##### edition (lat) === book 1 === === poem 1 === 1 Qui fit, Maecenas, ut nemo, quam sibi sortem 2 seu Ratio dederit seu Fors obiecerit, illa 3 contentus vivat, laudet diversa sequentis? 4 ‘o fortunati mercatores’ gravis annis 5 miles ait, multo iam fractus membra labore. 6 contra mercator navim iactantibus Austris, 7 ‘militia est potior. quid enim? concurritur: horae 8 momento cita mors venit aut victoria laeta.’ 9 agricolam laudat iuris legumque peritus, 10 sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat; 11 ille, datis vadibus qui rure extractus in urbem est, 12 solos felicis viventis clamat in urbe. 13 cetera de genere hoc (adeo sunt multa) loquacem 14 delassare valent Fabium. ne te morer, audi, 15 quo rem deducam. si quis Deus ‘en ego’ dicat 16 ‘iam faciam quod voltis: eris tu, qui modo miles, 17 mercator; tu, consultus modo, rusticus: hinc vos, 18 vos hinc mutatis discedite partibus. eia, 19 quid statis?’ nolint. atqui licet esse beatis. 20 quid causae est, merito quin illis Iuppiter ambas 21 iratus buccas inflet neque se fore posthac 22 tam facilem dicat, votis ut praebeat aurem? 23 praeterea, ne sic ut qui iocularia ridens 24 percurram — quamquam ridentem dicere verum 25 quid vetat? ut pueris olim dant crustula blandi 26 doctores, elementa velint ut discere prima — 27 sed tamen amoto quaeramus seria ludo: 28 ille gravem duro terram qui vertit aratro, 29 perfidus hic caupo, miles nautaeque, per omne 30 audaces mare qui currunt, hac mente laborem 31 sese ferre, senes ut in otia tuta recedant, 32 aiunt, cum sibi sint congesta cibaria: sicut 33 parvola—nam exemplo est—magni formica laboris 34 ore trahit quodcumque potest atque addit acervo 35 quem struit, haud ignara ac non incauta futuri. 36 quae, simul inversum contristat Aquarius annum, 37 non usquam prorepit et illis utitur ante 38 quaesitis sapiens, cum te neque fervidus aestus 39 demoveat lucro neque hiems, ignis mare ferrum, 40 nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter. 41 quid iuvat inmensum te argenti pondus et auri 42 furtim defossa timidum deponere terra? 43 quod, si conminuas, vilem redigatur ad assem? 44 at ni id fit, quid habet pulcri constructus acervus? 45 milia frumenti tua triverit area centum: 46 non tuus hoc capiet venter plus ac meus: ut, si 47 reticulum panis venalis inter onusto 48 forte vehas umero, nihilo plus accipias quam 49 qui nil portarit. vel dic quid referat intra 50 naturae finis viventi, iugera centum an 51 mille aret? ‘at suave est ex magno tollere acervo.’ 52 dum ex parvo nobis tantundem haurire relinquas, 53 cur tua plus laudes cumeris granaria nostris? 54 ut tibi si sit opus liquidi non amplius urna 55 vel cyatho ac dicas ‘magno de flumine mallem 56 quam ex hoc fonticulo tantundem sumere.’ eo fit, 57 plenior ut siquos delectet copia iusto, 58 cum ripa simul avolsos ferat Aufidus acer. 59 at qui tantuli eget quanto est opus, is neque limo 60 turbatam haurit aquam neque vitam amittit in undis. 61 at bona pars hominum decepta cupidine falso 62 ‘nil satis est’, inquit, ‘quia tanti quantum habeas sis’: 63 quid facias illi? iubeas miserum esse, libenter 64 quatenus id facit: ut quidam memoratur Athenis 65 sordidus ac dives, populi contemnere voces 66 sic solitus: ‘populus me sibilat, at mihi plaudo 67 ipse domi, simul ac nummos contemplor in arca.’ 68 Tantalus a labris sitiens fugientia captat 69 flumina — quid rides? mutato nomine de te 70 fabula narratur: congestis undique saccis 71 indormis inhians et tamquam parcere sacris 72 cogeris aut pictis tamquam gaudere tabellis. 73 nescis, quo valeat nummus, quem praebeat usum? 74 panis ematur, holus, vini sextarius, adde 75 quis humana sibi doleat natura negatis. 76 an vigilare metu exanimem, noctesque diesque 77 formidare malos fures, incendia, servos, 78 ne te conpilent fugientes, hoc iuvat? horum 79 semper ego optarim pauperrimus esse bonorum. 80 at si condoluit temptatum frigore corpus 81 aut alius casus lecto te adflixit, habes qui 82 adsideat, fomenta paret, medicum roget, ut te 83 suscitet ac reddat gnatis carisque propinquis? 84 non uxor salvum te volt, non filius; omnes 85 vicini oderunt, noti, pueri atque puellae. 86 miraris, cum tu argento post omnia ponas, 87 si nemo praestet, quem non merearis, amorem? 88 at si cognatos nullo natura labore 89 quos tibi dat, retinere velis, servareque amicos, 90 infelix operam perdas, ut siquis asellum 91 in campo doceat parentem currere frenis. 92 denique sit finis quaerendi, cumque habeas plus, 93 pauperiem metuas minus et finire laborem 94 incipias, parto quod avebas, ne facias quod 95 Umidius quidam; non longa est fabula: dives 96 ut metiretur nummos, ita sordidus, ut se 97 non umquam servo melius vestiret, ad usque 98 supremum tempus, ne se penuria victus 99 opprimeret, metuebat. at hunc liberta securi 100 divisit medium, fortissima Tyndaridarum. 101 ‘quid mi igitur suades? ut vivam Naevius aut sic 102 ut Nomentanus?’ pergis pugnantia secum 103 frontibus adversis conponere: non ego avarum 104 cum veto te, fieri vappam iubeo ac nebulonem: 105 est inter Tanain quiddam socerumque Viselli: 106 est modus in rebus, sunt certi denique fines, 107 quos ultra citraque nequit consistere rectum. 108 illuc, unde abii, redeo, qui nemo, ut avarus, 109 se probet ac potius laudet diversa sequentis, 110 quodque aliena capella gerat distentius uber, 111 tabescat neque se maiori pauperiorum 112 turbae conparet, hunc atque hunc superare laboret. 113 sic festinanti semper locupletior obstat, 114 ut, cum carceribus missos rapit ungula currus, 115 instat equis auriga suos vincentibus, illum 116 praeteritum temnens extremos inter euntem. 117 inde fit, ut raro, qui se vixisse beatum 118 dicat et exacto contentus tempore vita 119 cedat uti conviva satur, reperire queamus. 120 iam satis est. ne me Crispini scrinia lippi 121 conpilasse putes, verbum non amplius addam. === poem 2 === 1 Ambubaiarum collegia, pharmacopolae, 2 mendici, mimae, balatrones, hoc genus omne 3 maestum ac sollicitum est cantoris morte Tigelli. 4 quippe benignus erat. contra hic, ne prodigus esse 5 dicatur metuens, inopi dare nolit amico, 6 frigus quo duramque famem propellere possit. 7 hunc si perconteris, avi cur atque parentis 8 praeclaram ingrata stringat malus ingluvie rem, 9 omnia conductis coemens obsonia nummis, 10 sordidus atque animi quod parvi nolit haberi, 11 respondet. laudatur ab his, culpatur ab illis. 12 Fufidius vappae famam timet ac nebulonis 13 dives agris, dives positis in fenore nummis: 14 quinas hic capiti mercedes exsecat atque 15 quanto perditior quisque est, tanto acrius urget; 16 nomina sectatur modo sumpta veste virili 17 sub patribus duris tironum. ‘maxime’ quis non 18 ‘Iuppiter’ exclamat simul atque audivit? ‘at in se 19 pro quaestu sumptum facit hic?’ vix credere possis, 20 quam sibi non sit amicus, ita ut pater ille, Terenti 21 fabula quem miserum gnato vixisse fugato 22 inducit, non se peius cruciaverit atque hic. 23 siquis nunc quaerat ‘quo res haec pertinet?’ illuc: 24 dum vitant stulti vitia, in contraria currunt. 25 Maltinus tunicis demissis ambulat, est qui 26 inguen ad obscaenum subductis usque; facetus 27 pastillos Rufillus olet, Gorgonius hircum: 28 nil medium est. sunt qui nolint tetigisse nisi illas 29 quarum subsuta talos tegat instita veste, 30 contra alius nullam nisi olenti in fornice stantem. 31 quidam notus homo cum exiret fornice, ‘macte 32 virtute esto’ inquit sententia dia Catonis; 33 ‘nam simul ac venas inflavit taetra libido, 34 huc iuvenes aequom est descendere, non alienas 35 permolere uxores.’ ‘nolim laudarier’ inquit 36 ‘sic me’ mirator cunni Cupiennius albi. 37 audire est operae pretium, procedere recte 38 qui moechis non voltis, ut omni parte laborent 39 utque illis multo corrupta dolore voluptas 40 atque haec rara cadat dura inter saepe pericla. 41 hic se praecipitem tecto dedit, ille flagellis 42 ad mortem caesus, fugiens hic decidit acrem 43 praedonum in turbam, dedit hic pro corpore nummos, 44 hunc perminxerunt calones; quin etiam illud 45 accidit, ut cuidam testis caudamque salacem 46 demeterent ferro. ‘iure’ omnes: Galba negabat. 47 tutior at quanto merx est in classe secunda, 48 libertinarum dico — Sallustius in quas 49 non minus insanit quam qui moechatur. at hic si, 50 qua res, qua ratio suaderet quaque modeste 51 munifico esse licet, vellet bonus atque benignus 52 esse, daret quantum satis esset nec sibi damno 53 dedecorique foret. verum hoc se amplectitur uno, 54 hoc amat et laudat: ‘matronam nullam ego tango’, 55 ut quondam Marsaeus, amator Originis ille, 56 qui patrium mimae donat fundumque laremque, 57 ‘nil fuerit mi’ inquit ‘cum uxoribus umquam alienis.’ 58 verum est cum mimis, est cum meretricibus, unde 59 fama malum gravius quam res trahit. an tibi abunde 60 personam satis est, non illud, quidquid ubique 61 officit, evitare? bonam deperdere famam, 62 rem patris oblimare malum est ubicumque. quid inter- 63 est in matrona, ancilla peccesne togata? 64 Villius in Fausta, Sullae gener, hoc miser uno 65 nomine deceptus, poenas dedit usque superque 66 quam satis est, pugnis caesus ferroque petitus, 67 exclusus fore, cum Longarenus foret intus. 68 huic si muttonis verbis mala tanta videnti 69 diceret haec animus ‘quid vis tibi? numquid ego a te 70 magno prognatum deposco consule cunnum 71 velatumque stola, mea cum conferbuit ira?’ 72 quid responderet? ‘magno patre nata puella est.’ 73 at quanto meliora monet pugnantiaque istis 74 dives opis natura suae, tu si modo recte 75 dispensare velis ac non fugienda petendis 76 inmiscere. tuo vitio rerumne labores, 77 nil referre putas? quare, ne paeniteat te, 78 desine matronas sectarier, unde laboris 79 plus haurire mali est quam ex re decerpere fructus. 80 nec magis huic, inter niveos viridisque lapillos 81 sit licet, hoc, Cerinthe, tuum tenerum est femur aut crus 82 rectius, atque etiam melius persaepe togatae. 83 adde huc, quod mercem sine fucis gestat, aperte 84 quod venale habet ostendit nec, siquid honesti est, 85 iactat habetque palam, quaerit, quo turpia celet. 86 regibus hic mos est, ubi equos mercantur: opertos 87 inspiciunt, ne si facies, ut saepe, decora 88 molli fulta pede est, emptorem inducat hiantem, 89 quod pulcrae clunes, breve quod caput, ardua cervix. 90 hoc illi recte: ne corporis optima Lyncei 91 contemplere oculis, Hypsaea caecior illa, 92 quae mala sunt, spectes. ‘o crus, o bracchia.’ verum 93 depygis, nasuta, brevi latere ac pede longo est. 94 matronae praeter faciem nil cernere possis, 95 cetera, ni Catia est, demissa veste tegentis. 96 si interdicta petes, vallo circumdata — nam te 97 hoc facit insanum — , multae tibi tum officient res, 98 custodes, lectica, ciniflones, parasitae, 99 ad talos stola demissa et circumdata palla, 100 plurima, quae invideant pure adparere tibi rem. 101 altera, nil obstat: cois tibi paene videre est 102 ut nudam, ne crure malo, ne sit pede turpi; 103 metiri possis oculo latus. an tibi mavis 104 insidias fieri pretiumque avellier ante 105 quam mercem ostendi? leporem venator ut alta 106 in nive sectetur, positum sic tangere nolit, 107 cantat et adponit ‘meus est amor huic similis; nam 108 transvolat in medio posita et fugientia captat.’ 109 hiscine versiculis speras tibi posse dolores 110 atque aestus curasque gravis e pectore pelli? 111 nonne, cupidinibus statuat natura modum quem, 112 quid latura sibi, quid sit dolitura negatum, 113 quaerere plus prodest et inane abscindere soldo? 114 num, tibi cum faucis urit sitis, aurea quaeris 115 pocula? num esuriens fastidis omnia praeter 116 pavonem rhombumque? tument tibi cum inguina, num, si 117 ancilla aut verna est praesto puer, impetus in quem 118 continuo fiat. malis tentigine rumpi? 119 non ego; namque parabilem amo Venerem facilemque. 120 illam ‘post paulo’ ‘sed pluris’ ‘si exierit vir’ 121 gallis, hanc Philodemus ait sibi, quae neque magno 122 stet pretio neque cunctetur cum est iussa venire. 123 candida rectaque sit, munda hactenus, ut neque longa 124 nec magis alba velit quam dat natura videri. 125 haec ubi supposuit dextro corpus mihi laevom, 126 Ilia et Egeria est; do nomen quodlibet illi. 127 nec vereor, ne, dum futuo, vir rure recurrat, 128 ianua frangatur, latret canis, undique magno 129 pulsa domus strepitu resonet, vepallida lecto 130 desiliat mulier, miseram se conscia clamet, 131 cruribus haec metuat, doti deprensa, egomet mi. 132 discincta tunica fugiendum est et pede nudo, 133 ne nummi pereant aut puga aut denique fama. 134 deprendi miserum est: Fabio vel iudice vincam. === poem 3 === 1 Omnibus hoc vitium est cantoribus, inter amicos 2 ut numquam inducant animum cantare rogati, 3 iniussi numquam desistant. sardus habebat 4 ille Tigellius hoc. Caesar, qui cogere posset, 5 si peteret per amicitiam patris atque suam, non 6 quicquam proficeret; si conlibuisset, ab ovo 7 usque ad mala citaret ‘Io Bacchae’ modo summa 8 voce, modo hac, resonat quae chordis quattuor ima. 9 nil aequale homini fuit illi: saepe velut qui 10 currebat fugiens hostem, persaepe velut qui 11 Iunonis sacra ferret; habebat saepe ducentos, 12 saepe decem servos; modo reges atque tetrarchas, 13 omnia magna loquens, modo ‘sit mihi mensa tripes et 14 concha salis puri et toga, quae defendere frigus 15 quamvis crassa queat.’ deciens centena dedisses 16 huic parco, paucis contento, quinque diebus 17 nil erat in loculis; noctes vigilabat ad ipsum 18 mane, diem totum stertebat; nil fuit unquam 19 sic inpar sibi. nunc aliquis dicat mihi ‘quid tu? 20 nullane habes vitia?’ immo alia et fortasse minora. 21 Maenius absentem Novium cum carperet, ‘heus tu’ 22 quidam ait ‘ignoras te an ut ignotum dare nobis 23 verba putas?’ ‘egomet mi ignosco’ Maenius inquit. 24 stultus et inprobus hic amor est dignusque notari. 25 cum tua pervideas oculis mala lippus inunctis, 26 cur in amicorum vitiis tam cernis acutum 27 quam aut aquila aut serpens Epidaurius? at tibi contra 28 evenit, inquirant vitia ut tua rursus et illi. 29 iracundior est paulo, minus aptus acutis 30 naribus horum hominum; rideri possit eo quod 31 rusticius tonso toga defluit et male laxus 32 in pede calceus haeret: at est bonus, ut melior vir 33 non alius quisquam, at tibi amicus, at ingenium ingens 34 inculto latet hoc sub corpore. denique te ipsum 35 concute, numqua tibi vitiorum inseverit olim 36 natura aut etiam consuetudo mala; namque 37 neglectis urenda filix innascitur agris. 38 illuc praevertamur, amatorem quod amicae 39 turpia decipiunt caecum vitia aut etiam ipsa haec 40 delectant, veluti Balbinum polypus Agnae. 41 vellem in amicitia sic erraremus et isti 42 errori nomen virtus posuisset honestum. 43 ac pater ut gnati, sic nos debemus amici 44 siquod sit vitium non fastidire. strabonem 45 appellat paetum pater, et pullum, male parvos 46 sicui filius est, ut abortivus fuit olim 47 Sisyphus; hunc Varum distortis cruribus, illum 48 balbutit Scaurum pravis fultum male talis. 49 parcius hic vivit: frugi dicatur; ineptus 50 et iactantior hic paulo est: concinnus amicis 51 postulat ut videatur; at est truculentior atque 52 plus aequo liber: simplex fortisque habeatur; 53 caldior est: acris inter numeretur. opinor, 54 haec res et iungit iunctos et servat amicos. 55 at nos virtutes ipsas invertimus atque 56 sincerum furimus vas incrustare. probus quis 57 nobiscum vivit, multum demissus homo: illi 58 tardo cognomen, pingui damus. hic fugit omnis 59 insidias nullique malo latus obdit apertum, 60 cum genus hoc inter vitae versemur, ubi acris 61 invidia atque vigent ubi crimina: pro bene sano 62 ac non incauto fictum astutumque vocamus. 63 simplicior quis et est, qualem me saepe libenter 64 obtulerim tibi, Maecenas, ut forte legentem 65 aut tacitum inpellat quovis sermone: ‘molestus, 66 communi sensu plane caret’ inquimus. eheu, 67 quam temere in nosmet legem sancimus iniquam. 68 nam vitiis nemo sine nascitur; optimus ille est, 69 qui minimis urgetur. amicus dulcis, ut aequum est, 70 cum mea conpenset vitiis bona, pluribus hisce, 71 si modo plura mihi bona sunt, inclinet, amari 72 si volet: hac lege in trutina ponetur eadem. 73 qui, ne tuberibus propriis offendat amicum, 74 postulat, ignoscet verrucis illius: aequum est 75 peccatis veniam poscentem reddere rursus. 76 denique, quatenus excidi penitus vitium irae, 77 cetera item nequeunt stultis haerentia, cur non 78 ponderibus modulisque suis ratio utitur ac res 79 ut quaeque est, ita suppliciis delicta coercet? 80 siquis eum servum, patinam qui tollere iussus 81 semesos piscis tepidumque ligurrierit ius, 82 in cruce suffigat, Labeone insanior inter 83 sanos dicatur. quanto hoc furiosius atque 84 maius peccatum est: paulum deliquit amicus, 85 quod nisi concedas, habeare insuavis: acerbus 86 odisti et fugis ut Drusonem debitor aeris, 87 qui nisi, cum tristes misero venere Kalendae, 88 mercedem aut nummos unde unde extricat, amaras 89 porrecto iugulo historias captivus ut audit. 90 conminxit lectum potus mensave catillum 91 Evandri manibus tritum deiecit: ob hanc rem, 92 aut positum ante mea quia pullum in parte catini 93 sustulit esuriens, minus hoc iucundus amicus 94 sit mihi? quid faciam, si furtum fecerit aut si 95 prodiderit conmissa fide sponsumve negarit? 96 quis paria esse fere placuit peccata, laborant, 97 cum ventum ad verum est: sensus moresque repugnant 98 atque ipsa utilitas, iusti prope mater et aequi. 99 cum prorepserunt primis animalia terris, 100 mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter 101 unguibus et pugnis, dein fustibus atque ita porro 102 pugnabant armis, quae post fabricaverat usus, 103 donec verba, quibus voces sensusque notarent, 104 nominaque invenere; dehinc absistere bello, 105 oppida coeperunt munire et ponere leges, 106 ne quis fur esset neu latro neu quis adulter. 107 nam fuit ante Helenam cunnus taeterrima belli 108 causa, sed ignotis perierunt mortibus illi, 109 quos Venerem incertam rapientis more ferarum 110 viribus editior caedebat ut in grege taurus. 111 iura inventa metu iniusti fateare necesse est, 112 tempora si fastosque velis evolvere mundi. 113 nec Natura potest iusto secernere iniquum, 114 dividit ut bona diversis, fugienda petendis, 115 nec vincet ratio hoc, tantundem ut peccet idemque, 116 qui teneros caules alieni fregerit horti 117 et qui nocturnus sacra Divum legerit. adsit 118 regula, peccatis quae poenas inroget aequas, 119 ne scutica dignum horribili sectere flagello. 120 nam ut ferula caedas meritum maiora subire 121 verbera, non vereor, cum dicas esse paris res 122 furta latrociniis et magnis parva mineris 123 falce recisurum simili te, si tibi regnum 124 permittant homines. si dives, qui sapiens est, 125 et sutor bonus et solus formosus et est rex, 126 cur optas quod habes? ‘non nosti, quid pater’ inquit 127 ‘Chrysippus dicat: sapiens crepidas sibi numquam 128 nec soleas fecit; sutor tamen est sapiens.’ qui? 129 ‘ut quamvis tacet Hermogenes, cantor tamen atque 130 optumus est modulator; ut Alfenus vafer omni 131 abiecto instrumento artis clausaque taberna 132 sutor erat: sapiens operis sic optimus omnis 133 est opifex, solus sic rex.’ vellunt tibi barbam 134 lascivi pueri, quos tu nisi fuste coerces, 135 urgeris turba circum te stante miserque 136 rumperis et latras, magnorum maxime regum. 137 ne longum faciam: dum tu quadrante lavatum 138 rex ibis neque te quisquam stipator ineptum 139 praeter Crispinum sectabitur, et mihi dulces 140 ignoscent, siquid peccaro stultus, amici 141 inque vicem illorum patiar delicta libenter 142 privatusque magis vivam te rege beatus. === poem 4 === 1 Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poetae 2 atque alii, quorum comoedia prisca virorum est, 3 siquis erat dignus describi, quod malus ac fur, 4 quod moechus foret aut sicarius aut alioqui 5 famosus, multa cum libertate notabant. 6 hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus, 7 mutatis tantum pedibus numerisque, facetus, 8 emunctae naris, durus conponere versus. 9 nam fuit hoc vitiosus: in hora saepe ducentos, 10 ut magnum, versus dictabat stans pede in uno; 11 cum flueret lutulentus, erat quod tollere velles; 12 garrulus atque piger scribendi ferre laborem, 13 scribendi recte: nam ut multum, nil moror. ecce, 14 Crispinus minimo me provocat ‘accipe, si vis, 15 accipe iam tabulas; detur nobis locus, hora, 16 custodes; videamus, uter plus scribere possit.’ 17 di bene fecerunt, inopis me quodque pusilli 18 finxerunt animi, raro et perpauca loquentis; 19 at tu conclusas hircinis follibus auras 20 usque laborantis, dum ferrum molliat ignis, 21 ut mavis, imitare. beatus Fannius ultro 22 delatis capsis et imagine, cum mea nemo 23 scripta legat, volgo recitare timentis ob hanc rem, 24 quod sunt quos genus hoc minime iuvat, utpote pluris 25 culpari dignos. quemvis media elige turba: 26 aut ob avaritiam aut misera ambitione laborat. 27 hic nuptarum insanit amoribus, hic puerorum: 28 hunc capit argenti splendor; stupet Albius aere; 29 hic mutat merces surgente a sole ad eum, quo 30 vespertina tepet regio, quin per mala praeceps 31 fertur uti pulvis collectus turbine, nequid 32 summa deperdat metuens aut ampliet ut rem. 33 omnes hi metuunt versus, odere poetas. 34 ‘faenum habet in cornu, longe fuge; dummodo risum 35 excutiat sibi, non hic cuiquam parcet amico 36 et quodcumque semel chartis inleverit, omnis 37 gestiet a furno redeuntis scire lacuque 38 et pueros et anus.’ agedum pauca accipe contra. 39 primum ego me illorum, dederim quibus esse poetis, 40 excerpam numero: neque enim concludere versum 41 dixeris esse satis neque, siqui scribat uti nos 42 sermoni propiora, putes hunc esse poetam. 43 ingenium cui sit, cui mens divinior atque os 44 magna sonaturum, des nominis huius honorem. 45 idcirco quidam comoedia necne poema 46 esset, quaesivere, quod acer spiritus ac vis 47 nec verbis nec rebus inest, nisi quod pede certo 48 differt sermoni, sermo merus. ‘at pater ardens 49 saevit, quod meretrice nepos insanus amica 50 filius uxorem grandi cum dote recuset, 51 ebrius et, magnum quod dedecus, ambulet ante 52 noctem cum facibus.’ numquid Pomponius istis 53 audiret leviora, pater si viveret? ergo 54 non satis est puris versum perscribere verbis, 55 quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem 56 quo personatus pacto pater. his, ego quae nunc, 57 olim quae scripsit Lucilius, eripias si 58 tempora certa modosque, et quod prius ordine verbum est 59 posterius facias praeponens ultima primis, 60 non, ut si solvas ‘postquam discordia taetra 61 belli ferratos postis portasque refregit’, 62 invenias etiam disiecti membra poetae. 63 hactenus haec: alias, iustum sit necne poema. 64 nunc illud tantum quaeram, meritone tibi sit 65 suspectum genus hoc scribendi. Sulcius acer 66 ambulat et Caprius, rauci male cumque libellis, 67 magnus uterque timor latronibus; at bene siquis 68 et vivat puris manibus, contemnat utrumque. 69 ut sis tu similis Coeli Birrique latronum, 70 non ego sim Capri neque Sulci: cur metuas me? 71 nulla taberna meos habeat neque pila libellos, 72 quis manus insudet volgi Hermogenisque Tigelli, 73 nec recito cuiquam nisi amicis idque coactus, 74 non ubivis coramve quibuslibet. in medio qui 75 scripta foro recitent, sunt multi quique lavantes: 76 suave locus voci resonat conclusus. inanis 77 hoc iuvat, haud illud quaerentis, num sine sensu, 78 tempore num faciant alieno. ‘laedere gaudes’ 79 inquit ‘et hoc studio pravus facis.’ unde petitum 80 hoc in me iacis? est auctor quis denique eorum, 81 vixi cum quibus? absentem qui rodit, amicum 82 qui non defendit alio culpante, solutos 83 qui captat risus hominum famamque dicacis, 84 fingere qui non visa potest, conmissa tacere 85 qui nequit: hic niger est, hunc tu, Romane, caveto. 86 saepe tribus lectis videas cenare quaternos, 87 e quibus unus amet quavis aspergere cunctos 88 praeter eum qui praebet aquam; post hunc quoque potus, 89 condita cum verax aperit praecordia Liber: 90 hic tibi comis et urbanus liberque videtur 91 infesto nigris: ego si risi, quod ineptus 92 pastillos Rufillus olet, Gorgonius hircum, 93 lividus et mordax videor tibi? mentio siquae 94 de Capitolini furtis iniecta Petilli 95 te coram fuerit, defendas, ut tuus est mos: 96 ‘me Capitolinus convictore usus amicoque 97 a puero est causaque mea permulta rogatus 98 fecit et incolumis laetor quod vivit in Urbe; 99 sed tamen admiror, quo pacto iudicium illud 100 fugerit’: hic nigrae sucus lolliginis, haec est 101 aerugo mera; quod vitium procul afore chartis, 102 atque animo prius, ut siquid promittere de me 103 possum aliud vere, promitto. liberius si 104 dixero quid, si forte iocosius, hoc mihi iuris 105 cum venia dabis: insuevit pater optimus hoc me, 106 ut fugerem exemplis vitiorum quaeque notando. 107 cum me hortaretur, parce frugaliter atque 108 viverem uti contentus eo quod mi ipse parasset: 109 ‘nonne vides, Albi ut male vivat filius utque 110 Barrus inops? magnum documentum, ne patriam rem 111 perdere quis velit.’ a turpi meretricis amore 112 cum deterreret: ‘Sectani dissimilis sis.’ 113 ne sequerer moechas, concessa cum Venere uti 114 possem: ‘deprensi non bella est fama Treboni’ 115 aiebat. ‘sapiens, vitatu quidque petitu 116 sit melius, causas reddet tibi; mi satis est, si 117 traditum ab antiquis morem servare tuamque, 118 dum custodis eges, vitam famamque tueri 119 incolumem possum; simul ac duraverit aetas 120 membra animumque tuum, nabis sine cortice.’ sic me 121 formabat puerum dictis et, sive iubebat 122 ut facerem quid, ‘habes auctorem, quo facias hoc’ 123 unum ex iudicibus selectis obiciebat, 124 sive vetabat, ‘an hoc inhonestum et inutile factu 125 necne sit, addubites, flagret rumore malo cum 126 hic atque ille?’ avidos vicinum funus ut aegros 127 exanimat mortisque metu sibi parcere cogit, 128 sic teneros animos aliena opprobria saepe 129 absterrent vitiis. ex hoc ego sanus ab illis 130 perniciem quaecumque ferunt, mediocribus et quis 131 ignoscas vitiis teneor. fortassis et istinc 132 largiter abstulerit longa aetas, liber amicus, 133 consilium proprium; neque enim, cum lectulus aut me 134 porticus excepit, desum mihi. ‘rectius hoc est; 135 hoc faciens vivam melius; sic dulcis amicis 136 occurram; hoc quidam non belle: numquid ego illi 137 inprudens olim faciam simile?’ haec ego mecum 138 conpressis agito labris; ubi quid datur oti, 139 inludo chartis. hoc est mediocribus illis 140 ex vitiis unum; cui si concedere nolis, 141 multa poetarum veniat manus, auxilio quae 142 sit mihi — nam multo plures sumus — , ac veluti te 143 Iudaei cogemus in hanc concedere turbam. === poem 5 === 1 Egressum magna me accepit Aricia Roma 2 hospitio modico; rhetor comes Heliodorus, 3 graecorum longe doctissimus; inde forum Appi 4 differtum nautis cauponibus atque malignis. 5 hoc iter ignavi divisimus, altius ac nos 6 praecinctis unum: minus est gravis Appia tardis. 7 hic ego propter aquam, quod erat deterrima, ventri 8 indico bellum, cenantis haud animo aequo 9 exspectans comites. iam nox inducere terris 10 umbras et caelo diffundere signa parabat: 11 tum pueri nautis, pueris convicia nautae 12 ingerere: ‘huc adpelle’; ‘trecentos inseris’; ‘ohe, 13 iam satis est.’ dum aes exigitur, dum mula ligatur, 14 tota abit hora. mali culices ranaeque palustres 15 avertunt somnos; absentem cantat amicam 16 multa prolutus vappa nauta atque viator 17 certatim; tandem fessus dormire viator 18 incipit ac missae pastum retinacula mulae 19 nauta piger saxo religat stertitque supinus. 20 iamque dies aderat, nil cum procedere lintrem 21 sentimus, donec cerebrosus prosilit unus 22 ac mulae nautaeque caput lumbosque saligno 23 fuste dolat: quarta vix demum exponimur hora. 24 ora manusque tua lavimus, Feronia, lympha. 25 milia tum pransi tria repimus atque subimus 26 inpositum saxis late candentibus Anxur. 27 huc venturus erat Maecenas optimus atque 28 Cocceius, missi magnis de rebus uterque 29 legati, aversos soliti conponere amicos. 30 hic oculis ego nigra meis collyria lippus 31 inlinere. interea Maecenas advenit atque 32 Cocceius Capitoque simul Fonteius, ad unguem 33 factus homo, Antoni, non ut magis alter, amicus. 34 Fundos Aufidio Lusco praetore libenter 35 linquimus, insani ridentes praemia scribae, 36 praetextam et latum clavum prunaeque vatillum. 37 in Mamurrarum lassi deinde urbe manemus, 38 Murena praebente domum, Capitone culinam. 39 postera lux oritur multo gratissima; namque 40 Plotius et Varius Sinuessae Vergiliusque 41 occurrunt, animae, qualis neque candidiores 42 terra tulit neque quis me sit devinctior alter. 43 o qui conplexus et gaudia quanta fuerunt. 44 nil ego contulerim iucundo sanus amico. 45 proxima Campano ponti quae villula, tectum 46 praebuit et parochi, quae debent, ligna salemque. 47 hinc muli Capuae clitellas tempore ponunt. 48 lusum it Maecenas, dormitum ego Vergiliusque; 49 namque pila lippis inimicum et ludere crudis. 50 hinc nos Coccei recipit plenissima villa, 51 quae super est Caudi cauponas. nunc mihi paucis 52 Sarmenti Scurrae pugnam Messique Cicerri, 53 Musa, velim memores et quo patre natus uterque 54 contulerit litis. Messi clarum genus Osci; 55 Sarmenti domina exstat: ab his maioribus orti 56 ad pugnam venere. prior Sarmentus ‘equi te 57 esse feri similem dico.’ ridemus, et ipse 58 Messius ‘accipio,’ caput et movet. ‘o tua cornu 59 ni foret exsecto frons,’ inquit, ‘quid faceres, cum 60 sic mutilus minitaris?’ at illi foeda cicatrix 61 saetosam laevi frontem turpaverat oris. 62 Campanum in morbum, in faciem permulta iocatus, 63 pastorem saltaret uti Cyclopa rogabat: 64 nil illi larva aut tragicis opus esse cothurnis. 65 multa Cicerrus ad haec: donasset iamne catenam 66 ex voto Laribus, quaerebat; scriba quod esset, 67 nilo deterius dominae ius esse; rogabat 68 denique, cur umquam fugisset, cui satis una 69 farris libra foret, gracili sic tamque pusillo. 70 prorsus iucunde cenam producimus illam. 71 tendimus hinc recta Beneventum, ubi sedulus hospes 72 paene macros arsit dum turdos versat in igni. 73 nam vaga per veterem dilapso flamma culinam 74 volcano summum properabat lambere tectum. 75 convivas avidos cenam servosque timentis 76 tum rapere atque omnis restinguere velle videres. 77 incipit ex illo montis Appulia notos 78 ostentare mihi, quos torret Atabulus et quos 79 nunquam erepsemus, nisi nos vicina Trivici 80 villa recepisset lacrimoso non sine fumo, 81 udos cum foliis ramos urente camino. 82 hic ego mendacem stultissimus usque puellam 83 ad mediam noctem exspecto; somnus tamen aufert 84 intentum Veneri; tum inmundo somnia visu 85 nocturnam vestem maculant ventremque supinum. 86 quattuor hinc rapimur viginti et milia raedis, 87 mansuri oppidulo, quod versu dicere non est, 88 signis perfacile est: venit vilissima rerum 89 hic aqua, sed panis longe pulcherrimus, ultra 90 callidus ut soleat umeris portare viator. 91 nam Canusi lapidosus, aquae non ditior urna: 92 qui locus a forti Diomede est conditus olim. 93 flentibus hinc Varius discedit maestus amicis. 94 inde Rubos fessi pervenimus, utpote longum 95 carpentes iter et factum corruptius imbri. 96 postera tempestas melior, via peior ad usque 97 Bari moenia piscosi; dein Gnatia lymphis 98 iratis exstructa dedit risusque iocosque, 99 dum flamma sine tura liquescere limine sacro 100 persuadere cupit. credat Iudaeus Apella, 101 non ego; namque Deos didici securum agere aevom 102 nec, siquid miri faciat natura, deos id 103 tristis ex alto caeli demittere tecto. 104 Brundisium longae finis chartaeque viaeque est. === poem 6 === 1 Non quia, Maecenas, Lydorum quidquid Etruscos 2 incoluit finis, nemo generosior est te, 3 nec quod avus tibi maternus fuit atque paternus 4 olim qui magnis legionibus imperitarent, 5 ut plerique solent, naso suspendis adunco 6 ignotos, ut me libertino patre natum. 7 cum referre negas, quali sit quisque parente 8 natus, dum ingenuus, persuades hoc tibi vere, 9 ante potestatem Tulli atque ignobile regnum 10 multos saepe viros nullis maioribus ortos 11 et vixisse probos amplis et honoribus auctos; 12 contra Laevinum, Valeri genus, unde Superbus 13 Tarquinius regno pulsus fugit, unius assis 14 non umquam pretio pluris licuisse, notante 15 iudice quo nosti, populo, qui stultus honores 16 saepe dat indignis et famae servit ineptus, 17 qui stupet in titulis et imaginibus. quid oportet 18 nos facere a volgo longe longeque remotos? 19 namque esto: populus Laevino mallet honorem 20 quam Decio mandare novo censorque moveret 21 Appius, ingenuo si non essem patre natus: 22 vel merito, quoniam in propria non pelle quiessem. 23 sed fulgente trahit constrictos gloria curru 24 non minus ignotos generosis. quo tibi, Tulli, 25 sumere depositum clavom fierique tribuno? 26 invidia adcrevit, privato quae minor esset. 27 nam ut quisque insanus nigris medium impediit crus 28 pellibus et latum demisit pectore clavom, 29 audit continuo ‘quis homo hic est? quo patre natus?’ 30 ut siqui aegrotet quo morbo Barrus, haberi 31 et cupiat formosus, eat quacumque, puellis 32 iniciat curam quaerendi singula, quali 33 sit facie, sura, quali pede, dente, capillo: 34 sic qui promittit civis, urbem sibi curae, 35 imperium fore et italiam, delubra Deorum, 36 quo patre sit natus, num ignota matre inhonestus, 37 omnis mortalis curare et quaerere cogit. 38 ‘tune, Syri Damae aut Dionysi filius, audes 39 deicere de saxo civis aut tradere Cadmo?’ 40 ‘at Novius collega gradu post me sedet uno; 41 namque est ille, pater quod erat meus.’ ‘hoc tibi Paulus 42 et Messalla videris? at hic, si plostra ducenta 43 concurrantque foro tria funera, magna sonabit, 44 cornua quod vincatque tubas: saltem tenet hoc nos.’ 45 nunc ad me redeo libertino patre natum, 46 quem rodunt omnes libertino patre natum, 47 nunc, quia, Maecenas, tibi sum convictor, at olim, 48 quod mihi pareret legio Romana tribuno. 49 dissimile hoc illi est, quia non, ut forsit honorem 50 iure mihi invideat quivis, ita te quoque amicum, 51 praesertim cautum dignos adsumere, prava 52 ambitione procul. felicem dicere non hoc 53 me possim, casu quod te sortitus amicum; 54 nulla etenim mihi te fors obtulit: optimus olim 55 Vergilius, post hunc Varius dixere, quid essem. 56 ut veni coram, singultim pauca locutus — 57 infans namque pudor prohibebat plura profari — 58 non ego me claro natum patre, non ego circum 59 me Satureiano vectari rura caballo, 60 sed quod eram narro. respondes, ut tuus est mos, 61 pauca; abeo, et revocas nono post mense iubesque 62 esse in amicorum numero. magnum hoc ego duco, 63 quod placui tibi, qui turpi secernis honestum 64 non patre praeclaro, sed vita et pectore puro. 65 atqui si vitiis mediocribus ac mea paucis 66 mendosa est natura, alioqui recta, velut si 67 egregio inspersos reprendas corpore naevos, 68 si neque avaritiam neque sordes nec mala lustra 69 obiciet vere quisquam mihi, purus et insons, 70 ut me collaudem, si et vivo carus amicis, 71 causa fuit pater his; qui macro pauper agello 72 noluit in Flavi ludum me mittere, magni 73 quo pueri magnis e centurionibus orti 74 laevo suspensi loculos tabulamque lacerto 75 ibant octonos referentes Idibus aeris, 76 sed puerum est ausus Romam portare docendum 77 artis quas doceat quivis eques atque senator 78 semet prognatos. vestem servosque sequentis, 79 in magno ut populo, siqui vidisset, avita 80 ex re praeberi sumptus mihi crederet illos. 81 ipse mihi custos incorruptissimus omnis 82 circum doctores aderat. quid multa? pudicum, 83 qui primus virtutis honos, servavit ab omni 84 non solum facto, verum opprobrio quoque turpi 85 nec timuit, sibi ne vitio quis verteret, olim 86 si praeco parvas aut, ut fuit ipse, coactor 87 mercedes sequerer; neque ego essem questus. at hoc nunc 88 laus illi debetur et a me gratia maior. 89 nil me paeniteat sanum patris huius, eoque 90 non, ut magna dolo factum negat esse suo pars, 91 quod non ingenuos habeat clarosque parentes, 92 sic me defendam. longe mea discrepat istis 93 et vox et ratio. nam si natura iuberet 94 a certis annis aevum remeare peractum 95 atque alios legere, ad fastum quoscumque parentes 96 optaret sibi quisque, meis contentus honestos 97 fascibus et sellis nollem mihi sumere, demens 98 iudicio volgi, sanus fortasse tuo, quod 99 nollem onus haud umquam solitus portare molestum. 100 nam mihi continuo maior quaerenda foret res 101 atque salutandi plures, ducendus et unus 102 et comes alter, uti ne solus rusve peregreve 103 exirem, plures calones atque caballi 104 pascendi, ducenda petorrita. nunc mihi curto 105 ire licet mulo vel si libet usque Tarentum, 106 mantica cui lumbos onere ulceret atque eques armos. 107 obiciet nemo sordis mihi, quas tibi, Tulli, 108 cum Tiburte via praetorem quinque secuntur 109 te pueri, lasanum portantes oenophorumque. 110 hoc ego commodius quam tu, praeclare senator, 111 milibus atque aliis vivo. quacumque libido est, 112 incedo solus, percontor quanti holus ac far, 113 fallacem Circum vespertinumque pererro 114 saepe forum, adsisto divinis, inde domum me 115 ad porri et ciceris refero laganique catinum; 116 cena ministratur pueris tribus et lapis albus 117 pocula cum cyatho duo sustinet, adstat echinus 118 vilis, cum patera guttus, Campana supellex. 119 deinde eo dormitum, non sollicitus, mihi quod cras 120 surgendum sit mane, obeundus Marsya, qui se 121 voltum ferre negat Noviorum posse minoris. 122 ad quartam iaceo; post hanc vagor aut ego lecto 123 aut scripto quod me tacitum iuvet unguor olivo, 124 non quo fraudatis inmundus Natta lucernis. 125 ast ubi me fessum sol acrior ire lavatum 126 admonuit, fugio campum lusumque trigonem. 127 pransus non avide, quantum interpellet inani 128 ventre diem durare, domesticus otior. haec est 129 vita solutorum misera ambitione gravique; 130 his me consolor victurum suavius ac si 131 quaestor avus pater atque meus patruusque fuisset. === poem 7 === 1 Proscripti Regis Rupili pus atque venenum 2 hybrida quo pacto sit Persius ultus, opinor 3 omnibus et lippis notum et tonsoribus esse. 4 Persius hic permagna negotia dives habebat 5 Clazomenis et iam litis cum Rege molestas, 6 durus homo atque odio qui posset vincere Regem, 7 confidens, tumidus, adeo sermonis amari, 8 Sisennas, Barros ut equis praecurreret albis. 9 ad Regem redeo. postquam nihil inter utrumque 10 convenit — hoc etenim sunt omnes iure molesti, 11 quo fortes, quibus adversum bellum incidit: inter 12 Hectora Priamiden, animosum atque inter Achillem 13 ira fuit capitalis, ut ultima divideret mors, 14 non aliam ob causam, nisi quod virtus in utroque 15 summa fuit: duo si discordia vexet inertis 16 aut si disparibus bellum incidat, ut Diomedi 17 cum Lycio Glauco, discedat pigrior, ultro 18 muneribus missis. Bruto praetore tenente 19 ditem Asiam, Rupili et Persi par pugnat, uti non 20 conpositum melius cum Bitho Bacchius. in ius 21 acres procurrunt, magnum spectaculum uterque. 