus tecto discumbere iusserat antro. 213 Haemonii proceres aderant, aderamus et ipsi, 214 festaque confusa resonabat regia turba. 215 Ecce canunt Hymenaeon, et ignibus atria fumant, 216 cinctaque adest virgo matrum nuruumque caterva; 217 praesignis facie. Felicem diximus illa 218 coniuge Pirithoum: quod paene fefellimus omen. 219 Nam tibi, saevorum saevissime Centaurorum, 220 Euryte, quam vino pectus, tam virgine visa 221 ardet, et ebrietas geminata libidine regnat. 222 Protinus eversae turbant convivia mensae, 223 raptaturque comis per vim nova nupta prehensis. 224 Eurytus Hippodamen, alii, quam quisque probabant, 225 aut poterant, rapiunt, captaeque erat urbis imago. 226 Femineo clamore sonat domus: ocius omnes 227 surgimus, et primus “quae te vecordia,” Theseus 228 “Euryte, pulsat” ait, “qui me vivente lacessas 229 Pirithoum violesque duos ignarus in uno?” 232 Ille nihil contra (neque enim defendere verbis 233 talia facta potest), sed vindicis ora protervis 234 insequitur manibus generosaque pectora pulsat. 235 Forte fuit iuxta signis exstantibus asper 236 antiquus crater; quem vastum vastior ipso 237 sustulit Aegides adversaque misit in ora. 238 Sanguinis ille globos pariter cerebrumque merumque 239 vulnere et ore vomens madida resupinus harena 240 calcitrat. Ardescunt germani caede bimembres 241 certatimque omnes uno ore “arma, arma” loquuntur. 242 Vina dabant animos, et prima pocula pugna 243 missa volant fragilesque cadi curvique lebetes, 244 res epulis quondam, tum bello et caedibus aptae. 245 Primus Ophionides Amycus penetralia donis 246 haud timuit spoliare suis et primus ab aede 247 lampadibus densum rapuit funale coruscis, 248 elatumque alte, veluti qui candida tauri 249 rumpere sacrifica molitur colla securi, 250 inlisit fronti Lapithae Celadontis et ossa 251 non cognoscendo confusa relinquit in ore. 252 Exsiluere oculi, disiectisque ossibus oris 253 acta retro naris medioque est fixa palato. 254 Hunc pede convulso mensae Pellaeus acernae 255 stravit humi Pelates deiecto in pectora mento, 256 cumque atro mixtos sputantem sanguine dentes 257 vulnere Tartareas geminato mittit ad umbras. 258 Proximus ut steterat, spectans altaria vultu 259 fumida terribili “cur non” ait “utimur istis?” 260 cumque suis Gryneus inmanem sustulit aram 261 ignibus et medium Lapitharum iecit in agmen 262 depressitque duos, Brotean et Orion: Orio 263 mater erat Mycale, quam deduxisse canendo 264 saepe reluctantis constabat cornua lunae. 265 “Non inpune feres, teli modo copia detur!” 266 dixerat Exadius telique habet instar, in alta 267 quae fuerant pinu votivi cornua cervi. 268 Figitur hinc duplici Gryneus in lumina ramo 269 eruiturque oculos, quorum pars cornibus haeret, 270 pars fluit in barbam concretaque sanguine pendet. 271 Ecce rapit mediis flagrantem Rhoetus ab aris 272 pruniceum torrem dextraque a parte Charaxi 273 tempora perstringit fulvo protecta capillo. 274 Correpti rapida, veluti seges arida, flamma 275 arserunt crines, et vulnere sanguis inustus 276 terribilem stridore sonum dedit, ut dare ferrum 277 igne rubens plerumque solet, quod forcipe curva 278 cum faber eduxit, lacubus demittit: at illud 279 stridet et in tepida submersum sibilat unda. 280 Saucius hirsutis avidum de crinibus ignem 281 excutit inque umeros limen tellure revulsum 282 tollit, onus plaustri, quod ne permittat in hostem, 283 ipsa facit gravitas: socium quoque saxea moles 284 oppressit spatio stantem propiore Cometen. 285 Gaudia nec retinet Rhoetus: “Sic, conprecor,” inquit 286 “cetera sit fortis castrorum turba tuorum!” 287 semicremoque novat repetitum stipite vulnus, 288 terque quaterque gravi iuncturas verticis ictu 289 rupit, et in liquido sederunt ossa cerebro. 290 Victor ad Euagrum Corythumque Dryantaque transit; 291 e quibus ut prima tectus lanugine malas 292 procubuit Corythus, “puero quae gloria fuso 293 parta tibi est?” Euagrus ait, nec dicere Rhoetus 294 plura sinit rutilasque ferox in aperta loquentis 295 condidit ora viri perque os in pectora flammas. 296 Te quoque, saeve Drya, circum caput igne rotato 297 insequitur; sed non in te quoque constitit idem 298 exitus: adsiduae successu caedis ovantem, 299 qua iuncta est umero cervix, sude figis obusta. 300 Ingemuit duroque sudem vix osse revellit 301 Rhoetus et ipse suo madefactus sanguine fugit. 302 Fugit et Orneus Lycabasque et saucius armo 303 dexteriore Medon et cum Pisenore Thaumas, 304 quique pedum nuper certamine vicerat omnes 305 Mermeros (accepto tum vulnere tardius ibat!), 306 et Pholus et Melaneus et Abas praedator aprorum, 307 quique suis frustra bellum dissuaserat augur, 308 Astylos: ille etiam metuenti vulnera Nesso 309 “ne fuge! ad Herculeos” inquit “servaberis arcus.” 310 At non Eurynomus Lycidasque et Areos et Imbreus 311 effugere necem: quos omnes dextra Dryantis 312 perculit adversos. Adversum tu quoque, quamvis 313 terga fugae dederas, vulnus, Crenaee, tulisti; 314 nam grave respiciens inter duo lumina ferrum, 315 qua naris fronti committitur, accipis, imae. 316 In tanto fremitu cunctis sine fine iacebat 317 sopitus venis et inexperrectus Aphidas 318 languentique manu carchesia mixta tenebat, 319 fusus in Ossaeae villosis pellibus ursae. 320 Quem procul ut vidit frustra nulla arma moventem, 321 inserit amento digitos “miscenda” que dixit 322 “cum Styge vina bibes!” Phorbas; nec plura moratus 323 in iuvenem torsit iaculum, ferrataque collo 324 fraxinus, ut casu iacuit resupinus, adacta est. 325 Mors caruit sensu, plenoque e gutture fluxit 326 inque toros inque ipsa niger carchesia sanguis. 327 Vidi ego Petraeum conantem tollere terra 328 glandiferam quercum; quam dum conplexibus ambit 329 et quatit huc illuc labefactaque robora iactat, 330 lancea Pirithoi costis inmissa Petraei 331 pectora cum duro luctantia robore fixit. 332 Pirithoi cecidisse Lycum virtute ferebant, 333 Pirithoi virtute Chromin. Sed uterque minorem 334 victori titulum quam Dictys Helopsque dederunt: 335 fixus Helops iaculo, quod pervia tempora fecit 336 et missum a dextra laevam penetravit ad aurem; 337 Dictys, ab ancipiti delapsus acumine montis, 338 dum fugit instantem trepidans Ixione natum, 339 decidit in praeceps et pondere corporis ornum 340 ingentem fregit suaque induit ilia fractae. 341 Victor adest Aphareus saxumque e monte revulsum 342 mittere conatur: mittentem stipite querno 343 occupat Aegides cubitique ingentia frangit 344 ossa; nec ulterius dare corpus inutile leto 345 aut vacat aut curat tergoque Bienoris alti 346 insilit haud solito quemquam portare nisi ipsum, 347 opposuitque genu costis prensamque sinistra 348 caesariem retinens vultum minitantiaque ora 349 robore nodoso praeduraque tempora fregit: 350 robore Nedymnum iaculatoremque Lycopen 351 sternit et inmissa protectum pectora barba 352 Hippason et summis exstantem Riphea silvis 353 Thereaque, Haemoniis qui prensos montibus ursos 354 ferre domum vivos indignantesque solebat. 355 Haud tulit utentem pugnae successibus ultra 356 Thesea Demoleon: solido divellere dumo 357 annosam pinum magno molimine temptat; 358 quod quia non potuit, praefractam misit in hostem. 359 Sed procul a telo Theseus veniente recessit 360 Pallados admonitu: credi sic ipse volebat. 361 Non tamen arbor iners cecidit; nam Crantoris alti 362 abscidit iugulo pectusque umerumque sinistrum. 363 Armiger ille tui fuerat genitoris, Achille, 364 quem Dolopum rector, bello superatus, Amyntor 365 Aeacidae dederat pacis pignusque fidemque. 366 Hunc procul ut foedo disiectum vulnere Peleus 367 vidit, “at inferias, iuvenum gratissime Crantor, 368 accipe” ait, validoque in Demoleonta lacerto 369 fraxineam misit, mentis quoque viribus, hastam. 370 Quae laterum cratem praerupit et ossibus haerens 371 intremuit. Trahit ille manu sine cuspide lignum 372 (id quoque vix sequitur), cuspis pulmone retenta est. 373 Ipse dolor vires animo dabat: aeger in hostem 374 erigitur pedibusque virum proculcat equinis. 375 Excipit ille ictus galea clipeoque sonanti 376 defensatque umeros praetentaque sustinet arma 377 perque armos uno duo pectora perforat ictu. 378 Ante tamen leto dederat Phlegraeon et Hylen 379 eminus, Iphinoum conlato Marte Claninque; 380 additur his Dorylas, qui tempora tecta gerebat 381 pelle lupi saevique vicem praestantia teli 382 cornua vara boum multo rubefacta cruore. 383 Huic ego (nam vires animus dabat) “adspice,” dixi, 384 “quantum concedant nostro tua cornua ferro!” 385 et iaculum torsi; quod cum vitare nequiret, 386 opposuit dextram passurae vulnera fronti: 387 adfixa est cum fronte manus. Fit clamor, at illum 388 haerentem Peleus et acerbo vulnere victum 389 (stabat enim propior) mediam ferit ense sub alvum. 390 Prosiluit terraque ferox sua viscera traxit 391 tractaque calcavit calcataque rupit et illis 392 crura quoque inpediit et inani concidit alvo. 393 Nec te pugnantem tua, Cyllare, forma redemit, 394 si modo naturae formam concedimus illi: 395 barba erat incipiens, barbae color aureus, aurea 396 ex umeris medios coma dependebat in armos. 397 Gratus in ore vigor; cervix umerique manusque 398 pectoraque artificum laudatis proxima signis, 399 et quacumque vir est; nec equi mendosa sub illo 400 deteriorque viro facies: da colla caputque, 401 Castore dignus erit; sic tergum sessile, sic sunt 402 pectora celsa toris. Totus pice nigrior atra; 403 candida cauda tamen, color est quoque cruribus albus. 404 Multae illum petiere sua de gente, sed una 405 abstulit Hylonome, qua nulla decentior inter 406 semiferos altis habitavit femina silvis. 407 Haec et blanditiis et amando et amare fatendo 408 Cyllaron una tenet; cultus quoque, quantus in illis 409 esse potest membris, ut sit coma pectine levis, 410 ut modo rore maris, modo se violave rosave 411 inplicet, interdum candentia lilia gestet, 412 bisque die lapsis Pagasaeae vertice silvae 413 fontibus ora lavet, bis flumine corpora tingat, 414 nec nisi quae deceant electarumque ferarum 415 aut umero aut lateri praetendat vellera laevo. 416 Par amor est illis: errant in montibus una, 417 antra simul subeunt; et tum Lapitheia tecta 418 intrarant pariter, pariter fera bella gerebant. 419 Auctor in incerto est: iaculum de parte sinistra 420 venit et inferius qua collo pectora subsunt, 421 Cyllare, te fixit; parvo cor vulnere laesum 422 corpore cum toto post tela educta refrixit. 423 Protinus Hylonome morientes excipit artus 424 inpositaque manu vulnus fovet oraque ad ora 425 admovet atque animae fugienti obsistere temptat. 426 Ut videt exstinctum, dictis, quae clamor ad aures 427 arcuit ire meas, telo, quod inhaeserat illi, 428 incubuit moriensque suum conplexa maritum est. 429 Ante oculos stat et ille meos, qui sena leonum 430 vinxerat inter se conexis vellera nodis, 431 Phaeocomes, hominemque simul protectus equumque. 432 Codice qui misso, quem vix iuga bina moverent, 433 Tectaphon Oleniden a summo vertice fregit. 439 Ast ego, dum parat hic armis nudare iacentem, 440 (scit tuus hoc genitor) gladium spoliantis in ima 441 ilia demisi. Chthonius quoque Teleboasque 442 ense iacent nostro: ramum prior ille bifurcum 443 gesserat, hic iaculum; iaculo mihi vulnera fecit: 444 signa vides! adparet adhuc vetus inde cicatrix. 445 Tunc ego debueram capienda ad Pergama mitti, 446 tum poteram magni, si non superare, morari 447 Hectoris arma meis! Illo sed tempore nullus, 448 aut puer Hector erat, nunc me mea deficit aetas. 449 Quid tibi victorem gemini Periphanta Pyraethi, 450 Ampyca quid referam, qui quadrupedantis Echecli 451 fixit in adverso cornum sine cuspide vultu? 452 Vecte Pelethronium Macareus in pectus adacto 453 stravit Erigdupum, memini et venabula condi 454 inguine Nesseis manibus coniecta Cymeli. 455 Nec tu credideris tantum cecinisse futura 456 Ampyciden Mopsum: Mopso iaculante biformis 457 accubuit frustraque loqui temptavit Hodites 458 ad mentum lingua mentoque ad guttura fixo. 459 Quinque neci Caeneus dederat, Styphelumque Bromumque 460 Antimachumque Elymumque securiferumque Pyraechmen: 461 vulnera non memini, numerum nomenque notavi. 462 Provolat Emathii spoliis armatus Alesi, 463 quem dederat leto, membris et corpore Latreus 464 maximus: huic aetas inter iuvenemque senemque, 465 vis iuvenalis erat, variabant tempora cani. 466 Qui clipeo gladioque Macedoniaque sarisa 467 conspicuus faciemque obversus in agmen utrumque 468 armaque concussit certumque equitavit in orbem 469 verbaque tot fudit vacuas animosus in auras: 470 “Et te, Caeni, feram? Nam tu mihi femina semper, 471 tu mihi Caenis eris. Nec te natalis origo 472 commonuit, mentemque subit, quo praemia facto 473 quaque viri falsam speciem mercede parasti? 474 Quid sis nata, vide, vel quid sis passa, columque, 475 i, cape cum calathis et stamina pollice torque: 476 bella relinque viris.” Iactanti talia Caeneus 477 extentum cursu missa latus eruit hasta, 478 qua vir equo commissus erat. Furit ille dolore 479 nudaque Phyllei iuvenis ferit ora sarisa. 480 Non secus haec resilit, quam tecti a culmine grando, 481 aut siquis parvo feriat cava tympana saxo. 482 Comminus adgreditur laterique recondere duro 483 luctatur gladium: gladio loca pervia non sunt. 484 “Haud tamen effugies! medio iugulaberis ense, 485 quandoquidem mucro est hebes” inquit et in latus ensem 486 obliquat longaque amplectitur ilia dextra. 487 Plaga facit gemitus in corpore marmoris icti, 488 fractaque dissiluit percusso lammina callo. 489 Ut satis inlaesos miranti praebuit artus, 490 “nunc age,” ait Caeneus, “nostro tua corpora ferro 491 temptemus!” capuloque tenus demisit in armos 492 ensem fatiferum caecumque in viscera movit 493 versavitque manu vulnusque in vulnere fecit. 494 Ecce ruunt vasto rabidi clamore bimembres 495 telaque in hunc omnes unum mittuntque feruntque. 496 Tela retusa cadunt: manet inperfossus ab omni 497 inque cruentatus Caeneus Elateius ictu. 498 Fecerat attonitos nova res. “Heu dedecus ingens!” 499 Monychus exclamat, “populus superamur ab uno 500 vixque viro: quamquam ille vir est, nos segnibus actis 501 quod fuit ille, sumus! Quid membra inmania prosunt? 502 Quid geminae vires et quod fortissima rerum 503 in nobis duplex natura animalia iunxit? 504 Nec nos matre dea, nec nos Ixione natos 505 esse reor, qui tantus erat, Iunonis ut altae 506 spem caperet: nos semimari superamur ab hoste! 507 Saxa trabesque super totosque involvite montes 508 vivacemque animam missis elidite silvis! 509 silva premat fauces, et erit pro vulnere pondus.” 510 Dixit et insanis deiectam viribus austri 511 forte trabem nactus validum coniecit in hostem 512 exemplumque fuit, parvoque in tempore nudus 513 arboris Othrys erat, nec habebat Pelion umbras. 514 Obrutus inmani tumulo sub pondere Caeneus 515 aestuat arboreo congestaque robora duris 516 fert umeris. Sed enim postquam super ora caputque 517 crevit onus neque habet, quas ducat, spiritus auras, 518 deficit interdum, modo se super aera frustra 519 tollere conatur iactasque evolvere silvas, 520 interdumque movet, veluti, quam cernimus, ecce, 521 ardua si terrae quatiatur motibus Ide. 522 Exitus in dubio est: alii sub inania corpus 523 Tartara detrusum silvarum mole ferebant; 524 abnuit Ampycides medioque ex aggere fulvis 525 vidit avem pennis liquidas exire sub auras, 526 quae mihi tum primum, tunc est conspecta supremum. 527 Hanc ubi lustrantem leni sua castra volatu 528 Mopsus et ingenti circum clangore sonantem 529 adspexit pariterque animis oculisque secutus 530 “o salve” dixit, “Lapithaeae gloria gentis, 531 maxime vir quondam, sed nunc avis unica, Caeneu!” 532 Credita res auctore suo est: dolor addidit iram, 533 oppressumque aegre tulimus tot ab hostibus unum; 534 nec prius abstitimus ferro exercere dolorem, 535 quam data pars leto, partem fuga noxque removit.” 536 Haec inter Lapithas et semihomines Centauros 537 proelia Tlepolemus Pylio referente dolorem 538 praeteriti Alcidae tacito non pertulit ore 539 atque ait: “Herculeae mirum est oblivia laudis 540 acta tibi, senior! Certe mihi saepe referre 541 nubigenas domitos a se pater esse solebat.” 542 Tristis ad haec Pylius: “Quid me meminisse malorum 543 cogis et obductos oculis rescindere luctus 544 inque tuum genitorem odium offensasque fateri? 545 Ille quidem maiora fide, di! gessit et orbem 546 inplevit meritis, quod mallem posse negare: 547 sed neque Deiphobum nec Polydamanta nec ipsum 548 Hectora laudamus—quis enim laudaverit hostem? 549 Ille tuus genitor Messenia moenia quondam 550 stravit et inmeritas urbes Elimque Pylumque 551 diruit inque meos ferrum flammamque penatis 552 inpulit, utque alios taceam, quos ille peremit, 553 bis sex Nelidae fuimus, conspecta iuventus: 554 bis sex Herculeis ceciderunt me minus uno 555 viribus; atque alios vinci potuisse ferendum est: 556 mira Periclymeni mors est, cui posse figuras 557 sumere, quas vellet, rursusque reponere sumptas 558 Neptunus dederat, Nelei sanguinis auctor. 559 Hic ubi nequiquam est formas variatus in omnes, 560 vertitur in faciem volucris, quae fulmina curvis 561 ferre solet pedibus divum gratissima regi; 562 Viribus usus avis pennis rostroque redunco 563 hamatisque viri laniaverat unguibus ora: 564 tendit in hunc nimium certos Tirynthius arcus 565 atque inter nubes sublimia membra ferentem 566 pendentemque ferit, lateri qua iungitur ala; 567 nec grave vulnus erat sed rupti vulnere nervi 568 deficiunt motumque negant viresque volandi. 569 Decidit in terram, non concipientibus auras 570 infirmis pennis, et qua levis haeserat alae, 571 corporis adfixi pressa est gravitate sagitta 572 perque latus summum iugulo est exacta sinistro. 573 Nunc videor debere tui praeconia rebus 574 Herculis, o Rhodiae rector pulcherrime classis? 575 Nec tamen ulterius, quam fortia facta silendo 576 ulciscor fratres: solida est mihi gratia tecum.” 577 Haec postquam dulci Neleius edidit ore, 578 a sermone senis repetito munere Bacchi 579 surrexere toris: nox est data cetera somno. 580 At deus, aequoreas qui cuspide temperat undas, 581 in volucrem corpus nati Phaethontida versum 582 mente dolet patria saevumque perosus Achillem 583 exercet memores plus quam civiliter iras, 584 iamque fere tracto duo per quinquennia bello 585 talibus intonsum conpellat Sminthea dictis: 586 “O mihi de fratris longe gratissime natis, 587 inrita qui mecum posuisti moenia Troiae, 588 ecquid, ubi has iamiam casuras adspicis arces, 589 ingemis? Aut ecquid tot defendentia muros 590 milia caesa doles? Ecquid, ne persequar omnes, 591 Hectoris umbra subit circum sua Pergama tracti? 592 cum tamen ille ferox belloque cruentior ipso 593 vivit adhuc, operis nostri populator, Achilles. 594 Det mihi se! faxo, triplici quid cuspide possim, 595 sentiat; at quoniam concurrere comminus hosti 596 non datur, occulta necopinum perde sagitta!” 597 Adnuit atque animo pariter patruique suoque 598 Delius indulgens nebula velatus in agmen 599 pervenit Iliacum mediaque in caede virorum 600 rara per ignotos spargentem cernit Achivos 601 tela Parim fassusque deum “Quid spicula perdis 602 sanguine plebis?” ait. “Siqua est tibi cura tuorum, 603 vertere in Aeaciden caesosque ulciscere fratres!” 