##### edition (lat) 1 Tempus ad hoc ; lustris bis iam mihi quinque peractis , 2 Omne fuit Musae carmen inerme meae; 3 Nullaque ; quae possit ; scriptis tot milibus , extat 4 Littera Nasonis sanguinolenta legi: 5 Nec quemquam nostri nisi me laesere libelli , 6 Artificis periit cum caput Arte sua . 7 Unus — et hoc ipsum est iniuria magna — perennem 8 Candoris titulum non sinit esse mei . 9 Quisquis is est , — nam nomen adhuc utcumque tacebo — 10 Cogit inassuetas sumere tela manus . 11 Ille relegatum gelidos aquilonis ad ortus 12 Non sinit exilio delituisse meo ; 13 Vulneraque inmitis requiem quaerentia vexat , 14 Iactat et in toto nomina nostra foro ; 15 Perpetuoque mihi sociatam foedere lecti 16 Non patitur vivi funera flere viri. 17 Cumque ego quassa meae complectar membra carinae , 18 Naufragii tabulas pugnat habere mei: 19 Et qui debuerat subitas extinguere flammas, 20 Hic praedam medio raptor ab igne petit. 21 Nititur , ut profugae desint alimenta senectae . 22 Heu ! quanto est nostris dignior ipse malis ! 23 Di melius ; quorum longe mihi maximus ille est, 24 Qui nostras inopes noluit esse vias. 25 Huic igitur meritas grates , ubicumque licebit, 26 Pro tam mansueto pectore semper agam . 27 Audiat hoc Pontus . faciet quoque forsitan idem, 28 Terra sit ut propior testificanda mihi. 29 At tibi , calcasti qui me , violente , iacentem , 30 Qua licet ei ! misero , debitus hostis ero . 31 Desinet esse prius contrarius ignibus umor, 32 Iunctaque cum luna lumina solis erunt; 33 Parsque eadem caeli zephyros emittet et euros, 34 Et tepidus gelido flabit ab axe notus; 35 Et nova fraterno veniet concordia fumo, 36 Quem vetus accensa separat ira pyra; 37 Et ver autumno , brumae miscebitur aestas , 38 Atque eadem regio vesper et ortus erit: 39 Quam mihi sit tecum positis, quae sumpsimus, armis 40 Gratia , commissis , improbe , rupta tuis . 43 Pax erit haec nobis, donec mihi vita manebit, 44 Cum pecore infirmo quae solet esse lupis. 45 Prima quidem coepto committam proelia versu , 46 Non soleant quamvis hoc pede bella geri : 47 Utque petit primo plenum flaventis harenae 48 Nondum calfacti militis hasta solum, 49 Sic ego te nondum ferro iaculabor acuto, 50 Protinus invisum nec petet hasta caput; 51 Et neque nomen in hoc , nec dicam facta libello, 52 Teque brevi , qui sis , dissimulare sinam . 53 Postmodo , si perges , in te mihi liber iambus 54 Tincta Lycambeo sanguine tela dabit . 55 Nunc quo Battiades inimicum devovet Ibin, 56 Hoc ego devoveo teque tuosque modo. 57 Utque ille , historiis involvam carmina caecis : 58 Non soleam quamvis hoc genus ipse sequi. 59 Illius ambages imitatus in Ibide dicar 60 Oblitus moris iudiciique mei. 61 Et quoniam ; qui sis , nondum quaerentibus edo , 62 Ibidis interea tu quoque nomen habe ; 63 Utque mei versus aliquantum noctis habebunt, 64 Sic vitae series tota sit atra tuae . 65 Haec tibi natali facito, Ianique kalendis 66 Non mentituro quilibet ore legat. 67 Di maris et terrae , quique his meliora tenetis 68 Inter diversos cum Iove regna polos , 69 Huc , precor , huc vestras omnes advertite mentes, 70 Et sinite optatis pondus inesse meis : 71 Ipsaque tu Tellus , ipsum cum fluctibus aequor , 72 Ipse meas aether accipe summe preces; 73 Sideraque et radiis circumdata solis imago, 74 Lunaque , quae numquam quo prius , orbe micas , 75 Noxque tenebrarum specie reverenda tuarum ; 76 Quaeque ratum triplici pollice netis opus, 77 Quique per infernas horrendo murmure valles 78 Inperiuratae laberis amnis aquae, 79 Quasque ferunt torto vittatis angue capillis 80 Carceris obscuras ante sedere fores; 81 Vos quoque , plebs superum , fauni satyrique laresque 82 Fluminaque et nymphae semideumque genus: 83 Denique ab antiquo divi veteresque novique 84 In nostrum cuncti tempus , adeste , chao, 85 Carmina dum capiti male fido dira canuntur 86 Et peragunt partes ira dolorque suas . 