22 Persius exponit causam; ridetur ab omni 23 conventu; laudat Brutum laudatque cohortem, 24 solem Asiae Brutum appellat stellasque salubris 25 appellat comites, excepto Rege; canem illum, 26 invisum agricolis sidus, venisse: ruebat 27 flumen ut hibernum, fertur quo rara securis. 28 tum Praenestinus salso multoque fluenti 29 expressa arbusto regerit convicia, durus 30 vindemiator et invictus, cui saepe viator 31 cessisset magna conpellans voce cuculum. 32 at Graecus, postquam est Italo perfusus aceto, 33 Persius exclamat: ‘per magnos, Brute, Deos te 34 oro, qui reges consueris tollere, cur non 35 hunc Regem iugulas? operum hoc, mihi crede, tuorum est.’ === poem 8 === 1 Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum, 2 cum faber, incertus scamnum faceretne Priapum, 3 maluit esse Deum. Deus inde ego, furum aviumque 4 maxima formido; nam fures dextra coercet 5 obscaenoque ruber porrectus ab inguine palus, 6 ast inportunas volucres in vertice harundo 7 terret fixa vetatque novis considere in hortis. 8 huc prius angustis eiecta cadavera cellis 9 conservus vili portanda locabat in arca; 10 hoc miserae plebi stabat commune sepulcrum; 11 Pantolabo scurrae Nomentanoque nepoti 12 mille pedes in fronte, trecentos cippus in agrum 13 hic dabat, heredes monumentum ne sequeretur. 14 nunc licet Esquiliis habitare salubribus atque 15 aggere in aprico spatiari, quo modo tristes 16 albis informem spectabant ossibus agrum, 17 cum mihi non tantum furesque feraeque suetae 18 hunc vexare locum curae sunt atque labori 19 quantum carminibus quae versant atque venenis 20 humanos animos: has nullo perdere possum 21 nec prohibere modo, simul ac vaga luna decorum 22 protulit os, quin ossa legant herbasque nocentis. 23 vidi egomet nigra succinctam vadere palla 24 Canidiam pedibus nudis passoque capillo, 25 cum Sagana maiore ululantem: pallor utrasque 26 fecerat horrendas adspectu. scalpere terram 27 unguibus et pullam divellere mordicus agnam 28 coeperunt; cruor in fossam confusus, ut inde 29 manis elicerent animas responsa daturas. 30 lanea et effigies erat altera cerea: maior 31 lanea, quae poenis conpesceret inferiorem; 32 cerea suppliciter stabat, servilibus ut quae 33 iam peritura modis. Hecaten vocat altera, saevam 34 altera Tisiphonen: serpentes atque videres 35 infernas errare canes lunamque rubentem, 36 ne foret his testis, post magna latere sepulcra. 37 mentior at siquid, merdis caput inquiner albis 38 corvorum atque in me veniat mictum atque cacatum 39 Iulius, et fragilis Pediatia, furque Voranus. 40 singula quid memorem, quo pacto alterna loquentes 41 umbrae cum Sagana resonarint triste et acutum 42 utque lupi barbam variae cum dente colubrae 43 abdiderint furtim terris et imagine cerea 44 largior arserit ignis et ut non testis inultus 45 horruerim voces Furiarum et facta duarum? 46 nam, displosa sonat quantum vesica, pepedi 47 diffissa nate ficus; at illae currere in urbem. 48 canidiae dentis, altum Saganae caliendrum 49 excidere atque herbas atque incantata lacertis 50 vincula cum magno risuque iocoque videres. === poem 9 === 1 Ibam forte Via Sacra, sicut meus est mos, 2 nescio quid meditans nugarum, totus in illis: 3 accurrit quidam notus mihi nomine tantum: 4 arreptaque manu, ‘quid agis, dulcissime rerum?’ 5 ‘suaviter, ut nunc est,’ inquam ‘et cupio omnia quae vis.’ 6 cum adsectaretur, ‘numquid vis?’ occupo. at ille 7 ‘noris nos’ inquit; ‘docti sumus.’ hic ego ‘pluris 8 hoc’ inquam ‘mihi eris.’ misere discedere quaerens 9 ire modo ocius, interdum consistere, in aurem 10 dicere nescio quid puero, cum sudor ad imos 11 manaret talos. ‘o te, Bollane, cerebri 12 felicem’ aiebam tacitus, cum quidlibet ille 13 garriret, vicos, urbem laudaret. ut illi 14 nil respondebam, ‘misere cupis’ inquit ‘abire: 15 iamdudum video; sed nil agis: usque tenebo; 16 persequar hinc quo nunc iter est tibi.’ ‘nil opus est te 17 circumagi: quendam volo visere non tibi notum; 18 trans Tiberim longe cubat is prope Caesaris hortos.’ 19 ‘nil habeo quod agam et non sum piger: usque sequar te.’ 20 demitto auriculas, ut iniquae mentis asellus, 21 cum gravius dorso subiit onus. incipit ille: 22 ‘si bene me novi, non Viscum pluris amicum, 23 non Varium facies; nam quis me scribere pluris 24 aut citius possit versus? quis membra movere 25 mollius? invideat quod et Hermogenes, ego canto.’ 26 interpellandi locus hic erat ‘est tibi mater, 27 cognati, quis te salvo est opus?’ ‘haud mihi quisquam. 28 omnis conposui.’ ‘felices. nunc ego resto. 29 confice; namque instat fatum mihi triste, Sabella 30 quod puero cecinit divina mota anus urna: 31 “hunc neque dira venena nec hosticus auferet ensis 32 nec laterum dolor aut tussis nec tarda podagra: 33 garrulus hunc quando consumet cumque: loquaces, 34 si sapiat, vitet, simul atque adoleverit aetas.” 35 ventum erat ad Vestae, quarta iam parte diei 36 praeterita, et casu tum respondere vadato 37 debebat, quod ni fecisset, perdere litem. 38 ‘si me amas,’ inquit ‘paulum hic ades.’ ‘inteream, si 39 aut valeo stare aut novi civilia iura; 40 et propero quo scis.’ ‘dubius sum, quid faciam’, inquit, 41 ‘tene relinquam an rem.’ ‘me, sodes.’ ‘non faciam’ ille, 42 et praecedere coepit; ego, ut contendere durum 43 cum victore, sequor. ‘Maecenas quomodo tecum?’ 44 hinc repetit. ‘paucorum hominum et mentis bene sanae.’ 45 ‘nemo dexterius fortuna est usus. haberes 46 magnum adiutorem, posset qui ferre secundas, 47 hunc hominem velles si tradere: dispeream, ni 48 summosses omnis.’ ‘non isto vivimus illic, 49 quo tu rere, modo; domus hac nec purior ulla est 50 nec magis his aliena malis; nil mi officit, inquam, 51 ditior hic aut est quia doctior; est locus uni 52 cuique suus.’ ‘magnum narras, vix credibile.’ ‘atqui 53 sic habet.’ ‘accendis quare cupiam magis illi 54 proximus esse.’ ‘velis tantummodo: quae tua virtus, 55 expugnabis: et est qui vinci possit eoque 56 difficilis aditus primos habet.’ ‘haud mihi dero: 57 muneribus servos corrumpam; non, hodie si 58 exclusus fuero, desistam; tempora quaeram, 59 occurram in triviis, deducam. nil sine magno 60 vita labore dedit mortalibus.’ haec dum agit, ecce 61 Fuscus Aristius occurrit, mihi carus et illum 62 qui pulchre nosset. consistimus. ‘unde venis et 63 quo tendis?’ rogat et respondet. vellere coepi 64 et pressare manu lentissima bracchia, nutans, 65 distorquens oculos, ut me eriperet. male salsus 66 ridens dissimulare; meum iecur urere bilis. 67 ‘certe nescio quid secreto velle loqui te 68 aiebas mecum.’ ‘memini bene, sed meliore 69 tempore dicam; hodie tricensima sabbata: vin tu 70 curtis Iudaeis oppedere?’ ‘nulla mihi’ inquam 71 ‘relligio est.’ ‘at mi: sum paulo infirmior, unus 72 multorum. ignosces; alias loquar.’ huncine solem 73 tam nigrum surrexe mihi! fugit inprobus ac me 74 sub cultro linquit. casu venit obvius illi 75 adversarius et ‘quo tu, turpissime?’ magna 76 inclamat voce, et ‘licet antestari?’ ego vero 77 oppono auriculam. rapit in ius; clamor utrimque, 78 undique concursus. sic me servavit Apollo. === poem 10 === 1 Nempe inconposito dixi pede currere versus 2 Lucili. quis tam Lucili fautor inepte est, 3 ut non hoc fateatur? at idem, quod sale multo 4 urbem defricuit, charta laudatur eadem. 5 nec tamen hoc tribuens dederim quoque cetera; nam sic 6 et Laberi mimos ut pulchra poemata mirer. 7 ergo non satis est risu diducere rictum 8 auditoris; et est quaedam tamen hic quoque virtus. 9 est brevitate opus, ut currat sententia neu se 10 inpediat verbis lassas onerantibus auris, 11 et sermone opus est modo tristi, saepe iocoso, 12 defendente vicem modo rhetoris atque poetae, 13 interdum urbani, parcentis viribus atque 14 extenuantis eas consulto. ridiculum acri 15 fortius et melius magnas plerumque secat res. 16 illi, scripta quibus comoedia prisca viris est, 17 hoc stabant, hoc sunt imitandi; quos neque pulcher 18 Hermogenes umquam legit neque simius iste 19 nil praeter Calvum et doctus cantare Catullum. 20 ‘at magnum fecit, quod verbis Graeca Latinis 21 miscuit.’ o seri studiorum, quine putetis 22 difficile et mirum, Rhodio quod Pitholeonti 23 contigit? ‘at sermo lingua concinnus utraque 24 suavior, ut Chio nota si conmixta Falerni est.’ 25 cum versus facias, te ipsum percontor, an et cum 26 dura tibi peragenda rei sit causa petilli? 27 scilicet oblitus patriaeque patrisque Latini, 28 cum Pedius causas exsudet Poplicola atque 29 Corvinus, patriis intermiscere petita 30 verba foris malis, Canusini more bilinguis. 31 atque ego cum Graecos facerem, natus mare citra, 32 versiculos, vetuit me tali voce Quirinus 33 post mediam noctem visus, cum somnia vera: 34 ‘in silvam non ligna feras insanius ac si 35 magnas Graecorum malis inplere catervas.’ 36 turgidus Alpinus iugulat dum Memnona dumque 37 diffingit Rheni luteum caput, haec ego ludo, 38 quae neque in aede sonent certantia, iudice Tarpa, 39 nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris. 40 arguta meretrice potes Davoque Chremeta 41 eludente senem comis garrire libellos 42 unus vivorum, Fundani, Pollio regum 43 facta canit pede ter percusso; forte epos acer 44 ut nemo Varius ducit, molle atque facetum 45 Vergilio adnuerunt gaudentes rure Camoenae: 46 hoc erat, experto frustra Varrone Atacino 47 atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem, 48 inventore minor; neque ego illi detrahere ausim 49 haerentem capiti cum multa laude coronam. 50 at dixi fluere hunc lutulentum, saepe ferentem 51 plura quidem tollenda relinquendis. age quaeso, 52 tu nihil in magno doctus reprehendis Homero? 53 nil comis tragici mutat Lucilius acci? 54 non ridet versus Enni gravitate minores, 55 cum de se loquitur non ut maiore reprensis? 56 quid vetat et nosmet Lucili scripta legentis 57 quaerere, num illius, num rerum dura negarit 58 versiculos natura magis factos et euntis 59 mollius ac siquis pedibus quid claudere senis, 60 hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos 61 ante cibum versus, totidem coenatus, Etrusci 62 quale fuit Cassi rapido ferventius amni 63 ingenium, capsis quem fama est esse librisque 64 ambustum propriis. fuerit Lucilius, inquam, 65 comis et urbanus, fuerit limatior idem 66 quam rudis et Graecis intacti carminis auctor 67 quamque poetarum seniorum turba; sed ille, 68 si foret hoc nostrum fato delapsus in aevum, 69 detereret sibi multa, recideret omne quod ultra 70 perfectum traheretur, et in versu faciendo 71 saepe caput scaberet vivos et roderet unguis. 72 saepe stilum vertas, iterum quae digna legi sint 73 scripturus, neque te ut miretur turba labores, 74 contentus paucis lectoribus. an tua demens 75 vilibus in ludis dictari carmina malis? 76 non ego; nam satis est equitem mihi plaudere, ut audax, 77 contemptis aliis, explosa Arbuscula dixit. 78 men’ moveat cimex Pantilius? aut cruciet quod 79 vellicet absentem Demetrius? aut quod ineptus 80 Fannius Hermogenis laedat conviva Tigelli? 81 Plotius et Varius, Maecenas Vergiliusque, 82 Valgius et probet haec Octavius optimus atque 83 Fuscus et haec utinam Viscorum laudet uterque 84 ambitione relegata. te dicere possum, 85 Pollio, te, Messalla, tuo cum fratre, simulque 86 vos, Bibule et Servi, simul his te, candide Furni, 87 conpluris alios, doctos ego quos et amicos 88 prudens praetereo, quibus haec, sint qualiacumque, 89 arridere velim, doliturus, si placeant spe 90 deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli, 91 discipularum inter iubeo plorare cathedras. 92 i, puer, atque meo citus haec subscribe libello. === book 2 === === poem 1 === 1 ‘Sunt quibus in satura videar nimis acer et ultra 2 legem tendere opus; sine nervis altera quidquid 3 conposui pars esse putat similisque meorum 4 mille die versus deduci posse. Trebati, 5 quid faciam? praescribe.’ ‘quiescas.’ ‘ne faciam, inquis, 6 omnino versus?’ ‘aio.’ ‘peream male, si non 7 optimum erat; verum nequeo dormire.’ ‘ter uncti 8 transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto, 9 inriguumque mero sub noctem corpus habento. 10 aut si tantus amor scribendi te rapit, aude 11 Caesaris invicti res dicere, multa laborum 12 praemia laturus.’ ‘cupidum, pater optime, vires 13 deficiunt; neque enim quivis horrentia pilis 14 agmina nec fracta pereuntis cuspide Gallos 15 aut labentis equo describit volnera Parthi.’ 16 ‘attamen et iustum poteras et scribere fortem, 17 Scipiadam ut sapiens Lucilius.’ ‘haud mihi dero, 18 cum res ipsa feret: nisi dextro tempore, Flacci, 19 verba per attentam non ibunt Caesaris aurem: 20 cui male si palpere, recalcitrat undique tutus.’ 21 ‘quanto rectius hoc quam tristi laedere versu 22 Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem, 23 cum sibi quisque timet, quamquam est intactus, et odit.’ 24 ‘quid faciam? saltat Milonius, ut semel icto 25 accessit fervor capiti numerusque lucernis; 26 Castor gaudet equis, ovo prognatus eodem 27 pugnis; quot capitum vivunt, totidem studiorum 28 milia: me pedibus delectat claudere verba 29 Lucili ritu, nostrum melioris utroque. 