604 Dixit et ostendens sternentem Troica ferro 605 corpora Peliden, arcus obvertit in illum 606 certaque letifera direxit spicula dextra. 607 Quod Priamus gaudere senex post Hectora posset, 608 hoc fuit: ille igitur tantorum victor, Achille, 609 victus es a timido Graiae raptore maritae! 610 At si femineo fuerat tibi Marte cadendum, 611 Thermodontiaca malles cecidisse bipenni! 612 Iam timor ille Phrygum, decus et tutela Pelasgi 613 nominis, Aeacides, caput insuperabile bello, 614 arserat: armarat deus idem idemque cremabat; 615 iam cinis est, et de tam magno restat Achille 616 nescio quid parvam, quod non bene conpleat urnam: 617 at vivit totum quae gloria conpleat orbem! 618 Haec illi mensura viro respondet, et hac est 619 par sibi Pelides nec inania Tartara sentit. 620 Ipse etiam, ut, cuius fuerit, cognoscere posses 621 bella movet clipeus, deque armis arma feruntur. 622 Non ea Tydides, non audet Oileos Aiax, 623 non minor Atrides, non bello maior et aevo 624 poscere, non alii: solis Telamone creato 625 Laerteque fuit tantae fiducia laudis. 626 A se Tantalides onus invidiamque removit 627 Argolicosque duces mediis considere castris 628 iussit et arbitrium litis traiecit in omnes. === book 13 === 1 Consedere duces, et vulgi stante corona 2 surgit ad hos clipei dominus septemplicis Aiax, 3 utque erat impatiens irae, Sigeia torvo 4 litora respexit classemque in litore vultu 5 intendensque manus “agimus, pro Iuppiter!” inquit 6 “ante rates causam, et mecum confertur Ulixes! 7 At non Hectoreis dubitavit cedere flammis, 8 quas ego sustinui, quas hac a classe fugavi. 9 Tutius est igitur fictis contendere verbis, 10 quam pugnare manu! Sed nec mihi dicere promptum, 11 nec facere est isti: quantumque ego Marte feroci 12 quantum acie valeo, tantum valet iste loquendo. 13 Nec memoranda tamen vobis mea facta, Pelasgi, 14 esse reor: vidistis enim. Sua narret Ulixes, 15 quae sine teste gerit, quorum nox conscia sola est. 16 Praemia magna peto, fateor; sed demit honorem 17 aemulus: Aiaci non est tenuisse superbum, 18 sit licet hoc ingens, quidquid speravit Ulixes. 19 Iste tulit pretium iam nunc temptaminis huius, 20 quod, cum victus erit, mecum certasse feretur. 21 Atque ego, si virtus in me dubitabilis esset, 22 nobilitate potens essem, Telamone creatus, 23 moenia qui forti Troiana sub Hercule cepit 24 litoraque intravit Pagasaea Colcha carina. 25 Aeacus huic pater est, qui iura silentibus illic 26 reddit, ubi Aeoliden saxum grave Sisyphon urget. 27 Aeacon agnoscit summus prolemque fatetur 28 Iuppiter esse suam: sic a Iove tertius Aiax. 29 Nec tamen haec series in causam prosit, Achivi, 30 si mihi cum magno non est communis Achille: 31 frater erat, fraterna peto! Quid sanguine cretus 32 Sisyphio furtisque et fraude simillimus illi 33 inseris Aeacidis alienae nomina gentis? 34 An quod in arma prior nulloque sub indice veni, 35 arma neganda mihi, potiorque videbitur ille, 36 ultima qui cepit detrectavitque furore 37 militiam ficto, donec sollertior isto 38 et sibi inutilior timidi commenta retexit 39 Naupliades animi vitataque traxit ad arma? 40 Optima num sumat, quia sumere noluit ulla: 41 nos inhonorati et donis patruelibus orbi, 42 obtulimus quia nos ad prima pericula, simus? 43 Atque utinam aut verus furor ille, aut creditus esset, 44 nec comes hic Phrygias umquam venisset ad arces 45 hortator scelerum. Non te, Poeantia proles, 46 expositum Lemnos nostro cum crimine haberet! 47 Qui nunc, ut memorant, silvestribus abditus antris 48 saxa moves gemitu Laertiadaeque precaris 49 quae meruit: quae, si di sunt, non vana precaris! 50 Et nunc ille eadem nobis iuratus in arma, 51 heu! pars una ducum, quo successore sagittae 52 Herculis utuntur, fractus morboque fameque 53 velaturque aliturque avibus, volucresque petendo 54 debita Troianis exercet spicula fatis. 55 Ille tamen vivit, quia non comitavit Ulixen; 56 mallet et infelix Palamedes esse relictus: 57 viveret aut certe letum sine crimine haberet! 58 Quem male convicti nimium memor iste furoris 59 prodere rem Danaam finxit fictumque probavit 60 crimen et ostendit, quod iam praefoderat, aurum. 61 Ergo aut exsilio vires subduxit Achivis, 62 aut nece: sic pugnat, sic est metuendus Ulixes. 63 Qui licet eloquio fidum quoque Nestora vincat, 64 haud tamen efficiet, desertum ut Nestora crimen 65 esse rear nullum. Qui cum imploraret Ulixem 66 vulnere tardus equi fessusque senilibus annis, 67 proditus a socio est. Non haec mihi crimina fingi 68 scit bene Tydides, qui nomine saepe vocatum 69 corripuit trepidoque fugam exprobravit amico. 70 Adspiciunt oculis superi mortalia iustis! 71 En eget auxilio, qui non tulit, utque reliquit, 72 sic linquendus erat: legem sibi dixerat ipse. 73 Conclamat socios: adsum videoque trementem 74 pallentemque metu et metuentem morte futura; 75 opposui molem clipei texique iacentem 76 servavique animam (minimum est hic laudis) inertem. 77 Si perstas certare, locum redeamus in illum: 78 redde hostem vulnusque tuum solitumque timorem 79 post clipeumque late et mecum contende sub illo! 80 At postquam eripui, cui standi vulnera vires 81 non dederant, nullo tardatus vulnere fugit. 82 Hector adest secumque deos in proelia ducit, 83 quaque ruit, non tu tantum terreris, Ulixe, 84 sed fortes etiam: tantum trahit ille timoris. 85 Hunc ego sanguineae successu caedis ovantem 86 eminus ingenti resupinum pondere fudi, 87 hunc ego poscentem, cum quo concurreret, unus 88 sustinui, sortemque meam vovistis, Achivi, 89 et vestrae valuere preces! Si quaeritis huius 90 fortunam pugnae, non sum superatus ab illo. 91 Ecce ferunt Troes ferrumque ignesque Iovemque 92 in Danaas classes: ubi nunc facundus Ulixes? 93 Nempe ego mille meo protexi pectore puppes, 94 spem vestri reditus: date pro tot navibus arma! 95 Quod si vera licet mihi dicere, quaeritur istis, 96 quam mihi, maior honos, coniunctaque gloria nostra est, 97 atque Aiax armis, non Aiaci arma petuntur. 98 Conferat his Ithacus Rhesum imbellemque Dolona 99 Priamidenque Helenum rapta cum Pallade captum: 100 luce nihil gestum est, nihil est Diomede remoto. 101 Si semel ista datis meritis tam vilibus arma, 102 dividite, et pars sit maior Diomedis in illis! 103 Quo tamen haec Ithaco, qui clam, qui semper inermis 104 rem gerit et furtis incautum decipit hostem? 105 Ipse nitor galeae claro radiantis ab auro 106 insidias prodet manifestabitque latentem. 107 Sed neque Dulichius sub Achillis casside vertex 108 pondera tanta feret, nec non onerosa gravisque 109 Pelias hasta potest imbellibus esse lacertis, 110 nec clipeus vasti concretus imagine mundi 111 conveniet timidae nataeque ad furta sinistrae: 112 debilitaturum quid te petis, Improbe, munus? 113 Quod tibi si populi donaverit error Achivi, 114 cur spolieris, erit, non cur metuaris ab hoste, 115 et fuga, qua sola cunctos, timidissime, vincis, 116 tarda futura tibi est gestamina tanta trahenti. 117 Adde quod iste tuus, tam raro proelia passus, 118 integer est clipeus: nostro, qui tela ferendo 119 mille patet plagis, novus est successor habendus. 120 Denique (quid verbis opus est?) spectemur agendo! 121 Arma viri fortis medios mittantur in hostes: 122 inde iubete peti et referentem ornate relatis?” 123 Finierat Telamone satus vulgique secutum 124 ultima murmur erat, donec Laertius heros 125 adstitit atque oculos paulum tellure moratos 126 sustulit ad proceres exspectatoque resolvit 127 ora sono; neque abest facundis gratia dictis. 128 “Si mea cum vestris valuissent vota, Pelasgi, 129 non foret ambiguus tanti certaminis heres, 130 tuque tuis armis, nos te poteremur, Achille. 131 Quem quoniam non aequa mihi vobisque negarunt 132 fata” (manuque simul veluti lacrimantia tersit 133 lumina), “quis magno melius succedit Achilli, 134 quam per quem magnus Danais successit Achilles? 135 Huic modo ne prosit, quod, uti est, hebes esse videtur, 136 neve mihi noceat, quod vobis semper, Achivi, 137 profuit ingenium, meaque haec facundia, siqua est, 138 quae nunc pro domino, pro vobis saepe locuta est, 139 invidia careat, bona nec sua quisque recuset. 140 Nam genus et proavos et quae non fecimus ipsi, 141 vix ea nostra voco; sed enim quia rettulit Aiax 142 esse Iovis pronepos, nostri quoque sanguinis auctor 143 Iuppiter est, totidemque gradus distamus ab illo. 144 Nam mihi Laertes pater est, Arcesius illi, 145 Iuppiter huic, neque in his quisquam damnatus et exsul. 146 Est quoque per matrem Cyllenius addita nobis 147 altera nobilitas: deus est in utroque parente. 148 Sed neque materno quod sum generosior ortu, 149 nec mihi quod pater est fraterni sanguinis insons, 150 proposita arma peto: meritis expendite causam, 151 dummodo, quod fratres Telamon Peleusque fuerunt, 152 Aiacis meritum non sit nec sanguinis ordo, 153 sed virtutis honor spoliis quaeratur in istis! 154 Aut si proximitas primusque requiritur heres, 155 est genitor Peleus, est Pyrrhus filius illi. 156 Quis locus Aiaci? Phthiam haec Scyrumve ferantur! 157 Nec minus est isto Teucer patruelis Achilli: 158 num petit ille tamen? num si petat, auferat illa? 159 Ergo operum quoniam nudum certamen habetur: 160 plura quidem feci, quam quae comprendere dictis 161 in promptu mihi sit; rerum tamen ordine ducar. 162 Praescia venturi genetrix Nereia leti 163 dissimulat cultu natum, et deceperat omnes, 164 in quibus Aiacem, sumptae fallacia vestis. 165 Arma ego femineis animum motura virilem 166 mercibus inserui, neque adhuc proiecerat heros 167 virgineos habitus, cum parmam hastamque tenenti 168 “nate dea,” dixi “tibi se peritura reservant 169 Pergama! quid dubitas ingentem evertere Troiam?” 170 iniecique manum fortemque ad fortia misi. 171 Ergo opera illius mea sunt: ego Telephon hasta 172 pugnantem domui, victum orantemque refeci; 173 quod Thebae cecidere, meum est, me credite Lesbon, 174 me Tenedon Chrysenque et Cillan, Apollinis urbes, 175 et Scyrum cepisse, mea concussa putate 176 procubuisse solo Lyrnesia moenia dextra, 177 utque alias taceam, qui saevum perdere posset 178 Hectora, nempe dedi: per me iacet inclitus Hector. 179 Illis haec armis, quibus est inventus Achilles, 180 arma peto: vivo dederam, post fata reposco. — 181 Ut dolor unius Danaos pervenit ad omnes 182 Aulidaque Euboicam complerunt mille carinae, 183 exspectata diu, nulla aut contraria classi 184 flamina erant, duraeque iubent Agamemnona sortes 185 inmeritam saevae natam mactare Dianae. 186 Denegat hoc genitor divisque irascitur ipsis 187 atque in rege tamen pater est. Ego mite parentis 188 ingenium verbis ad publica commoda verti. 189 Nunc equidem (fateor, fassoque ignoscat Atrides!) 190 difficilem tenui sub iniquo iudice causam. 191 Hunc tamen utilitas populi fraterque datique 192 summa movet sceptri, laudem ut cum sanguine penset. 193 Mittor et ad matrem, quae non hortanda, sed astu 194 decipienda fuit: quo si Telamonius isset, 195 orba suis essent etiamnum lintea ventis. 196 Mittor et Iliacas audax orator ad arces, 197 visaque et intrata est altae mihi curia Troiae 198 (plenaque adhuc erat illa viris), interritus egi, 199 quam mihi mandarat communis Graecia causam, 200 accusoque Parim praedamque Helenamque reposco 201 et moveo Priamum Priamoque Antenora iunctum. 202 At Paris et fratres et qui rapuere sub illo, 203 ni tenuere manus (scis hoc, Menelae) nefandas, 204 primaque lux nostri tecum fuit illa pericli. 205 Longa referre mora est, quae consilioque manuque 206 utiliter feci spatiosi tempore belli. 207 Post acies primas urbis se moenibus hostes 208 continuere diu, nec aperti copia Martis 209 ulla fuit: decimo demum pugnavimus anno. 210 Quid facis interea, qui nil nisi proelia, nosti? 211 Quis tuus usus erat? Nam si mea facta requiris, 212 hostibus insidior, fossas munimine cingo, 213 consolor socios, ut longi taedia belli 214 mente ferant placida, doceo, quo simus alendi 215 armandique modo, mittor, quo postulat usus. 216 Ecce Iovis monitu, deceptus imagine somni, 217 rex iubet incepti curam dimittere belli. 218 Ille potest auctore suam defendere vocem: 219 non sinat hoc Aiax delendaque Pergama poscat, 220 quodque potest, pugnet! Cur non remoratur ituros? 221 Cur non arma capit? det, quod vaga turba sequatur! 222 Non erat hoc nimium numquam nisi magna loquenti. 223 Quid quod et ipse fugit? Vidi, puduitque videre, 224 cum tu terga dares inhonestaque vela parares. 225 Nec mora, “quid facitis? quae vos dementia” dixi 226 “concitat, o socii? captam dimittite Troiam! 227 Quidve domum fertis decimo, nisi dedecus, anno?” 228 Talibus atque aliis, in quae dolor ipse disertum 229 fecerat, aversos profuga de classe reduxi. 231 nec Telamoniades etiam nunc hiscere quicquam 232 audet, at ausus erat reges incessere dictis 233 Thersites etiam, per me haud impune protervus! 234 Erigor et trepidos cives exhortor in hostem 235 amissamque mea virtutem voce reposco. 236 Tempore ab hoc, quodcumque potest fecisse videri 237 fortiter iste, meum est, qui dantem terga retraxi. 238 Denique de Danais quis te laudatve petitve? 239 At sua Tydides mecum communicat acta, 240 me probat et socio semper confidit Ulixe. 241 Est aliquid, de tot Graiorum milibus unum 242 a Diomede legi (nec me sors ire iubebat !), 243 si tamen et spreto noctisque hostisque periclo 244 ausum eadem, quae nos, Phrygia de gente Dolona 245 interimo, non ante tamen, quam cuncta coegi 246 prodere, et edidici, quid perfida Troia pararet. 247 Omnia cognoram, nec, quod specularer, habebam, 248 et iam promissa poteram cum laude reverti. 249 Haud contentus eo petii tentoria Rhesi 250 inque suis ipsum castris comitesque peremi 251 atque ita captivo victor votisque potitus 252 ingredior curru laetos imitante triumphos; 253 cuius equos pretium pro nocte poposcerat hostis, 254 arma negate mihi, fueritque benignior Aiax! 255 Quid Lycii referam Sarpedonis agmina ferro 256 devastata meo? Cum multo sanguine fudi 257 Coeranon Iphitiden et Alastoraque Chromiumque 258 Alcandrumque Haliumque Noemonaque Prytanimque, 259 exitioque dedi cum Chersidamante Thoona 260 et Charopem fatisque inmitibus Ennomon actum 261 quique minus celebres nostra sub moenibus urbis 262 procubuere manu. Sunt et mihi vulnera, cives, 263 ipso pulchra loco; nec vanis credite verbis: 264 adspicite en!” vestemque manu deduxit et “haec sunt 265 pectora semper” ait “vestris exercita rebus. 266 At nil impendit per tot Telamonius annos 267 sanguinis in socios et habet sine vulnere corpus! 268 Quid tamen hoc refert, si se pro classe Pelasga 269 arma tulisse refert contra Troasque Iovemque? 270 Confiteorque, tulit (neque enim benefacta maligne 271 detractare meum est), sed ne communia solus 272 occupet atque aliquem vobis quoque reddat honorem, 273 reppulit Actorides sub imagine tutus Achillis 274 Troas ab arsuris cum defensore carinis. 275 Ausum etiam Hectoreis solum concurrere telis 276 se putat, oblitus regisque ducumque meique, 277 nonus in officio et praelatus munere sortis. 278 Sed tamen eventus vestrae, fortissime, pugnae 279 quis fuit? Hector abit violatus vulnere nullo! 280 Me miserum, quanto cogor meminisse dolore 281 temporis illius, quo Graium murus, Achilles 282 procubuit! Nec me lacrimae luctusque timorque 283 tardarunt, quin corpus humo sublime referrem. 284 His umeris, his, inquam, umeris ego corpus Achillis. 285 et simul arma tuli, quae nunc quoque ferre laboro! 286 Sunt mihi, quae valeant in talia pondera, vires, 287 est animus certe vestros sensurus honores. 288 Scilicet idcirco pro nato caerula mater 289 ambitiosa suo fuit, ut caelestia dona, 290 artis opus tantae, rudis et sine pectore miles 291 indueret? neque enim clipei caelamina novit, 292 Oceanum et terras cumque alto sidera caelo 293 Pleiadasque hyadasque inmunemque aequoris arcton 294 diversasque urbes nitidumque Orionis ensem: 296 Quid quod me duri fugientem munera belli 297 arguit incepto serum accessisse labori, 298 nec se magnanimo maledicere sentit Achilli? 299 Si simulasse vocas crimen, simulavimus ambo; 300 si mora pro culpa est, ego sum maturior illo. 301 Me pia detinuit coniunx, pia mater Achillem, 302 primaque sunt illis data tempora, cetera vobis. 303 Haud timeo, si iam nequeam defendere, crimen 304 cum tanto commune viro: deprensus Ulixis 305 ingenio tamen ille, at non Aiacis Ulixes! 306 Neve in me stolidae convicia fundere linguae 307 admiremur eum, vobis quoque digna pudore 308 obicit. An falso Palameden crimine turpe est 309 accusasse mihi, vobis damnasse decorum? 310 Sed neque Naupliades facinus defendere tantum 311 tamque patens valuit, nec vos audistis in illo 312 crimina: vidistis, pretioque obiecta patebant. 313 Nec Poeantiaden quod habet Vulcania Lemnos, 314 esse reus merui: factum defendite vestrum, 315 consensistis enim. Nec me suasisse negabo, 316 ut se subtraheret bellique viaeque labori 317 temptaretque feros requie finire dolores. 318 Paruit et vivit! Non haec sententia tantum 319 fida, sed et felix, cum sit satis esse fidelem. 320 Quem quoniam vates delenda ad Pergama poscunt, 321 ne mandate mihi: melius Telamonius ibit 322 eloquioque virum morbis iraque furentem 323 molliet aut aliqua producet callidus arte. 324 Ante retro Simois fluet et sine frondibus Ide 325 stabit et auxilium promittet Achaia Troiae, 326 quam, cessante meo pro vestris pectore rebus, 327 Aiacis stolidi Danais sollertia prosit! 328 Sis licet infestus sociis regique mihique, 329 dure Philoctete, licet exsecrere meumque 330 devoveas sine fine caput cupiasque dolenti 331 me tibi forte dari nostrumque haurire cruorem, 333 te tamen adgrediar mecumque reducere nitar, 334 tamque tuis potiar (faveat Fortuna!) sagittis, 335 quam sum Dardanio, quem cepi, vate potitus, 336 quam responsa deum Troianaque fata retexi, 337 quam rapui Phrygiae signum penetrale Minervae 338 hostibus e mediis. Et se mihi comparat Aiax? 339 Nempe capi Troiam prohibebant fata sine illo: 340 fortis ubi est Aiax? Ubi sunt ingentia magni 341 verba viri? Cur hic metuis? cur audet Ulixes 342 ire per excubias et se committere nocti 343 perque feros enses non tantum moenia Troum, 344 verum etiam summas arces intrare suaque 345 eripere aede deam raptamque adferre per hostes? 346 Quae nisi fecissem, frustra Telamone creatus 347 gestasset laeva taurorum tergora septem. 348 Illa nocte mihi Troiae victoria parta est, 349 Pergama tunc vici, cum vinci posse coegi! 350 Desine Tydiden vultuque et murmure nobis 351 ostentare meum: pars est sua laudis in illo. 352 Nec tu, cum socia clipeum pro classe tenebas, 353 solus eras: tibi turba comes, mihi contigit unus. 354 Qui nisi pugnacem sciret sapiente minorem 355 esse nec indomitae deberi praemia dextrae, 356 ipse quoque haec peteret, peteret moderatior Aiax 357 Eurypylusque ferox claroque Andraemone natus, 358 nec minus Idomeneus patriaque creatus eadem 359 Meriones, peteret maioris frater Atridae: 360 quippe manu fortes nec sunt tibi Marte secundi, 361 consiliis cessere meis. Tibi dextera bello 362 utilis: ingenium est, quod eget moderamine nostro; 363 tu vires sine mente geris, mihi cura futuri; 364 tu pugnare potes, pugnandi tempora mecum 365 eligit Atrides; tu tantum corpore prodes, 366 nos animo; quantoque ratem qui temperat, anteit 367 remigis officium, quanto dux milite maior, 368 tantum ego te supero; nec non in corpore nostro 369 pectora sunt potiora manu: vigor omnis in illis. 