##### edition (lat) === book 1 === === poem 1 === 1 Prima dicte mihi, summa dicende Camena, 2 spectatum satis et donatum iam rude quaeris, 3 Maecenas, iterum antiquo me includere ludo. 4 non eadem est aetas, non mens. Veianius armis 5 Herculis ad postem fixis latet abditus agro, 6 ne populum extrema totiens exoret harena, 7 est mihi purgatam crebro qui personet aurem: 8 “solve senescentem mature sanus equum, ne 9 peccet ad extremum ridendus et ilia ducat.” 10 Nunc itaque et versus et cetera ludicra pono; 11 quid verum atque decens curo et rogo et omnis in hoc sum; 12 condo et compono quae mox depromere possim. 13 ac ne forte roges, quo me duce, quo lare tuter: 14 nullius addictus iurare in verba magistri, 15 quo me cumque rapit tempestas, deferor hospes. 16 nunc agilis fio et mersor civilibus undis, 17 virtutis verae custos rigidusque satelles; 18 nunc in Aristippi furtim praecepta relabor 19 et mihi res, non me rebus, subiungere conor. 20 Ut nox longa quibus mentitur amica, diesque 21 longa videtur opus debentibus, ut piger annus 22 pupillis, quos dura premit custodia matrum; 23 sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora, quae spem 24 consiliumque morantur agendi naviter id quod 25 aeque pauperibus prodest, locupletibus aeque, 26 aeque neglectum pueris senibusque nocebit, 27 restat ut his ego me ipse regam solerque elementis, 28 non possis oculo quantum contendere Lynceus, 29 non tamen idcirco contemnas lippus inungui; 30 nec quia desperes invicti membra Glyconis, 31 nodosa corpus nolis prohibere cheragra. 32 est quadam prodire tenus, si non datur ultra. 33 Fervet avaritia miseroque cupidine pectus: 34 sunt verba et voces, quibus hunc lenire dolorem 35 possis et magnam morbi deponere partem. 36 laudis amore tumes; sunt certa piacula, quae te 37 ter pure lecto poterunt recreare libello. 38 invidus, iracundus, iners, vinosus, amator, 39 nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit, 40 si modo culturae patientem commodet aurem. 41 Virtus est vitium fugere et sapientia prima 42 stultitia caruisse, vides, quae maxima credis 43 esse mala, exiguum censum turpemque repulsam, 44 quanto devites animi capitisque labore; 45 impiger extremos curris mercator ad Indos, 46 per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignis: 47 ne cures-ea, quae stulte miraris et optas, 48 discere et audire et meliori credere non vis? 49 quis circum pagos et circum compita pugnax 50 magna coronari contemnat Olympia, cui spes, 51 cui sit condicio dulcis sine pulvere palmae? 52 Vilius argentum est auro, virtutibus aurum. 53 “o cives, cives, quaerenda pecunia primum est; 54 virtus post nummos!” haec Ianus summus ab imo 55 prodocet, haec recinunt iuvenes dictata senesque, 56 laevo suspensi loculos tabulamque lacerto. 57 est animus tibi, sunt mores, est lingua fidesque, 58 sed quadringentis sex septem milia desunt ; 59 plebs eris. at pueri ludentes, rex eris, aiunt, 60 si recte facies. hic murus aeneus esto, 61 nil conscire sibi, nulla pallescere culpa. 62 Roscia, dic sodes, melior lex an puerorum est 63 nenia, quae regnum recte facientibus offert, 64 et maribus Curiis et decantata Camillis? 65 isne tibi melius suadet, qui “rem facias, rem, 66 si possis, recte, si non, quocumque modo, rem,” 67 ut propius spectes lacrimosa poemata Pupi, 68 an qui Fortunae te responsare superbae 69 liberum et erectum praesens hortatur et aptat ? 70 Quod si me populus Romanus forte roget, cur 71 non ut porticibus sic iudiciis fruar isdem, 72 nec sequar aut fugiam quae diligit ipse vel odit, 73 olim quod volpes aegroto cauta leoni 74 respondit, referam: “quia me vestigia terrent, 75 omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum.” 76 belua multorum es capitum, nam quid sequar aut quem? 77 pars hominum gestit conducere publica; sunt qui 78 frustis et pomis viduas venentur avaras 79 excipiantque senes, quos in vivaria mittant; 80 multis occulto crescit res faenore. Verum 81 esto aliis alios rebus studiisque teneri: 82 idem eadem possunt horam durare probantes? 83 nullus in orbe sinus Bais praelucet amoenis, 84 si dixit dives, lacus et mare sentit amorem 85 festinantis eri; cui si vitiosa libido 86 fecerit auspicium, “cras ferramenta Teanum 87 tolletis, fabri!” lectus genialis in aula est: 88 nil ait esse prius, melius nil caelibe vita; 89 si non est, iurat bene solis esse maritis. 