87 Adnuite optatis omnes ex ordine nostris, 88 Et pars sit voti nulla caduca mei . 89 Quaeque precor , fiant : ut non mea dicta , sed illa 90 Pasiphaes generi verba fuisse putet . 91 Quasque ego transiero poenas , patiatur et illas; 92 Plenius ingenio sit miser ille meo ! 93 Neve minus noceant fictum execrantia nomen 94 Vota , minus magnos commoveantve deos : 95 Illum ego devoveo , quem mens intellegit , Ibin , 96 Qui scit se factis has meruisse preces . 97 Nulla mora est in me : peragam rata vota sacerdos . 98 Quisquis ades sacris , ore favete , meis ; 99 Quisquis ades sacris , lugubria dicite verba, 100 Et fletu madidis Ibin adite genis : 101 Ominibusque malis pedibusque occurrite laevis, 102 Et nigrae vestes corpora vestra tegant ! 103 Tu quoque , quid dubitas ferales sumere vittas ? 104 Iam stat , ut ipse vides , funeris ara tui . 105 Pompa parata tibi est . votis mora tristibus absit : 106 Da iugulum cultris , hostia dira , meis . 107 Terra tibi fruges , amnis tibi deneget undas . 108 Deneget afflatus ventus et aura suos . 109 Nec tibi sol calidus , nec sit tibi lucida Phoebe, 110 Destituant oculos sidera clara tuos . 111 Nec se Vulcanus , nec se tibi praebeat aer, 112 Nec tibi det tellus nec tibi pontus iter . 113 Exul , inops erres , alienaque limina lustres , 114 Exiguumque petas ore tremente cibum . 115 Nec corpus querulo , nec mens vacet aegra dolore, 116 Noxque die gravior sit tibi , nocte dies . 117 Sisque miser semper , nec sis miserabilis ulli : 118 Gaudeat adversis femina virque tuis . 119 Accedat lacrimis odium , dignusque puteris , 120 Qui mala cum tuleris plurima , plura feras . 121 Sitque , quod est rarum , solito defecta favore 122 Fortunae facies invidiosa tuae . 123 Causaque non desit , desit tibi copia mortis : 124 Optatam fugiat vita coacta necem : 125 Luctatusque diu cruciatos spiritus artus 126 Deserat , et longa torqueat ante mora. 127 Evenient . dedit ipse mihi modo signa futuri 128 Phoebus , et a laeva maesta volavit avis . 129 Certe ego , quae voveo , superos motura putabo, 130 Speque tuae mortis , perfide , semper alar . 131 Et prius hanc animam , nimium tibi saepe petitam , 132 Auferet illa dies , quae mihi sera venit , 133 >Quam dolor hic umquam spatio evanescere possit, 134 Leniat aut odium tempus et hora meum . 135 Pugnabunt arcu dum Thraces , Iazyges hasta , 136 Dum tepidus Ganges , frigidus Hister erit ; 137 Robora dum montes , dum mollia pabula campi , 138 Dum Tiberis liquidas Tuscus habebit aquas, 139 Tecum bella geram . nec mors mihi finiet iras, 140 Saeva sed innocuis manibus arma dabit. 141 Tunc quoque , cum fuero vacuas dilapsus in auras , 142 Exanimis mores oderit umbra tuos, 143 Tunc quoque factorum veniam memor umbra tuorum, 144 Insequar et vultus ossea forma tuos. 145 Sive ego , quod nollem , longis consumptus ab annis , 146 Sive manu facta morte solutus ero : 147 Sive per inmensas iactabor naufragus undas, 148 Nostraque longinquus viscera piscis edet: 149 Sive peregrinae carpent mea membra volucres: 150 Sive meo tinguent sanguine rostra lupi: 151 Sive aliquis dignatus erit subponere terrae 152 Et dare plebeio corpus inane rogo : 153 Quidquid ero , Stygiis erumpere nitar ab oris , 154 Et tendam gelidas ultor in ora manus . 155 Me vigilans cernes , tacitis ego noctis in umbris 156 Excutiam somnos visus adesse tuos . 157 Denique quidquid ages , ante os oculosque volabo 158 Et querar , et nulla sede quietus eris . 159 Verbera torta dabunt sonitum nexaeque colubrae, 160 Conscia fumabunt semper ad ora faces . 161 His vivus furiis agitabere , mortuus isdem , 162 Et brevior poena vita futura tua est . 