370 At vos, o proceres, vigili date praemia vestro, 371 proque tot annorum cura, quibus anxius egi, 372 hunc titulum meritis pensandum reddite nostris. 373 Iam labor in fine est: obstantia fata removi 374 altaque posse capi faciendo Pergama cepi. 375 Per spes nunc socias casuraque moenia Troum 376 perque deos oro, quos hosti nuper ademi, 377 per siquid superest, quod sit sapienter agendum, 378 siquid adhuc audax ex praecipitique petendum est, 380 este mei memores! Aut si mihi non datis arma, 381 huic date!” — et ostendit signum fatale Minervae. 382 Mota manus procerum est, et quid facundia posset, 383 re patuit, fortisque viri tulit arma disertus. 384 Hectora qui solus, qui ferrum ignesque Iovemque 385 sustinuit totiens, unam non sustinet iram, 386 invictumque virum vicit dolor: arripit ensem 387 et “meus hic certe est! an et hunc sibi poscit Ulixes? 388 Hoc” ait “utendum est in me mihi, quique cruore 389 saepe Phrygum maduit, domini nunc caede madebit, 390 ne quisquam Aiacem possit superare nisi Aiax.” 391 Dixit et in pectus tum demum vulnera passum, 392 qua patuit ferro, letalem condidit ensem. 393 Nec valuere manus infixum educere telum: 394 expulit ipse cruor, rubefactaque sanguine tellus 395 purpureum viridi genuit de caespite florem, 396 qui prius Oebalio fuerat de vulnere natus; 397 littera communis mediis pueroque viroque 398 incripta est foliis, haec nominis, illa querellae. 399 Victor ad Hypsipyles patriam clarique Thoantis 400 et veterum terras infames caede virorum 401 vela dat, ut referat Tirynthia tela, sagittas. 402 Quae postquam ad Graios, domino comitante, revexit, 403 imposita estque fero tandem manus ultima bello, 408 Ilion ardebat, neque adhuc consederat ignis, 409 exiguumque senis Priami Iovis ara cruorem 410 combiberat tracta atque comis antistita Phoebi 411 non profecturas tendebat ad aethera palmas. 412 Dardanidas matres patriorum signa deorum, 413 dum licet, amplexas succensaque templa tenentes 414 invidiosa trahunt victores praemia Grai. 415 Mittitur Astyanax illis de turribus, unde 416 pugnantem pro se proavitaque regna tuentem 417 saepe videre patrem monstratum a matre solebat. 418 Iamque viam suadet boreas, flatuque secundo 419 carbasa mota sonant, iubet uti navita ventis. 420 “Troia, vale! rapimur” clamant, dant oscula terrae 421 Troades et patriae fumantia tecta relinquunt. 422 Ultima conscendit classem (miserabile visu!) 423 in mediis Hecube natorum inventa sepulcris: 424 prensantem tumulos atque ossibus oscula dantem 425 Dulichiae traxere manus, tamen unius hausit 426 inque sinu cineres secum tulit Hectoris haustos; 427 Hectoris in tumulo canum de vertice crinem, 428 inferias inopes, crinem lacrimasque reliquit. 429 Est, ubi Troia fuit, Phrygiae contraria tellus, 430 Bistoniis habitata viris: Polymestoris illic 431 regia dives erat, cui te commisit alendum 432 clam, Polydore, pater Phrygiisque removit ab armis, 433 consilium sapiens, sceleris nisi praemia magnas 434 adiecisset opes, animi inritamen avari. 435 Ut cecidit fortuna Phrygum, capit impius ensem 436 rex Thracum iuguloque sui demisit alumni 437 et, tamquam tolli cum corpore crimina possent, 438 exanimem scopulo subiectas misit in undas. 439 Litore Threicio classem religarat Atrides, 440 dum mare pacatum, dum ventus amicior esset. 441 Hic subito, quantus cum viveret esse solebat, 442 exit humo late rupta similisque minanti 443 temporis illius vultum referebat Achilles, 444 quo ferus iniustum petiit Agamemnona ferro, 445 “inmemores” que “mei disceditis” inquit “Achivi, 446 obrutaque est mecum virtutis gratia nostrae? 447 Ne facite! utque meum non sit sine honore sepulcrum, 448 placet Achilleos mactata Polyxena manes!” 449 Dixit, et inmiti sociis parentibus umbrae, 450 rapta sinu matris, quam iam prope sola fovebat, 451 fortis et infelix et plus quam femina virgo 452 ducitur ad tumulum diroque fit hostia busto. 453 Quae memor ipsa sui, postquam crudelibus aris 454 admota est sensitque sibi fera sacra parari, 455 utque Neoptolemum stantem ferrumque tenentem 456 utque suo vidit figentem lumina vultu, 457 utere iamdudum generoso sanguine!” dixit, 458 “nulla mora est: aut tu iugulo vel pectore telum 459 conde meo! (iugulumque simul pectusque retexit) 462 Mors tantum vellem matrem mea fallere posset! 463 Mater obest minuitque necis mihi gaudia, quamvis 464 non mea mors illi, verum sua vita gemenda est. 465 Vos modo, ne Stygios adeam non libera manes, 466 ite procul, si iusta peto, tactuque viriles 467 virgineo removete manus! Acceptior illi, 468 quisquis is est, quem caede mea placare paratis, 469 liber erit sanguis. Siquos tamen ultima nostri 470 verba movent oris (Priami vos filia regis, 471 nunc captiva rogat), genetrici corpus inemptum 472 reddite, neve auro redimat ius triste sepulcri, 473 sed lacrimis! Tunc, cum poterat, redimebat et auro.” 474 Dixerat, at populus lacrimas, quas illa tenebat, 475 non tenet; ipse etiam flens invitusque sacerdos 476 praebita coniecto rupit praecordia ferro. 477 Illa super terram defecto poplite labens 478 pertulit intrepidos ad fata novissima vultus. 479 Tunc quoque cura fuit partes velare tegendas, 480 cum caderet, castique decus servare pudoris. 481 Troades excipiunt deploratosque recensent 482 Priamidas et quid dederit domus una cruoris, 483 teque gemunt, virgo, teque, o modo regia coniunx, 484 regia dicta parens, Asiae florentis imago, 485 nunc etiam praedae mala sors, quam victor Ulixes 486 esse suam nollet, nisi quod tamen Hectora partu 487 edideras: dominum matri vix repperit Hector! 488 Quae corpus complexa animae tam fortis inane, 489 quas totiens patriae dederat natisque viroque, 490 huic quoque dat lacrimas lacrimas in vulnera fundit 491 osculaque ore tegit consuetaque pectora plangit 492 canitiemque suam concreto in sanguine verrens 493 plura quidem, sed et haec laniato pectore dixit: 494 “Nata, tuae (quid enim superest?) dolor ultime matris, 495 nata, iaces, videoque tuum, mea vulnera, pectus, 496 et ne perdiderim quemquam sine caede meorum, 497 tu quoque vulnus habes! At te, quia femina, rebar 498 a ferro tutam: cecidisti et femina ferro, 499 totque tuos idem fratres, te perdidit idem, 500 exitium Troiae nostrique orbator, Achilles. 501 At postquam cecidit Paridis Phoebique sagittis, 502 “nunc certe,” dixi, “non est metuendus Achilles!rsquo; 503 Nunc quoque mi metuendus erat: cinis ipse sepulti 504 in genus hoc saevit, tumulo quoque sensimus hostem. 505 Aeacidae fecunda fui! Iacet Ilion ingens, 506 eventuque gravi finita est publica clades, — 507 sed finita tamen; soli mihi Pergama restant, 508 in cursuque meus dolor est: modo maxima rerum, 509 tot generis natisque potens nuribusque viroque, 510 nunc trahor exul, inops, tumulis avulsa meorum, 511 Penelopae munus; quae me data pensa trahentem 512 matribus ostendens Ithacis “haec Hectoris illa est 513 clara parens, haec est” dicet “Priameia coniunx!” 514 Postque tot amissos tu nunc, quae sola levabas 515 maternos luctus, hostilia busta piasti! 516 Inferias hosti peperi! Quo ferrea resto? 517 Quidve moror? Quo me servas, annosa senectus? 518 Quo, di crudeles, nisi uti nova funera cernam, 519 vivacem differtis anum? Quis posse putaret 520 felicem Priamum post diruta Pergama dici? 521 Felix morte sua est, nec te, mea nata, peremptam 522 adspicit et vitam pariter regnumque reliquit. 523 At, puto, funeribus dotabere, regia virgo, 524 condeturque tuum monumentis corpus avitis. 525 Non haec est fortuna domus: tibi munera matris 526 contingent fletus peregrinaeque haustus harenae! 527 Omnia perdidimus: superest, cur vivere tempus 528 in breve sustineam, proles gratissima matri, 529 nunc solus, quondam minimus de stirpe virili, 530 has datus Ismario regi Polydorus in oras. 531 Quid moror interea crudelia vulnera lymphis 532 abluere et sparsos inmiti sanguine vultus?” 533 Dixit et ad litus passu processit anili, 534 albentes lacerata comas. “Date, Troades, urnam” 535 dixerat infelix, liquidas hauriret ut undas: 536 adspicit eiectum Polydori in litore corpus 537 factaque Threiciis ingentia vulnera telis! 538 Troades exclamant: obmutuit illa dolore, 539 et pariter vocem lacrimasque introrsus obortas 540 devorat ipse dolor, duroque simillima saxo 541 torpet et adversa figit modo lumina terra, 542 interdum torvos sustollit ad aethera vultus, 543 nunc positi spectat vultum, nunc vulnera nati 544 vulnera praecipue, seque armat et instruit iram.” 545 Qua simul exarsit, tamquam regina maneret, 546 ulcisci statuit poenaeque in imagine tota est, 547 utque furit catulo lactente orbata leaena 548 signaque nacta pedum sequitur, quem non videt, hostem, 549 sic Hecube, postquam cum luctu miscuit iram, 550 non oblita animorum, annorum oblita suorum, 551 vadit ad artificem dirae, Polymestora, caedis 552 conloquiumque petit: nam se monstrare relictum 553 velle latens illi, quod nato redderet, aurum. 554 Credidit Odrysius praedaeque adsuetus amore 555 in secreta venit. Tum blando callidus ore 556 “tolle moras, Hecube,” dixit, “da munera nato! 557 Omne fore illius quod das, quod et ante dedisti, 558 per superos iuro.” Spectat truculenta loquentem 559 falsaque iurantem tumidaque exaestuat ira 560 atque ita correpto captivarum agmina matrum 561 invocat et digitos in perfida lumina condit 562 expellitque genis oculos (facit ira nocentem) 563 immergitque manus, foedataque sanguine sonti 564 non lumen (neque enim superest), loca luminis haurit. 565 Clade sui Thracum gens inritata tyranni 566 Troada telorum lapidumque incessere iactu 567 coepit. At haec missum rauco cum murmure saxum 568 morsibus insequitur, rictuque in verba parato 569 latravit, conata loqui: locus exstat et ex re 570 nomen habet, veterumque diu memor illa malorum 571 tum quoque Sithonios ululavit maesta per agros. 572 illius Troasque suos hostesque Pelasgos, 573 illius fortuna deos quoque moverat omnes, 574 sic omnes, ut et ipsa Iovis coniunxque sororque 575 eventus Hecubam meruisse negaverit illos. 576 Non vacat Aurorae, quamquam isdem faverat armis, 577 cladibus et casu Troiaeque Hecubaeque moveri. 578 Cura deam proprior luctusque domesticus angit 579 Memnonis amissi, Phrygiis quem lutea campis 580 vidit Achillea pereuntem cuspide mater: 581 vidit, et ille rubor, quo matutina rubescunt 582 tempora, palluerat, latuitque in nubibus aether. 583 At non impositos supremis ignibus artus 584 sustinuit spectare parens, sed crine soluto, 585 sicut erat, magni genibus procumbere non est 586 dedignata Iovis lacrimisque has addere voces: 587 “Omnibus inferior, quas sustinet aureus aether 588 (nam mihi sunt totum rarissima templa per orbem), 589 diva tamen veni, non ut delubra diesque 590 des mihi sacrificos caliturasque ignibus aras. 591 Si tamen adspicias, quantum tibi femina praestem, 592 tum cum luce nova noctis confinia servo, 593 praemia danda putes; sed non ea cura neque hic est 594 nunc status Aurorae, meritos ut poscat honores: 595 Memnonis orba mei venio, qui fortia frustra 596 pro patruo tulit arma suo primisque sub annis 597 occidit a forti, sic vos voluistis, Achille. 598 Da, precor, huic aliquem, solacia mortis, honorem, 599 summe deum rector, maternaque vulnera leni.” 600 Iuppiter adnuerat, cum Memnonis arduus alto 601 corruit igne rogus nigrique volumine fumi 602 infecere diem (veluti cum flumina natas 603 exhalant nebulas, nec sol admittitur infra); 604 atra favilla volat glomerataque corpus in unum 605 densetur faciemque capit sumitque calorem 606 atque animam ex igni (levitas sua praebuit alas), 607 et primo similis volucri, mox vera volucris 608 insonuit pennis: pariter sonuere sorores 609 innumerae, quibus est eadem natalis origo, 610 terque rogum lustrant, et consonus exit in auras 611 ter plangor: quarto seducunt castra volatu. 612 Tam duo diversa populi de parte feroces 613 bella gerunt rostrisque et aduncis unguibus iras 614 exercent alasque adversaque pectora iactant 615 inferiaeque cadunt cineri cognata sepulto 616 corpora seque viro forti meminere creatas. 617 praepetibus subitis nomen facit auctor: ab illo 618 Memnonides dictae, cum sol duodena peregit 619 signa, parentali moriturae voce rebellant. 620 Ergo aliis latrasse Dymantida flebile visum est: 621 luctibus est Aurora suis intenta, piasque 622 nunc quoque dat lacrimas et toto rorat in orbe. 623 Non tamen eversam Troiae cum moenibus esse 624 spem quoque fata sinunt: sacra et, sacra altera, patrem 625 fert umeris, venerabile onus, Cythereius heros: 626 de tantis opibus praedam pius eligit illam 627 Ascaniumque suum profugaque per aequora classe 628 fertur ab Antandro scelerataque limina Thracum 629 et Polydoreo manantem sanguine terram 630 linquit et utilibus ventis aestuque secundo 631 intrat Apollineam sociis comitantibus urbem. 632 Hunc Anius, quo rege homines, antistite Phoebus 633 rite colebatur, temploque domoque recepit 634 urbemque ostendit delubraque nota duasque 635 Latona quondam stirpes pariente retentas. 636 Ture dato flammis vinoque in tura profuso 637 caesarumque boum fibris de more crematis 638 regia tecta petunt positisque tapetibus altis 639 munera cum liquido capiunt Cerealia Baccho. 640 Tum pius Anchises: “O Phoebi lecte sacerdos, 641 fallor, an et natum, cum primum haec moenia vidi, 642 bisque duas natas, quantum reminiscor, habebas?” 643 Huic Anius niveis circumdata tempora vittis 644 concutiens et tristis ait: “Non falleris, heros 645 maxime: vidisti natorum quinque parentem, 646 quem nunc (tanta homines rerum inconstantia versat!) 647 paene vides orbum. Quod enim mihi filius absens 648 auxilium, quem dicta suo de nomine tellus 649 Andros habet pro patre locumque et regna tenentem? 650 Delius augurium dedit huic, dedit altera Liber 651 femineae stirpi voto maiora fideque 652 munera: nam tactu natarum cuncta mearum 653 in segetem laticemque meri canaeque Minervae 654 transformabantur, divesque erat usus in illis. 655 Hoc ubi cognovit Troiae populator Atrides, 656 ne non ex aliqua vestram sensisse procellam 657 nos quoque parte putes, armorum viribus usus 658 abstrahit invitas gremio genitoris, alantque 659 imperat Argolicam caelesti munere classem. 660 Effugiunt, quo quaeque potest: Euboea duabus, 661 et totidem natis Andros fraterna petita est. 662 Miles adest et, ni dedantur, bella minatur. 663 Victa metu pietas: consortia corpora poenae 664 dedidit (et timido possis ignoscere fratri: 665 non hic Aeneas, non, qui defenderet Andron, 666 Hector erat, per quem decimum durastis in annum); 667 iamque parabantur captivis vincla lacertis: 668 illae tollentes etiamnum libera caelo 669 bracchia “Bacche pater, fer opem!” dixere, tulitque 670 muneris auctor opem, — si miro perdere more 671 ferre vocatur opem, nec qua ratione figuram 672 perdiderint, potui scire aut nunc dicere possum; 673 summa mali nota est: pennas sumpsere tuaeque 674 coniugis in volucres, niveas abiere columbas.” 675 Talibus atque aliis postquam convivia dictis 676 implerunt, mensa somnum petiere remota, 677 cumque die surgunt adeuntque oracula Phoebi: 678 qui petere antiquam matrem cognataque iussit 679 litora; prosequitur rex et dat munus ituris, 680 Anchisae sceptrum, chlamydem pharetramque nepoti, 681 cratera Aeneae, quem quondam transtulit illi 682 hospes ab Aoniis Therses Ismenius oris. 683 Miserat hunc illi Therses, fabricaverat Alcon 684 Hyleus et longo caelaverat argumento. 685 Urbs erat, et septem posses ostendere portas: 686 hae pro nomine erant et, quae foret illa, docebant. 687 Ante urbem exequiae tumulique ignesque rogique 688 effusaeque comas et apertae pectora matres 689 significant luctum: nymphae quoque flere videntur 690 siccatosque queri fontes, sine frondibus arbor 691 nuda riget, rodunt arentia saxa capellae. 692 Ecce facit mediis natas Orione Thebis, 693 agmen femineum, iugulo dare pectus aperto, 694 illas demisso per inertia vulnera telo 695 pro populo cecidisse suo pulchrisque per urbem 696 funeribus ferri celebrique in parte cremari, 697 tum de virginea geminos exire favilla, 698 ne genus intereat, iuvenes, quos fama Coronos 699 nominat, et cineri materno ducere pompam. 700 Hactenus antiquo signis fulgentibus aere, 701 summus inaurato crater erat asper acantho. 702 Nec leviora datis Troiani dona remittunt 703 dantque sacerdoti custodem turis acerram, 704 dant pateram claramque auro gemmisque coronam. 705 Inde recordati Teucros a sanguine Teucri 706 ducere principium, Cretam tenuere locique 707 ferre diu nequiere Iovem, centumque relictis 708 urbibus Ausonios optant contingere portus: 709 saevit hiems iactatque viros, Strophadumque receptos 710 portubus infidis exterruit ales Aello. 711 Et iam Dulichios portus Ithacamque Samonque 712 Neritiasque domus, regnum fallacis Ulixis, 713 praeter erant vecti: certatam lite deorum 714 Ambraciam versique vident sub imagine saxum 715 iudicis, Actiaco quae nunc ab Apolline nota est, 716 vocalemque sua terram Dodonida quercu 717 Chaoniosque sinus, ubi nati rege Molosso 718 inpia subiectis fugere incendia pennis. 719 Proxima Phaeacum felicibus obsita pomis 720 rura petunt, Epiros ab his regnataque vati 721 Buthrotos Phrygio simulataque Troia tenetur. 722 Inde futurorum certi, quae cuncta fideli 723 Priamides Helenus monitu praedixerat, intrant 724 Sicaniam: tribus haec excurrit in aequora pinnis, 725 e quibus imbriferos est versa Pachynos ad austros, 726 mollibus expositum zephyris Lilybaeon, ad arctos 727 aequoris expertes spectat boreamque Peloros. 728 Hac subeunt Teucri, et remis aestuque secundo 729 sub noctem potitur Zanclaea classis harena. 730 Scylla latus dextrum, laevum inrequieta Charybdis 731 infestat: vorat haec raptas revomitque carinas, 732 illa feris atram canibus succingitur alvum, 733 virginis ora gerens, et, si non omnia vates 734 ficta reliquerunt aliquo quoque tempore virgo. 735 Hanc multi petiere proci; quibus illa repulsis 736 ad pelagi nymphas, pelagi gratissima nymphis, 737 ibat et elusos iuvenum narrabat amores. 738 Quam, dum pectendos praebet Galatea capillos, 739 talibus adloquitur, referens suspiria, dictis: 740 “Te tamen, o virgo, genus haud inmite virorum 741 expetit, utque facis, potes his impune negare; 742 At mihi, cui pater est Nereus, quam caerula Doris 743 enixa est, quae sum turba quoque tuta sororum, 744 non nisi per luctus licuit Cyclopis amorem 745 effugere,” — et lacrimae vocem impediere loquentis. 746 Quas ubi marmoreo detersit pollice virgo 747 et solata deam est, “refer, o carissima,” dixit. 748 “neve tui causam tege (sic sum fida) doloris!” 749 Nereis his contra resecuta Crataeide natam est: 750 “Acis erat Fauno nymphaque Symaethide cretus, 751 magna quidem patrisque sui matrisque voluptas, 752 nostra tamen maior: nam me sibi iunxerat uni. 753 Pulcher et octonis iterum natalibus actis 754 signarat teneras dubia lanugine malas. 