90 quo teneant voltus mutantem Protea nodo? 91 quid pauper? ride: mutat cenacula, lectos, 92 balnea, tonsores, conducto navigio aeque 93 nauseat ac locuples, quem ducit priva triremis. 94 Si curatus inaequali tonsore capillos 95 occurri, rides; si forte subucula pexae 96 trita subest tunicae, vel si toga dissidet impar, 97 rides: quid, mea cum pugnat sententia secum, 98 quod petiit spernit, repetit quod nuper omisit, 99 aestuat et vitae disconvenit ordine toto, 100 diruit, aedificat, mutat quadrata rotundis? 101 insanire putas sollemnia me neque rides, 102 nec medici credis nec curatoris egere 103 a praetore dati, rerum tutela mearum 104 cum sis et prave sectum stomacheris ob unguem 105 de te pendentis, te respicientis amici. 106 Ad summam: sapiens uno minor est Iove, dives, 107 liber, honoratus, pulcher, rex denique regum, 108 praecipue sanus, nisi cum pituita molesta est. === poem 2 === 1 Troiam belli scriptorem. Maxime Lolli, 2 dum tu declamas Romae, Praeneste relegi; 3 qui quid sit pulchrum, quid turpe, quid utile, quid non, 4 planius ac melius Chrysippo et Crantore dicit, 5 cur ita crediderim, nisi quid te distinet, audi. 6 Fabula, qua Paridis propter narratur amorem 7 Graecia barbariae lento collisa duello, 8 stultorum regum et populorum continet aestus. 9 Antenor censet belli praecidere causam: 10 quid Paris? ut salvus regnet vivatque beatus 11 cogi posse negat. Nestor componere litis 12 inter Peliden festinat et inter Atriden; 13 hunc amor, ira quidem communiter urit utrumque, 14 quidquid delirant reges, plectuntur Achivi. 15 seditione, dolis, scelere atque libidine et ira 16 Iliacos intra muros peccatur et extra. 17 Rursus, quid virtus et quid sapientia possit, 18 utile proposuit nobis exemplar Ulixen, 19 qui domitor Troiae multorum providus urbes 20 et mores hominum inspexit, latumque per aequor, 21 dum sibi, dum sociis reditum parat, aspera multa 22 pertulit, adversis rerum immersabilis undis. 23 Sirenum voces et Circae pocula nosti; 24 quae si cum sociis stultus cupidusque bibisset, 25 sub domina meretrice fuisset turpis et excors, 26 vixisset canis immundus vel amica luto sus. 27 nos numerus sumus et fruges consumere nati, 28 sponsi Penelopae nebulones, Alcinoique 29 in cute curanda plus aequo operata iuventus, 30 cui pulchrum fuit in medios dormire dies et 31 ad strepitum citharae cessatum ducere curam. 32 Ut iugulent hominem, surgunt de nocte latrones; 33 ut te ipsum serves, non expergisceris? atqui 34 si noles sanus, curres hydropicus; et ni 35 posces ante diem librum cum lumine, si non 36 intendes animum studiis et rebus honestis, 37 invidia vel amore vigil torquebere. nam cur 38 quae laedunt oculum festinas demere; si quid 39 est animum, differs curandi tempus in annum? 40 dimidium facti qui coepit habet; sapere aude; 41 incipe! qui recte vivendi prorogat horam, 42 rusticus exspectat dum defluat amnis; at ille 43 labitur et labetur in omne volubilis aevum 44 Quaeritur argentum puerisque beata creandis 45 uxor, et incultae pacantur vomere silvae: 46 quod satis est cui contingit, nihil amplius optet. 47 non domus et fundus, non aeris acervus et auri 48 aegroto domini deduxit corpore febris, 49 non animo curas; valeat possessor oportet, 50 si comportatis rebus bene cogitat uti. 51 qui cupit aut metuit, iuvat illum sic domus et res, 52 ut lippum pictae tabulae, fomenta podagram, 53 auriculas citharae collecta sorde dolentis. 54 sincerum est nisi vas, quodcumque infundis acescit. 55 Sperne voluptates; nocet empta dolore voluptas, 56 semper avarus eget; certum voto pete finem. 57 invidus alterius macrescit rebus opimis; 58 invidia Siculi non invenere tyranni 59 maius tormentum, qui non moderabitur irae, 60 infectum volet esse, dolor quod suaserit et mens, 61 dum poenas odio per vim festinat inulto, 62 ira furor brevis est: animum rege; qui nisi paret 63 imperat; hunc frenis, hunc tu compesce catena. 64 Fingit equum tenera docilem cervice magister 65 ire viam qua monstret eques; venaticus, ex quo 66 tempore cervinam pellem latravit in aula, 67 militat in silvis catulus, nunc adhibe puro 68 pectore verba puer, nunc te melioribus offer, 69 quo semel est imbuta recens, servabit odorem 70 testa diu. quod si cessas aut strenuus anteis, 71 nec tardum opperior nec praecedentibus insto. === poem 3 === 1 Iuli Flore, quibus terrarum militet oris 2 Claudius Augusti privignus, scire laboro. 