163 Nec tibi continget funus lacrimaeque tuorum* 164 Indeploratum proiciere caput; 165 Carnificisque manu , populo plaudente , traheris , 166 Infixusque tuis ossibus uncus erit. 167 Ipsae te fugient , quae carpunt omnia , flammae ; 168 Respuet invisum iusta cadaver humus. 169 Unguibus et rostro crudus trahet ilia vultur 170 Et scindent avidi perfida corda canes. 171 Deque tuo fiet — licet hac sis laude superbus — 172 Insatiabilibus corpore rixa lupis . 173 In loca ab Elysiis diversa vocabere campis, 174 Quasque tenet sedes noxia turba , coles . 175 Sisyphus est illic saxum volvensque petensque , 176 Quique agitur rapidae vinctus ab orbe rotae, 177 Quaeque gerunt umeris perituras Belides undas, 178 Exulis Aegypti , turba cruenta , nurus . 179 Poma pater Pelopis praesentia quaerit , et idem 180 Semper eget , liquidis semper abundat aquis ; 181 Iugeribusque novem summus qui distat ab imo, 182 Visceraque assiduae debita praebet avi. 183 Hic tibi de Furiis scindet latus una flagello, 184 Ut sceleris numeros confiteare tui : 185 Altera Tartareis sectos dabit anguibus artus: 186 Tertia fumantes incoquet igne genas . 187 Noxia mille modis lacerabitur umbra , tuasque 188 Aeacus in poenas ingeniosus erit . 189 In te transcribet veterum tormenta reorum: 190 Omnibus antiquis causa quietis eris . 191 Sisyphe , cui tradas revolubile pondus , habebis : 192 Versabunt celeres nunc nova membra rotae : 193 Hic et erit , ramos frustra qui captet et undas : 194 Hic inconsumpto viscere pascet aves . 195 Nec mortis poenas mors altera finiet huius , 196 Horaque erit tantis ultima nulla malis . 197 Inde ego pauca canam , frondes ut siquis ab Ida 198 Aut summam Libyco de mare carpat aquam . 199 Nam neque quot flores Sicula nascantur in Hybla, 200 Quotve ferat , dicam , terra Cilissa crocos , 201 Nec cum tristis hiems Aquilonis inhorruit alis, 202 Quam multa fiat grandine canus Athos; 203 Nec mala voce mea poterunt tua cuncta referri, 204 Ora licet tribuas multiplicata mihi. 205 Tot tibi vae ! misero venient talesque ruinae , 206 Ut cogi in lacrimas me quoque posse putem. 207 Illae me lacrimae facient sine fine beatum : 208 Dulcior hic risu tunc mihi fletus erit. 209 Natus es infelix , — ita di voluere — nec ulla 210 Commoda nascenti stella levisve fuit . 211 Non Venus affulsit , non illa Iuppiter hora , 212 Lunaque non apto solque fuere loco , 213 Nec satis utiliter positos tibi praebuit ignes 214 Quem peperit magno lucida Maia Iovi. 215 Te fera nec quicquam placidum spondentia Martis 216 Sidera presserunt falciferique senis . 217 Lux quoque natalis , ne quid nisi triste videres , 218 Turpis et inductis nubibus atra fuit. 219 Haec est , in fastis cui dat gravis Allia nomen , 220 Quaeque dies Ibin , publica damna , tulit . 221 Qui simul impurae matris prolapsus ab alvo 222 Cinyphiam foedo corpore pressit humum, 223 Sedit in adverso nocturnus culmine bubo, 224 Funereoque graves edidit ore sonos . 225 Protinus Eumenides lavere palustribus undis , 226 Qua cava de Stygiis fluxerat unda vadis, 227 Pectoraque unxerunt Erebeae felle colubrae, 228 Terque cruentatas increpuere manus . 229 Gutturaque imbuerant infantia lacte canino : 230 Hic primus pueri venit in ora cibus: 231 Perbibit inde suae rabiem nutricis alumnus, 232 Latrat et in toto verba canina foro . 233 Membraque vinxerunt tinctis ferrugine pannis, 234 A male deserto quos rapuere rogo : 235 Et ne non fultum nuda tellure iaceret, 236 Molle super silices inposuere caput. 237 Iamque recessurae viridi de stipite factas 238 Admorunt oculos usque sub ora faces . 239 Flebat , ut est infans fumis contactus amaris, 240 De tribus est cum sic una locuta soror: 241 ‘Tempus in inmensum lacrimas tibi movimus istas, 242 Quae semper causa sufficiente cadent.’ 