755 Hunc ego, me Cyclops nulla cum fine petebat. 756 En si quaesieris, odium Cyclopis, amorne 757 Acidis in nobis fuerit praesentior, edam: 758 par utrumque fuit. Pro quanta potentia regni 759 est, Venus alma, tui! Nempe ille inmitis et ipsis 760 horrendus silvis et visus ab hospite nullo 761 impune et magni cum dis contemptor Olympi, 762 quid sit amor, sensit validaque cupidine captus 763 uritur, oblitus pecorum antrorumque suorum. 764 Iamque tibi formae, iamque est tibi cura placendi, 765 iam rigidos pectis rastris, Polypheme, capillos, 766 iam libet hirsutam tibi falce recidere barbam 767 et spectare feros in aqua et componere vultus. 768 Caedis amor feritasque sitisque inmensa cruoris 769 cessant, et tutae veniunt abeuntque carinae. 770 Telemus interea Siculam delatus ad Aetnen, 771 Telemus Eurymides, quem nulla fefellerat ales, 772 terribilem Polyphemon adit “lumen” que, “quod unum 773 fronte geris media, rapiet tibi” dixit “Ulixes!” 774 Risit et “o vatum stolidissime, falleris,” inquit, 775 “altera iam rapuit!” Sic frustra vera monentem 776 spernit et aut gradiens ingenti litora passu 777 degravat aut fessus sub opaca revertitur antra. 778 Prominet in pontum cuneatus acumine longo 779 collis utrumque latus circumfluit aequoris unda; 780 huc ferus ascendit Cyclops mediusque resedit, 781 lanigerae pecudes nullo ducente secutae. 782 Cui postquam pinus, baculi quae praebuit usum, 783 ante pedes posita est, antemnis apta ferendis, 784 sumptaque harundinibus compacta est fistula centum, 785 senserunt toti pastoria sibila montes, 786 senserunt undae; latitans ego rupe meique 787 Acidis in gremio residens procul auribus hausi 788 talia dicta meis auditaque verba notavi: 789 “Candidior folio nivei, Galatea, ligustri, 790 floridior pratis, longa procerior alno, 791 splendidior vitro, tenero lascivior haedo, 792 levior adsiduo detritis aequore conchis, 793 solibus hibernis, aestiva gratior umbra, 794 nobilior pomis, platano conspectior alta, 795 lucidior glacie, matura dulcior uva, 796 mollior et cygni plumis et lacte coacto 798 saevior indomitis eadem Galatea iuvencis, 799 durior annosa quercu, fallacior undis, 800 lentior et salicis virgis et vitibus albis, 801 his inmobilior scopulis, violentior amne, 802 laudato pavone superbior, acrior igni, 803 asperior tribulis, feta truculentior ursa, 804 surdior aequoribus, calcato inmitior hydro, 805 et, quod praecipue vellem tibi demere possem. 806 Non tantum cervo claris latratibus acto, 807 verum etiam ventis volucrique fugacior aura! 808 At bene si noris, pigeat fugisse morasque 809 ipsa tuas damnes et me retinere labores. 810 Sunt mihi, pars montis, vivo pendentia saxo 811 antra, quibus nec sol medio sentitur in aestu 812 nec sentitur hiems; sunt poma gravantia ramos, 813 sunt auro similes longis in vitibus uvae, 814 sunt et purpureae: tibi et has servamus et illas. 815 Ipsa tuis manibus silvestri nata sub umbra 816 mollia fraga leges, ipsa autumnalia corna 817 prunaque, non solum nigro liventia suco, 818 verum etiam generosa novasque imitantia ceras. 819 Nec tibi castaneae me coniuge, nec tibi deerunt 820 arbutei fetus: omnis tibi serviet arbor. 821 Hoc pecus omne meum est, multae quoque vallibus errant, 822 multas silva tegit, multae stabulantur in antris. 823 Nec, si forte roges, possim tibi dicere, quot sint: 824 pauperis est numerare pecus! De laudibus harum 825 nil mihi credideris: praesens potes ipse videre, 826 ut vix circueant distentum cruribus uber. 827 Sunt, fetura minor, tepidis in ovilibus agni, 828 sunt quoque, par aetas, aliis in ovilibus haedi. 829 Lac mihi semper adest niveum: pars inde bibenda 830 servatur, partem liquefacta coagula durant. 831 Nec tibi deliciae faciles vulgataque tantum 832 munera contingent, dammae leporesque caperque 833 parve columbarum demptusve cacumine nidus: 834 inveni geminos, qui tecum ludere possint, 835 inter se similes, vix ut dignoscere possis, 836 villosae catulos in summis montibus ursae, 837 inveni et dixi “dominae servabimus istos!” 838 Iam modo caeruleo nitidum caput exsere ponto, 839 iam, Galatea, veni, nec munera despice nostra. 840 Certe ego me novi liquidaeque in imagine vidi 841 nuper aquae, placuitque mihi mea forma videnti. 842 Adspice, sim quantus! Non est hoc corpore maior 843 Iuppiter in caelo: nam vos narrare soletis, 844 nescio quem regnare Iovem. Coma plurima torvos 845 prominet in vultus umerosque, ut lucus, obumbrat. 846 Nec mea quod rigidis horrent densissima saetis 847 corpora, turpe puta turpis sine frondibus arbor, 848 turpis equus, nisi colla iubae flaventia velent; 850 barba viros hirtaeque decent in corpore saetae. 851 Unum est in media lumen mihi fronte, sed instar 852 ingentis clipei. Quid? non haec omnia magnus 853 Sol videt e caelo? Soli tamen unicus orbis! 854 Adde, quod in vestro genitor meus aequore regnat: 855 hunc tibi do socerum; tantum miserere precesque 856 supplicis exaudi! tibi enim succumbimus uni. 857 Quique Iovem et caelum sperno et penetrabile fulmen, 858 Nerei, te veneror: tua fulmine saevior ira est. — 859 Atque ego contemptus essem patientior huius, 860 si fugeres omnes; sed cur Cyclope repulso 861 Acin amas praefersque meis complexibus Acin? 862 Ille tamen placeatque sibi placeatque licebit, 863 quod nollem, Galatea, tibi; modo copia detur, 864 sentiet esse mihi tanto pro corpore vires! 865 Viscera viva traham divisaque membra per agros 866 perque tuas spargam (sic se tibi misceat!) undas. 867 Uror enim, laesusque exaestuat acrior ignis, 868 cumque suis videor translatam viribus Aetnam 869 pectore ferre meo: nec tu, Galatea, moveris.” 870 Talia nequiquam questus (nam cuncta videbam) 871 surgit et ut taurus vacca furibundus adempta, 872 stare nequit silvaque et notis saltibus errat: 873 cum ferus ignaros nec quicquam tale timentes 874 me videt atque Acin “video” que exclamat “et ista 875 ultima sit, faciam, veneris concordia vestrae!” 876 Tantaque vox, quantam Cyclops iratus habere 877 debuit, illa fuit: clamore perhorruit Aetne. 878 Ast ego vicino pavefacta sub aequore mergor, 879 terga fugae dederat conversa Symaethius heros 880 et “fer opem, Galatea, precor, mihi! ferte, parentes” 881 dixerat “et vestris periturum admittite regnis!” 882 Insequitur Cyclops partemque e monte revulsam 883 mittit, et extremus quamvis pervenit ad illum, 884 angulus is molis totum tamen obruit Acin. 885 At nos, quod fieri solum per fata licebat, 886 fecimus, ut vires adsumeret Acis avitas. 887 Puniceus de mole cruor manabat, et intra 888 temporis exiguum rubor evanescere coepit 889 fitque color primo turbati fluminis imbre 890 purgaturque mora; tum moles tacta dehiscit, 891 vivaque per rimas proceraque surgit harundo, 892 osque cavum saxi sonat exsultantibus undis: 893 miraque res, subito media tenus exstitit alvo 894 incinctus iuvenis flexis nova cornua cannis, 895 qui, nisi quod maior, quod toto caerulus ore, 896 Acis erat. Sed sic quoque erat tamen Acis, in amnem 897 versus, et antiquum tenuerunt flumina nomen.” 898 Desierat Galatea loqui, coetuque soluto 899 discedunt placidisque natant Nereides undis. 900 Scylla redit (neque enim medio se credere ponto 901 audet) et aut bibula sine vestibus errat harena, 902 aut, ubi lassata est, seductos nacta recessus 903 gurgitis, inclusa sua membra refrigerat unda. 904 Ecce fretum scindens alti novus incola ponti, 905 nuper in Euboica versis Anthedone membris, 906 Glaucus adest visaeque cupidine virginis haeret 907 et quaecumque putat fugientem posse morari 908 verba refert; fugit illa tamen veloxque timore 909 pervenit in summum positi prope litora montis. 910 Ante fretum est ingens, apicem conlectus in unum, 911 longa sub arboribus convexus in aequora vertex: 912 constitit hic, et tuta loco, monstrumne deusne 913 ille sit, ignorans, admiraturque colorem 914 caesariemque umeros subiectaque terga tegentem, 915 ultimaque excipiat quod tortilis inguina piscis. 916 Sensit et innitens, quae stabat proxima, moli, 917 “non ego prodigium nec sum fera belua, virgo, 918 sed deus” inquit “aquae: nec maius in aequore Proteus 919 ius habet et Triton Athamantiadesque Palaemon. 920 Ante tamen mortalis eram, sed, scilicet altis 921 deditus aequoribus, tantum exercebar in illis. 922 Nam modo ducebam ducentia retia pisces, 923 nunc in mole sedens moderabar harundine linum. 924 Sunt viridi prato confinia litora, quorum 925 altera pars undis, pars altera cingitur herbis, 926 quas neque cornigerae morsu laesere iuvencae, 927 nec placidae carpsistis oves hirtaeve capellae; 928 non apis inde tulit conlectos semine flores, 929 non data sunt capiti genialia serta, neque umquam 930 falciferae secuere manus; ego primus in illo 931 caespite consedi, dum lina madentia sicco, 932 utque recenserem captivos ordine pisces, 933 insuper exposui, quos aut in retia casus 934 aut sua credulitas in aduncos egerat hamos. 935 Res similis fictae (sed quid mihi fingere prodest?): 936 gramine contacto coepit mea praeda moveri 937 et mutare latus terraque, ut in aequore, niti. 938 Dumque moror mirorque simul, fugit omnis in undas 939 turba suas dominumque novum litusque relinquunt. 940 Obstipui dubitoque diu causamque requiro, 941 num deus hoc aliquis, num sucus fecerit herbae. 942 “Quae” tamen “has” inquam “vires habet herba?”,manuque 943 pabula decerpsi decerptaque dente momordi. 944 Vix bene combiberant ignotos guttura sucos, 945 cum subito trepidare intus praecordia sensi 946 alteriusque rapi naturae pectus amore, 947 nec potui restare diu “repetenda” que “numquam 948 terra, vale!” dixi corpusque sub aequora mersi. 949 Di maris exceptum socio dignantur honore, 950 utque mihi quaecumque feram mortalia, demant, 951 Oceanum Tethynque rogant: ego lustror ab illis, 952 et purgante nefas noviens mihi carmine dicto 953 pectora fluminibus iubeor supponere centum; 954 nec mora, diversis lapsi de partibus amnes 955 totaque vertuntur supra caput aequora nostrum. 956 Hactenus acta tibi possum memoranda referre, 957 hactenus haec memini, nec mens mea cetera sensit. 958 Quae postquam rediit, alium me corpore toto 959 ac fueram nuper, neque eundem mente recepi. 960 Hanc ego tum primum viridem ferrugine barbam 961 caesariemque meam, quam longa per aequora verro, 962 ingentesque umeros et caerula bracchia vidi 963 cruraque pinnigero curvata novissima pisce. 964 Quid tamen haec species, quid dis placuisse marinis, 965 quid iuvat esse deum, si tu non tangeris istis?” 966 Talia dicentem, dicturum plura, reliquit 967 Scylla deum; furit ille inritatusque repulsa 968 prodigiosa petit Titanidos atria Circes. === book 14 === 1 Iamque Giganteis iniectam faucibus Aetnen 2 arvaque Cyclopum, quid rastra, quid usus aratri 3 nescia nec quicquam iunctis debentia bubus, 4 liquerat Euboicus tumidarum cultor aquarum, 5 liquerat et Zanclen adversaque moenia Rhegi 6 navifragumque fretum, gemino quod litore pressum 7 Ausoniae Siculaeque tenet confinia terrae. 8 Inde manu magna Tyrrhena per aequora raptus 9 herbiferos adiit colles atque atria Glaucus 10 Sole satae Circes, variarum plena ferarum. 11 Quam simul adspexit, dicta acceptaque salute, 12 “diva, dei miserere, precor! nam sola levare 13 tu potes hunc,” dixit “videar modo dignior esse! 14 Quanta sit herbarum, Titani, potentia, nulli 15 quam mihi cognitius, qui sum mutatus ab illis. 16 Neve mei non nota tibi sit causa furoris: 17 litore in Italico, Messenia moenia contra, 18 Scylla mihi visa est; pudor est promissa precesque 19 blanditiasque meas contemptaque verba referre. 20 At tu, sive aliquod regnum est in carmine, carmen 21 ore move sacro, sive expugnantior herba est, 22 utere temptatis operosae viribus herbae. 23 Nec medeare mihi sanesque haec vulnera mando, 24 fineque nil opus est: partem ferat illa caloris.” 25 At Circe (neque enim flammis habet aptius ulla 26 talibus ingenium, seu causa est huius in ipsa, 27 seu Venus indicio facit hoc offensa paterno) 28 talia verba refert. “Melius sequerere volentem 29 optantemque eadem parilique cupidine captam. 30 Dignus eras ultro (poteras certeque) rogari, 31 et, si spem dederis, mihi crede, rogaberis ultro. 32 Neu dubites adsitque tuae fiducia formae: 33 en ego, cum dea sim, nitidi cum filia Solis, 34 gramine cum tantum, tantum quoque carmine possim, 35 ut tua sim, voveo; spernentem sperne, sequenti 36 redde vices unoque duas ulciscere facto!” 37 Talia temptanti “prius” inquit “in aequore frondes” 38 Glaucus “et in summis nascentur montibus algae, 39 sospite quam Scylla nostri mutentur amores!” 40 Indignata dea est, et laedere quatenus ipsum 41 non poterat (nec vellet amans), irascitur illi, 42 quae sibi praelata est, venerisque offensa repulsa 43 protinus horrendis infamia pabula sucis 44 conterit et tritis Hecateia carmina miscet 45 caerulaque induitur velamina perque ferarum 46 agmen adulantum media procedit ab aula, 47 oppositumque petens contra Zancleia saxa 48 Rhegion ingreditur ferventes aestibus undas, 49 in quibus ut solida ponit vestigia terra 50 summaque decurrit pedibus super aequora siccis. 51 Parvus erat gurges, curvos sinuatus in arcus, 52 grata quies Scyllae; quo se referebat ab aestu 53 et maris et caeli, medio cum plurimus orbe 54 sol erat et minimas a vertice fecerat umbras. 55 Hunc dea praevitiat portentificisque venenis 56 inquinat, hic pressos latices radice nocenti 57 spargit et obscurum verborum ambage novorum 58 ter noviens carmen magico demurmurat ore. 59 Scylla venit mediaque tenus descenderat alvo, 60 cum sua foedari latrantibus inguina monstris 61 adspicit ac primo credens non corporis illas 62 esse sui partes refugitque abigitque timetque 63 ora proterva canum, sed quos fugit, attrahit una 64 et corpus quaerens femorum crurumque pedumque, 65 Cerbereos rictus pro partibus invenit illis: 66 statque canum rabie subiectaque terga ferarum 67 inguinibus truncis uteroque exstante coercet. 68 Flevit amans Glaucus nimiumque hostiliter usae 69 viribus herbarum fugit conubia Circes; 70 Scylla loco mansit cumque est data copia primum, 71 in Circes odium sociis spoliavit Ulixen; 72 mox eadem Teucras fuerat mersura carinas, 73 ni prius in scopulum, qui nunc quoque saxeus exstat, 74 transformata foret: scopulum quoque navita vitat. 75 Hunc ubi Troianae remis avidamque Charybdim 76 evicere rates, cum iam prope litus adesset 77 Ausonium, Libycas vento referuntur ad oras. 78 Excipit Aenean illic animoque domoque 79 non bene discidium Phrygii latura mariti 80 Sidonis; inque pyra sacri sub imagine facta 81 incubuit ferro deceptaque decipit omnes. 82 Rursus harenosae fugiens nova moenia terrae 83 ad sedes Erycis fidumque relatus Acesten 84 sacrificat tumulumque sui genitoris honorat; 85 quasque rates Iris Iunonia paene cremarat, 86 solvit et Hippotadae regnum terrasque calenti 87 sulphure fumantes Acheloiadumque relinquit 88 Sirenum scopulos, orbataque praeside pinus 89 Inarimen Prochytenque legit sterilique locatas 90 colle Pithecusas, habitantum nomine dictas. 91 Quippe deum genitor, fraudem et periuria quondam 92 Cercopum exosus gentisque admissa dolosae, 93 in deforme viros animal mutavit, ut idem 94 dissimiles homini possent similesque videri, 95 membraque contraxit naresque a fronte resimas 96 contudit et rugis peraravit anilibus ora 97 totaque velatos flaventi corpora villo 98 misit in has sedes nec non prius abstulit usum 99 verborum et natae dira in periuria linguae: 100 posse queri tantum rauco stridore reliquit. 101 Has ubi praeteriit et Parthenopeia dextra 102 moenia deseruit, laeva de parte canori 103 Aeolidae tumulum et, loca feta palustribus undis, 104 litora Cumarum vivacisque antra Sibyllae 105 intrat, et ut manes veniat per Averna paternos, 106 orat. At illa diu vultum tellure moratum 107 erexit tandemque deo furibunda recepto 108 “magna petis” dixit, “vir factis maxime, cuius 109 dextera per ferrum est, pietas spectata per ignes. 110 Pone tamen, Troiane, metum: potiere petitis 111 Elysiasque domos et regna novissima mundi 112 me duce cognosces simulacraque cara parentis. 113 Invia virtuti nulla est via!” Dixit et auro 114 fulgentem ramum silva Iunonis Avernae 115 monstravit iussitque suo divellere trunco. 116 Paruit Aeneas et formidabilis Orci 117 vidit opes atavosque suos umbramque senilem 118 magnanimi Anchisae; didicit quoque iura locorum, 119 quaeque novis essent adeunda pericula bellis. 120 Inde ferens lassos adverso tramite passus 121 cum duce Cumaea mollit sermone laborem. 122 Dumque iter horrendum per opaca crepuscula carpit, 123 “seu dea tu praesens, seu dis gratissima” dixit, 124 “numinis instar eris semper mihi meque fatebor 125 muneris esse tui, quae me loca mortis adire, 126 quae loca me visae voluisti evadere mortis. 127 Pro quibus aerias meritis evectus ad auras 128 templa tibi statuam, tribuam tibi turis honores.” 129 Respicit hunc vates et suspiratibus haustis 130 “nec dea sum” dixit “nec sacri turis honore 131 humanum dignare caput; neu nescius erres, 132 lux aeterna mihi carituraque fine dabatur, 133 si mea virginitas Phoebo patuisset amanti. 134 Dum tamen hanc sperat dum praecorrumpere donis 135 me cupit, “elige” ait, “virgo Cumaea, quid optes: 136 optatis potiere tuis.” Ego pulveris hausti 137 ostendi cumulum: quot haberet corpora pulvis, 138 tot mihi natales contingere vana rogavi; 139 excidit, ut peterem iuvenes quoque protinus annos. 140 Hos tamen ille mihi dabat aeternamque iuventam, 141 si venerem paterer: contempto munere Phoebi 142 innuba permaneo; sed iam felicior aetas 143 terga dedit, tremuloque gradu venit aegra senectus, 144 quae patienda diu est (nam iam mihi saecula septem 145 acta vides): superest, numeros ut pulveris aequem, 146 ter centum messes, ter centum musta videre. 147 Tempus erit, cum de tanto me corpore parvam 148 longa dies faciet consumptaque membra senecta 149 ad minimum redigentur onus: nec amata videbor 150 nec placuisse deo; Phoebus quoque forsitan ipse 151 vel non cognoscet vel dilexisse negabit: 152 usque adeo mutata ferar, nullique videnda, 153 voce tamen noscar; vocem mihi fata relinquent.” 154 Talia convexum per iter memorante Sibylla 155 sedibus Euboicam Stygiis emergit in urbem 156 Troius Aeneas sacrisque ex more litatis 157 litora adit nondum nutricis habentia nomen. 158 Hic quoque substiterat per taedia longa laborum 159 Neritius Macareus, comes experientis Ulixei; 160 desertum quondam mediis e rupibus Aetnae 161 noscit Achaemeniden improvisoque repertum 162 vivere miratus “qui de casusve deusve 163 servat, Achaemenide? cur” inquit “barbara Graium 164 prora vehit? petitur vestra quae terra carina?” 165 Talia quaerenti iam non hirsutus amictu, 166 iam suus et spinis conserto tegmine nullis, 167 fatur Achaemenides: “Iterum Polyphemon et illos 168 adspiciam fluidos humano sanguine rictus, 169 hac mihi si potior domus est Ithacique carina, 170 si minus Aenean veneror genitore nec umquam 171 esse satis potero, praestem licet omnia, gratus. 