3 Thracane vos Hebrusque nivali compede vinctus, 4 an freta vicinas inter currentia turris, 5 an pingues Asiae campi collesque morantur? 6 Quid studiosa cohors operum struit? hoc quoque curo. 7 quis sibi res gestas Augusti scribere sumit? 8 bella quis et paces longum diffundit in aevum? 9 quid Titius, Romana brevi venturus in ora? 10 Pindarici fontis qui non expalluit haustus, 11 fastidire lacus et rivos ausus apertos, ut valet? 12 ut meminit nostri? fidibusne Latinis 13 Thebanos aptare modos studet auspice Musa, 14 an tragica desaevit et ampullatur in arte? 15 quid mihi Celsus agit? monitus multumque monendus, 16 privatas ut quaerat opes et tangere vitet 17 scripta Palatinus quaecumque recepit Apollo, 18 ne, si forte suas repetitum venerit olim 19 grex avium plumas, moveat cornicula risum 20 furtivis nudata coloribus, ipse quid audes? 21 quae circumvolitas agilis thyma? non tibi parvum 22 ingenium, non incultum est et turpiter hirtum. 23 seu linguam causis acuis seu civica iura 24 respondere paras seu condis amabile carmen, 25 prima feres hederae victricis praemia, quod si 26 frigida curarum fomenta relinquere posses, 27 quo te caelestis sapientia duceret, ires. hoc opus, 28 hoc studium parvi properemus et ampli, 29 si patriae volumus, si nobis vivere cari. 30 Debes hoc etiam rescribere, sit tibi curae 31 quantae conveniat Munatius; an male sarta 32 gratia nequiquam coit et rescinditur? at vos 33 seu calidus sanguis seu rerum inscitia vexat 34 indomita cervice feros, ubicumque locorum 35 vivitis, indigni fraternum rumpere foedus, 36 pascitur in vestrum reditum votiva iuvenca. === poem 4 === 1 Albi, nostrorum sermonum candide iudex, 2 quid nunc te dicam facere in regione Pedana? 3 scribere quod Cassi Parmensis opuscula vincat, 4 an tacitum silvas inter reptare salubris, 5 curantem quidquid dignum sapiente bonoque est? 6 non tu corpus cras sine pectore: di tibi formam, 7 di tibi divitias dederunt artemque fruendi. 8 quid voveat dulci nutricula maius alumno, 9 qui sapere et fari possit quae sentiat, et cui 10 gratia, fama, valetudo contingat abunde, 11 et mundus victus non deficiente crumina? 12 Inter spem curamque, timores inter et iras 13 omnem crede diem tibi diluxisse supremum, 14 grata superveniet, quae non sperabitur hora. 15 me pinguem et nitidum bene curata cute vises, 16 cum ridere voles, Epicuri de grege porcum. === poem 5 === 1 Si potes Archiacis conviva recumbere lectis 2 nec modica cenare times holus omne patella, 3 supremo te sole domi, Torquate, manebo, 4 vina bibes iterum Tauro diffusa palustris 5 inter Minturnas Sinuessanumque Petrinum. 6 si melius quid habes, arcesse, vel imperium fer. 7 iamdudum splendet focus et tibi munda supellex, 8 mitte levis spes et certamina divitiarum 9 et Moschi causam: cras nato Caesare festus 10 dat veniam somnumque dies; impune licebit 11 aestivam sermone benigno tendere noctem. 12 Quo mihi fortunam, si non conceditur uti? 13 parcus ob heredis curam nimiumque severus 14 adsidet insano, potare et spargere flores 15 incipiam, patiarque vel inconsultus haberi. 16 quid non ebrietas dissignat ? operta recludit, 17 spes iubet esse ratas, ad proelia trudit inertem, 18 sollicitis animis onus eximit, addocet artes. 19 fecundi calices quem non fecere disertum? 20 contracta quem non in paupertate solutum? 21 Haec ego procurare et idoneus imperor et non 22 invitus, ne turpe toral, ne sordida mappa 23 corruget naris, ne non et cantharus et lanx 24 ostendat tibi te, ne fidos inter amicos 25 sit qui dicta foras eliminet, ut coeat par 26 iungaturque pari. Butram tibi Septiciumque, 27 et nisi cena prior potiorque puella Sabinum 28 detinet, adsumam. locus est et pluribus umbris: 29 sed nimis arta premunt olidae convivia caprae, 30 tu quotus esse velis rescribe et rebus omissis 31 atria servantem postico falle clientem. === poem 6 === 1 Nil admirari prope res est una, Numici, 2 solaque quae possit facere et servare beatum, 3 hunc solem et stellas et decedentia certis 4 tempora momentis sunt qui formidine nulla 5 imbuti spectent: quid censes munera terrae, 6 quid maris extremos Arabas ditantis et Indos, 7 ludicra quid, plausus et amici dona Quiritis, 8 quo spectanda modo, quo sensu credis et ore? 9 Qui timet his adversa, fere miratur eodem 10 quo cupiens pacto: pavor est utrobique molestus, 11 improvisa simul species exterret utrumque. 