243 Dixerat . at Clotho iussit promissa valere , 244 Nevit et infesta stamina pulla manu ; 245 Et ne longa suo praesagia diceret ore , 246 Fata canet vales qui tua, dixit erit. 247 Ille ego sum vates . ex me tua vulnera disces, 248 Dent modo di vires in mea verba suas, 249 Carminibusque meis accedant pondera rerum , 250 Quae rata per luctus experiare tuos. 251 Neve sine exemplis aevi cruciere prioris, 252 Sint tua Troianis non leviora malis . 253 Quantaque clavigeri Poeantius Herculis heres, 254 Tanta venenato vulnera crure geras . 255 Nec levius doleas , quam qui bibit ubera cervae, 256 Armatique tulit vulnus , inermis opem . 257 Quique ab equo praeceps in Aleia decidit arva, 258 Exitio facies cui sua paene fuit. 259 Id, quod Amyntorides, videas, trepidumque ministro 260 Praetemptes baculo luminis orbus iter . 261 Nec plus aspicias , quam quem sua filia rexit, 262 Expertus scelus est cuius uterque parens: 263 Qualis erat , postquam est iudex de lite iocosa 264 Sumptus , Apollinea clarus in arte senex : 265 Qualis et ille fuit , quo praecipiente columba 266 Est data Palladiae praevia duxque rati : 267 Quique oculis caruit, per quos male viderat aurum, 268 Inferias nato quos dedit orba parens : 269 Pastor ut Aetnaeus , cui casus ante futuros 270 Telemus Eurymides vaticinatus erat : 271 Ut duo Phinidae , quibus idem lumen ademit, 272 Qui dedit : ut Thamyrae Demodocique caput . 273 Sic aliquis tua membra secet , Saturnus ut illas 274 Subsecuit partes , unde creatus erat . 275 Nec tibi sit melior tumidis Neptunus in undis, 276 Quam cui sunt subitae frater et uxor aves ; 277 Sollertique viro , lacerae quem fracta tenentem 278 Membra ratis Semeles est miserata soror . 279 Vel tua , ne poenae genus hoc cognoverit unus, 280 Viscera diversis scissa ferantur equis : 281 Vel quae qui redemi Romano turpe putavit, 282 A duce Puniceo pertulit , ipse feras . 283 Nec tibi subsidio praesens sit numen , ut illi , 284 Cui nil Rhoetei profuit ara Iovis . 285 Utque dedit saltus de summa Thessalus Ossa, 286 Tu quoque saxoso praecipitere iugo . 287 — Aut velut Eurylochi , qui sceptrum cepit ab illo ; 288 Sint artus avidis anguibus esca tui . 289 Vel tua maturet , sicut Minoia fata, 290 Per caput infusae fervidus umor aquae . 291 Utque operum mitis , sed non impune, Prometheus, 292 Aerias volucres compede fixus alas . 293 — Aut velut Etracides, magno ter ab Hercule quintus , 294 Caesus in inmensum proiciare fretum . 295 Aut ut Amyntiaden , turpi dilectus amore 296 Oderit , et saevo vulneret ense puer . 297 Nec tibi fida magis misceri pocula possint, 298 Quam qui cornigero de Iove natus erat . 299 More vel intereas capti suspensus Achaei, 300 Qui miser aurifera teste pependit aqua . 301 Aut ut Achilliden , cognato nomine clarum , 302 Opprimat hostili tegula iacta manu . 303 Nec tua quam Pyrrhi felicius ossa quiescant, 304 Sparsa per Ambracias quae iacuere vias . 305 Nataque ut Aeacidae iaculis moriaris adactis ; 306 Non licet hoc Cereri dissimulare sacrum . 307 Utque nepos dicti nostro modo carmine regis , 308 Cantharidum sucos dante parente bibas . 309 Aut pia te caeso dicatur adultera , sicut 310 Qua cecidit Leucon vindice , dicta pia est . 311 Inque pyram tecum carissima corpora mittas, 312 Quem finem vitae Sardanapallus habet. 313 Utque Iovis Libyci templum violare parantes, 314 Acta noto vultus condat harena tuos . 315 Utque necatorum Darei fraude secundi , 316 Sic tua subsidens devoret ora cinis . 317 Aut ut olivifera quondam Sicyone profecto, 318 Sit frigus mortis causa famesque tuae . 319 Aut ut Atarnites , insutus pelle iuvenci 320 Turpiter ad dominum praeda ferare tuum . 321 Inque tuo thalamo ritu iugulere Pheraei, 322 Qui datus est leto coniugis ense suae . 