172 Quod loquor et spiro caelumque et sidera solis 173 respicio, possimne ingratus et impius esse? 174 Ille dedit, quod non anima haec Cyclopis in ora 175 venit, et ut iam nunc lumen vitale relinquam, 176 aut tumulo aut certe non illa condar in alvo. 177 Quid mihi tunc animi (nisi si timor abstulit omnem 178 sensum animumque) fuit, cum vos petere alta relictus 179 aequora conspexi? Volui inclamare, sed hosti 180 prodere me timui: vestrae quoque clamor Ulixis 181 paene rati nocuit. Vidi, cum monte revulsum 182 inmanem scopulum medias permisit in undas; 183 vidi iterum veluti tormenti viribus acta 184 vasta Giganteo iaculantem saxa lacerto 185 et, ne deprimeret fluctus ventusve carinam, 186 pertimui, iam me non esse oblitus in illa. 187 Ut vero fuga vos a certa morte reduxit, 188 ille quidem totam gemebundus obambulat Aetnam 189 praetemptatque manu silvas et luminis orbus 190 rupibus incursat foedataque bracchia tabo 191 in mare protendens gentem exsecratur Achivam 192 atque ait: “O si quis referat mihi casus Ulixem 193 aut aliquem e sociis, in quem mea saeviat ira, 194 viscera cuius edam, cuius viventia dextra 195 membra mea laniem, cuius mihi sanguis inundet 196 guttur et elisi trepident sub dentibus artus: 197 quam nullum aut leve sit damnum mihi lucis ademptae!” 198 Haec et plura ferox; me luridus occupat horror 199 spectantem vultus etiamnum caede madentes 200 crudelesque manus et inanem luminis orbem 201 membraque et humano concretam sanguine barbam. 202 mors erat ante oculos, minimum tamen ipsa doloris: 203 et iam prensurum, iam nunc mea viscera rebar 204 in sua mersurum, mentique haerebat imago 205 temporis illius, quo vidi bina meorum 206 ter quater adfligi sociorum corpora terrae, 207 cum super ipse iacens hirsuti more leonis 208 visceraque et carnes cumque albis ossa medullis 209 semianimesque artus avidam condebat in alvum. 210 Me tremor invasit: stabam sine sanguine maestus; 211 mandentemque videns eiectantemque cruentas 212 ore dapes et frusta mero glomerata vomentem 213 talia fingebam misero mihi fata parari 214 perque dies multos latitans omnemque tremescens 215 ad strepitum, mortemque timens cupidusque moriri, 216 glande famem pellens et mixta frondibus herba, 217 solus, inops, exspes, leto poenaeque relictus 218 hanc procul adspexi longo post tempore navem 219 oravique fugam gestu ad litusque cucurri — 220 et movi. Graiumque ratis Troiana recepit! 221 Tu quoque pande tuos, comitum gratissime, casus 222 et ducis et turbae, quae tecum est credita ponto.” 223 Aeolon ille refert Tusco regnare profundo, 224 Aeolon Hippotaden, cohibentem carcere ventos; 225 quos bovis inclusos tergo, memorabile munus, 226 Dulichium sumpsisse ducem flatuque secundo 227 lucibus isse novem et terram adspexisse petitam; 228 proxima post nonam cum sese aurora moveret, 229 invidia socios praedaeque cupidine victos, 230 esse ratos aurum, dempsisse ligamina ventis; 231 cum quibus isse retro, per quas modo venerat undas, 232 Aeoliique ratem portus repetisse tyranni. 233 “Inde Lami veterem Laestrygonis” inquit “in urbem 234 venimus. Antiphates terra regnabat in illa. 235 Missus ad hunc ego sum, numero comitante duorum, 236 vixque fuga quaesita salus comitique mihique: 237 tertius e nobis Laestrygonis impia tinxit 238 ora cruore suo. Fugientibus instat et agmen 239 concitat Antiphates. Coeunt et saxa trabesque 240 coniciunt merguntque viros merguntque carinas. 241 Una tamen, quae nos ipsumque vehebat Ulixen, 242 effugit. Amissa sociorum parte dolentes 243 multaque conquesti terris adlabimur illis, 244 quas procul hinc cernis (procul hinc, mihi crede, videnda 245 insula, visa mihi!), tuque o iustissime Troum, 246 nate dea (neque enim finito Marte vocandus 247 hostis es, Aenea), moneo, fuge litora Circes. 248 Nos quoque Circaeo religata in litore pinu, 249 Antiphatae memores inmansuetique Cyclopis, 250 ire negabamus vel tecta ignota subire; 251 sorte sumus lecti, sors me fidumque Politen 252 Eurylochumque simul nimiique Elpenora vini 253 bisque novem socios Circaea ad moenia misit. 254 Quae simul attigimus stetimusque in limine tecti, 255 mille lupi mixtaeque lupis ursique leaeque 256 occursu fecere metum, sed nulla timenda 257 nullaque erat nostro factura in corpore vulnus. 258 Quin etiam blandas movere per aera caudas 259 nostraque adulantes comitant vestigia, donec 260 excipiunt famulae perque atria marmore tecta 261 ad dominam ducunt: pulchro sedet illa recessu, 262 sollemni solio, pallamque induta nitentem 263 insuper aurato circumvelatur amictu. 264 Nereides nymphaeque simul, quae vellera motis 265 nulla trahunt digitis nec fila sequentia ducunt: 266 gramina disponunt sparsosque sine ordine flores 267 secernunt calathis variasque coloribus herbas; 268 ipsa quod hae faciunt opus, exigit, ipsa, quis usus 269 quove sit in folio, quae sit concordia mixtis, 270 novit et advertens pensas examinat herbas. 271 Haec ubi nos vidit, dicta acceptaque salute, 272 diffudit vultus et reddidit omina voce. 273 Nec mora, misceri tosti iubet hordea grani 274 mellaque vimque meri cum lacte coagula passo, 275 quique sub hac lateant furtim dulcedine, sucos 276 adicit. Accipimus sacra data pocula dextra. 277 Quae simul arenti sitientes hausimus ore, 278 et tetigit summos virga dea dira capillos, 279 (et pudet et referam!) saetis horrescere coepi 280 nec iam posse loqui, pro verbis edere raucum 281 murmur et in terram toto procumbere vultu; 282 osque meum sensi pando occallescere rostro, 283 colla tumere toris, et qua modo pocula parte 284 sumpta mihi fuerant, illa vestigia feci, 285 cumque eadem passis (tantum medicamina possunt!) 286 claudor hara, solumque suis caruisse figura 287 vidimus Eurylochum: solus data pocula fugit. 288 Quae nisi vitasset, pecoris pars una manerem 289 nunc quoque saetigeri, nec tantae cladis ab illo 290 certior ad Circen ultor venisset Ulixes. 291 Pacifer huic dederat florem Cyllenius album, 292 moly vocant superi, nigra radice tenetur; 293 tutus eo monitisque simul caelestibus intrat 294 ille domum Circes, et ad insidiosa vocatus 295 pocula, conantem virga mulcere capillos 296 reppulit et stricto pavidam deterruit ense. 297 Inde fides dextraeque datae, thalamoque receptus 298 coniugii dotem sociorum corpora poscit. 299 Spargimur ignotae sucis melioribus herbae 300 percutimurque caput conversae verbere virgae, 301 verbaque dicuntur dictis contraria verbis. 302 Quo magis illa canit, magis hoc tellure levati 303 erigimur, saetaeque cadunt, bifidosque relinquit 304 rima pedes, redeunt umeri et subiecta lacertis 305 bracchia sunt: flentem flentes amplectimur ipsi 306 haeremusque ducis collo nec verba locuti 307 ulla priora sumus quam nos testantia gratos. 308 Annua nos illic tenuit mora, multaque praesens 309 tempore tam longo vidi, multa auribus hausi, 310 hoc quoque cum multis, quod clam mihi rettulit una 311 quattuor e famulis ad talia sacra paratis. 312 Cum duce namque meo Circe dum sola moratur, 313 illa mihi niveo factum de marmore signum 314 ostendit iuvenale, gerens in vertice picum, 315 aede sacra positum multisque insigne coronis. 316 Quis foret et quare sacra coleretur in aede, 317 cur hanc ferret avem, quaerenti et scire volenti 318 “accipe” ait “Macareu, dominaeque potentia quae sit 319 hinc quoque disce meae: tu dictis adice mentem! 320 Picus in Ausoniis, proles Saturnia terris 321 rex fuit, utilium bello studiosus equorum; 322 forma viro, quam cernis, erat: licet ipse decorem 323 adspicias fictaque probes ab imagine veram. 324 Par animus formae; nec adhuc spectasse per annos 325 quinquennem poterat Graia quater Elide pugnam. 326 Ille suos dryadas Latiis in montibus ortas 327 verterat in vultus, illum fontana petebant 328 numina, naiades, quas Albula, quasque Numici, 329 quas Anienis aquae cursuque brevissimus Almo 330 Narve tulit praeceps et opacae Farfarus umbrae, 331 quaeque colunt Scythicae stagnum nemorale Dianae 332 finitimosque lacus; spretis tamen omnibus unam 333 ille colit nymphen, quam quondam in colle Palati 334 dicitur Ionio peperisse Venilia Iano. 335 Haec ubi nubilibus primum maturuit annis, 336 praeposito cunctis Laurenti tradita Pico est, 337 rara quidem facie, sed rarior arte canendi, 338 unde Canens dicta est: silvas et saxa movere 339 et mulcere feras et flumina longa morari 340 ore suo volucresque vagas retinere solebat. 341 Quae dum feminea modulatur carmina voce, 342 exierat tecto Laurentes Picus in agros, 343 indigenas fixurus apros, tergumque premebat 344 acris equi, laevaque hastilia bina ferebat, 345 poeniceam fulvo chlamydem contractus ab auro. 346 Venerat in silvas et filia Solis easdem, 347 utque novas legeret fecundis collibus herbas, 348 nomine dicta suo Circaea reliquerat arva. 349 Quae simul ac iuvenem, virgultis abdita, vidit, 350 obstipuit: cecidere manu, quas legerat, herbae, 351 flammaque per totas visa est errare medullas. 352 Ut primum valido mentem conlegit ab aestu, 353 quid cuperet, fassura fuit: ne posset adire, 354 cursus equi fecit circumfususque satelles. 355 “Non” ait “effugies, vento rapiare licebit, 356 si modo me novi, si non evanuit omnis 357 herbarum virtus et non mea carmina fallunt.” 358 Dixit et effigiem, nullo cum corpore, falsi 359 finxit apri praeterque oculos transcurrere regis 360 iussit et in densum trabibus nemus ire videri, 361 plurima qua silva est et equo loca pervia non sunt. 362 Haud mora: continuo praedae petit inscius umbram 363 Picus equique celer spumantia terga relinquit 364 spemque sequens vanam silva pedes errat in alta. 365 Concipit illa preces et verba precantia dicit 366 ignotosque deos ignoto carmine adorat, 367 quo solet et niveae vultum confundere Lunae 368 et patrio capiti bibulas subtexere nubes. 369 Tum quoque cantato densetur carmine caelum, 370 et nebulas exhalat humus, caecisque vagantur 371 limitibus comites, et abest custodia regis. 372 Nacta locum tempusque “per, o, tua lumina” dixit, 373 “quae mea ceperunt, perque hanc, pulcherrime, formam, 374 quae facit, ut supplex tibi sim dea, consule nostris 375 ignibus et socerum, qui pervidet omnia, Solem 376 accipe, nec durus Titanida despice Circen!” 377 Dixerat. Ille ferox ipsamque precesque relinquit 378 et “quaecumque es” ait, “non sum tuus: altera captum 379 me tenet et teneat per longum, comprecor, aevum! 380 Nec venere externa socialia foedera laedam, 381 dum mihi Ianigenam servabunt fata Canentem!” 382 Saepe retemptatis precibus Titania frustra 383 “non impune feres, neque” ait “reddere Canenti, 384 laesaque quid faciat, quid amans, quid femina disces.” 386 Tum bis ad occasum, bis se convertit ad ortus, 387 ter iuvenem baculo tetigit, tria carmina dixit. 388 Ille fugit, sed se solito velocius ipse 389 currere miratur: pennas in corpore vidit, 390 seque novam subito Latiis accedere silvis 391 indignatus avem duro fera robora rostro 392 figit et iratus longis dat vulnera ramis. 393 Purpureum chlamydis pennae traxere colorem, 394 fibula quod fuerat vestemque momorderat aurum, 395 pluma fit, et fulvo cervix praecingitur auro, 396 nec quicquam antiquum Pico nisi nomina restat. 397 Interea comites, clamato saepe per agros 398 nequiquam Pico nullaque in parte reperto, 399 inveniunt Circen (nam iam tenuaverat auras 400 passaque erat nebulas ventis ac sole recludi) 401 criminibusque premunt veris regemque reposcunt 402 vimque ferunt saevisque parant incessere telis. 403 Illa nocens spargit virus sucosque veneni 404 et Noctem noctisque deos Ereboque chaoque 405 convocat et longis Hecaten ululatibus orat: 406 exsiluere loco (dictu mirabile) silvae, 407 ingemuitque solum, vicinaque palluit arbor, 408 sparsaque sanguineis maduerunt pabula guttis, 409 et lapides visi mugitus edere raucos, 410 et latrare canes et humus serpentibus atris 411 squalere et tenues animae volitare videntur. 412 Attonitum monstris vulgus pavet: illa paventis 413 ora venenata tetigit mirantia virga, 414 cuius ab attactu variarum monstra ferarum 415 in iuvenes veniunt: nulli sua mansit imago. 416 Sparserat occiduus Tartessia litora Phoebus, 417 et frustra coniunx oculis animoque Canentis 418 exspectatus erat: famuli populusque per omnes 419 discurrunt silvas atque obvia lumina portant; 420 nec satis est nymphae flere et lacerare capillos 421 et dare plangorem (facit et tamen omnia) seque 422 proripit ac Latios errat vesana per agros. 423 Sex illam noctes, tetidem redeuntia solis 424 lumina viderunt inopem somnique cibique 425 per iuga, per valles, qua fors ducebat, euntem. 426 Ultimus adspexit Thybris luctuque viaque 427 fessam et iam longa ponentem corpora ripa. 428 Illic cum lacrimis ipso modulata dolore 429 verba sono tenui maerens fundebat, ut olim 430 carmina iam moriens canit exequialia cygnus. 431 Luctibus extremis teneras liquefacta medullas 432 tabuit inque leves paulatim evanuit auras; 433 fama tamen signata loco est, quem rite Canentem 434 nomine de nymphae veteres dixere Camenae.” 435 Talia multa mihi longum narrata per annum 436 visaque sunt. Resides et desuetudine tardi 437 rursus inire fretum, rursus dare vela iubemur. 438 Ancipitesque vias et iter Titania vastum 439 dixerat et saevi restare pericula ponti. 440 Pertimui, fateor, nactusque hoc litus adhaesi.” 441 Finierat Macareus. Urnaque Aeneia nutrix 442 condita marmoreo tumulo breve carmen habebat: 443 HIC ME CAIETAM NOTAE PIETATIS ALUMNUS 444 EREPTAM ARGOLICO QUO DEBUIT IGNE CREMAVIT. 445 Solvitur herboso religatus ab aggere funis, 446 et procul insidias infamataeque relinquunt 447 tecta deae lucosque petunt, ubi nubilus umbra 448 in mare cum flava prorumpit Thybris harena; 449 Faunigenaeque domo potitur nataque Latini, 450 non sine Marte tamen: bellum cum gente feroci 451 suscipitur, pactaque furit pro coniuge Turnus. 452 Concurrit Latio Tyrrhenia tota, diuque 453 ardua sollicitis victoria quaeritur armis. 454 Auget uterque suas externo robore vires, 455 et multi Rutulos, multi Troiana tuentur 456 castra. Neque Aeneas Euandri ad moenia frustra, 457 at Venulus frustra profugi Diomedis ad urbem 458 venerat: ille quidem sub Iapyge maxima Dauno 459 moenia condiderat dotaliaque arva tenebat. 460 Sed Venulus Turni postquam mandata peregit 461 auxilium petiit, vires Aetolius heros 462 excusat: nec se aut soceri committere pugnae 463 velle sui populos, aut quos e gente suorum 464 armet habere ullos, “neve haec commenta putetis, 465 admonitu quamquam luctus renoventur amari 466 perpetiar memorare tamen. Postquam alta cremata est 467 Ilion et Danaas paverunt Pergama flammas, 468 Naryciusque heros, a virgine virgine rapta, 469 quam meruit poenam solus, digessit in omnes, 470 spargimur et ventis inimica per aequora rapti 471 fulmina, noctem, imbres, iram caelique marisque 472 perpetimur Danai cumulumque Capherea cladis. 473 Neve morer referens tristes ex ordine casus, 474 Graecia tum potuit Priamo quoque flenda videri. 475 Me tamen armiferae servatum cura Minervae 476 fluctibus eripuit, patriis sed rursus ab agris 477 pellor, et antiquo memores de vulnere poenas 478 exigit alma Venus, tantosque per alta labores 479 aequora sustinui, tantos terrestribus armis, 480 ut mihi felices sint illi saepe vocati, 481 quos communis hiems importunusque Caphereus 482 mersit aquis, vellemque horum pars una fuissem. 483 Ultima iam passi comites belloque fretoque 484 deficiunt finemque rogant erroris, at Acmon 485 fervidus ingenio, tum vero et cladibus asper, 486 “quid superest, quod iam patientia nostra recuset 487 ferre, viri?” dixit; “quid habet Cytherea, quod ultra 488 (velle puta!) faciat? Nam dum peiora timentur, 489 est locus in vulnus: sors autem ubi pessima rerum, 490 sub pedibus timor est securaque summa malorum. 491 Audiat ipsa licet, et, quod facit, oderit omnes 492 sub Diomede viros, odium tamen illius omnes 493 spernimus: et magno stat magna potentia nobis!” 494 Talibus iratam Venerem Pleuronius Acmon 495 instimulat verbis stimulisque resuscitat iram. 496 Dicta placent paucis: numeri maioris amici 497 Acmona corripimus; cui respondere volenti 498 vox pariter vocisque via est tenuata, comaeque 499 in plumas abeunt, plumis nova colla teguntur 500 pectoraque et tergum, maiores bracchia pennas 501 accipiunt, cubitusque leves sinuatur in alas. 502 Magna pedis digitos pars occupat, oraque cornu 503 indurata rigent finemque in acumine ponunt. 504 Hunc Lycus, hunc Idas et cum Rhexenore Nycteus, 505 hunc miratur Abas: et dum mirantur, eandem 506 accipiunt faciem, numerusque ex agmine maior 507 subvolat et remos plausis circumvolat alis. 508 Si volucrum quae sit dubiarum forma, requiris, 509 ut non cygnorum, sic albis proxima cygnis. 510 Vix equidem has sedes et Iapygis arida Dauni 511 arva gener teneo minima cum parte meorum.” 512 Hactenus Oenides. Venulus Calydonia regna 513 Peucetiosque sinus Messapiaque arva relinquit. 514 In quibus antra videt, quae multa nubila silva 515 et levibus cannis manantia semicaper Pan 516 nunc tenet, at quodam tenuerunt tempore nymphae. 517 Apulus has illa pastor regione fugatas 518 terruit et primo subita formidine movit, 519 mox, ubi mens rediit et contempsere sequentem, 520 ad numerum motis pedibus duxere choreas. 521 Improbat has pastor, saltuque imitatus agresti 522 addidit obscenis convicia rustica dictis, 523 nec prius os tacuit, quam guttura condidit arbor: 524 arbore enim sucoque licet cognoscere mores; 525 quippe notam linguae bacis oleaster amaris 526 exhibet: asperitas verborum cessit in illas. 527 Hinc ubi legati rediere, negata ferentes 528 arma Aetola sibi, Rutuli sine viribus illis 529 bella instructa gerunt, multumque ab utraque cruoris 530 parte datur; fert ecce avidas in pinea Turnus 531 texta faces, ignesque timent, quibus unda pepercit. 532 Iamque picem et ceras alimentaque cetera flammae 533 Mulciber urebat perque altum ad carbasa malum 534 ibat, et incurvae fumabant transtra carinae: 535 cum memor has pinus Idaeo vertice caesas 536 sancta deum genetrix tinnitibus aera pulsi 537 aeris et inflati complevit murmure buxi, 538 perque leves domitis invecta leonibus auras 539 “inrita sacrilega iactas incendia dextra, 540 Turne!” ait. “Eripiam, nec me patiente cremabit 541 ignis edax nemorum partes et membra meorum.” 542 Intonuit dicente dea, tonitrumque secuti 543 cum saliente graves ceciderunt grandine nimbi, 544 aeraque et tumidum subitis concursibus aequor 545 Astraei turbant et eunt in proelia fratres. 546 E quibus alma parens unius viribus usa 547 stuppea praerupit Phrygiae retinacula puppis 548 fertque rates pronas medioque sub aequore mergit; 549 robore mollito lignoque in corpora verso 550 in capitum facies puppes mutantur aduncae, 551 in digitos abeunt et crura natantia remi, 552 quodque prius fuerat, latus est mediisque carina 553 subdita navigiis spinae mutatur in usum, 554 lina comae molles, antemnae bracchia fiunt, 555 caerulus, ut fuerat, color est; quasque ante timebant, 556 illas virgineis exercent lusibus undas 557 naides aequoreae durisque in montibus ortae 558 molle fretum celebrant nec eas sua tangit origo. 559 Non tamen oblitae, quam multa pericula saepe 560 pertulerint pelago, iactatis saepe carinis 561 supposuere manus, nisi siqua vehebat Achivos: 562 cladis adhuc Phrygiae memores, odere Pelasgos 563 Neritiaeque ratis viderunt fragmina laetis 564 vultibus et laetis videre rigescere puppem 565 vultibus Alcinoi saxumque increscere ligno. 