12 gaudeat an doleat, cupiat metuatne, quid ad rem, 13 si, quicquid vidit melius peiusve sua spe, 14 defixis oculis animoque et corpore torpet? 15 insani sapiens nomen ferat, aequus iniqui, 16 ultra quam satis est Virtutem si petat ipsam. 17 I nunc, argentum et marmor vetus aeraque et artes 18 suspice, cum gemmis Tyrios mirare colores; 19 gaude quod spectant oculi te mille loquentem; 20 navus mane forum et vespertinus pete tectum, 21 ne plus frumenti dotalibus emetat agris 22 Mutus et (indignum, quod sit peioribus ortus) 23 hic tibi sit potius quam tu mirabilis illi. 24 quidquid sub terra est, in apricum proferet aetas, 25 defodiet condetque nitentia, cum bene notum 26 porticus Agrippae, via te conspexerit Appi, 27 ire tamen restat Numa quo devenit et Ancus. 28 Si latus aut renes morbo temptantur acuto, 29 quaere fugam morbi, vis recte vivere: quis non? 30 si Virtus hoc una potest dare, fortis omissis 31 hoc age deliciis. Virtutem verba putas et 32 lucum ligna: cave ne portus occupet alter, 33 ne Cibyratica, ne Bithyna negotia perdas; 34 mille talenta rotundentur, totidem altera, porro et 35 tertia succedant et quae pars quadret acervum. 36 scilicet uxorem cum dote fidemque et amicos 37 et genus et formam regina Pecunia donat, 38 ac bene nummatum decorat Suadela Venusque, 39 mancupiis locuples eget aeris Cappadocum rex: 40 ne fueris hic tu. chlamydes Lucullus, ut aiunt, 41 si posset centum scaenae praebere rogatus, 42 qui possum tot? ait; “tamen et quaeram et quot habebo 43 mittam:” post paulo scribit sibi milia quinque 44 esse domi chlamydum; partem vel tolleret omnis, 45 exilis domus est, ubi non et multa supersunt 46 et dominum fallunt et prosunt furibus. ergo 47 si res sola potest facere et servare beatum, 48 hoc primus repetas opus, hoc postremus omittas. 49 Si fortunatum species et gratia praestat, 50 mercemur servum, qui dictet nomina, laevum 51 qui fodicet latus et cogat trans pondera dextram 52 porrigere: “hic multum in Fabia valet, ille Velina; 53 cui libet hic fasces dabit eripietque curule 54 cui volet importunus ebur.” frater, pater adde: 55 ut cuique est aetas, ita quemque facetus adopta. 56 Si bene qui cenat bene vivit, lucet, eamus 57 quo ducit gula; piscemur, venemur, ut olim 58 Gargilius, qui mane plagas, venabula, servos 59 differtum transire forum populumque iubebat, 60 unus ut e multis populo spectante referret 61 emptum mulus aprum, crudi tumidique lavemur, 62 quid deceat, quid non, obliti, Caerite cera 63 digni, remigium vitiosum Ithacensis Ulixei, 64 cui potior patria fuit interdicta voluptas. 65 si, Mimnermus uti censet, sine amore iocisque 66 nil est iucundum, vivas in amore iocisque?. 67 Vive, vale! si quid novisti rectius istis, 68 candidus imperti; si nil, his utere mecum. === poem 7 === 1 Quinque dies tibi pollicitus me rure futurum, 2 Sextilem totum mendax desideror. atque 3 si me vivere vis sanum recteque valentem, 4 quam mihi das aegro, dabis aegrotare timenti, 5 Maecenas, veniam, dum ficus prima calorque 6 dissignatorem decorat lictoribus atris, 7 dum pueris omnis pater et matercula pallet, 8 officiosaque sedulitas et opella forensis 9 adducit febris et testamenta resignat. 10 quod si bruma nives Albanis illinet agris, 11 ad mare descendet vates tuus et sibi parcet 12 contractusque leget; te, dulcis amice, reviset 13 cum Zephyris, si concedes, et hirundine prima. 14 Non quo more piris vesci Calaber iubet hospes, 15 tu me fecisti locupletem. vescere, sodes. 16 iam satis est. at tu quantum vis tolle. benigne. 17 non invisa feres pueris munuscula parvis. 18 tam teneor dono, quam si dimittar onustus. 19 ut libet; haec porcis hodie comedenda relinques. 20 prodigus et stultus donat quae spernit et odit; 21 haec seges ingratos tulit et feret omnibus annis, 22 vir bonus et sapiens dignis ait esse paratus, 23 nec tamen ignorat quid distent aera lupinis. 24 dignum praestabo me etiam pro laude merentis. 