323 Quosque putas fidos , ut Larisaeus Aleuas 324 Vulnere non fidos experiare tuo . 325 — Utque Milo , sub quo cruciata est Pisa tyranno , 326 Vivus in occultas praecipiteris aquas . 327 Quaeque in Aphidantum Phylaceia regna tenentem 328 A Iove venerunt , te quoque tela petant . 329 — Aut ut Amastriacis quondam Lenaeus ab oris, 330 Nudus Achillea destituaris humo . 331 Utque vel Eurydamas ter circum busta Thrasylli 332 Est Larisaeis raptus ab hoste rotis, 333 Vel qui , quae fuerat tutatus moenia saepe , 334 Corpore lustravit non diuturna suo , 335 Utque novum passa genus Hippomeneide poenae 336 Tractus in Actaea fertur adulter humo, 337 Sic , ubi vita tuos invisa reliquerit artus, 338 Ultores rapiant turpe cadaver equi . 339 Viscera sic aliquis scopulus tua figat , ut olim 340 Fixa sub Euboico Graia fuere sinu ; 341 Utque ferox periit et fulmine et aequore raptor, 342 Sic te mersuras adiuvet ignis aquas . 343 Mens quoque sic furiis vecors agitetur , ut illi, 344 Unum qui toto corpore vulnus habet; 345 Utque Dryantiadae Rhodopeia regna tenenti, 346 In gemino dispar cui pede cultus erat, 347 Ut fuit Oetaeo quondam generoque draconum 348 Tisamenique patri Callirhoesque viro . 349 Nec tibi contingat matrona pudicior illa, 350 Qua potuit Tydeus erubuisse nuru : 351 Quaeque sui Venerem iunxit cum fratre mariti, 352 Locris in ancillae dissimulata nece . 353 Tam quoque , di faciant , possis gaudere fideli 354 Coniuge , quam Talai Tyndareique gener : 355 Quaeque parare suis letum patruelibus ausae 356 Belides assidua colla premuntur aqua. 357 Byblidos et Canaces , si cui facis , ardeat igne , 358 Nec nisi per crimen sit tibi fida soror. 359 Filia si fuerit , sit quod Pelopea Thyesti, 360 Myrrha suo patri , Nyctimeneque suo . 361 Neve magis pia sit capitique parentis amica, 362 Quam sua vel Pterelae , vel tibi , Nise , fuit : 363 Infamemque locum sceleris quae nomine fecit, 364 Pressit et inductis membra paterna rotis . 365 Ut iuvenes pereas ; proiecta cadavera quorum , 366 Oraque Pisaeae sustinuere fores : 367 Ut qui perfusam miserorum saepe procorum 368 Ipse suo melius sanguine tinxit humum : 369 Proditor ut saevi periit auriga tyranni, 370 Qui nova Myrtoae nomina fecit aquae : 371 Ut qui velocem frustra petiere puellam , 372 Dum facta est pomis tardior illa tribus : 373 Ut qui tecta novi formam celantia monstri 374 Intrarunt caecae non redeunda domus . 375 Ut quorum Aeacides misit violentus in altum 376 Corpora cum senis altera sena rogum . 377 Ut quos , obscuri victos ambagibus oris , 378 Legimus infandae Sphinga dedisse neci : 379 Ut qui Bistoniae templo cecidere Minervae, 380 Propter quod facies nunc quoque tecta deaest: 381 Ut qui Threicii quondam praesepia regis 382 Fecerunt dapibus sanguinolenta suis : 383 — Therodamanteos ut qui sensere leones, 384 Quique Thoanteae Taurica sacra deae: 385 Ut quos Scylla vorax Scyllaeque adversa Charybdis 386 Dulichiae pavidos eripuere rati : 387 Ut quos demisit vastam Polyphemus in alvum : 388 Ut Laestrygonias qui subiere manus : 389 Ut quos dux Poenus mersit putealibus undis 390 Et iacto canas pulvere fecit aquas . 391 Sex bis ut Icaridos famulae periere procique, 392 Inque caput domini qui dabat arma procis: 393 Ut iacet Aonio luctator ab hospite fusus, 394 Qui , mirum , victor , cum cecidisset , erat: 395 Ut quos Antaei fortes pressere lacerti : 396 Quosque ferae morti Lemnia turba dedit : 397 Ut qui post longum , sacri monstrator iniqui , 398 Elicuit pluvias victima caesus aquas : 399 Frater ut Antaei quo sanguine debuit , aras 400 Tinxit , et exemplis occidit ipse suis : 401 Ut qui terribiles pro gramen habentibus herbis 402 Impius humano viscere pavit equos : 403 Ut duo diversis sub eodem vindice caesi 404 Vulneribus , Nessus Dexamenique gener : 405 Ut pronepos , Saturne , tuus , quem reddere vitam 406 Urbe Coronides vidit ab ipse sua : 407 Ut Sinis et Sciron et cum Polypemone natus : 408 Quique homo parte sui , parte iuvencus erat : 409 Quique trabes pressas in humum mittebat in auras, 410 Aequoris aspiciens huius et huius aquas: 411 Quaeque Ceres laeto vidit pereuntia vultu 412 Corpora Thesea Cercyonea manu . 