30 ille velut fidis arcana sodalibus olim 31 credebat libris neque, si male cesserat, usquam 32 decurrens alio neque, si bene; quo fit ut omnis 33 votiva pateat veluti descripta tabella 34 vita senis. sequor hunc, Lucanus an Appulus anceps; 35 nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus, 36 missus ad hoc pulsis, vetus est ut fama, Sabellis, 37 quo ne per vacuum Romano incurreret hostis, 38 sive quod Appula gens seu quod Lucania bellum 39 incuteret violenta. sed hic stilus haud petet ultro 40 quemquam animantem et me veluti custodiet ensis 41 vagina tectus: quem cur destringere coner 42 tutus ab infestis latronibus? o pater et rex 43 Iuppiter, ut pereat positum robigine telum 44 nec quisquam noceat cupido mihi pacis! at ille, 45 qui me conmorit — melius non tangere, clamo — , 46 flebit et insignis tota cantabitur Urbe. 47 Cervius iratus leges minitatur et urnam, 48 Canidia Albuci, quibus est inimica, venenum, 49 grande malum Turius, siquid se iudice certes. 50 ut quo quisque valet suspectos terreat utque 51 imperet hoc natura potens, sic collige mecum: 52 dente lupus, cornu taurus petit: unde nisi intus 53 monstratum? Scaevae vivacem crede nepoti 54 matrem: nil faciet sceleris pia dextera — mirum, 55 ut neque calce lupus quemquam neque dente petit bos — , 56 sed mala tollet anum vitiato melle cicuta. 57 ne longum faciam: seu me tranquilla senectus 58 exspectat seu mors atris circumvolat alis, 59 dives, inops, Romae, seu fors ita iusserit, exsul, 60 quisquis erit vitae scribam color.’ ‘o puer, ut sis 61 vitalis metuo et maiorum nequis amicus 62 frigore te feriat.’ ‘quid? cum est Lucilius ausus 63 primus in hunc operis conponere carmina morem 64 detrahere et pellem, nitidus qua quisque per ora 65 cederet, introrsum turpis: num Laelius aut qui 66 duxit ab oppressa meritum Carthagine nomen 67 ingenio offensi aut laeso doluere Metello 68 famosisque Lupo cooperto versibus? atqui 69 primores populi arripuit populumque tributim, 70 scilicet uni aequos virtuti atque eius amicis. 71 quin ubi se a volgo et scaena in secreta remorant 72 virtus Scipiadae et mitis sapientia Laeli, 73 nugari cum illo et discincti ludere, donec 74 decoqueretur holus, soliti. quidquid sum ego, quamvis 75 infra Lucili censum ingeniumque, tamen me 76 cum magnis vixisse invita fatebitur usque 77 invidia et fragili quaerens inlidere dentem 78 offendet solido — nisi quid tu, docte Trebati, 79 dissentis.’ ‘equidem nihil hinc diffindere possum. 80 sed tamen ut monitus caveas, ne forte negoti 81 incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum: 82 si mala condiderit in quem quis carmina, ius est 83 iudiciumque.’ ‘esto, siquis mala; sed bona siquis 84 iudice condiderit laudatus Caesare? siquis 85 opprobriis dignum latraverit, integer ipse?’ 86 ‘solventur risu tabulae, tu missus abibis.’ === poem 2 === 1 Quae virtus et quanta, boni, sit vivere parvo 2 — nec meus hic sermo est, sed quae praecepit Ofellus 3 rusticus, abnormis sapiens crassaque Minerva; 4 discite non inter lances mensasque nitentis, 5 cum stupet insanis acies fulgoribus et cum 6 adclinis falsis animus meliora recusat, 7 verum hic inpransi mecum disquirite. cur hoc? 8 dicam, si potero. male verum examinat omnis 9 corruptus iudex. leporem sectatus equove 10 lassus ab indomito vel, si Romana fatigat 11 militia adsuetum Graecari — seu pila velox 12 molliter austerum studio fallente laborem, 13 seu te discus agit, pete cedentem aera disco: 14 cum labor extuderit fastidia, siccus, inanis 15 sperne cibum vilem; nisi Hymettia mella Falerno 16 ne biberis diluta. foris est promus, et atrum 17 defendens piscis hiemat mare: cum sale panis 18 latrantem stomachum bene leniet. unde putas aut 19 qui partum? non in caro nidore voluptas 20 summa, sed in te ipso est. tu pulmentaria quaere 21 sudando: pinguem vitiis albumque neque ostrea 22 nec scarus aut poterit peregrina iuvare lagois. 23 vix tamen eripiam, posito pavone velis quin 24 hoc potius quam gallina tergere palatum, 25 corruptus vanis rerum, quia veneat auro 26 rara avis et picta pandat spectacula cauda: 27 tamquam ad rem attineat quidquam. num vesceris ista, 28 quam laudas, pluma? cocto num adest honor idem? 29 carne tamen quamvis distat nil, hac magis illam 30 inparibus formis deceptum te petere esto: 31 unde datum sentis, lupus hic Tiberinus an alto 32 captus hiet? pontisne inter iactatus an amnis 33 Ostia sub Tusci? laudas, insane, trilibrem 34 mullum, in singula quem minuas pulmenta necesse est. 35 ducit te species, video: quo pertinet ergo 36 proceros odisse lupos? quia scilicet illis 37 maiorem natura modum dedit, his breve pondus: 38 ieiunus raro stomachus volgaria temnit. 39 ‘porrectum magno magnum spectare catino 40 vellem’ ait Harpyiis gula digna rapacibus. at vos 41 praesentes, Austri, coquite horum obsonia. quamquam 42 putet aper rhombusque recens, mala copia quando 43 aegrum sollicitat stomachum, cum rapula plenus 44 atque acidas mavolt inulas. necdum omnis abacta 45 pauperies epulis regum: nam vilibus ovis 46 nigrisque est oleis hodie locus. haud ita pridem 47 Galloni praeconis erat acipensere mensa 48 infamis. quid? tunc rhombos minus aequor alebat? 49 tutus erat rhombus tutoque ciconia nido, 50 donec vos auctor docuit praetorius. ergo 51 siquis nunc mergos suavis edixerit assos, 52 parebit pravi docilis Romana iuventus. 53 sordidus a tenui victu distabit Ofello 54 iudice: nam frustra vitium vitaveris illud, 55 si te alio pravum detorseris. Avidienus, 56 cui ‘Canis’ ex vero dictum cognomen adhaeret, 57 quinquennis oleas est et silvestria corna 58 ac nisi mutatum parcit defundere vinum et 59 cuius odorem olei nequeas perferre, (licebit 60 ille repotia, natalis aliosve dierum 61 festos albatus celebret), cornu ipse bilibri 62 caulibus instillat, veteris non parcus aceti. 63 quali igitur victu sapiens utetur et horum 64 utrum imitabitur? hac urget lupus, hac canis, aiunt. 65 mundus erit, qua non offendat sordibus atque 66 in neutram partem cultus miser. hic neque servis, 67 Albuti senis exemplo, dum munia didit, 68 saevus erit, nec sic ut simplex Naevius unctam 69 convivis praebebit aquam: vitium hoc quoque magnum. 70 accipe nunc, victus tenuis quae quantaque secum 71 adferat. in primis valeas bene; nam variae res 72 ut noceant homini credas, memor illius escae, 73 quae simplex olim tibi sederit. at simul assis 74 miscueris elixa, simul conchylia turdis, 75 dulcia se in bilem vertent stomachoque tumultum 76 lenta feret pitvita. vides, ut pallidus omnis 77 cena desurgat dubia? quin corpus onustum 78 hesternis vitiis animum quoque praegravat una 79 atque adfigit humo divinae particulam aurae. 80 alter ubi dicto citius curata sopori 81 membra dedit, vegetus praescripta ad munia surgit. 82 hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam, 83 sive diem festum rediens advexerit annus, 84 seu recreare volet tenuatum corpus, ubique 85 accedent anni, tractari mollius aetas 86 imbecilla volet: tibi quidnam accedet ad istam 87 quam puer et validus praesumis mollitiem, seu 88 dura valetudo inciderit seu tarda senectus? 89 rancidum aprum antiqui laudabant, non quia nasus 90 illis nullus erat, sed, credo, hac mente, quod hospes 91 tardius adveniens vitiatum commodius quam 92 integrum edax dominus consumeret. hos utinam inter 93 heroas natum tellus me prima tulisset. 94 das aliquid famae, quae carmine gratior aurem 95 occupet humanam? grandes rhombi patinaeque 96 grande ferunt una cum damno dedecus. adde 97 iratum patruum, vicinos, te tibi iniquum 98 et frustra mortis cupidum, cum deerit egenti 99 as, laquei pretium. ‘iure’ inquit ‘Trausius istis 100 iurgatur verbis: ego vectigalia magna 101 divitiasque habeo tribus amplas regibus.’ ergo, 102 quod superat non est melius quo insumere possis? 103 cur eget indignus quisquam te divite? quare 104 templa ruunt antiqua Deum? cur, inprobe, carae 105 non aliquid patriae tanto emetiris acervo? 106 uni nimirum recte tibi semper erunt res, 107 o magnus posthac inimicis risus. uterne 108 ad casus dubios fidet sibi certius? hic qui 109 pluribus adsuerit mentem corpusque superbum, 110 an qui contentus parvo metuensque futuri 111 in pace, ut sapiens, aptarit idonea bello? 112 quo magis his credas, puer hunc ego parvus Ofellum 113 integris opibus novi non latius usum 114 quam nunc accisis. videas metato in agello 115 cum pecore et gnatis fortem mercede colonum 116 ‘non ego’ narrantem ‘temere edi luce profesta 117 quicquam praeter holus fumosae cum pede pernae. 118 ac mihi seu longum post tempus venerat hospes 119 sive operum vacuo gratus conviva per imbrem 120 vicinus, bene erat non piscibus urbe petitis, 121 sed pullo atque haedo; tum pensilis uva secundas 122 et nux ornabat mensas cum duplice ficu. 123 post hoc ludus erat culpa potare magistra 124 ac venerata Ceres, ita culmo surgeret alto, 125 explicuit vino contractae seria frontis. 126 saeviat atque novos moveat fortuna tumultus: 127 quantum hinc inminuet? quanto aut ego parcius aut vos, 128 o pueri, nituistis, ut huc novus incola venit? 129 nam propriae telluris erum natura nec illum 130 nec me nec quemquam statuit: nos expulit ille, 131 illum aut nequities aut vafri inscitia iuris, 132 postremum expellet certe vivacior heres. 133 nunc ager Umbreni sub nomine, nuper Ofelli 134 dictus, erit nulli proprius, sed cedet in usum 135 nunc mihi, nunc alii. quocirca vivite fortes 136 fortiaque adversis opponite pectora rebus.’ === poem 3 === 1 ‘Sic raro scribis, ut toto non quater anno 2 membranam poscas, scriptorum quaeque retexens, 3 iratus tibi, quod vini somnique benignus 4 nil dignum sermone canas. quid fiet? at ipsis 5 saturnalibus huc fugisti sobrius. ergo 6 dic aliquid dignum promissis. incipe. nil est. 7 culpantur frustra calami inmeritusque laborat 8 iratis natus paries Diis atque Poetis. 9 atqui voltus erat multa et praeclara minantis, 10 si vacuum tepido cepisset villula tecto. 11 quorsum pertinuit stipare Platona Menandro? 12 Eupolin, Archilochum, comites educere tantos? 13 invidiam placare paras virtute relicta? 14 contemnere miser. vitanda est inproba Siren 15 desidia, aut quidquid vita meliore parasti 16 ponendum aequo animo.’ ‘Di te, Damasippe, Deaeque 17 verum ob consilium donent tonsore. sed unde 18 tam bene me nosti?’ ‘postquam omnis res mea Ianum 19 ad medium fracta est, aliena negotia curo 20 excussus propriis. olim nam quaerere amabam, 21 quo vafer ille pedes lavisset Sisyphus aere, 22 quid scalptum infabre, quid fusum durius esset. 23 callidus huic signo ponebam milia centum; 24 hortos egregiasque domos mercarier unus 25 cum lucro noram; unde frequentia Mercuriale 26 inposuere mihi cognomen compita.’ ‘novi 27 et miror morbi purgatum te illius. atqui 28 emovit veterem mire novus, ut solet, in cor 29 traiecto lateris miseri capitisve dolore, 30 ut lethargicus hic cum fit pugil et medicum urget. 31 dum nequid simile huic, esto ut libet.’ ‘o bone, ne te 32 frustrere: insanis et tu stultique prope omnes, 33 siquid Stertinius veri crepat, unde ego mira 34 descripsi docilis praecepta haec, tempore quo me 35 solatus iussit sapientem pascere barbam 36 atque a Fabricio non tristem ponte reverti. 37 nam male re gesta cum vellem mittere operto 38 me capite in flumen, dexter stetit et “cave faxis 39 te quicquam indignum. pudor” inquit “te malus angit, 40 insanos qui inter vereare insanus haberi. 41 primum nam inquiram, quid sit furere: hoc si erit in te 42 solo, nil verbi, pereas quin fortiter, addam. 43 quem mala stultitia et quemcumque inscitia veri 44 caecum agit, insanum Chrysippi porticus et grex 45 autumat. haec populos, haec magnos formula reges, 46 excepto sapiente, tenet. nunc accipe, quare 47 desipiant omnes aeque ac tu, qui tibi nomen 48 insano posuere. velut silvis, ubi passim 49 palantis error certo de tramite pellit, 50 ille sinistrorsum, hic dextrorsum abit, unus utrique 51 error, sed variis inludit partibus: hoc te 52 crede modo insanum, nihilo ut sapientior ille 53 qui te deridet caudam trahat. est genus unum 54 stultitiae nihilum metuenda timentis, ut ignis, 55 ut rupes fluviosque in campo obstare queratur; 56 alterum et huic varum et nihilo sapientius ignis 57 per medios fluviosque ruentis: clamet amica 58 mater, honesta soror cum cognatis, pater, uxor: 59 ‘hic fossa est ingens, hic rupes maxima: serva!’ 60 non magis audierit, quam Fusius ebrius olim, 61 cum Ilionam edormit, Catienis mille ducentis 62 ‘mater, te appello’ clamantibus. huic ego volgus 63 errori similem cunctum insanire docebo. 64 insanit veteres statuas Damasippus emendo: 65 integer est mentis Damasippi creditor? esto. 66 ‘accipe quod numquam reddas mihi’ si tibi dicam: 67 tune insanus eris, si acceperis, an magis excors 68 reiecta praeda, quam praesens Mercurius fert? 69 scribe decem a Nerio: non est satis; adde Cicutae 70 nodosi tabulas, centum, mille adde catenas: 71 effugiet tamen haec sceleratus vincula Proteus. 