25 quod si me noles usquam discedere, reddes 26 forte latus, nigros angusta fronte capillos, 27 reddes dulce loqui, reddes ridere decorum et 28 inter vina fugam Cinarae maerere protervae. 29 Forte per angustam tenuis volpecula rimam 30 repserat in cumeram frumenti, pastaque rursus 31 ire foras pleno tendebat corpore frustra; 32 cui mustela procul, si vis, ait, “effugere istinc, 33 macra cavum repetes artum, quem macra subisti.” 34 hac ego si compellor imagine, cuncta resigno; 35 nec somnum plebis laudo satur altilium nec 36 otia divitiis Arabum Uberrima muto. 37 saepe verecundum laudasti, rexque paterque 38 audisti coram nec verbo parcius absens: 39 inspice si possum donata reponere laetus. 40 haud male Telemachus, proles parientis Ulixei: 41 “non est aptus equis Ithace locus, ut neque planis 42 porrectus spatiis nec multae prodigus herbae: 43 Atride, magis apta tibi tua dona relinquam.” 44 parvum parva decent: mihi iam non regia Roma, 45 sed vacuum Tibur placet aut imbelle Tarentum. 46 Strenuus et fortis causisque Philippus agendis 47 clarus, ab officiis octavam circiter horam 48 dum redit atque Foro nimium distare Carinas 49 iam grandis natu queritur, conspexit, ut aiunt, 50 adrasum quendam vacua tonsoris in umbra 51 cultello proprios purgantem leniter unguis. 52 Demetri, (puer hic non laeve iussa Philippi 53 accipiebat) “abi, quaere et refer, unde domo, quis, 54 cuius fortunae, quo sit patre quove patrono.” 55 it, redit et narrat, Voltcium nomine Menam, 56 praeconem, tenui censu, sine crimine, notum 57 et properare loco et cessare et quaerere et uti, 58 gaudentem parvisque sodalibus et lare certo 59 et ludis et post decisa negotia Campo. 60 “scitari libet ex ipso quodcumque refers: dic 61 ad cenam veniat.” non sane credere Mena, 62 mirari secum tacitus, quid multa? benigne, 63 respondet. neget ille mihi? “negat improbus et te 64 neglegit aut horret.” Volteium mane Philippus 65 vilia vendentem tunicato scruta popello 66 occupat et salvere iubet prior, ille Philippo 67 excusare laborem et mercennaria vincla, 68 quod non mane domum venisset, denique quod non 69 providisset eum. “sic ignovisse putato 70 me tibi, si cenas hodie mecum.” ut libet. “ergo 71 post nonam venies: nunc i, rem strenuus auge.” 72 ut ventum ad cenam est, dicenda tacenda locutus 73 tandem dormitum dimittitur. Hic ubi saepe 74 occultum visus decurrere piscis ad hamum, 75 mane cliens et iam certus conviva, iubetur 76 rura suburbana indictis comes ire Latinis, 77 impositus mannis arvum caelumque Sabinum 78 non cessat laudare, videt ridetque Philippus, 79 et sibi dum requiem, dum risus undique quaerit, 80 dum septem donat sestertia, mutua septem 81 promittit, persuadet uti mercetur agellum. 82 mercatur. ne te longis ambagibus ultra 83 quam satis est morer, ex nitido fit rusticus atque 84 sulcos et vineta crepat mera, praeparat ulmos, 85 immoritur studiis et amore senescit habendi. 86 verum ubi oves furto, morbo periere capellae, 87 spem mentita seges, bos est enectus arando, 88 offensus damnis media de nocte caballum 89 arripit iratusque Philippi tendit ad aedis. 90 quem simul aspexit scabrum intonsumque Philippus, 91 durus, ait, “Voltei, nimis attentusque videris 92 esse mihi.” “pol, me miserum, patrone, vocares, 93 si velles,” inquit, “verum mihi ponere nomen. 94 quod te per Genium dextramque deosque Penatis 95 obsecro et obtestor, vitae me redde priori!” 96 Qui semel aspexit, quantum dimissa petitis 97 praestent, mature redeat repetatque relicta. 98 metiri se quemque suo modulo ae pede verum est. === poem 8 === 1 Celso gaudere et bene rem gerere Albinovano 2 Musa rogata refer, comiti scribaeque Neronis, 3 si quaeret quid agam, dic multa et pulchra minantem 4 vivere nec recte nec suaviter; haud quia grando 5 contuderit vitis oleamque momorderit aestus, 6 nec quia longinquis armentum aegrotet in agris; 7 sed quia mente minus validus quam corpore toto 8 nil audire velim, nil discere, quod levet aegrum; 9 fidis offendar medicis, irascar amicis, 10 cur me funesto properent arcere veterno; 11 quae nocuere sequar, fugiam quae profore credam; 12 Romae Tibur amem ventosus, Tibure Romam. 