413 Haec tibi, quem meritis precibus mea devovet ira, 414 Eveniant , aut his non leviora malis : 415 Qualis Achaemenides Sicula desertus in Aetna, 416 Troica cum vidit vela venire , fuit : 417 Qualis erat nec non fortuna binominis Iri, 418 Quique tenent pontem , quae tibi maior erit . 419 Filius et Cereris frustra tibi semper ametur, 420 Destituatque tuas usque petitus opes : 421 Utque per alternos unda labente recursus 422 Subtrahitur presso mollis harena pedi, 423 Sic tua nescio qua semper fortuna liquescat, 424 Lapsaque per medias effluat usque manus. 425 Utque pater solitae varias mutare figuras, 426 Plenus inextincta destituare fame . 427 Nec dapis humanae tibi sint fastidia . quaque 428 Parte potes , Tydeus temporis huius eris . 429 Atque aliquid facias , a vespere Solis ad ortus 430 Cur externati rursus agantur equi. 431 Foeda Lycaoniae repetes convivia mensae, 432 Temptabisque cibi fallere fraude Iovem . 433 Teque aliquis posito temptet vim numinis opto, 434 Tantalides ut sis tu Celeique puer. 435 Et tua sic latos spargantur membra per agros , 436 Tamquam quae patrias detinuere vias . 437 Aere Perilleo veros imitere iuvencos, 438 Ad formam tauri conveniente sono . 439 Utque ferox Phalaris , lingua prius ense resecta 440 More bovis Paphio clausus in aere gemas. 441 Dumque redire voles aevi melioris in annos, 442 Ut vetus Admeti decipiare socer . 443 Aut eques in medii mergare voragine caeni, 444 Dummodo sint fati nomina nulla tui . 445 Atque utinam pereas , veluti de dentibus orti 446 Sidonia iactis Graia per arva manu . 447 Et quae Pilthides fecit , pariterque Molinae 448 Eveniant capiti vota sinistra tuo : 449 Et quibus exiguo est volucris devota libello, 450 Corpora proiecta quae sua purgat aqua . 451 Vulnera totque feras , quot dicitur ille tulisse , 452 Cuius ab inferiis culter abesse solet. 453 Attonitusque seces , ut quos Cybeleia mater 454 Incitat , ad Phrygios vilia membra modos . 455 Deque viro fias nec femina nec vir , ut Attis , 456 Et quatias molli tympana rauca manu . 457 Inque pecus subito Magnae vertare parentis, 458 Victor ut est celeri victaque versa pede . 459 Solaque Limone poenam ne senserit illam, 460 Et tua dente fero viscera carpat equus . 461 Aut ut Cassandreus , domino non mitior illo 462 Saucius ingesta contumuleris humo . 463 Aut ut Abantiades , aut ut Cygneius heros , 464 Clausus in aequoreas praecipiteris aquas . 465 Victima vel Phoebo sacras macteris ad aras, 466 Quam tulit a saevo Theudotus hoste necem . 467 Aut te devoveat certis Abdera diebus, 468 Saxaque devotum grandine plura petant. 469 Aut Iovis infesti telo feriare trisulco , 470 Ut satus Hipponoo , Dexionesque pater , 471 Ut soror Autonoes , ut cui matertera Maia , 472 Ut temere optatos qui male rexit equos ; 473 Ut ferus Aeolides , ut sanguine sexus eodem , 474 Quo genita est liquidis quae caret Arctos aquis, 475 — Ut Macelo rapidis icta est cum coniuge flammis, 476 Sic , precor , aetherii vindicis igne cadas . 477 Praedaque sis illis , quibus est Latonia Delos 478 Ante diem rapto non adeunda Thaso : 479 Quique verecundae speculantem labra Dianae , 480 Quique Crotopiaden diripuere Linum . 481 Neve venenato levius feriaris ab angue, 482 Quam senis Oeagri Calliopesque nurus : 483 Quam puer Hypsipyles, quam qui cava primus acuta 484 Cuspide suspecti robora fixit equi. 485 Neve gradus adeas Elpenore caulius altos, 486 Vimque feras vini quo tulit ille modo . 