566 Spes erat, in nymphas animata classe marinas, 567 posse metu monstri Rutulum desistere bello: 568 perstat, habetque deos pars utraque, quodque deorum est 569 instar, habent animos; nec iam dotalia regna 570 nec sceptrum soceri, nec te, Lavinia virgo, 571 sed vicisse petunt deponendique pudore 572 bella gerunt, tandemque Venus victricia nati 573 arma videt, Turnusque cadit, cadit Ardea, Turno 574 sospite dicta potens. Quem postquam barbarus ensis 575 abstulit et tepida latuerunt tecta favilla, 576 congerie e media tum primum cognita praepes 577 subvolat et cineres plausis everberat alis. 578 Et sonus et macies et pallor et omnia, captam 579 quae deceant urbem, nomen quoque mansit in illa 580 urbis; et ipsa suis deplangitur Ardea pennis. 581 Iamque deos omnes ipsamque Aeneia virtus 582 Iunonem veteres finire coegerat iras, 583 cum, bene fundatis opibus crescentis Iuli, 584 tempestivus erat caelo Cythereius heros: 585 ambieratque Venus superos, colloque parentis 586 circumfusa sui “numquam mihi” dixerat “ullo 587 tempore dure pater, nunc sis mitissimus, opto, 588 Aeneaeque meo, qui te de sanguine nostro 589 fecit avum, quamvis parvum des, optime, numen, 590 dummodo des aliquod: satis est inamabile regnum 591 adspexisse semel, Stygios semel isse per amnes.” 592 Adsensere dei, nec coniunx regia vultus 593 immotos tenuit placatoque adnuit ore; 594 tum pater “estis” ait “caelesti numine digni, 595 quaeque petis, pro quoque petis: cape, nata, quod optas!” 596 Fatus erat: gaudet gratesque agit illa parenti, 597 perque leves auras iunctis invecta columbis 598 litus adit Laurens, ubi tectus harundine serpit 599 in freta flumineis vicina Numicius undis. 600 Hunc iubet Aeneae, quaecumque obnoxia morti, 601 abluere et tacito deferre sub aequora cursu; 602 corniger exsequitur Veneris mandata suisque, 603 quidquid in Aenea fuerat mortale, repurgat 604 et respergit aquis: pars optima restitit illi. 605 Lustratum genetrix divino corpus odore 606 unxit et ambrosia cum dulci nectare mixta 607 contigit os fecitque deum, quem turba Quirini 608 nuncupat Indigetem temploque arisque recepit. 609 Inde sub Ascanii dicione binominis Alba 610 resque Latina fuit. Succedit Silvius illi. 611 Quo satus antiquo tenuit repetita Latinus 612 nomina cum sceptro. Clarus subit Alba Latinum. 613 Epytus ex illo est; post hunc Capetusque Capysque, 614 sed Capys ante fuit. Regnum Tiberinus ab illis 615 cepit et in Tusci demersus fluminis undis 616 nomina fecit aquae; de quo Remulusque feroxque 617 Acrota sunt geniti. Remulus maturior annis 618 fulmineo periit, imitator fulminis, ictu. 619 Fratre suo sceptrum moderatior Acrota forti 620 tradit Aventino, qui, quo regnarat, eodem 621 monte iacet positus tribuitque vocabula monti. 622 Iamque Palatinae summam Proca gentis habebat. 623 Rege sub hoc Pomona fuit, qua nulla Latinas 624 inter hamadryadas coluit sollertius hortos 625 nec fuit arborei studiosior altera fetus. 626 Unde tenet nomen: non silvas illa nec amnes, 627 rus amat et ramos felicia poma ferentes. 628 Nec iaculo gravis est, sed adunca dextera falce, 629 qua modo luxuriem premit et spatiantia passim 630 bracchia compescit, fisso modo cortice lignum 631 inserit et sucos alieno praestat alumno; 632 nec sentire sitim patitur bibulaeque recurvas 633 radicis fibras labentibus inrigat undis: 634 hic amor, hoc studium; veneris quoque nulla cupido est. 635 Vim tamen agrestum metuens pomaria claudit 636 intus et accessus prohibet refugitque viriles. 637 Quid non et satyri, saltatibus apta iuventus, 638 fecere et pinu praecincti cornua Panes 639 Silenusque, suis semper iuvenalior annis, 640 quique deus fures vel falce vel inguine terret, 641 ut poterentur ea? Sed enim superabat amando 642 hos quoque Vertumnus neque erat felicior illis. 643 O quotiens habitu duri messoris aristas 644 corbe tulit verique fuit messoris imago! 645 Tempora saepe gerens faeno religata recenti 646 desectum poterat gramen versasse videri; 647 saepe manu stimulos rigida portabat, ut illum 648 iurasses fessos modo disiunxisse iuvencos. 649 Falce data frondator erat vitisque putator; 650 induerat scalas: lecturum poma putares; 651 miles erat gladio, piscator harundine sumpta. 652 Denique per multas aditum sibi saepe figuras 653 repperit, ut caperet spectatae gaudia formae. 654 Ille etiam picta redimitus tempora mitra, 655 innitens baculo, positis per tempora canis, 656 adsimulavit anum cultosque intravit in hortos 657 pomaque mirata est “tanto” que “potentior!” inquit, 658 paucaque laudatae dedit oscula, qualia numquam 659 vera dedisset anus, glaebaque incurva resedit 660 suspiciens pandos autumni pondere ramos. 661 Ulmus erat contra speciosa nitentibus uvis: 662 quam socia postquam pariter cum vite probavit, 663 “at si staret” ait “caelebs sine palmite truncus, 664 nil praeter frondes, quare peteretur, haberet; 665 haec quoque, quae iuncta est, vitis requiescit in illo: 666 si non nupta foret, terrae acclinata iaceret. 667 Tu tamen exemplo non tangeris arboris huius 668 concubitusque fugis nec te coniungere curas. 669 Atque utinam velles! Helene non pluribus esset 670 sollicitata procis nec quae Lapitheia movit 671 proelia nec coniunx nimium tardantis Ulixei. 672 Nunc quoque, cum fugias averserisque petentes, 673 mille viri cupiunt et semideique deique 674 et quaecumque tenent Albanos numina montes. 675 Sed tu, si sapies, si te bene iungere anumque 676 hanc audire voles, quae te plus omnibus illis, 677 plus quam credis, amo, vulgares reice taedas 678 Vertumnumque tori socium tibi selige! pro quo 679 me quoque pignus habes (neque enim sibi notior ille est, 680 quam mihi); nec passim toto vagus errat in orbe: 681 haec loca magna colit; nec, uti pars magna procorum, 682 quam modo vidit, amat: tu primus et ultimus illi 683 ardor eris, solique suos tibi devovet annos. 684 Adde, quod est iuvenis, quod naturale decoris 685 munus habet formasque apte fingetur in omnes, 686 et quod erit iussus, iubeas licet omnia, fiet. 687 Quid quod amatis idem? quod, quae tibi poma coluntur, 688 primus habet laetaque tenet tua munera dextra? 689 Sed neque iam fetus desiderat arbore demptos, 690 nec, quas hortus alit, cum sucis mitibus herbas, 691 nec quicquam, nisi te; miserere ardentis et ipsum, 692 quod petit, ore meo praesentem crede precari 693 ultoresque deos et pectora dura perosam 694 Idalien memoremque time Rhamnusidis iram! 695 Quoque magis timeas (etenim mihi multa vetustas 696 scire dedit), referam tota notissima Cypro 697 facta, quibus flecti facile et mitescere possis. 698 Viderat a veteris generosam sanguine Teucri 699 Iphis Anaxareten, humili de stirpe creatus, 700 viderat et totis perceperat ossibus aestum 701 luctatusque diu, postquam ratione furorem 702 vincere non potuit, supplex ad limina venit 703 et modo nutrici miserum confessus amorem, 704 ne sibi dura foret, per spes oravit alumnae, 705 et modo de multis blanditus cuique ministris 706 sollicita petiit propensum voce favorem; 707 saepe ferenda dedit blandis sua verba tabellis, 708 interdum madidas lacrimarum rore coronas 709 postibus intendit posuitque in limine duro 710 molle latus tristisque serae convicia fecit. 711 Saevior illa freto surgente cadentibus Haedis, 712 durior et ferro, quod Noricus excoquit ignis, 713 et saxo, quod adhuc vivum radice tenetur, 714 spernit et inridet factisque inmitibus addit 715 verba superba ferox et spe quoque fraudat amantem. 716 Non tulit impatiens longi tormenta doloris 717 Iphis et ante fores haec verba novissima dixit: 718 “Vincis, Anaxarete, neque erunt tibi taedia tandem 719 ulla ferenda mei: laetos molire triumphos 720 et Paeana voca nitidaque incingere lauru! 721 Vincis enim, moriorque libens: age, ferrea, gaude! 722 Certe aliquid laudare mei cogeris amoris, 724 Non tamen ante tui curam fugisse memento, 725 quam vitam, geminaque simul mihi luce carendum est. 726 Nec tibi fama mei ventura est nuntia leti: 727 ipse ego, ne dubites, adero praesensque videbor, 728 corpore ut exanimi crudelia lumina pascas. 729 Si tamen, o superi, mortalia facta videtis, 730 este mei memores (nihil ultra lingua precari 731 sustinet) et longo facite ut narremur in aevo, 732 et, quae dempsistis vitae, date tempora famae!” 733 Dixit, et ad postes ornatos saepe coronis 734 umentes oculos et pallida bracchia tollens, 735 cum foribus laquei religaret vincula summis, 736 “haec tibi serta placent, crudelis et impia?” dixit, 737 inseruitque caput, sed tum quoque versus ad illam, 738 atque onus infelix elisa fauce pependit. 739 Icta pedum motu est adapertaque ianua factum 741 prodidit. Exclamant famuli frustraque levatum 742 (nam pater occiderat) referunt ad limina matris; 743 accipit illa sinu complexaque frigida nati 744 membra sui postquam miserarum verba parentum 745 edidit et matrum miserarum facta peregit, 746 funera ducebat mediam lacrimosa per urbem 747 luridaque arsuro portabat membra feretro. 748 Forte viae vicina domus, qua flebilis ibat 749 pompa, fuit, duraeque sonus plangoris ad aures 750 venit Anaxaretae, quam iam deus ultor agebat: 751 mota “tamen videamus” ait “miserabile funus” 752 et patulis iniit tectum sublime fenestris; 753 vixque bene impositum lecto prospexerat Iphin, 754 deriguere oculi, calidusque e corpore sanguis 755 inducto pallore fugit, conataque retro 756 ferre pedes haesit, conata avertere vultus 757 hoc quoque non potuit, paulatimque occupat artus, 758 quod fuit in duro iam pridem pectore, saxum. 759 Neve ea ficta putes, dominae sub imagine signum 760 servat adhuc Salamis: Veneris quoque nomine templum 761 Prospicientis habet. — Quorum memor, o mea, lentos 762 pone, precor, fastus et amanti iungere, nymphe. 763 Sic tibi nil vernum nascentia frigus adurat 764 poma nec excutiant rapidi florentia venti!' 765 Haec ubi nequiquam formae deus aptus anili 766 edidit, in iuvenem rediit et anilia demit 767 instrumenta sibi talisque apparuit illi, 768 qualis ubi oppositas nitidissima solis imago 769 evicit nubes nullaque obstante reluxit, 770 vimque parat: sed vi non est opus, inque figura 771 capta dei nymphe est et mutua vulnera sensit. 772 Proximus Ausonias iniusti miles Amuli 773 rexit opes, Numitorque senex amissa nepotis 774 munere regna capit, festisque Palilibus urbis 775 moenia conduntur, Tatiusque patresque Sabini 776 bella gerunt, arcisque via Tarpeia reclusa 777 dignam animam poena congestis exuit armis. 778 Inde sati Curibus tacitorum more luporum 779 ore premunt voces et corpora victa sopore 780 invadunt portasque petunt, quas obice firmo 781 clauserat Iliades: unam tamen ipsa reclusit 782 nec strepitum verso Saturnia cardine fecit. 783 Sola Venus portae cecidisse repagula sensit 784 et clausura fuit, nisi quod rescindere numquam 785 dis licet acta deum. Iano loca iuncta tenebant 786 naides Ausoniae gelido rorantia fonte: 787 has rogat auxilium, nec nymphae iusta petentem 788 sustinuere deam venasque et flumina fontis 789 elicuere sui; nondum tamen invia Iani 790 ora patentis erant, neque iter praecluserat unda: 791 lurida supponunt fecundo sulphura fonti 792 incenduntque cavas fumante bitumine venas. 793 Viribus his aliisque vapor penetravit ad ima 794 fontis, et Alpino modo quae certare rigori 795 audebatis aquae, non ceditis ignibus ipsis! 796 Flammifera gemini fumant adspergine postes, 797 portaque, nequiquam rigidis promissa Sabinis, 798 fonte fuit praestructa novo, dum Martius arma 799 indueret miles; quae postquam Romulus ultro 800 obtulit, et strata est tellus Romana Sabinis 801 corporibus strata estque suis, generique cruorem 802 sanguine cum soceri permiscuit impius ensis, 803 pace tamen sisti bellum nec in ultima tantum 804 decertare placet Tatiumque accedere regno. 805 Occiderat Tatius, populisque aequata duobus, 806 Romule, iura dabas, posita cum casside Mavors 807 talibus adfatur divumque hominumque parentem: 808 “Tempus adest, genitor, quoniam fundamine magno 809 res Romana valet et praeside pendet ab uno, 810 praemia (sunt promissa mihi dignoque nepoti!) 811 solvere et ablatum terris imponere caelo. 812 Tu mihi concilio quondam praesente deorum 813 (nam memoro memorique animo pia verba notavi) 814 “unus erit, quem tu tolles in caerula caeli” 815 dixisti: rata sit verborum summa tuorum!” 816 Adnuit omnipotens et nubibus aera caecis 817 occuluit tonitruque et fulgure terruit orbem: 818 quae sibi promissae sensit rata signa rapinae 819 innixusque hastae pressos temone cruento 820 impavidus conscendit equos Gradivus et ictu 821 verberis increpuit pronusque per aera lapsus 822 constitit in summo nemorosi colle Palati 823 reddentemque suo non regia iura Quiriti 824 abstulit Iliaden: corpus mortale per auras 825 dilapsum tenues, ceu lata plumbea funda 826 missa solet medio glans intabescere caelo. 827 Pulchra subit facies et pulvinaribus altis 828 dignior, est qualis trabeati forma Quirini. 829 Flebat ut amissum coniunx, cum regia Iuno 830 Irin ad Hersiliam descendere limite curvo 831 imperat et vacuae sua sic mandata referre: 832 “O et de Latio, o et de gente Sabina 833 praecipuum, matrona, decus, dignissima tanti 834 ante fuisse viri, coniunx nunc esse Quirini, 835 siste tuos fletus et, si tibi cura videndi 836 coniugis est, duce me lucum pete, colle Quirini 837 qui viret et templum Romani regis obumbrat.” 838 Paret et in terram pictos delapsa per arcus 839 Hersilien iussis compellat vocibus Iris. 840 Illa verecundo vix tollens lumina vultu 841 “o, dea, namque mihi nec, quae sis, dicere promptum est, 842 et liquet esse deam, duc, o duc” inquit “et offer 843 coniugis ora mihi, quem si modo posse videre 844 fata semel dederint, caelum accepisse fatebor.” 845 Nec mora, Romuleos cum virgine Thaumantea 846 ingreditur colles: ibi sidus ab aethere lapsum 847 decidit in terras, a cuius lumine flagrans 848 Hersilie crines cum sidere cessit in auras. 849 Hanc manibus notis Romanae conditor urbis 850 excipit et priscum pariter cum corpore nomen 851 mutat Horamque vocat, quae nunc dea iuncta Quirino est. === book 15 === 1 Quaeritur interea quis tantae pondera molis 2 sustineat tantoque queat succedere regi: 3 destinat imperio clarum praenuntia veri 4 fama Numam; non ille satis cognosse Sabinae 5 gentis habet ritus: animo maiora capaci 6 concipit et, quae sit rerum natura, requirit. 7 Huius amor curae, patria Curibusque relictis, 8 fecit ut Herculei penetraret ad hospitis urbem. 9 Graia quis Italicis auctor posuisset in oris 10 moenia, quaerenti sic e senioribus unus 11 rettulit indigenis, veteris non inscius aevi: 12 “Dives ab Oceano bubus Iove natus Hiberis 13 litora felici tenuisse Lacinia cursu 14 fertur et, armento teneras errante per herbas, 15 ipse domum magni nec inhospita tecta Crotonis 16 intrasse et requie longum relevasse laborem 17 atque ita discedens “aevo” dixisse “nepotum 18 hic locus urbis erit”; promissaque vera fuerunt. 19 Nam fuit Argolico generatus Alemone quidam 20 Myscelos, illius dis acceptissimus aevi. 21 Hunc super incumbens pressum gravitate soporis 22 claviger adloquitur: “Lapidosas Aesaris undas 23 i, pete diversi! Patrias, age, desere sedes!” 24 et, nisi paruerit multa ac metuenda minatur; 25 post ea discedunt pariter somnusque deusque. 26 Surgit Alemonides tacitaque recentia mente 27 visa refert, pugnatque diu sententia secum: 28 numen abire iubet, prohibent discedere leges, 29 poenaque mors posita est patriam mutare volenti. 30 Candidus Oceano nitidum caput abdiderat Sol, 31 et caput extulerat densissima sidereum Nox: 32 visus adesse idem deus est eademque monere 33 et, nisi paruerit, plura et graviora minari. 34 Pertimuit patriumque simul transferre parabat 35 in sedes penetrale novas: fit murmur in urbe, 36 spretarumque agitur legum reus; utque peracta est 37 causa prior crimenque patens sine teste probatum, 38 squalidus ad superos tollens reus ora manusque 39 “o cui ius caeli bis sex fecere labores, 40 fer, precor” inquit, “opem! nam tu mihi criminis auctor.” 41 Mos erat antiquus niveis atrisque lapillis, 42 his damnare reos, illis absolvere culpa; 43 tunc quoque sic lata est sententia tristis, et omnis 44 calculus inmitem demittitur ater in urnam. 45 Quae simul effudit numerandos versa lapillos, 46 omnibus e nigro color est mutatus in album, 47 candidaque Herculeo sententia numine facta 48 solvit Alemoniden. Grates agit ille parenti 49 Amphitryoniadae, ventisque faventibus aequor 50 navigat Ionium, Sallentinumque Neretum 51 praeterit et Sybarin Crimisenque et Iapygis arva; 53 vixque pererratis, quae spectant litora, terris, 54 invenit Aesarei fatalia fluminis ora 55 nec procul hinc tumulum, sub quo sacrata Crotonis 56 ossa tegebat humus, iussaque ibi moenia terra 57 condidit et nomen tumulati traxit in urbem.” 58 Talia constabat certa primordia fama 59 esse loci positaeque Italis in finibus urbis. 60 Vir fuit hic, ortu Samius, sed fugerat una 61 et Samon et dominos odioque tyrannidis exsul 62 sponte erat, isque, licet caeli regione remotos, 63 mente deos adiit et quae natura negabat 64 visibus humanis, oculis ea pectoris hausit, 65 cumque animo et vigili perspexerat omnia cura, 66 in medium discenda dabat coetusque silentum 67 dictaque mirantum magni primordia mundi 68 et rerum causas et, quid natura, docebat, 69 quid deus, unde nives, quae fulminis esset origo, 70 Iuppiter an venti discussa nube tonarent, 71 quid quateret terras, qua sidera lege mearent — 72 et quodcumque latet; primusque animalia mensis 73 arguit imponi, primus quoque talibus ora 74 docta quidem solvit, sed non et credita, verbis: 75 “Parcite, mortales, dapibus temerare nefandis 76 corpora! Sunt fruges, sunt deducentia ramos 77 pondere poma suo tumidaeque in vitibus uvae, 78 sunt herbae dulces, sunt quae mitescere flamma 79 mollirique queant; nec vobis lacteus umor 80 eripitur, nec mella thymi redolentia flore: 81 prodiga divitias alimentaque mitia tellus 82 suggerit atque epulas sine caede et sanguine praebet. 83 Carne ferae sedant ieiunia, nec tamen omnes: 84 quippe equus et pecudes armentaque gramine vivunt. 85 At quibus ingenium est inmansuetumque ferumque, 86 Armeniae tigres iracundique leones 87 cumque lupis ursi, dapibus cum sanguine gaudent. 88 Heu quantum scelus est in viscera viscera condi 89 congestoque avidum pinguescere corpore corpus 90 alteriusque animantem animantis vivere leto! 91 Scilicet in tantis opibus, quas optima matrum 92 terra parit, nil te nisi tristia mandere saevo 93 vulnera dente iuvat ritusque referre Cyclopum, 94 nec, nisi perdideris alium, placare voracis 95 et male morati poteris ieiunia ventris? 96 At vetus illa aetas, cui fecimus aurea nomen, 97 fetibus arboreis et, quas humus educat, herbis 98 fortunata fuit nec polluit ora cruore. 