13 Post haec, ut valeat, quo pacto rem gerat et se, 14 ut placeat iuveni percontare utque cohorti, 15 si dicet, recte, primum gaudere, subinde 16 praeceptum auriculis hoc instillare memento: 17 ut tu fortunam, sic nos te, Celse, feremus. === poem 9 === 1 Septimius, Claudi, nimirum intellegit unus, 2 quanti me facias, nam cum rogat et prece cogit 3 scilicet ut tibi se laudare et tradere coner, 4 dignum mente domoque legentis honesta Neronis, 5 munere cum fungi propioris censet amici, 6 quid possim videt ac novit me valdius ipso. 7 multa quidem dixi cur excusatus abirem; 8 sed timui mea ne finxisse minora putarer, 9 dissimilator opis propriae, mihi commodus uni. 10 sic ego, maioris fugiens opprobria culpae, 11 frontis ad urbanae descendi praemia, quod si 12 depositum laudas ob amici iussa pudorem, 13 scribe tui gregis hunc et fortem crede bonumque. === poem 10 === 1 Urbis amatorem Fuscum salvere iubemus 2 ruris amatores, hac in re scilicet una 3 multum dissimiles, at cetera paene gemelli 4 fraternis animis (quidquid negat alter, et alter) 5 adnuimus pariter vetuli notique columbi. 6 Tu nidum servas; ego laudo ruris amoeni 7 rivos et musco circumlita saxa nemusque. 8 quid quaeris? vivo et regno, simul ista reliqui 9 quae vos ad caelum effertis rumore secundo, 10 utque sacerdotis fugitivus liba recuso; 11 pane egeo iam mellitis potiore placentis. 12 Vivere Naturae si convenienter oportet, 13 ponendaeque domo quaerenda est area primum, 14 novistine locum potiorem rure beato? 15 est ubi plus tepeant hiemes, ubi gratior aura 16 leniat et rabiem Canis et momenta Leonis, 17 cum semel accepit Solem furibundus acutum? 18 est ubi divellat somnos minus invida Cura? 19 deterius Libycis olet aut nitet herba lapillis? 20 purior in vicis aqua tendit rumpere plumbum, 21 quam quae per pronum trepidat cum murmure rivum? 22 nempe inter varias nutritur silva columnas, 23 laudaturque domus longos quae prospicit agros. 24 Naturam expelles furca, tamen usque recurret, 25 et mala perrumpet furtim fastidia victrix. 26 Non, qui Sidonio contendere callidus ostro 27 nescit Aquinatem potantia vellera fucum, 28 certius accipiet damnum propiusve medullis, 29 quam qui non poterit vero distinguere falsum, 30 quem res plus nimio delectavere secundae, 31 mutatae quatient. si quid mirabere, pones 32 invitus, fuge magna: Meet sub paupere tecto 33 reges et regum vita praecurrere amicos. 34 Cervus equum pugna melior communibus herbis 35 pellebat, donec minor in certamine longo 36 imploravit opes hominis frenum que recepit; 37 sed postquam victor violens discessit ab hoste, 38 non equitem dorso, non frenum depulit ore. 39 sic qui pauperiem veritus potiore metallis 40 libertate caret, dominum vehet improbus atque 41 serviet aeternum, quia parvo nesciet uti. 42 cui non conveniet sua res, ut calceus olim, 43 si pede maior erit, subvertet, si minor, uret. 44 Laetus sorte tua vives sapienter, Aristi, 45 nec me dimittes incastigatum, ubi plura 46 cogere quam satis est ac non cessare videbor, 47 imperat aut servit collecta pecunia cuique, 48 tortum digna sequi potius quam ducere funem. 49 Haec tibi dictabam post fanum putre Vacunae, 50 excepto quod non simul esses, cetera laetus. === poem 11 === 1 Quid tibi visa Chios, Bullati, notaque Lesbos, 2 quid concinna Samos, quid Croesi regia Sardis, 3 Zmyrna quid et Colophon? maiora minorave fama, 4 cunctane prae Campo et Tiberino flumine sordent? 5 an venit in votum Attalicis ex urbibus una, 6 an Lebedum laudas odio maris atque viarum? 7 scis Lebedus quid sit: Gabiis desertior atque 8 Fidenis vicus; tamen illic vivere vellem, 9 oblitusque meorum, obliviscendus et illis, 10 Neptunum procul e terra spectare furentem. 11 Sed neque qui Capua Romam petit, imbre lutoque 12 aspersus, volet in caupona vivere; nec qui 13 frigus collegit, furnos et balnea laudat 14 ut fortunatam plene praestantia vitam; 15 nec si te validus iactaverit Auster in alto, 16 idcirco navem trans Aegaeum mare vendas. 17 Incolumi Rhodos et Mytilene pulchra facit quod 18 paenula solstitio, campestre nivalibus auris, 19 per brumam Tiberis, Sextili mense caminus. 