487 Tamque cadas domitus , quam quisquis ad arma vocantem 488 Iuvit inhumanum Thiodamanta Dryops : 489 Quam ferus ipse suo periit mactatus in antro 490 Proditus inclusae Cacus ab ore bovis : 491 Quam qui dona tulit Nesseo tincta veneno, 492 Euboicasque suo nomine saepit aquas. 493 Nec de praecipiti venias in Tartara saxo, 494 Ut qui Socraticum de nece legit opus ; 495 Ut qui Theseae fallacia vela carinae 496 Vidit , ut Iliaca missus ab arce puer , 497 Ut teneri nutrix , eadem matertera , Bacchi , 498 Ut cui causa necis serra reperta fuit; 499 — Lydia se scopulis ut virgo misit ab altis, 500 Dixerat invito quae mala verba deo . 501 Feta tibi occurrat patrio popularis in arvo, 502 Sitque Phalaeceae causa leaena necis . 503 Quique Lycurgiden letavit , et arbore natum ; 504 Idmonaque audacem ; te quoque rumpat aper . 505 Isque vel exanimis faciat tibi vulnus ; ut illi, 506 Ora super fixi quem cecidere suis . 507 Sive idem ; simili pinus quem morte peremit ; 508 Phryx et venator sis Berecyntiades . 509 Si tua contigerit Minoas puppis harenas, 510 Te Corcyraeum Cressia turba putet . 511 Lapsuramque domum subeas ; ut sanguis Aleuae ; 512 Sella Leoprepidae cum ruit absque viro . 513 Utque vel Euenus ; torrenti flumine mersus 514 Nomina des rapidae ; vel Tiberinus , aquae . 515 — Astacidaeque modo defixa cadavera trunco, 516 Digna feris ; hominis sit caput esca tuum ; 517 — Quodque ferunt Brotean fecisse cupidine mortis, 518 Des tua succensae membra cremanda pyrae . 519 Inclususque necem cavea patiaris ; ut ille 520 Non profecturae conditor historiae . 521 Utque repertori nocuit pugnacis iambi, 522 Sic sit in exitium lingua proterva tuum . 523 Utque parum stabili qui carmine laesit Athenas, 524 Invisus pereas deficiente cibo . 525 Utque lyrae vates fertur periisse severae, 526 Causa sit exitii dextera laesa tui. 527 Utque Agamemnonio vulnus dedit anguis Oresti, 528 Tu quoque de morsu virus habente cadas . 529 Sit tibi coniugii nox prima novissima vitae : 530 Eupolis hoc periit et nova nupta modo . 531 Utque cothurnatum cecidisse Lycophrona narrant, 532 Haereat in fibris fixa sagitta tuis . 533 Aut Iacer in silva manibus spargare tuorum, 534 Sparsus ut est Thebis angue creatus avo . 535 Perque feros montes tauro rapiente traharis , 536 Ut tracta est coniunx imperiosa Lyci . 537 Quodque suae passa est paelex invita sororis, 538 Excidat ante pedes lingua resecta tuos . 539 Conditor ut tardae ; Blaesus cognomine , Cyrae , 540 Orbis in innumeris inveniare locis . 541 Inque tuis opifex , vati quod fecit Achaeo , 542 Noxia luminibus spicula condat apis . 543 Fixus et in duris carparis viscera saxis , 544 Ut cui Pyrrha sui filia fratris erat . 545 Ut puer Harpagides referas exempla Thyestae ; 546 Inque tui caesus viscera patris eas . 547 Trunca geras saevo mutilatis partibus ense, 548 — Qualia Mamertae membra fuisse ferunt . 549 Utque Syracosio praestricta fauce poetae, 550 Sic animae laqueo sit via clausa tuae . 551 Nudave derepta pateant tua viscera pelle , 552 Ut Phrygium cuius nomina flumen habet. 553 Saxificae videas infelix ora Medusae , 554 Cephenum multos quae dedit una neci. 555 Potniadum morsus subeas , ut Glaucus , equarum , 556 Inque maris salias , Glaucus ut alter , aquas . 557 Utque duobus idem dictis modo nomen habenti, 558 Praefocent animae noxia mella viam . 559 Sollicitoque bibas , Anyti doctissimus olim 560 Inperturbato quod bibit ore reus . 561 Nec tibi , siquid amas , felicius Haemone cedat : 562 Utque sua Macareus , sic potiare tua . 563 Vel videas , quod iam cum flammae cuncta tenerent, 564 Hectoreus patria vidit ab arce puer . 