99 Tunc et aves tutae movere per aera pennas, 100 et lepus impavidus mediis erravit in arvis, 101 nec sua credulitas piscem suspenderat hamo: 102 cuncta sine insidiis nullamque timentia fraudem 103 plenaque pacis erant. Postquam non utilis auctor 104 victibus invidit, quisquis fuit ille, deorum 105 corporeasque dapes avidam demersit in alvum, 106 fecit iter sceleri, primoque e caede ferarum 107 incaluisse potest maculatum sanguine ferrum 108 (idque satis fuerat), nostrumque petentia letum 109 corpora missa neci salva pietate fatemur: 110 sed quam danda neci, tam non epulanda fuerunt. 111 Longius inde nefas abiit, et prima putatur 112 hostia sus meruisse mori, quia semina pando 113 eruerit rostro spemque interceperit anni. 114 Vite caper morsa Bacchi mactatus ad aras 115 dicitur ultoris; nocuit sua culpa duobus! 116 Quid meruistis oves, placidum pecus, inque tuendos 117 natum homines, pleno quae fertis in ubere nectar, 118 mollia quae nobis vestras velamina lanas 119 praebetis vitaque magis quam morte iuvatis? 120 Quid meruere boves, animal sine fraude dolisque, 121 innocuum, simplex, natum tolerare labores? 122 Inmemor est demum nec frugum munere dignus, 123 qui potuit curvi dempto modo pondere aratri 124 ruricolam mactare suum, qui trita labore 125 illa, quibus totiens durum renovaverat arvum, 126 tot dederat messes, percussit colla securi. 127 Nec satis est, quod tale nefas committitur: ipsos 128 inscripsere deos sceleri, numenque supernum 129 caede laboriferi credunt gaudere iuvenci. 130 Victima labe carens et praestantissima forma 131 (nam placuisse nocet) vittis insignis et auro 132 sistitur ante aras auditque ignara precantem 133 imponique suae videt inter cornua fronti, 134 quas coluit, fruges percussaque sanguine cultros 135 inficit in liquida praevisos forsitan unda. 136 Protinus ereptas viventi pectore fibras 137 inspiciunt mentesque deum scrutantur in illis: 138 unde (fames homini vetitorum tanta ciborum!) 139 audetis vesci, genus o mortale? Quod, oro, 140 ne facite, et monitis animos advertite nostris! 141 Cumque boum dabitis caesorum membra palato, 142 mandere vos vestros scite et sentite colonos. 143 Et quoniam deus ora movet, sequar ora moventem 144 rite deum Delphosque meos ipsumque recludam 145 aethera et augustae reserabo oracula mentis. 146 Magna nec ingeniis investigata priorum 147 quaeque diu latuere, canam; iuvat ire per alta 148 astra, iuvat terris et inerti sede relicta 149 nube vehi validique umeris insistere Atlantis 150 palantesque homines passim ac rationis egentes 151 despectare procul trepidosque obitumque timentes 152 sic exhortari seriemque evolvere fati: 153 O genus attonitum gelidae formidine mortis, 154 quid Styga, quid manes et nomina vana timetis, 155 materiem vatum, falsique pericula mundi? 156 Corpora, sive rogus flamma, seu tabe vetustas 157 abstulerit, mala posse pati non ulla putetis! 158 Morte carent animae, semperque priore relicta 159 sede novis domibus vivunt habitantque receptae. 160 Ipse ego (nam memini) Troiani tempore belli 161 Panthoides Euphorbus eram, cui pectore quondam 162 haesit in adverso gravis hasta minoris Atridae: 163 cognovi clipeum, laevae gestamina nostrae, 164 nuper Abanteis templo Iunonis in Argis. 165 Omnia mutantur, nihil interit: errat et illinc 166 huc venit, hinc illuc, et quoslibet occupat artus 167 spiritus eque feris humana in corpora transit 168 inque feras noster nec tempore deperit ullo; 169 utque novis facilis signatur cera figuris 170 nec manet ut fuerat nec formas servat easdem, 171 sed tamen ipsa eadem est: animam sic semper eandem 172 esse, sed in varias doceo migrare figuras. 173 Ergo, ne pietas sit victa cupidine ventris, 174 parcite, vaticinor, cognatas caede nefanda 175 exturbare animas, nec sanguine sanguis alatur! 176 Et quoniam magno feror aequore plenaque ventis 177 vela dedi: nihil est toto, quod perstet, in orbe. 178 Cuncta fluunt, omnisque vagans formatur imago; 179 ipsa quoque adsiduo labuntur tempora motu, 180 non secus ac flumen, neque enim consistere flumen 181 nec levis hora potest, sed ut unda impellitur unda 182 urgeturque eadem veniente urgetque priorem, 183 tempora sic fugiunt pariter pariterque sequuntur 184 et nova sunt semper; nam quod fuit ante, relictum est, 185 fitque quod haud fuerat, momentaque cuncta novantur. 186 Cernis et emensas in lucem tendere noctes, 187 et iubar hoc nitidum nigrae succedere nocti. 188 Nec color est idem caelo, cum lassa quiete 189 cuncta iacent media, cumque albo Lucifer exit 190 clarus equo rursusque alius, cum praevia lucis 191 tradendum Phoebo Pallantias inficit orbem. 192 Ipse dei clipeus, terra cum tollitur ima, 193 mane rubet, terraque, rubet cum conditur ima, 194 candidus in summo est, melior natura quod illic 195 aetheris est terraeque procul contagia fugit. 196 Nec par aut eadem nocturnae forma Dianae 197 esse potest umquam, semperque hodierna sequente, 198 si crescit, minor est, maior, si contrahit orbem. 199 Quid? non in species succedere quattuor annum 200 adspicis, aetatis peragentem imitamina nostrae? 201 Nam tener ac lactens puerique simillimus aevo 202 vere novo est: tunc herba nitens et roboris expers 203 turget et insolida est et spe delectat agrestes. 204 Omnia tunc florent, florumque coloribus almus 205 ludit ager, neque adhuc virtus in frondibus ulla est. 206 Transit in aestatem post ver robustior annus 207 fitque valens iuvenis: neque enim robustior aetas 208 ulla nec uberior, nec quae magis ardeat, ulla est. 209 Excipit autumnus, posito fervore iuventae 210 maturus mitisque, inter iuvenemque senemque 211 temperie medius, sparsus quoque tempora canis. 212 Inde senilis hiems tremulo venit horrida passu, 213 aut spoliata suos, aut quos habet, alba capillos. 214 Nostra quoque ipsorum semper requieque sine ulla 215 corpora vertuntur, nec, quod fuimusve sumusve, 216 cras erimus; fuit illa dies, qua semina tantum 217 spesque hominum primae matrisque habitavimus alvo. 218 Artifices natura manus admovit et angi 219 corpora visceribus distentae condita matris 220 noluit eque domo vacuas emisit in auras. 221 Editus in lucem iacuit sine viribus infans; 222 mox quadrupes rituque tulit sua membra ferarum, 223 paulatimque tremens et nondum poplite firmo 224 constitit adiutis aliquo conamine nervis. 225 Inde valens veloxque fuit spatiumque iuventae 226 transit et emeritis medii quoque temporis annis 227 labitur occiduae per iter declive senectae. 228 Subruit haec aevi demoliturque prioris 229 robora, fletque Milon senior, cum spectat inanes 230 (illos, qui fuerant solidorum mole tororum 231 Herculeis similes!) fluidos pendere lacertos; 232 Flet quoque, ut in speculo rugas adspexit aniles, 233 Tyndaris et secum, cur sit bis rapta, requirit. 234 Tempus edax rerum, tuque, invidiosa vetustas, 235 omnia destruitis, vitiataque dentibus aevi 236 paulatim lenta consumitis omnia morte. 237 Haec quoque non perstant, quae nos elementa vocamus, 238 quasque vices peragant, (animos adhibete!) docebo. 239 Quattuor aeternus genitalia corpora mundus 240 continet; ex illis duo sunt onerosa suoque 241 pondere in inferius, tellus atque unda, feruntur, 242 et totidem gravitate carent nulloque premente 243 alta petunt, aer atque aere purior ignis. 244 Quae quamquam spatio distant, tamen omnia fiunt 245 ex ipsis et in ipsa cadunt, resolutaque tellus 246 in liquidas rarescit aquas, tenuatus in auras 247 aeraque umor abit, dempto quoque pondere rursus 248 in superos aer tenuissimus emicat ignes. 249 Inde retro redeunt, idemque retexitur ordo; 250 ignis enim densum spissatus in aera transit, 251 hic in aquas, tellus glomerata cogitur unda. 252 Nec species sua cuique manet, rerumque novatrix 253 ex aliis alias reddit natura figuras: 254 nec perit in toto quicquam, mihi credite, mundo, 255 sed variat faciemque novat, nascique vocatur 256 incipere esse aliud, quam quod fuit ante, morique 257 desinere illud idem. Cum sint huc forsitan illa, 258 haec translata illuc, summa tamen omnia constant. 259 Nil equidem durare diu sub imagine eadem 260 crediderim: sic ad ferrum venistis ab auro, 261 saecula, sic totiens versa est fortuna locorum. 262 Vidi ego, quod fuerat quondam solidissima tellus, 263 esse fretum, vidi factas ex aequore terras: 264 et procul a pelago conchae iacuere marinae, 265 et vetus inventa est in montibus ancora summis. 266 Quodque fuit campus, vallem decursus aquarum 267 fecit, et eluvie mons est deductus in aequor, 268 eque paludosa siccis humus aret harenis, 269 quaeque sitim tulerant, stagnata paludibus ument. 270 Hic fontes natura novos emisit, at illic 271 clausit, et antiquis tam multa tremoribus orbis 272 flumina prosiliunt aut excaecata residunt. 273 Sic ubi terreno Lycus est epotus hiatu, 274 exsistit procul hinc alioque renascitur ore: 275 Sic modo combibitur, tecto modo gurgite lapsus 276 redditur Argolicis ingens Erasinus in arvis, 277 et Mysum, capitisque sui ripaeque prioris 278 paenituisse ferunt, alia nunc ire Caicum; 279 nec non Sicanias volvens Amenanus harenas 280 nunc fluit, interdum suppressis fontibus aret. 281 Ante bibebatur, nunc, quas contingere nolis, 282 fundit Anigros aquas, postquam, nisi vatibus omnis 283 eripienda fides, illic lavere bimembres 284 vulnera, clavigeri quae fecerat Herculis arcus. 285 Quid? non et Scythicis Hypanis de montibus ortus, 286 qui fuerat dulcis, salibus vitiatur amaris? 287 Fluctibus ambitae fuerant Antissa Pharosque 288 et Phoenissa Tyros, quarum nunc insula nulla est. 289 Leucada continuam veteres habuere coloni: 290 nunc freta circueunt. Zancle quoque iuncta fuisse 291 dicitur Italiae, donec confinia pontus 292 abstulit et media tellurem reppulit unda. 293 Si quaeras Helicen et Burin, Achaidas urbes, 294 invenies sub aquis, et adhuc ostendere nautae 295 inclinata solent cum moenibus oppida mersis. 296 Est prope Pittheam tumulus Troezena, sine ullis 297 arduus arboribus, quondam planissima campi 298 area, nunc tumulus; nam (res horrenda relatu!) 299 vis fera ventorum, caecis inclusa cavernis, 300 exspirare aliqua cupiens luctataque frustra 301 liberiore frui caelo, cum carcere rima 302 nulla foret toto nec pervia flatibus esset, 303 extentam tumefecit humum, ceu spiritus oris 304 tendere vesicam solet aut derepta bicorni 305 terga capro; tumor ille loci permansit et alti 306 collis habet speciem longoque induruit aevo. 307 Plurima cum subeant audita et cognita nobis, 308 pauca super referam. Quid? non et lympha figuras 309 datque capitque novas? Medio tua, corniger Ammon, 310 unda die gelida est, ortuque obituque calescit. 311 Admotis Athamanas aquis accendere lignum 312 narratur, minimos cum luna recessit in orbes. 313 Flumen habent Cicones, quod potum saxea reddit 314 viscera, quod tactis inducit marmora rebus. 315 Crathis et huic Sybaris, nostris conterminus oris 316 electro similes faciunt auroque capillos. 317 Quodque magis mirum est, sunt qui non corpora tantum, 318 verum animos etiam valeant mutare liquores. 319 Cui non audita est obscenae Salmacis undae 320 Aethiopesque lacus? Quos siquis faucibus hausit, 321 aut furit, aut patitur mirum gravitate soporem. 322 Clitorio quicumque sitim de fonte levavit, 323 vina fugit gaudetque meris abstemius undis, 324 seu vis est in aqua calido contraria vino, 325 sive, quod indigenae memorant, Amythaone natus, 326 Proetidas attonitas postquam per carmen et herbas 327 eripuit furiis, purgamina mentis in illas 328 misit aquas odiumque meri permansit in undis. 329 Huic fluit effectu dispar Lyncestius amnis; 330 quem quicumque parum moderato gutture traxit, 331 haud aliter titubat, quam si mera vina bibisset. 332 Est locus Arcadiae (Pheneum dixere priores), 333 ambiguis suspectus aquis, quas nocte timeto: 334 nocte nocent potae, sine noxa luce bibuntur. 335 Sic alias aliasque lacus et flumina vires 336 concipiunt, tempusque fuit, quo navit in undis, 337 nunc sedet Ortygie. Timuit concursibus Argo 338 undarum sparsas Symplegadas elisarum, 339 quae nunc inmotae perstant ventisque resistunt. 340 Nec, quae sulphureis ardet fornacibus, Aetne 341 ignea semper erit, neque enim fuit ignea semper. 342 Nam sive est animal tellus et vivit habetque 343 spiramenta locis flammam exhalantia multis, 344 spirandi mutare vias, quotiensque movetur, 345 has finire potest, illas aperire cavernas; 346 sive leves imis venti cohibentur in antris 347 saxaque cum saxis et habentem semina flammae 348 materiam iactant, ea concipit ictibus ignem, 349 antra relinquentur sedatis frigida ventis; 350 sive bitumineae rapiunt incendia vires 351 luteave exiguis ardescunt sulphura fumis: 352 nempe ubi terra cibos alimentaque pinguia flammae 353 non dabit absumptis per longum viribus aevum 354 naturaeque suum nutrimen deerit edaci, 355 non feret illa famem desertaque deseret ignis. 356 Esse viros fama est in Hyperborea Pallene, 357 qui soleant levibus velari corpora plumis, 358 olim Tritoniacam noviens subiere paludem. 359 Haud equidem credo: sparsae quoque membra venenis 360 exercere artes Scythides memorantur easdem. 361 Siqua fides rebus tamen est addenda probatis, 362 nonne vides, quaecumque mora fluidoque calore 363 corpora tabescunt, in parva animalia verti? 364 I quoque, delectos mactatos obrue tauros 365 (cognita res usu) de putri viscere passim 366 florilegae nascuntur apes, quae more parentum 367 rura colunt operique favent in spemque laborant; 368 pressus humo bellator equus crabronis origo est; 369 concava litoreo si demas bracchia cancro, 370 cetera supponas terrae, de parte sepulta 371 scorpius exibit caudaque minabitur unca; 372 quaeque solent canis frondes intexere filis 373 agrestes tineae (res observata colonis) 374 ferali mutant cum papilione figuram. 375 Semina limus habet virides generantia ranas, 376 et generat truncas pedibus, mox apta natando 377 cura dat, utque eadem sint longis saltibus apta, 378 posterior superat partes mensura priores. 379 Nec catulus, partu quem reddidit ursa recenti, 380 sed male viva caro est: lambendo mater in artus 381 fingit et in formam, quantam capit ipsa, reducit. 382 Nonne vides, quos cera tegit sexangula, fetus 383 melliferarum apium sine membris corpora nasci 384 et serosque pedes serasque adsumere pennas? 385 Iunonis volucrem, quae cauda sidera portat, 386 armigerumque Iovis Cythereiadasque columbas 387 et genus omne avium mediis e partibus ovi, 388 ni sciret fieri, quis nasci posse putaret? 389 Sunt qui, cum clauso putrefacta est spina sepulcro, 390 mutari credant humanas angue medullas. 391 Haec tamen ex aliis generis primordia ducunt: 392 una est, quae reparet seque ipsa reseminet, ales. 393 Assyrii phoenica vocant; non fruge neque herbis, 394 sed turis lacrimis et suco vivit amomi. 395 Haec ubi quinque suae complevit saecula vitae, 396 ilicis in ramis tremulaeque cacumine palmae 397 unguibus et puro nidum sibi construit ore. 398 Quo simul ac casias et nardi lenis aristas 399 quassaque cum fulva substravit cinnama murra, 400 se super imponit finitque in odoribus aevum. 401 Inde ferunt, totidem qui vivere debeat annos, 402 corpore de patrio parvum phoenica renasci. 403 Cum dedit huic aetas vires, onerique ferendo est, 404 ponderibus nidi ramos levat arboris altae 405 fertque pius cunasque suas patriumque sepulcrum, 406 perque leves auras Hyperionis urbe potitus 407 ante fores sacras Hyperionis aede reponit. 408 Si tamen est aliquid mirae novitatis in istis, 409 alternare vices et quae modo femina tergo 410 passa marem est, nunc esse marem miremur hyaenam; 411 id quoque, quod ventis animal nutritur et aura, 412 protinus adsimulat, tetigit quoscumque colores. 413 Victa racemifero lyncas dedit India Baccho: 414 e quibus, ut memorant, quidquid vesica remisit, 415 vertitur in lapides et congelat aere tacto. 416 Sic et curalium quo primum contigit auras 417 tempore, durescit: mollis fuit herba sub undis. 418 Desinet ante dies et in alto Phoebus anhelos 419 aequore tinget equos, quam consequar omnia verbis 420 in species translata novas: sic tempora verti 421 cernimus atque illas adsumere robora gentes, 422 concidere has. Sic magna fuit censuque virisque 423 perque decem potuit tantum dare sanguinis annos, 424 nunc humilis veteres tantummodo Troia ruinas 425 et pro divitiis tumulos ostendit avorum. 431 Nunc quoque Dardaniam fama est consurgere Romam, 432 Appenninigenae quae proxima Thybridis undis 433 mole sub ingenti rerum fundamina ponit: 434 haec igitur formam crescendo mutat et olim 435 immensi caput orbis erit. Sic dicere vates 436 faticinasque ferunt sortes quantumque recordor, 437 dixerat Aeneae, cum res Troiana labaret, 438 Priamides Helenus flenti dubioque salutis: 439 “Nate dea, si nota satis praesagia nostrae 440 mentis habes, non tota cadet te sospite Troia! 441 Flamma tibi ferrumque dabunt iter: ibis et una 442 Pergama rapta feres, donec Troiaeque tibique 443 externum patrio contingat amicius arvum. 444 Urbem etiam cerno Phrygios debere nepotes, 445 quanta nec est nec erit nec visa prioribus annis. 446 Hanc alii proceres per saecula longa potentem, 447 sed dominam rerum de sanguine natus Iuli 448 efficiet; quo cum tellus erit usa, fruentur 449 aetheriae sedes, caelumque erit exitus illi.” 450 Haec Helenum cecinisse penatigero Aeneae 451 mente memor refero, cognataque moenia laetor 452 crescere et utiliter Phrygibus vicisse Pelasgos. 453 Ne tamen oblitis ad metam tendere longe 454 exspatiemur equis, caelum et quodcumque sub illo est, 455 inmutat formas tellusque et quidquid in illa est: 456 nos quoque, pars mundi, quoniam non corpora solum, 457 verum etiam volucres animae sumus inque ferinas 458 possumus ire domos pecudumque in corpora condi, 459 corpora, quae possunt animas habuisse parentum 460 aut fratrum aut aliquo iunctorum foedere nobis 461 aut hominum certe, tuta esse et honesta sinamus 462 neve Thyesteis cumulemus viscera mensis! 463 Quam male consuescit, quam se parat ille cruori 464 impius humano, vituli qui guttura cultro 465 rumpit et inmotas praebet mugitibus aures, 466 aut qui vagitus similes puerilibus haedum 467 edentem iugulare potest, aut alite vesci, 468 cui dedit ipse cibos! Quantum est, quod desit in istis 469 ad plenum facinus? Quo transitus inde paratur? 470 Bos aret aut mortem senioribus imputet annis, 471 horriferum contra borean ovis arma ministret, 472 ubera dent saturae manibus pressanda capellae! 473 Retia cum pedicis laqueosque artesque dolosas 474 tollite nec volucrem viscata fallite virga, 475 nec formidatis cervos includite pennis, 476 nec celate cibis uncos fallacibus hamos! 477 Perdite, siqua nocent, verum haec quoque perdite tantum: 478 ora vacent epulis alimentaque mitia carpant!” 479 Talibus atque aliis instructum pectora dictis 480 in patriam remeasse ferunt ultroque petitum 481 accepisse Numam populi Latiaris habenas. 482 Coniuge qui felix nympha ducibusque Camenis 483 sacrificos docuit ritus gentemque feroci 484 adsuetam bello pacis traduxit ad artes. 485 Qui postquam senior regnumque aevumque peregit, 486 exstinctum Latiaeque nurus populusque patresque 487 deflevere Numam; nam coniunx urbe relicta 488 vallis Aricinae densis latet abdita silvis 489 sacraque Oresteae gemitu questuque Dianae 490 impedit: a! quotiens nymphae nemorisque lacusque, 491 ne faceret, monuere et consolantia verba 492 dixerunt. Quotiens flenti Theseius heros 493 “siste modum!” dixit, “ne que enim fortuna querenda 494 sola tua est; similes aliorum respice casus: 495 mitius ista feres, utinamque exempla dolentem 496 non mea te possent relevare! Sed et mea possunt. 