72 cum rapies in ius malis ridentem alienis, 73 fiet aper, modo avis, modo saxum et, cum volet, arbor 74 si male rem gerere insani est, contra bene sani: 75 putidius multo cerebrum est, mihi crede, Perilli 76 dictantis, quod tu numquam rescribere possis. 77 audire atque togam iubeo conponere, quisquis 78 ambitione mala aut argenti pallet amore, 79 quisquis luxuria tristive superstitione 80 aut alio mentis morbo calet: huc propius me, 81 dum doceo insanire omnis vos, ordine adite. 82 danda est ellebori multo pars maxima avaris: 83 nescio an Anticyram ratio illis destinet omnem. 84 heredes Staberi summam incidere sepulcro, 85 ni sic fecissent, gladiatorum dare centum 86 damnati populo paria atque epulum arbitrio arri, 87 frumenti quantum metit Africa. ‘sive ego prave 88 seu recte hoc volui, ne sis patruus mihi’: credo, 89 hoc Staberi prudentem animum vidisse. quid ergo 90 sensit, cum summam patrimoni insculpere saxo 91 heredes voluit? quoad vixit, credidit ingens 92 pauperiem vitium et cavit nihil acrius, ut, si 93 forte minus locuples uno quadrante perisset, 94 ipse videretur sibi nequior. ‘omnis enim res, 95 virtus, fama, decus, divina humanaque pulchris 96 divitiis parent; quas qui construxerit, ille 97 clarus erit, fortis, iustus.’ ‘sapiensne?’ ‘etiam, et rex 98 et quidquid volet.’ hoc veluti virtute paratum 99 speravit magnae laudi fore. quid simile isti 100 Graecus Aristippus? qui servos proicere aurum 101 in media iussit Libya, quia tardius irent 102 propter onus segnes. uter est insanior horum? 103 nil agit exemplum, litem quod lite resolvit. 104 siquis emat citharas, emptas conportet in unum, 105 nec studio citharae nec Musae deditus ulli, 106 si scalpra et formas non sutor, nautica vela 107 aversus mercaturis: delirus et amens 108 undique dicatur merito. qui discrepat istis, 109 qui nummos aurumque recondit, nescius uti 110 conpositis metuensque velut contingere sacrum? 111 siquis ad ingentem frumenti semper acervum 112 porrectus vigilet cum longo fuste neque illinc 113 audeat esuriens dominus contingere granum 114 ac potius foliis parcus vescatur amaris; 115 si positis intus Chii veterisque Falerni 116 mille cadis — nihil est: tercentum milibus, acre 117 potet acetum; age si et stramentis incubet unde- 118 octoginta annos natus, cui stragula vestis, 119 blattarum ac tinearum epulae, putrescat in arca: 120 nimirum insanus paucis videatur, eo quod 121 maxima pars hominum morbo iactatur eodem. 122 filius aut etiam haec libertus ut ebibat heres, 123 dis inimice senex custodis? ne tibi desit? 124 quantulum enim summae curtabit quisque dierum, 125 unguere si caules oleo meliore caputque 126 coeperis inpexa foedum porrigine? quare, 127 si quidvis satis est, peiuras, surripis, aufers 128 undique? tun sanus? populum si caedere saxis 129 incipias servosve tuos, quos aere pararis, 130 insanum te omnes pueri clamentque puellae; 131 cum laqueo uxorem interimis matremque veneno, 132 incolumi capite es? quid enim? neque tu hoc facis Argis 133 nec ferro ut demens genetricem occidis Orestes. 134 an tu reris eum occisa insanisse parente 135 ac non ante malis dementem actum Furiis quam 136 in matris iugulo ferrum tepefecit acutum? 137 quin, ex quo est habitus male tutae mentis Orestes, 138 nil sane fecit quod tu reprehendere possis: 139 non Pyladen ferro violare aususve sororem 140 Electran, tantum maledicit utrique vocando 141 hanc furiam, hunc aliud, iussit quod splendida bilis. 142 pauper Opimius argenti positi intus et auri, 143 qui Veientanum festis potare diebus 144 Campana solitus trulla vappamque profestis, 145 quondam lethargo grandi est oppressus, ut heres 146 iam circum loculos et clavis laetus ovansque 147 curreret. hunc medicus multum celer atque fidelis 148 excitat hoc pacto: mensam poni iubet atque 149 effundi saccos nummorum, accedere pluris 150 ad numerandum: hominem sic erigit; addit et illud: 151 ‘ni tua custodis, avidus iam haec auferet heres.’ 152 ‘men’ vivo?’ ‘ut vivas igitur, vigila. hoc age.’ ‘quid vis?’ 153 ‘deficient inopem venae te, ni cibus atque 154 ingens accedit stomacho fultura ruenti. 155 tu cessas? agedum sume hoc tisanarium oryzae.’ 156 ‘quanti emptae?’ ‘parvo.’ ‘quanti ergo?’ ‘octussibus.’ ‘eheu, 157 quid refert, morbo an furtis pereamque rapinis?’ 158 quisnam igitur sanus? qui non stultus. quid avarus? 159 stultus et insanus. quid, siquis non sit avarus, 160 continuo sanus? minime. cur, Stoice? dicam. 161 ‘non est cardiacus’ Craterum dixisse putato 162 ‘hic aeger’. recte est igitur surgetque? negabit. 163 quod latus aut renes morbo temptentur acuto 164 non est periurus neque sordidus: inmolet aequis 165 hic porcum Laribus; verum ambitiosus et audax: 166 naviget Anticyram. quid enim differt, barathrone 167 dones quidquid habes an numquam utare paratis? 168 Servius Oppidius Canusi duo praedia, dives 169 antiquo censu, gnatis divisse duobus 170 fertur et hoc moriens pueris dixisse vocatis 171 ad lectum: ‘postquam te talos, Aule, nucesque 172 ferre sinu laxo, donare et ludere vidi, 173 te, Tiberi, numerare, cavis abscondere tristem, 174 extimui, ne vos ageret vesania discors, 175 tu Nomentanum, tu ne sequerere Cicutam. 176 quare per Divos oratus uterque Penatis 177 tu cave ne minuas, tu ne maius facias id 178 quod satis esse putat pater et natura coercet. 179 praeterea ne vos titillet gloria, iure 180 iurando obstringam ambo: uter aedilis fueritve 181 vestrum praetor, is intestabilis et sacer esto.’ 182 in cicere atque faba bona tu perdasque lupinis, 183 latus ut in circo spatiere et aeneus ut stes, 184 nudus agris, nudus nummis, insane, paternis; 185 scilicet ut plausus quos fert Agrippa feras tu, 186 astuta ingenuum volpes imitata leonem? 187 nequis humasse velit Aiacem, Atrida, vetas cur? 188 ‘rex sum.’ nil ultra quaero plebeius. ‘et aequam 189 rem imperito, ac sicui videor non iustus, inulto 190 dicere quod sentit permitto.’ maxime regum, 191 Di tibi dent capta classem redducere Troia. 192 ergo consulere et mox respondere licebit? 193 ‘consule.’ cur Aiax, heros ab Achille secundus, 194 putescit, totiens servatis clarus achivis, 195 gaudeat ut populus Priami Priamusque inhumato, 196 per quem tot iuvenes patrio caruere sepulcro? 197 ‘mille ovium insanus morti dedit, inclitum Ulixen 198 et Menelaum una mecum se occidere clamans.’ 199 tu cum pro vitula statuis dulcem Aulide natam 200 ante aras spargisque mola caput, inprobe, salsa, 201 rectum animi servas? ‘quorsum?’ insanus quid enim Aiax 202 fecit? cum stravit ferro pecus, abstinuit vim 203 uxore et gnato; mala multa precatus atridis 204 non ille aut Teucrum aut ipsum violavit Ulixen. 205 ‘verum ego, ut haerentis adverso litore navis 206 eriperem, prudens placavi sanguine Divos.’ 207 nempe tuo, furiose? ‘meo, sed non furiosus.’ 208 qui species alias veris scelerisque tumultu 209 permixtas capiet, commotus habebitur atque 210 stultitiane erret nihilum distabit an ira. 211 Aiax inmeritos cum occidit desipit agnos: 212 cum prudens scelus ob titulos admittis inanis, 213 stas animo et purum est vitio tibi cum tumidum est cor? 214 siquis lectica nitidam gestare amet agnam, 215 huic vestem ut gnatae, paret ancillas, paret aurum, 216 Pusam aut Pusillam appellet fortique marito 217 destinet uxorem: interdicto huic omne adimat ius 218 praetor et ad sanos abeat tutela propinquos. 219 quid, siquis gnatam pro muta devovet agna, 220 integer est animi? ne dixeris. ergo ubi prava 221 stultitia, hic summa est insania; qui sceleratus, 222 et furiosus erit; quem cepit vitrea fama, 223 hunc circumtonuit gaudens Bellona cruentis. 224 nunc age luxuriam et nomentanum arripe mecum. 225 vincet enim stultos ratio insanire nepotes. 226 hic simul accepit patrimoni mille talenta, 227 edicit, piscator uti, pomarius, auceps, 228 unguentarius ac Tusci turba inpia vici, 229 cum scurris fartor, cum Velabro omne macellum 230 mane domum veniant. quid tum? venere frequentes, 231 verba facit leno: ‘quidquid mihi, quidquid et horum 232 cuique domi est, id crede tuum et vel nunc pete vel cras.’ 233 accipe quid contra haec iuvenis responderit aequus. 234 ‘in nive Lucana dormis ocreatus, ut aprum 235 cenem ego; tu piscis hiberno ex aequore verris. 236 segnis ego, indignus qui tantum possideam; aufer, 237 sume tibi deciens; tibi tantundem; tibi triplex, 238 unde uxor media currit de nocte vocata.’ 239 filius Aesopi detractam ex aure Metellae, 240 scilicet ut deciens solidum absorberet, aceto 241 diluit insignem bacam: qui sanior ac si 242 illud idem in rapidum flumen iaceretve cloacam? 243 Quinti progenies Arri, par nobile fratrum 244 nequitia et nugis pravorum et amore gemellum 245 luscinias soliti inpenso prandere coemptas, 246 quorsum abeant? sani ut creta, an carbone notati? 247 aedificare casas, plostello adiungere muris, 248 ludere par inpar, equitare in harundine longa 249 siquem delectet barbatum, amentia verset. 250 si puerilius his ratio esse evincet amare 251 nec quicquam differre, utrumne in pulvere, trimus 252 quale prius, ludas opus, an meretricis amore 253 sollicitus plores: quaero, faciasne quod olim 254 mutatus Polemon? ponas insignia morbi, 255 fasciolas, cubital, focalia, potus ut ille 256 dicitur ex collo furtim carpsisse coronas, 257 postquam est inpransi correptus voce magistri? 258 porrigis irato puero cum poma, recusat; 259 ‘sume, Catelle’: negat; si non des, optet. amator 260 exclusus qui distat, agit ubi secum, eat an non, 261 quo rediturus erat non arcessitus, et haeret 262 invisis foribus? ‘nec nunc, cum me vocet ultro, 263 accedam? an potius mediter finire dolores? 264 exclusit; revocat: redeam? non, si obsecret.’ ecce 265 servus, non paulo sapientior ‘o ere, quae res 266 nec modum habet neque consilium, ratione modoque 267 tractari non volt. in amore haec sunt mala, bellum, 268 pax rursum: haec siquis tempestatis prope ritu 269 mobilia et caeca fluitantia sorte laboret 270 reddere certa sibi, nihilo plus explicet ac si 271 insanire paret certa ratione modoque.’ 272 quid? cum Picenis excerpens semina pomis 273 gaudes, si cameram percusti forte, penes te es? 274 quid? cum balba feris annoso verba palato, 275 aedificante casas qui sanior? adde cruorem 276 stultitiae atque ignem gladio scrutare. modo, inquam. 277 Hellade percussa Marius cum praecipitat se, 278 cerritus fuit? an commotae crimine mentis 279 absolves hominem et sceleris damnabis eundem 280 ex more inponens cognata vocabula rebus? 281 libertinus erat, qui circum compita siccus 282 lautis mane senex manibus currebat et ‘unum’, 283 — ‘quid tam magnum?’ addens — , ‘unum me surpite morti! 284 Dis etenim facile est’ orabat, sanus utrisque 285 auribus atque oculis; mentem, nisi litigiosus, 286 exciperet dominus, cum venderet. hoc quoque volgus 287 Chrysippus ponit fecunda in gente Meneni. 288 ‘Iuppiter, ingentis qui das adimisque dolores,’ 289 mater ait pueri mensis iam quinque cubantis, 290 ‘frigida si puerum quartana reliquerit, illo 291 mane die, quo tu indicis ieiunia, nudus 292 in Tiberi stabit.’ casus medicusve levarit 293 aegrum ex praecipiti: mater delira necabit 294 in gelida fixum ripa febrimque reducet, 295 quone malo mentem concussa? timore Deorum.” 296 haec mihi Stertinius, sapientum octavos, amico 297 arma dedit, posthac ne conpellarer inultus. 298 dixerit insanum qui me, totidem audiet atque 299 respicere ignoto discet pendentia tergo.’ 300 ‘Stoice, post damnum sic vendas omnia pluris, 301 qua me stultitia, quoniam non est genus unum, 302 insanire putas? ego nam videor mihi sanus.’ 303 ‘quid, caput abscissum manibus cum portat Agave 304 gnati infelicis, sibi tunc furiosa videtur?’ 305 ‘stultum me fateor — liceat concedere veris — 306 atque etiam insanum; tantum hoc edissere, quo me 307 aegrotare putes animi vitio.’ ‘accipe: primum 308 aedificas, hoc est longos imitaris, ab imo 309 ad summum totus moduli bipedalis, et idem 310 corpore maiorem rides Turbonis in armis 311 spiritum et incessum: qui ridiculus minus illo? 312 an, quodcumque facit Maecenas, te quoque verum est, 313 tanto dissimilem et tanto certare minorem? 314 absentis ranae pullis vituli pede pressis 315 unus ubi effugit, matri denarrat, ut ingens 316 belua cognatos eliserit: illa rogare, 317 quantane? num tantum, sufflans se, magna fuisset? 318 ‘maior dimidio.’ ‘num tanto?’ cum magis atque 319 se magis inflaret, ‘non, si te ruperis,’ inquit, 320 ‘par eris.’ haec a te non multum abludit imago. 321 adde poemata nunc, hoc est, oleum adde camino, 322 quae siquis sanus fecit, sanus facis et tu. 323 non dico horrendam rabiem — ’ ‘iam desine.’ ’ — cultum 324 maiorem censu — ’ ‘teneas, Damasippe, tuis te.’ 325 ’ — mille puellarum, puerorum mille furores — ’ 326 ‘o maior tandem parcas, insane, minori.’ === poem 4 === 1 ‘Unde et quo, Catius?’ ‘non est mihi tempus, aventi 2 ponere signa novis praeceptis, qualia vincent 3 Pythagoran Anytique reum doctumque Platona.’ 4 ‘peccatum fateor, cum te sic tempore laevo 5 interpellarim; sed des veniam bonus, oro. 6 quodsi interciderit tibi nunc aliquid, repetes mox, 7 sive est naturae hoc sive artis, mirus utroque.’ 8 ‘quin id erat curae, quo pacto cuncta tenerem 9 utpote res tenuis, tenui sermone peractas.’ 10 ‘ede hominis nomen, simul et, Romanus an hospes.’ 11 ‘ipsa memor praecepta canam, celabitur auctor. 12 longa quibus facies ovis erit, illa memento, 13 ut suci melioris et ut magis alba rotundis, 14 ponere: namque marem cohibent callosa vitellum. 15 cole suburbano qui siccis crevit in agris 16 dulcior: inriguo nihil est elutius horto. 17 si vespertinus subito te oppresserit hospes, 18 ne gallina malum responset dura palato, 19 doctus eris vivam musto mersare Falerno: 20 hoc teneram faciet. pratensibus optima fungis 21 natura est; aliis male creditur. ille salubris 22 aestates peraget, qui nigris prandia moris 23 finiet, ante gravem quae legerit arbore solem. 24 Aufidius forti miscebat mella Falerno: 25 mendose, quoniam vacuis conmittere venis 26 nil nisi lene decet: leni praecordia mulso 27 prolueris melius. si dura morabitur alvus, 28 mitulus et viles pellent obstantia conchae 29 et lapathi brevis herba, sed albo non sine Coo. 30 lubrica nascentes inplent conchylia lunae; 31 sed non omne mare est generosae fertile testae: 32 murice Baiano melior Lucrina peloris, 33 ostrea Circaeis, Miseno oriuntur echini, 34 pectinibus patulis iactat se molle Tarentum. 35 nec sibi coenarum quivis temere arroget artem, 36 non prius exacta tenui ratione saporum. 37 nec satis est cara piscis averrere mensa 38 ignarum, quibus est ius aptius et quibus assis 39 languidus in cubitum iam se conviva reponet. 40 umber et iligna nutritus glande rotundas 41 curvat aper lances carnem vitantis inertem; 42 nam Laurens malus est, ulvis et harundine pinguis. 43 vinea submittit capreas non semper edulis. 44 fecundae leporis sapiens sectabitur armos. 45 piscibus atque avibus quae natura et foret aetas, 46 ante meum nulli patuit quaesita palatum. 47 sunt quorum ingenium nova tantum crustula promit. 48 nequaquam satis in re una consumere curam, 49 ut siquis solum hoc, mala ne sint vina, laboret, 50 quali perfundat piscis securus olivo. 51 Massica si caelo suppones vina sereno, 52 nocturna siquid crassi est tenuabitur aura 53 et decedet odor nervis inimicus; at illa 54 integrum perdunt lino vitiata saporem. 55 Surrentina vafer qui miscet faece Falerna 56 vina, columbino limum bene colligit ovo, 57 quatenus ima petit volvens aliena vitellus. 58 tostis marcentem squillis recreabis et Afra 59 potorem coclea; nam lactuca innatat acri 60 post vinum stomacho; perna magis et magis hillis 61 flagitat inmorsus refici, quin omnia malit 62 quaecumque inmundis fervent allata popinis. 63 est operae pretium duplicis pernoscere iuris 64 naturam. simplex e dulci constat olivo, 65 quod pingui miscere mero muriaque decebit 66 non alia quam qua Byzantia putuit orca. 67 hoc ubi confusum sectis inferbuit herbis 68 Corycioque croco sparsum stetit, insuper addes 69 pressa Venafranae quod baca remisit olivae. 70 Picenis cedunt pomis Tiburtia suco: 71 nam facie praestant, Venucula convenit ollis; 72 rectius Albanam fumo duraveris uvam. 73 hanc ego cum malis, ego faecem primus et allec, 74 primus et invenior piper album cum sale nigro 75 incretum puris circumposuisse catillis. 76 inmane est vitium dare milia terna macello 77 angustoque vagos piscis urgere catino. 78 magna movet stomacho fastidia, seu puer unctis 79 tractavit calicem manibus, dum furta ligurrit, 80 sive gravis veteri creterrae limus adhaesit. 81 vilibus in scopis, in mappis, in scobe quantus 82 consistit sumptus? neglectis flagitium ingens. 83 ten’ lapides varios lutulenta radere palma 84 et Tyrias dare circum inlota toralia vestis, 85 oblitum, quanto curam sumptumque minorem 86 haec habeant, tanto reprehendi iustius illis, 87 quae nisi divitibus nequeunt contingere mensis?’ 88 ‘docte Cati, per amicitiam Divosque rogatus 89 ducere me auditum, perges quocumque, memento. 90 nam quamvis memori referas mihi pectore cuncta, 91 non tamen interpres tantundem iuveris. adde 92 voltum habitumque hominis, quem tu vidisse beatus 93 non magni pendis, quia contigit; at mihi cura 94 non mediocris inest, fontis ut adire remotos 95 atque haurire queam vitae praecepta beatae.’ === poem 5 === 1 ‘Hoc quoque, Tiresia, praeter narrata petenti 2 responde, quibus amissas reparare queam res 3 artibus atque modis. quid rides?’ ‘iamne doloso 4 non satis est Ithacam revehi patriosque penatis 5 adspicere?’ ‘o nulli quicquam mentite, vides ut 6 nudus inopsque domum redeam te vate, neque illic 7 aut apotheca procis intacta est aut pecus: atqui 8 et genus et virtus, nisi cum re, vilior alga est.’ 9 quando pauperiem missis ambagibus horres, 10 accipe qua ratione queas ditescere. turdus 11 sive aliud privum dabitur tibi, devolet illuc, 12 res ubi magna nitet domino sene; dulcia poma 13 et quoscumque feret cultus tibi fundus honores 14 ante Larem gustet venerabilior Lare dives. 15 qui quamvis periurus erit, sine gente, cruentus 16 sanguine fraterno, fugitivus, ne tamen illi 17 tu comes exterior, si postulet, ire recuses.’ 18 ‘utne tegam spurco Damae latus? haud ita Troiae 19 me gessi, certans semper melioribus.’ ‘ergo 20 pauper eris.’ ‘fortem hoc animum tolerare iubebo; 21 et quondam maiora tuli. tu protinus, unde 22 divitias aerisque ruam, dic, augur, acervos.’ 23 ‘dixi equidem et dico: captes astutus ubique 24 testamenta senum neu, si vafer unus et alter 25 insidiatorem praeroso fugerit hamo, 26 aut spem deponas aut artem inlusus omittas. 27 magna minorve foro si res certabitur olim, 28 vivet uter locuples sine gnatis, inprobus, ultro 29 qui meliorem audax vocet in ius, illius esto 30 defensor; fama civem causaque priorem 31 sperne, domi si gnatus erit fecundave coniux. 32 “Quinte” puta aut “Publi” — gaudent praenomine molles 33 auriculae — “tibi me virtus tua fecit amicum. 34 ius anceps novi, causas defendere possum; 35 eripiet quivis oculos citius mihi quam te 36 contemptum cassa nuce pauperet; haec mea cura est, 37 nequid tu perdas neu sis iocus.” ire domum atque 38 pelliculam curare iube; fi cognitor ipse, 39 persta atque obdura: seu rubra canicula findet 40 infantis statuas, seu pingui tentus omaso 41 Furius hibernas cana nive conspuet Alpes. 42 “nonne vides” aliquis cubito stantem prope tangens 43 inquiet, “ut patiens, ut amicis aptus, ut acer?” 44 plures adnabunt thynni et cetaria crescent. 45 sicui praeterea validus male filius in re 46 praeclara sublatus aletur, ne manifestum 47 caelibis obsequium nudet te, leniter in spem 48 adrepe officiosus, ut et scribare secundus 49 heres et, siquis casus puerum egerit Orco, 50 in vacuum venias: perraro haec alea fallit. 51 qui testamentum tradet tibi cumque legendum, 52 abnuere et tabulas a te removere memento, 53 sic tamen, ut limis rapias, quid prima secundo 54 cera velit versu; solus multisne coheres, 55 veloci percurre oculo. plerumque recoctus 56 scriba ex quinqueviro corvum deludet hiantem 57 captatorque dabit risus Nasica Corano.’ 58 ‘num furis? an prudens ludis me obscura canendo?’ 59 ‘o Laertiade, quidquid dicam, aut erit aut non: 60 divinare etenim magnus mihi donat Apollo.’ 61 ‘quid tamen ista velit sibi fabula, si licet, ede.’ 62 ‘tempore quo iuvenis Parthis horrendus, ab alto 63 demissum genus Aenea, tellure marique 64 magnus erit, forti nubet procera Corano 65 filia Nasicae, metuentis reddere soldum. 66 tum gener hoc faciet: tabulas socero dabit atque 67 ut legat orabit; multum Nasica negatas 68 accipiet tandem et tacitus leget invenietque 69 nil sibi legatum praeter plorare suisque. 70 illud ad haec iubeo: mulier si forte dolosa 71 libertusve senem delirum temperet, illis 72 accedas socius: laudes, lauderis ut absens. 73 adiuvat hoc quoque, sed vincit longe prius ipsum 74 expugnare caput. scribet mala carmina vecors: 75 laudato. scortator erit: cave te roget; ultro 76 Penelopam facilis potiori trade.’ ‘putasne 77 perduci poterit tam frugi tamque pudica, 78 quam nequiere proci recto depellere cursu?’ 79 ‘venit enim magnum donandi parca iuventus 80 nec tantum Veneris quantum studiosa culinae. 81 sic tibi Penelope frugi est; quae si semel uno 82 de sene gustarit tecum partita lucellum, 83 ut canis a corio numquam absterrebitur uncto. 84 me sene quod dicam factum est. anus inproba Thebis 85 ex testamento sic est elata: cadaver 86 unctum oleo largo nudis umeris tulit heres, 87 scilicet elabi si posset mortua; credo, 88 quod nimium institerat viventi. cautus adito 89 neu desis operae neve immoderatus abundes. 90 difficilem et morosum offendet garrulus: ultra 91 ‘non’ ‘etiam’ sileas; Davus sis comicus atque 92 stes capite obstipo, multum similis metuenti. 93 obsequio grassare; mone, si increbruit aura, 94 cautus uti velet carum caput; extrahe turba 95 oppositis umeris; aurem substringe loquaci. 96 inportunus amat laudari: donec ‘ohe iam’ 97 ad Caelum manibus sublatis dixerit, urge: 98 crescentem tumidis infla sermonibus utrem. 99 cum te servitio longo curaque levarit, 100 et certum vigilans “quartae sit partis Ulixes” 101 audieris “heres”: “ergo nunc Dama sodalis 102 nusquam est? unde mihi tam fortem tamque fidelem?” 103 sparge subinde et, si paulum potes inlacrimare, est 104 gaudia prodentem voltum celare. sepulcrum 105 permissum arbitrio sine sordibus exstrue: funus 106 egregie factum laudet vicinia. siquis 107 forte coheredum senior male tussiet, huic tu 108 dic, ex parte tua seu fundi sive domus sit 109 emptor, gaudentem nummo te addicere. sed me 110 imperiosa trahit Proserpina: vive valeque.’ === poem 6 === 1 Hoc erat in votis: modus agri non ita magnus, 2 hortus ubi et tecto vicinus iugis aquae fons 3 et paulum silvae super his foret. auctius atque 4 Di melius fecere. bene est. nil amplius oro, 5 Maia nate, nisi ut propria haec mihi munera faxis. 6 si neque maiorem feci ratione mala rem 7 nec sum facturus vitio culpave minorem, 8 si veneror stultus nihil horum ‘o si angulus ille 9 proximus accedat, qui nunc denormat agellum!’ 10 ‘o si urnam argenti fors quae mihi monstret, ut illi, 11 thesauro invento qui mercennarius agrum 12 illum ipsum mercatus aravit, dives amico 13 Hercule!’, si quod adest gratum iuvat, hac prece te oro: 14 pingue pecus domino facias et cetera praeter 15 ingenium, utque soles, custos mihi maximus adsis. 16 ergo ubi me in montes et in arcem ex Urbe removi, 17 quid prius inlustrem Satyris Musaque pedestri? 18 nec mala me ambitio perdit nec plumbeus auster 19 Autumnusque gravis, Libitinae quaestus acerbae. 20 matutine pater, seu Iane libentius audis, 21 unde homines operum primos vitaeque labores 22 instituunt — sic Dis placitum —, tu carminis esto 23 principium. Romae sponsorem me rapis: ‘eia, 24 ne prior officio quisquam respondeat, urge.’ 25 sive aquilo radit terras seu bruma nivalem 26 interiore diem gyro trahit, ire necesse est. 27 postmodo quod mi obsit clare certumque locuto 28 luctandum in turba et facienda iniuria tardis. 29 ‘quid tibi vis, insane?’ et ‘quam rem agis?’ inprobus urget 30 iratis precibus, ‘tu pulses omne quod obstat, 31 ad Maecenatem memori si mente recurras.’ 32 hoc iuvat et melli est, non mentiar. at simul atras 33 ventum est Esquilias, aliena negotia centum 34 per caput et circa saliunt latus. ‘ante secundam 35 Roscius orabat sibi adesses ad Puteal cras.’ 36 ‘de re communi scribae magna atque nova te 37 orabant hodie meminisses, Quinte, reverti.’ 38 ‘inprimat his cura Maecenas signa tabellis.’ 39 dixeris: ‘experiar’: ‘si vis, potes,’ addit et instat. 40 septimus octavo propior iam fugerit annus, 41 ex quo Maecenas me coepit habere suorum 42 in numero, dumtaxat ad hoc, quem tollere raeda 43 vellet iter faciens et cui concredere nugas 44 hoc genus: ‘hora quota est?’ ‘Thraex est Gallina Syro par?’ 45 ‘matutina parum cautos iam frigora mordent’, 46 et quae rimosa bene deponuntur in aure. 47 per totum hoc tempus subiectior in diem et horam 48 invidiae noster. ludos spectaverat, una 49 luserat in campo: ‘Fortunae filius’ omnes. 50 frigidus a Rostris manat per compita rumor: 51 quicumque obvius est, me consulit: ‘o bone — nam te 52 scire, Deos quoniam propius contingis oportet — , 53 numquid de Dacis audisti?’ ‘nil equidem.’ ‘ut tu 54 semper eris derisor.’ ‘at omnes Di exagitent me, 55 si quicquam.’ ‘quid? militibus promissa Triquetra 56 praedia Caesar an est Itala tellure daturus?’ 57 iurantem me scire nihil mirantur ut unum 58 scilicet egregii mortalem altique silenti. 59 perditur haec inter misero lux non sine votis: 60 o rus, quando ego te adspiciam quandoque licebit 61 nunc veterum libris, nunc somno et inertibus horis 62 ducere sollicitae iucunda oblivia vitae? 