565 Sanguine probra luas , ut avo genitore creatus , 566 Per facinus soror est cui sua facta parens . 567 Ossibus inque tuis teli genus haereat illud , 568 Traditur Icarii quo cecidisse gener . 569 Utque loquax in equo est elisum guttur acerno, 570 Sic tibi claudatur pollice vocis iter . 571 Aut ut Anaxarchus , pila minuaris in alta , 572 Ictaque pro solitis frugibus ossa sonent. 573 Utque patrem Psamathes, condat te Phoebus in ima 574 Tartara , quod natae fecerat ille suae . 575 Inque tuos ea pestis eat , quam dextra Coroebi 576 Vicit , opem miseris Argolisinque tulit. 577 Utque nepos Aethrae , Veneris moriturus ob iram , 578 Exul ab altonitis excutiaris equis. 579 Propter opes magnas ut perdidit hospes alumnum, 580 Perdat ob exiguas te tuus hospes opes . 581 Utque ferunt caesos sex cum Damasichthone fratres , 582 Intereat tecum sic genus omne tuum . 583 Addidit ut fidicen miseris sua funera natis, 584 Sic tibi sint vitae taedia iusta tuae . 585 Utve soror Pelopis , saxo dureris oborto , 586 Et laesus lingua Battus ab ipse sua . 587 Aera si misso liquidum iaculabere disco, 588 Quo puer Oebalides , ictus ab orbe cadas . 589 Siqua per alternos pulsabitur unda lacertos, 590 Omnis Abydena sit tibi peior aqua . 591 Comicus ut mediis periit , dum nabat , in undis, 592 Et tua sic Stygius strangulet ora liquor . 593 Aut ubi ventosum superaris naufragus aequor, 594 Contacta pereas , ut Palinurus , humo . 595 Utque cothurnatum vatem tutela Dianae, 596 Dilaniet vigilum te quoque turba canum . 597 Aut ut Trinacrius , salias super ora gigantis , 598 Plurima qua flammas Sicanis Aetna vomit. 599 Diripiantque tuos insanis unguibus artus 600 Strymoniae matres , Orpheos esse ratae . 601 Natus ut Althaeae flammis absentibus arsit, 602 Sic tuus ardescat stipitis igne rogus . 603 Ut nova Phasiaca comprensa est nupta corona, 604 Utque pater nuptae , cumque parente domus ; 605 Ut cruor Herculeos abiit diffusus in artus ; 606 Corpora pestiferum sic tua virus edat. 607 — Qua sua Penthaliden proles est ulta Lycurgum, 608 Haec maneat teli te quoque plaga novi . 609 Utque Milo robur diducere fissile temptes, 610 Nec possis captas inde referre manus . 611 Muneribusque tuis laedaris , ut Icarus , in quem 612 Intulit armatas ebria turba manus . 613 Quodque dolore necis patriae pia filia fecit, 614 Vincula per laquei fac tibi guttur eat . 615 Obstructoque famem patiaris limine tecti, 616 Ut legem poenae cui dedit ipsa parens . 617 Illius exemplo violes simulacra Minervae , 618 Aulidis a portu qui leve vertit iter . 619 Naupliadaeve modo poenas pro crimine falso 620 Morte luas , nec te non meruisse iuvet . 621 — Aethalon ut vita spoliavit Isindius hospes, 622 Quem memor a sacris nunc quoque pellit Ion : 623 Utque Melanthea tenebris a caede latentem 624 Prodidit officio luminis ipsa parens: 625 Sic tua coniectis fodiantur pectora telis, 626 Sic precor auxiliis impediare tuis. 627 Qualis equos pacto , quos fortis agebat Achilles , 628 Acta Phrygi timido , nox tibi talis eat . 629 Nec tu quam Rhesus somno meliore quiescas, 630 Quam comites Rhesi tum necis , ante viae ; 631 Quam quos cum Rutulo morti Ramnete dederunt 632 Impiger Hyrtacides Hyrtacidaeque comes . 633 Cliniadaeve modo circumdatus ignibus atris 634 Membra feras Stygiae semicremata neci . 635 Utque Remo muros auso transire recentes, 636 Noxia sint capiti rustica tela tuo . 637 Denique Sarmaticas inter Geticasque sagittas 638 His precor ut vivas et moriare locis . 639 Haec tibi tantisper subito sint missa libello,, 640 Inmemores ne nos esse querare tui. 641 Pauca quidem , fateor : sed di dent plura rogatis , 642 Multiplicentque suo vota favore mea . 643 Postmodo plura leges et nomen habentia verum, 644 Et pede quo debent acria bella geri .