497 Fando aliquem Hippolytum vestras puto, contigit aures 498 credulitate patris, sceleratae fraude novercae 499 occubuisse neci: mirabere, vixque probabo, 500 sed tamen ille ego sum. Me Pasiphaeia quondam 501 temptatum frustra patrium temerare cubile, 502 quod voluit, voluisse, infelix crimine verso 503 (indiciine metu magis offensane repulsae?) 504 damnavit, meritumque nihil pater eicit urbe 505 hostilique caput prece detestatur euntis. 506 Pittheam profugo curru Troezena petebam, 507 iamque Corinthiaci carpebam litora ponti, 508 cum mare surrexit, cumulusque inmanis aquarum 509 in montis speciem curvari et crescere visus 510 et dare mugitus summoque cacumine findi. 511 Corniger hinc taurus ruptis expellitur undis, 512 pectoribusque tenus molles erectus in auras 513 naribus et patulo partem maris evomit ore. 514 Corda pavent comitum. Mihi mens interrita mansit 515 exsiliis contenta suis: cum colla feroces 516 ad freta convertunt adrectisque auribus horrent 517 quadrupedes monstrique metu turbantur et altis 518 praecipitant currum scopulis; ego ducere vana 519 frena manu spumis albentibus oblita luctor 520 et retro lentas tendo resupinus habenas. 521 Nec vires tamen has rabies superasset equorum. 522 ni rota, perpetuum qua circumvertitur axem, 523 stipitis occursu fracta ac disiecta fuisset. 524 Excutior curru, lorisque tenentibus artus 525 viscera viva trahi nervosque in stipe teneri, 526 membra rapi partim, partim reprensa relinqui, 527 ossa gravem dare fracta sonum fessamque videres 528 exhalari animam nullasque in corpore partes, 529 noscere quas posses; unumque erat omnia vulnus. 530 Num potes aut audes cladi componere nostrae, 531 nympha, tuam? Vidi quoque luce carentia regna 532 et lacerum fovi Phlegethontide corpus in unda, 533 nec nisi Apollineae valido medicamine prolis 534 reddita vita foret; quam postquam fortibus herbis 535 atque ope Paeonia Dite indignante recepi, 536 tum mihi, ne praesens augerem muneris huius 537 invidiam, densas obiecit Cynthia nubes, 538 utque forem tutus possemque impune videri, 539 addidit aetatem nec cognoscenda reliquit 540 ora mihi Cretenque diu dubitavit habendam 541 traderet an Delon: Delo Creteque relictis 542 hic posuit nomenque simul, quod possit equorum 543 admonuisse, iubet deponere, “qui” que “fuisti 544 Hippolytus” dixit, “nunc idem Virbius esto!” 545 Hoc nemus inde colo, de disque minoribus unus 546 numine sub dominae lateo atque accenseor illi.” 547 Non tamen Egeriae luctus aliena levare 548 damna valent, montisque iacens radicibus imis 549 liquitur in lacrimas, donec pietate dolentis 550 mota soror Phoebi gelidum de corpore fontem 551 fecit et aeternas artus tenuavit in undas. 552 Et nymphas tetigit nova res, et Amazone natus 553 haud aliter stupuit, quam cum Tyrrhenus arator 554 fatalem glaebam mediis adspexit in arvis 555 sponte sua primum nulloque agitante moveri, 556 sumere mox hominis terraeque amittere formam 557 oraque venturis aperire recentia fatis 558 (indigenae dixere Tagen, qui primus Etruscam 559 edocuit gentem casus aperire futuros); 560 utve Palatinis haerentem collibus olim 561 cum subito vidit frondescere Romulus hastam, 562 quae radice nova, non ferro stabat adacto 563 et iam non telum, sed lenti viminis arbor 564 non exspectatas dabat admirantibus umbras; 565 aut sua fluminea cum vidit Cipus in unda 566 cornua (vidit enim) falsamque in imagine credens 567 esse fidem, digitis ad frontem saepe relatis, 568 quae vidit, tetigit, nec iam sua lumina damnans 569 restitit, ut victor domito veniebat ab hoste, 570 ad caelumque manus et eodem lumina tollens 571 “quiquid” ait, “superi, monstro portenditur isto, 572 seu laetum est, patriae laetum populoque Quirini, 573 sive minax, mihi sit!” viridique e caespite factas 574 placat odoratis herbosas ignibus aras 575 vinaque dat pateris mactatarumque bidentum, 576 quid sibi significent, trepidantia consulit exta. 577 Quae simul adspexit Tyrrhenae gentis haruspex, 578 magna quidem rerum molimina vidit in illis, 579 non manifesta tamen. Cum vero sustulit acre 580 a pecudis fibris ad Cipi cornua lumen, 581 “rex” ait, “o salve! Tibi enim, tibi, Cipe, tuisque 582 hic locus et Latiae parebunt cornibus arces. 583 Tu modo rumpe moras portasque intrare patentes 584 adpropera! sic fata iubent; namque urbe receptus 585 rex eris et sceptro tutus potiere perenni.” 586 Rettulit ille pedem torvamque a moenibus urbis 587 avertens faciem “procul a! procul omina” dixit 588 “talia di pellant! Multoque ego iustius aevum 589 exsul agam, quam me videant Capitolia regem!” 590 Dixit et extemplo populumque gravemque senatum 591 convocat, ante tamen pacali cornua lauro 592 velat; et aggeribus factis a milite forti 593 insistit priscosque deos e more precatus 594 “est” ait “hic unus, quem vos nisi pellitis urbe, 595 rex erit. Is qui sit, signo, non nomine dicam: 596 cornua fronte gerit. Quem vobis indicat augur, 597 si Romam intrarit, famularia iura daturum. 598 Ille quidem potuit portas inrumpere apertas, 599 sed nos obstitimus, quamvis coniunctior illo 600 nemo mihi est. Vos urbe virum prohibete, Quirites, 601 vel, si dignus erit, gravibus vincite catenis, 602 aut finite metum fatalis morte tyranni!” 603 Qualia succinctis, ubi trux insibilat eurus, 604 murmura pinetis fiunt, aut qualia fluctus 605 aequorei faciunt, siquis procul audiat illos, 606 tale sonat populus; sed per confusa frementis 607 verba tamen vulgi vox eminet una “quis ille est?”, 608 et spectant frontes praedictaque cornua quaerunt. 609 Rursus ad hos Cipus “quem poscitis” inquit, “habetis” 610 et dempta capiti, populo prohibente, corona 611 exhibuit gemino praesignia tempora cornu. 612 Demisere oculos omnes gemitumque dedere 613 atque illud meritis clarum (quis credere possit?) 614 inviti videre caput; nec honore carere 615 ulterius passi, festam imposuere coronam. 616 At proceres, quoniam muros intrare vetaris, 617 ruris honorati tantum tibi, Cipe, dedere, 618 quantum depresso subiectis bubus aratro 619 complecti posses ad finem lucis ab ortu, 620 cornuaque aeratis miram referentia formam 621 postibus insculpunt, longum mansura per aevum. 622 Pandite nunc, Musae, praesentia numina vatum 623 (scitis enim, nec vos fallit spatiosa vetustas,) 624 unde Coroniden circumflua Thybridis alti 625 insula Romuleae sacris adiecerit urbis. 626 Dira lues quondam Latias vitiaverat auras, 627 pallidaque exsangui squalebant corpora morbo. 628 Funeribus fessi postquam mortalia cernunt 629 temptamenta nihil, nihil artes posse medentum, 630 auxilium caeleste petunt mediamque tenentes 631 orbis humum Delphos adeunt, oracula Phoebi, 632 utque salutifera miseris succurrere rebus 633 sorte velit tantaeque urbis mala finiat, orant: 634 et locus et laurus et, quas habet ipse, pharetras 635 intremuere simul, cortinaque reddidit imo 636 hanc adyto vocem pavefactaque pectora movit: 637 “Quod petis hinc, propiore loco, Romane, petisses, 638 et pete nunc propiore loco! nec Apolline vobis, 639 qui minuat luctus, opus est, sed Apolline nato. 640 Ite bonis avibus prolemque accersite nostram!” 641 Iussa dei prudens postquam accepere senatus, 642 quam colat, explorant, iuvenis Phoebeius urbem, 643 quique petant ventis Epidauria litora mittunt. 644 Quae simul incurva missi tetigere carina, 645 concilium Graiosque patres adiere, darentque, 646 oravere, deum, qui praesens funera gentis 647 finiat Ausoniae: certas ita dicere sortes. 648 Dissidet et variat sententia, parsque negandum 649 non putat auxilium, multi retinere suamque 650 non emittere opem nec numina tradere suadent: 651 dum dubitant, seram pepulere crepuscula lucem, 652 umbraque telluris tenebras induxerat orbi, 653 cum deus in somnis opifer consistere visus 654 ante tuum, Romane, torum, sed qualis in aede 655 esse solet, baculumque tenens agreste sinistra 656 caesariem longae dextra deducere barbae 657 et placido tales emittere pectore voces: 658 “Pone metus! Veniam simulacraque nostra relinquam. 659 Hunc modo serpentem, baculum qui nexibus ambit, 660 perspice et usque nota visu, ut cognoscere possis! 661 Vertar in hunc, sed maior ero tantusque videbor, 662 in quantum verti caelestia corpora debent.” 663 Extemplo cum voce deus, cum voce deoque 664 somnus abit, somnique fugam lux alma secuta est. 665 Postera sidereos aurora fugaverat ignes: 666 incerti, quid agant, proceres ad templa petiti 667 perveniunt operosa dei, quaque ipse morari 668 sede velit, signis caelestibus indicet, orant. 669 Vix bene desierant, cum cristis aureus altis 670 in serpente deus praenuntia sibila misit 671 adventuque suo signumque arasque foresque 672 marmoreumque solum fastigiaque aurea movit 673 pectoribusque tenus media sublimis in aede 674 constitit atque oculos circumtulit igne micantes. 675 Territa turba pavet. Cognovit numina castos 676 evinctus vitta crines albente sacerdos: 677 “En deus est deus est! Animis linguisque favete, 678 quisquis ades!” dixit. “Sis, o pulcherrime, visus 679 utiliter populosque iuves tua sacra colentes !” 680 Quisquis adest, visum venerantur numen, et omnes 681 verba sacerdotis referunt geminata piumque 682 Aeneadae praestant et mente et voce favorem. 683 Adnuit his motisque deus rata pignora cristis 684 et repetita dedit vibrata sibila lingua. 685 Tum gradibus nitidis delabitur oraque retro 686 flectit et antiquas abiturus respicit aras 687 adsuetasque domos habitataque templa salutat. 688 Inde per iniectis adopertam floribus ingens 689 serpit humum flectitque sinus mediamque per urbem 690 tendit ad incurvo munitos aggere portus. 691 Restitit hic agmenque suum turbaeque sequentis 692 officium placido visus dimittere vultu 693 corpus in Ausonia posuit rate: numinis illa 694 sensit onus, pressa estque dei gravitate carina; 695 Aeneadae gaudent caesoque in litore tauro 696 torta coronatae solvunt retinacula navis. 697 Impulerat levis aura ratem: deus eminet alte, 698 impositaque premens puppim cervice recurvam 699 caeruleas despectat aquas modicisque per aequor 700 Ionium zephyris sextae Pallantidos ortu 701 Italiam tenuit praeterque Lacinia templo 702 nobilitata deae Scylaceaque litora fertur; 703 linquit Iapygiam laevisque Amphrisia remis 704 saxa fugit, dextra praerupta Celennia parte, 705 Romethiumque legit Caulonaque Naryciamque, 706 evincitque fretum Siculique angusta Pelori 707 Hippotadaeque domos regis Temesesque metalla, 708 Leucosiamque petit tepidique rosaria Paesti. 709 Inde legit Capreas promunturiumque Minervae 710 et Surrentino generosos palmite colles 711 Herculeamque urbem Stabiasque et in otia natam 712 Parthenopen et ab hac Cumaeae templa Sibyllae. 713 Hinc calidi fontes lentisciferumque tenetur 714 Liternum multamque trahens sub gurgite harenam 715 Volturnus niveisque frequens Sinuessa columbis 716 Minturnaeque graves et quam tumulavit alumnus 717 Antiphataeque domus Trachasque obsessa palude 718 et tellus Circaea et spissi litoris Antium. 719 Huc ubi veliferam nautae advertere carinam 720 (asper enim iam pontus erat), deus explicat orbes 721 perque sinus crebros et magna volumina labens 722 templa parentis init flavum tangentia litus. 723 Aequore placato patrias Epidaurius aras 724 linquit et hospitio iuncti sibi numinis usus 725 litoream tractu squamae crepitantis harenam 726 sulcat et innixus moderamine navis in alta 727 puppe caput posuit, donec Castrumque sacrasque 728 Lavini sedes Tiberinaque ad ostia venit. 729 Huc omnis populi passim matrumque patrumque 730 obvia turba ruit, quaeque ignes, Troica, servant, 731 Vesta, tuos, laetoque deum clamore salutant. 732 Quaque per adversas navis cita ducitur undas, 733 tura super ripas aris ex ordine factis 734 parte ab utraque sonant et odorant aera fumis, 735 ictaque coniectos incalfacit hostia cultros. 736 Iamque caput rerum, Romanam intraverat urbem: 737 erigitur serpens summoque acclinia malo 738 colla movet sedesque sibi circumspicit aptas. 739 Scinditur in geminas partes circumfluus amnis 740 (Insula nomen habet), laterumque a parte duorum 741 porrigit aequales media tellure lacertos. 742 Huc se de Latia pinu Phoebeius anguis 743 contulit et finem, specie caeleste resumpta, 744 luctibus imposuit venitque salutifer urbi. 745 Hic tamen accessit delubris advena nostris: 746 Caesar in urbe sua deus est; quem Marte togaque 747 praecipuum non bella magis finita triumphis 748 resque domi gestae properataque gloria rerum 749 in sidus vertere novum stellamque comantem, 750 quam sua progenies; neque enim de Caesaris actis 751 ullum maius opus, quam quod pater exstitit huius: 752 scilicet aequoreos plus est domuisse Britannos 753 perque papyriferi septemflua flumina Nili 754 victrices egisse rates Numidasque rebelles 755 Cinyphiumque Iubam Mithridateisque tumentem 756 nominibus Pontum populo adiecisse Quirini 757 et multos meruisse, aliquos egisse triumphos, 758 quam tantum genuisse virum? Quo praeside rerum 759 humano generi, superi, favistis abunde! 760 Ne foret hic igitur mortali semine cretus, 761 ille deus faciendus erat. Quod ut aurea vidit 762 Aeneae genetrix, vidit quoque triste parari 763 pontifici letum et coniurata arma moveri, 764 palluit et cunctis, ut cuique erat obvia, divis 765 “adspice” dicebat, “quanta mihi mole parentur 766 insidiae quantaque caput cum fraude petatur, 767 quod de Dardanio solum mihi restat Iulo. 768 Solane semper ero iustis exercita curis, 769 quam modo Tydidae Calydonia vulneret hasta, 770 nunc male defensae confundant moenia Troiae, 771 quae videam natum longis erroribus actum 772 iactarique freto sedesque intrare silentum 773 bellaque cum Turno gerere, aut, si vera fatemur, 774 cum Iunone magis? Quid nunc antiqua recordor 775 damna mei generis? Timor hic meminisse priorum 776 non sinit: en acui sceleratos cernitis enses? 777 Quos prohibete, precor, facinusque repellite, neve 778 caede sacerdotis flammas exstinguite Vestae!” 779 Talia nequiquam toto Venus anxia caelo 780 verba iacit superosque movet, qui rumpere quamquam 781 ferrea non possunt veterum decreta sororum, 782 signa tamen luctus dant haud incerta futuri. 783 Arma ferunt inter nigras crepitantia nubes 784 terribilesque tubas auditaque cornua caelo 785 praemonuisse nefas; solis quoque tristis imago 786 lurida sollicitis praebebat lumina terris. 787 Saepe faces visae mediis ardere sub astris, 788 saepe inter nimbos guttae cecidere cruentae. 789 Caerulus et vultum ferrugine Lucifer atra 790 sparsus erat, sparsi Lunares sanguine currus. 791 Tristia mille locis Stygius dedit omina bubo, 792 mille locis lacrimavit ebur, cantusque feruntur 793 auditi sanctis et verba minantia lucis. 794 Victima nulla litat magnosque instare tumultus 795 fibra monet, caesumque caput reperitur in extis. 796 Inque foro circumque domos et templa deorum 797 nocturnos ululasse canes umbrasque silentum 798 erravisse ferunt motamque tremoribus urbem. 799 Non tamen insidias venturaque vincere fata 800 praemonitus potuere deum, strictique feruntur 801 in templum gladii; neque enim locus ullus in urbe 802 ad facinus diramque placet nisi curia, caedem. 803 Tum vero Cytherea manu percussit utraque 804 pectus et Aeneaden molitur condere nube, 805 qua prius infesto Paris est ereptus Atridae 806 et Diomedeos Aeneas fugerat enses. 807 Talibus hanc genitor: “Sola insuperabile fatum, 808 nata, movere paras? Intres licet ipsa sororum 809 tecta trium: cernes illic molimine vasto 810 ex aere et solido rerum tabularia ferro, 811 quae neque concussum caeli neque fulminis iram 812 nec metuunt ullas tuta atque aeterna ruinas. 813 Invenies illic incisa adamante perenni 814 fata tui generis: legi ipse animoque notavi 815 et referam, ne sis etiamnum ignara futuri. 816 Hic sua complevit, pro quo, Cytherea, laboras, 817 tempora, perfectis, quos terrae debuit, annis. 818 Ut deus accedat caelo templisque colatur, 819 tu facies natusque suus, qui nominis heres 820 impositum feret unus onus caesique parentis 821 nos in bella suos fortissimus ultor habebit. 822 Illius auspiciis obsessae moenia pacem 823 victa petent Mutinae, Pharsalia sentiet illum. 824 Emathiique iterum madefient caede Philippi, 825 et magnum Siculis nomen superabitur undis, 826 Romanique ducis coniunx Aegyptia taedae 827 non bene fisa cadet, frustraque erit illa minata, 828 servitura suo Capitolia nostra Canopo. 829 Quid tibi barbariem, gentesque ab utroque iacentes 830 oceano numerem? Quodcumque habitabile tellus 831 sustinet, huius erit: pontus quoque serviet illi! 832 Pace data terris animum ad civilia vertet 833 iura suum legesque feret iustissimus auctor 834 exemploque suo mores reget inque futuri 835 temporis aetatem venturorumque nepotum 836 prospiciens prolem sancta de coniuge natam 837 ferre simul nomenque suum curasque iubebit, 838 nec nisi cum senior Pylios aequaverit annos, 839 aetherias sedes cognataque sidera tanget. 840 Hanc animam interea caeso de corpore raptam 841 fac iubar, ut semper Capitolia nostra forumque 842 divus ab excelsa prospectet Iulius aede.” 843 Vix ea fatus erat, media cum sede senatus 844 constitit alma Venus, nulli cernenda, suique 845 Caesaris eripuit membris neque in aera solvi 846 passa recentem animam caelestibus intulit astris. 847 Dumque tulit, lumen capere atque ignescere sensit 848 emisitque sinu: luna volat altius illa, 849 flammiferumque trahens spatioso limite crinem 850 stella micat natique videns bene facta fatetur 851 esse suis maiora et vinci gaudet ab illo. 852 Hic sua praeferri quamquam vetat acta paternis, 853 libera fama tamen nullisque obnoxia iussis 854 invitum praefert unaque in parte repugnat: 855 sic magni cedit titulis Agamemnonis Atreus, 856 Aegea sic Theseus, sic Pelea vicit Achilles; 857 denique, ut exemplis ipsos aequantibus utar, 858 sic et Saturnus minor est Iove: Iuppiter arces 859 temperat aetherias et mundi regna triformis, 860 terra sub Augusto est; pater est et rector uterque. 861 Di, precor, Aeneae comites, quibus ensis et ignis 862 cesserunt, dique Indigetes genitorque Quirine 863 urbis et invicti genitor Gradive Quirini, 864 Vestaque Caesareos inter sacrata penates, 865 et cum Caesarea tu, Phoebe domestice, Vesta, 866 quique tenes altus Tarpeias Iuppiter arces, 867 quosque alios vati fas appellare piumque est: 868 tarda sit illa dies et nostro serior aevo, 869 qua caput Augustum, quem temperat, orbe relicto 870 accedat caelo faveatque precantibus absens! 871 Iamque opus exegi, quod nec Iovis ira nec ignis 872 nec poterit ferrum nec edax abolere vetustas. 873 Cum volet, illa dies, quae nil nisi corporis huius 874 ius habet, incerti spatium mihi finiat aevi: 875 parte tamen meliore mei super alta perennis 876 astra ferar, nomenque erit indelebile nostrum, 877 quaque patet domitis Romana potentia terris, 878 ore legar populi, perque omnia saecula fama, 879 siquid habent veri vatum praesagia, vivam.