63 o quando faba Pythagorae cognata simulque 64 uncta satis pingui ponentur holuscula lardo? 65 o noctes cenaeque Deum, quibus ipse meique 66 ante larem proprium vescor vernasque procacis 67 pasco libatis dapibus. prout cuique libido est, 68 siccat inaequalis calices conviva solutus 69 legibus insanis, seu quis capit acria fortis 70 pocula seu modicis uvescit laetius. ergo 71 sermo oritur, non de villis domibusve alienis, 72 nec male necne Lepos saltet; sed, quod magis ad nos 73 pertinet et nescire malum est, agitamus, utrumne 74 divitiis homines an sint virtute beati, 75 quidve ad amicitias, usus rectumne, trahat nos 76 et quae sit natura boni summumque quid eius. 77 cervius haec inter vicinus garrit anilis 78 ex re fabellas. siquis nam laudat Arelli 79 sollicitas ignarus opes, sic incipit: ‘olim 80 rusticus urbanum murem mus paupere fertur 81 accepisse cavo, veterem vetus hospes amicum, 82 asper et attentus quaesitis, ut tamen artum 83 solveret hospitiis animum. quid multa? neque ille 84 sepositi ciceris nec longae invidit avenae, 85 aridum et ore ferens acinum semesaque lardi 86 frusta dedit, cupiens varia fastidia cena 87 vincere tangentis male singula dente superbo, 88 cum pater ipse domus palea porrectus in horna 89 esset ador loliumque, dapis meliora relinquens. 90 tandem urbanus ad hunc “quid te iuvat” inquit, “amice, 91 praerupti nemoris patientem vivere dorso? 92 vis tu homines urbemque feris praeponere silvis? 93 carpe viam, mihi crede, comes, terrestria quando 94 mortalis animas vivunt sortita neque ulla est 95 aut magno aut parvo leti fuga: quo, bone, circa, 96 dum licet, in rebus iucundis vive beatus, 97 vive memor, quam sis aevi brevis.” haec ubi dicta 98 agrestem pepulere, domo levis exsilit; inde 99 ambo propositum peragunt iter, urbis aventes 100 moenia nocturni subrepere. iamque tenebat 101 nox medium caeli spatium, cum ponit uterque 102 in locuplete domo vestigia, rubro ubi cocco 103 tincta super lectos canderet vestis eburnos 104 multaque de magna superessent fercula cena, 105 quae procul exstructis inerant hesterna canistris. 106 ergo ubi purpurea porrectum in veste locavit 107 agrestem, veluti succinctus cursitat hospes 108 continuatque dapes nec non verniliter ipsis 109 fungitur officiis, praelambens omne quod adfert. 110 ille cubans gaudet mutata sorte bonisque 111 rebus agit laetum convivam, cum subito ingens 112 valvarum strepitus lectis excussit utrumque. 113 currere per totum pavidi conclave magisque 114 exanimes trepidare, simul domus alta Molossis 115 personuit canibus. tum rusticus: “haud mihi vita 116 est opus hac” ait et “valeas: me silva cavosque 117 tutus ab insidiis tenui solabitur ervo.”’ === poem 7 === 1 ‘Iamdudum ausculto et cupiens tibi dicere servos 2 pauca reformido.’ ‘Davusne?’ ‘ita, Davus, amicum 3 mancipium domino et frugi quod sit satis, hoc est, 4 ut vitale putes.’ ‘age libertate Decembri, 5 quando ita maiores voluerunt, utere: narra.’ 6 ‘pars hominum vitiis gaudet constanter et urget 7 propositum; pars multa natat, modo recta capessens, 8 interdum pravis obnoxia. saepe notatus 9 cum tribus anellis, modo laeva Priscus inani 10 vixit inaequalis, clavum ut mutaret in horas, 11 aedibus ex magnis subito se conderet unde 12 mundior exiret vix libertinus honeste; 13 iam moechus Romae, iam mallet doctus Athenis 14 vivere, Vertumnis quotquot sunt natus iniquis. 15 scurra Volanerius, postquam illi iusta cheragra 16 contudit articulos, qui pro se tolleret atque 17 mitteret in phimum talos, mercede diurna 18 conductum pavit: quanto constantior isdem 19 in vitiis, tanto levius miser ac prior illo 20 qui iam contento, iam laxo fune laborat.’ 21 ‘non dices hodie, quorsum haec tam putida tendant, 22 furcifer?’ ‘ad te, inquam.’ ‘quo pacto, pessime?’ ‘laudas 23 fortunam et mores antiquae plebis, et idem, 24 siquis ad illa Deus subito te agat, usque recuses, 25 aut quia non sentis, quod clamas, rectius esse, 26 aut quia non firmus rectum defendis et haeres 27 nequiquam caeno cupiens evellere plantam. 28 Romae rus optas; absentem rusticus Urbem 29 tollis ad astra levis. si nusquam es forte vocatus 30 ad cenam, laudas securum holus ac, velut usquam 31 vinctus eas, ita te felicem dicis amasque, 32 quod nusquam tibi sit potandum. iusserit ad se 33 Maecenas serum sub lumina prima venire 34 convivam: “nemon’ oleum fert ocius? ecquis 35 audit?” cum magno blateras clamore fugisque. 36 Mulvius et scurrae, tibi non referenda precati, 37 discedunt. “etenim fateor me” dixerit ille 38 “duci ventre levem, nasum nidore supinor, 39 inbecillus, iners, siquid vis, adde, popino. 40 tu cum sis quod ego et fortassis nequior, ultro 41 insectere velut melior verbisque decoris 42 obvolvas vitium?” quid, si me stultior ipso 43 quingentis empto drachmis deprenderis? aufer 44 me voltu terrere; manum stomachumque teneto, 45 dum quae Crispini docuit me ianitor edo. 46 te coniunx aliena capit, meretricula Davum: 47 peccat uter nostrum cruce dignius? acris ubi me 48 natura intendit, sub clara nuda lucerna 49 quaecumque excepit turgentis verbera caudae 50 clunibus aut agitavit equum lasciva supinum, 51 dimittit neque famosum neque sollicitum, ne 52 ditior aut formae melioris meiat eodem. 53 tu cum proiectis insignibus, anulo equestri 54 Romanoque habitu, prodis ex iudice Dama, 55 turpis odoratum caput obscurante lacerna, 56 non es quod simulas? metuens induceris atque 57 altercante libidinibus tremis ossa pavore. 58 quid refert, uri virgis ferroque necari 59 auctoratus eas, an turpi clausus in arca, 60 quo te demisit peccati conscia erilis, 61 contractum genibus tangas caput? estne marito 62 matronae peccantis in ambo iusta potestas, 63 in corruptorem vel iustior? illa tamen se 64 non habitu mutatve loco peccatve superne, 65 cum te formidet mulier neque credat amanti. 66 ibis sub furcam prudens dominoque furenti 67 conmittes rem omnem et vitam et cum corpore famam 68 evasti: credo, metues doctusque cavebis: 69 quaeres, quando iterum paveas iterumque perire 70 possis, o totiens servus. quae belua ruptis, 71 cum semel effugit, reddit se prava catenis? 72 “non sum moechus” ais. neque ego hercule fur, ubi vasa 73 praetereo sapiens argentea. tolle periclum: 74 iam vaga prosiliet frenis natura remotis. 75 tune mihi dominus, rerum imperiis hominumque 76 tot tantisque minor, quem ter vindicta quaterque 77 inposita haud umquam misera formidine privet? 78 adde super, dictis quod non levius valeat; nam, 79 sive vicarius est, qui servo paret, uti mos 80 vester ait, seu conservus, tibi quid sum ego? nempe 81 tu, mihi qui imperitas, aliis servis miser atque 82 duceris ut nervis alienis mobile lignum. 83 quisnam igitur liber? sapiens sibi qui imperiosus, 84 quem neque pauperies neque mors neque vincula terrent, 85 responsare cupidinibus, contemnere honores 86 fortis, et in se ipso totus, teres atque rotundus, 87 externi nequid valeat per leve morari, 88 in quem manca ruit semper fortuna. potesne 89 ex his ut proprium quid noscere? quinque talenta 90 poscit te mulier, vexat foribusque repulsum 91 perfundit gelida, rursus vocat: eripe turpi 92 colla iugo Liber, “liber sum” dic age. non quis. 93 urget enim dominus mentem non lenis et acris 94 subiectat lasso stimulos versatque negantem. 95 vel cum Pausiaca torpes, insane, tabella, 96 qui peccas minus atque ego, cum Fulvi Rutubaeque 97 aut Pacideiani contento poplite miror 98 proelia rubrica picta aut carbone, velut si 99 re vera pugnent, feriant vitentque moventes 100 arma viri? nequam et cessator Davus; at ipse 101 subtilis veterum iudex et callidus audis. 102 nil ego, si ducor libo fumante: tibi ingens 103 virtus atque animus cenis responsat opimis? 104 obsequium ventris mihi perniciosius est cur? 105 tergo plector enim. qui tu inpunitior illa, 106 quae parvo sumi nequeunt, obsonia captas? 107 nempe inamarescunt epulae sine fine petitae 108 inlusique pedes vitiosum ferre recusant 109 corpus. an hic peccat, sub noctem qui puer uvam 110 furtiva mutat strigili: qui praedia vendit, 111 nil servile gulae parens habet? adde, quod idem 112 non horam tecum esse potes, non otia recte 113 ponere teque ipsum vitas fugitivus et erro, 114 iam vino quaerens, iam somno fallere curam, 115 frustra: nam comes atra premit sequiturque fugacem.’ 116 ‘unde mihi lapidem?’ ‘quorsum est opus?’ ‘unde sagittas?’ 117 ‘aut insanit homo aut versus facit.’ ‘ocius hinc te 118 ni rapis, accedes opera agro nona Sabino.’ === poem 8 === 1 ‘Ut Nasidieni iuvit te cena beati? 2 nam mihi quaerenti convivam dictus here illic 3 de medio potare die.’ ‘sic, ut mihi numquam 4 in vita fuerit melius.’ ‘da, si grave non est, 5 quae prima iratum ventrem placaverit esca.’ 6 ‘in primis Lucanus aper: leni fuit Austro 7 captus, ut aiebat cenae pater: acria circum 8 rapula, lactucae, radices, qualia lassum 9 pervellunt stomachum, siser, allec, faecula Coa. 10 his ut sublatis puer alte cinctus acernam 11 gausape purpureo mensam pertersit et alter 12 sublegit quodcumque iaceret inutile quodque 13 posset cenantis offendere, ut Attica virgo 14 cum sacris Cereris procedit fuscus Hydaspes 15 caecuba vina ferens, Alcon Chium maris expers. 16 hic erus “Albanum, Maecenas, sive Falernum 17 te magis adpositis delectat, habemus utrumque.”’ 18 ‘divitias miseras! sed quis cenantibus una, 19 Fundani, pulcre fuerit tibi, nosse laboro.’ 20 ‘summus ego et prope me Viscus Thurinus et infra, 21 si memini, Varius; cum Servilio Balatrone 22 Vibidius, quos Maecenas adduxerat umbras. 23 Nomentanus erat super ipsum, Porcius infra, 24 ridiculus totas semel absorbere placentas; 25 Nomentanus ad hoc, qui, siquid forte lateret, 26 indice monstraret digito; nam cetera turba, 27 nos, inquam, cenamus avis, conchylia, piscis, 28 longe dissimilem noto celantia sucum, 29 ut vel continuo patuit, cum passeris atque 30 ingustata mihi porrexerit ilia rhombi. 31 post hoc me docuit melimela rubere minorem 32 ad lunam delecta. quid hoc intersit, ab ipso 33 audieris melius. tum Vibidius Balatroni 34 “nos nisi damnose bibimus, moriemur inulti,” 35 et calices poscit maiores. vertere pallor 36 tum parochi faciem nil sic metuentis ut acris 37 potores, vel quod maledicunt liberius vel 38 fervida quod subtile exsurdant vina palatum. 39 invertunt Allifanis vinaria tota 40 Vibidius Balatroque secutis omnibus: imi 41 convivae lecti nihilum nocuere lagoenis. 42 adfertur squillas inter murena natantis 43 in patina porrecta. sub hoc erus “haec gravida” inquit 44 “capta est, deterior post partum carne futura. 45 his mixtum ius est: oleo, quod prima Venafri 46 pressit cella; garo de sucis piscis Hiberi; 47 vino quinquenni, verum citra mare nato, 48 dum coquitur — cocto Chium sic convenit, ut non 49 hoc magis ullum aliud — ; pipere albo, non sine aceto, 50 quod Methymnaeam vitio mutaverit uvam. 51 erucas viridis, inulas ego primus amaras 52 monstravi incoquere; inlutos Curtillus echinos, 53 ut melius muria quod testa marina remittat.” 54 interea suspensa gravis aulaea ruinas 55 in patinam fecere, trahentia pulveris atri 56 quantum non Aquilo Campanis excitat agris. 57 nos maius veriti, postquam nihil esse pericli 58 sensimus, erigimur; Rufus posito capite, ut si 59 filius inmaturus obisset, flere. quis esset 60 finis, ni sapiens sic Nomentanus amicum 61 tolleret: “heu, Fortuna, quis est crudelior in nos 62 te Deus? ut semper gaudes inludere rebus 63 humanis!” Varius mappa conpescere risum 64 vix poterat. Balatro suspendens omnia naso 65 “haec est condicio vivendi” aiebat, “eoque 66 responsura tuo numquam est par fama labori. 67 tene, ut ego accipiar laute, torquerier omni 68 sollicitudine districtum, ne panis adustus, 69 ne male conditum ius adponatur, ut omnes 70 praecincti recte pueri comptique ministrent. 71 adde hos praeterea casus, aulaea ruant si, 72 ut modo; si patinam pede lapsus frangat agaso. 73 sed convivatoris, uti ducis, ingenium res 74 adversae nudare solent, celare secundae.” 75 Nasidienus ad haec “tibi Di, quaecumque preceris, 76 commoda dent: ita vir bonus es convivaque comis” 77 et soleas poscit. tum in lecto quoque videres 78 stridere secreta divisos aure susurros.’ 79 ‘nullos his mallem ludos spectasse; sed illa 80 redde age quae deinceps risisti.’ ‘Vibidius dum 81 quaerit de pueris, num sit quoque fracta lagoena, 82 quod sibi poscenti non dentur pocula, dumque 83 ridetur fictis rerum Balatrone secundo, 84 Nasidiene, redis mutatae frontis, ut arte 85 emendaturus fortunam; deinde secuti 86 mazonomo pueri magno discerpta ferentes 87 membra gruis sparsi sale multo non sine farre, 88 pinguibus et ficis pastum iecur anseris albae 89 et leporum avolsos, ut multo suavius, armos, 90 quam si cum lumbis quis edit. tum pectore adusto 91 vidimus et merulas poni et sine clune palumbis, 92 suavis res, si non causas narraret earum et 93 naturas dominus; quem nos sic fugimus ulti, 94 ut nihil omnino gustaremus, velut illis 95 Canidia adflasset, peior serpentibus Afris.’