20 dum licet ac voltum servat Fortuna benignum, 21 Romae laudetur Samos et Chios et Rhodos absens, 22 tu quamcumque deus tibi fortunaverit horam 23 grata sume manu, neu dulcia differ in annum; 24 ut quocumque loco fueris vixisse libenter 25 te dicas, nam si ratio et prudentia curas, 26 non locus effusi late maris arbiter aufert, 27 caelum, non animum, mutant, qui trans mare currunt, 28 strenua nos exercet inertia: navibus atque 29 quadrigis petimus bene vivere, quod petis hic est, 30 est Ulubris, animus si te non deficit aequus. === poem 12 === 1 Fructibus Agrippae Siculis, quos colligis, Ieci, 2 si recte frueris, non est ut copia maior 3 ab Iove donari possit tibi. tolle querellas: 4 pauper enim non est, cui rerum suppetit usus, 5 si ventri bene, si lateri est pedibusque tuis, nil 6 divitiae poterunt regales addere maius. 7 si forte in medio positorum abstemius herbis 8 vivis et urtica, sic vives protinus, ut te 9 confestim liquidus Fortunae rivus inauret, 10 vel quia naturam mutare pecunia nescit, 11 vel quia cuncta putas una virtute minora. 12 Miramur, si Democriti pecus edit agellos 13 cultaque, dum peregre est animus sine corpore velox; 14 cum tu inter scabiem tantam et contagia lucri 15 nil parvum sapias et adhuc sublimia cures: 16 quae mare compescant causae, quid temperet annum, 17 stellae sponte sua iussaene vagentur et errent, 18 quid premat obscurum lunae, quid proferat orbem, 19 quid velit et possit rerum concordia discors, 20 Empedocles an Stertinium deliret acumen. 21 Verum seu piscis seu porrum et caepe trucidas, 22 utere Pompeio Grospho et, si quid petet, ultro 23 defer; nil Grosphus nisi verum orabit et aequum, 24 vilis amicorum est annona, bonis ubi quid deest. 25 Ne tamen ignores, quo sit Romana loco res, 26 Cantaber Agrippae, Claudi virtute Neronis 27 Armenius cecidit; ius imperiumque Phraates 28 Caesaris accepit genibus minor; aurea fruges 29 Italiae pleno defudit Copia cornu. === poem 13 === 1 Ut proficiscentem docui te saepe diuque, 2 Augusto reddes signata volumina, Vini, 3 si validus, si laetus erit, si denique poscet; 4 ne studio nostri pecces odiumque libellis 5 sedulus importes opera vehemente minister. 6 si te forte meae gravis uret sarcina chartae, 7 abicito potius, quam quo perferre iuberis 8 clitellas ferus impingas, Asinaeque paternum 9 cognomen vertas in risum et fabula fias. 10 Viribus uteris per divos, flumina, lamas. 11 victor propositi simul ac perveneris illuc, 12 sic positum servabis onus, ne forte sub ala 13 fasciculum portes librorum ut rusticus agnum, 14 ut vinosa glomus furtivae Pyrria lanae, 15 ut cum pilleolo soleas conviva tribulis. 16 neu volgo narres te sudavisse ferendo 17 carmina, quae possint oculos aurisque morari 18 Caesaris, oratus multa prece, nitere porro, 19 vade; vale; cave ne titubes mandataque frangas. === poem 14 === 1 Vilice silvarum et milli me reddentis agelli, 2 quem tu fastidis, habitatum quinque focis et 3 quinque bonos solitum Variam dimittere patres, 4 certemus, spinas animone ego fortius an tu 5 evellas agro, et melior sit Horatius an res. 6 Me quamvis Lamiae pietas et cura moratur, 7 fratrem maerentis, rapto de fratre dolentis 8 insolabiliter, tamen istuc mens animusque 9 fert et amat spatiis obstantia rumpere claustra, 10 rure ego viventem, tu dicis in urbe beatum. 11 cui placet alterius, sua nimirum est odio sors. 12 stultus uterque locum immeritum causatur inique: 13 in culpa est animus, qui se non effugit umquam. 14 Tu mediastinus tacita prece rura petebas, 15 nunc urbem et ludos et balnea vilicus optas: 16 me constare mihi scis et discedere tristem 17 quandocumque trahunt invisa negotia Romam, 18 non eadem miramur; eo disconvenit inter 19 meque et te. nam quae deserta et inhospita tesqua 20 credis, amoena vocat mecum qui sentit, et odit 21 quae tu pulchra putas, fornix tibi et uncta popina 22 incutiunt urbis desiderium, video, et quod 23 angulus iste feret piper et tus ocius uva, 24 nec vicina subest vinum praebere taberna 25 quae possit tibi, nec meretrix tibicina, cuius 26 ad strepitum salias terrae gravis; et tamen urges 27 iampridem non tacta ligonibus arva bovemque 28 disiunctum curas et strictis frondibus exples; 29 addit opus pigro rivus, si decidit imber, 30 multa mole docendus aprico parcere prato. 31 Nunc age, quid nostrum concentum dividat audi. 32 quem tenues decuere togae nitidique capilli, 33 quem scis immunem Cinarae placuisse rapaci, 34 quem bibulum liquidi media de luce Falerni, 35 cena brevis iuvat et prope rivum somnus in herba; 36 nec lusisse pudet, sed non incidere ludum, 37 non istic obliquo oculo mea commoda quisquam 38 limat, non odio obscuro morsuque venenat: 39 rident vicini glaebas et saxa moventem. 40 cum servis urbana diaria rodere mavis; 41 horum tu in numerum voto ruis: invidet usum 42 lignorum et pecoris tibi calo argutus et horti, 43 optat ephippia bos, piger optat arare caballus. 44 quam scit uterque libens censebo exerceat artem. === poem 15 === 1 Quae sit hiems Veliae, quod caelum, Vala, Salerni, 2 quorum hominum regio et qualis via (nam mihi Baias 3 Musa supervacuas Antonius, et tamen illis 4 me facit invisum, gelida cum perluor unda 5 per medium frigus, sane murteta relinqui 6 dictaque cessantem nervis elidere morbum 7 sulfura contemni vicus gemit, invidus aegris, 8 qui caput et stomachum supponere fontibus audent 9 Clusinis Gabiosque petunt et frigida rura. 10 mutandus locus est et deversoria nota 11 praeteragendus equus, “quo tendis? non mihi Cumas 12 est iter aut Baias,” laeva stomachosus habena 13 dicet eques; sed equi frenato est auris in ore); 14 maior utrum populum frumenti copia pascat; 15 collectosne bibant imbres puteosne perennis 16 iugis aquae (nam vina nihil moror illius orae: 17 rure meo possum quidvis perferre patique; 18 ad mare cum veni, generosum et lene requiro, 19 quod curas abigat, quod cum spe divite manet 20 in venas animumque meum, quod verba ministret, 21 quod me Lucanae iuvenem commendet amicae); 22 tractus uter pluris lepores, uter educet apros; 23 utra magis piscis et echinos aequora celent, 24 pinguis ut inde domum possim Phaeaxque reverti, 25 scribere te nobis, tibi nos accredere par est. 26 Maenius, ut rebus maternis atque paternis 27 fortiter absumptis urbanus coepit haberi 28 scurra vagus, non qui certum praesepe teneret, 29 impransus non qui civem dinosceret hoste, 30 quaelibet in quemvis opprobria fingere saevus, 31 pernicies et tempestas barathrumque macelli, 32 quidquid quaesierat, ventri donabat avaro. 33 hic ubi nequitiae fautoribus et timidis nil 34 aut paulum abstulerat, patinas cenabat omasi, 35 vilis et agninae, tribus ursis quod satis esset; 36 scilicet ut ventres lamna candente nepotum 37 diceret urendos correctus Bestius. idem, 38 quidquid erat nactus praedae maioris, ubi omne 39 verterat in fumum et cinerem, non hercule miror, 40 aiebat, “si qui comedunt bona, cum sit obeso 41 nil melius turdo, nil vulva pulchrius ampla.” 42 Nimirum hic ego sum. nam tuta et parvola laudo, 43 cum res deficiunt, satis inter vilia fortis : 44 verum ubi quid melius contingit et unctius, idem 45 vos sapere et solos aio bene vivere, quorum 46 conspicitur nitidis fundata pecunia villis. === poem 16 === 1 Ne perconteris, fundus meus, optime Quincti, 2 arvo pascat erum an bacis opulentet olivae, 3 pomisne an pratis an amicta vitibus ulmo, 4 scribetur tibi forma loquaciter et situs agri. 5 Continui montes, ni dissocientur opaca 6 valle, sed ut veniens dextrum latus aspiciat sol, 7 laevum discedens curru fugiente vaporet. 8 temperiem laudes, quid si rubicunda benigni 9 corna vepres et pruna ferant? si quercus et ilex 10 multa fruge pecus, multa dominum iuvet umbra? 11 dicas adductum propius frondere Tarentum, 12 fons etiam rivo dare nomen idoneus, ut nec 13 frigidior Thracam nec purior ambiat Hebrus, 14 infirmo capiti fluit utilis, utilis alvo. 15 hae latebrae dulces, etiam, si credis, amoenae, 16 incolumem tibi me praestant Septembribus horis. 17 Tu recte vivis, si curas esse quod audis, 18 iactamus iam pridem omnis te Roma beatum; 19 sed vereor ne cui de te plus quam tibi credas, 20 neve putes alium sapiente bonoque beatum, 21 neu, si te populus sanum recteque valentem 22 dictitet, occultam febrem sub tempus edendi 23 dissimules, donec manibus tremor incidat unctis. 24 stultorum incurata pudor malus ulcera celat. 25 Si quis bella tibi terra pugnata marique 26 dicat et his verbis vacuas permulceat auris: 27 “tene magis salvum populus velit an populum tu, 28 servet in ambiguo, qui consulit et tibi et urbi, 29 Iuppiter,” Augusti laudes agnoscere possis: 30 cum pateris sapiens emendatusque vocari, 31 respondesne tuo, dic sodes, nomine? “nempe 32 vir bonus et prudens dici delector ego ac tu.” 33 qui dedit hoc hodie, cras, si volet, auferet, ut si 34 detulerit fasces indigno, detrahet idem. 35 pone, meum est inquit: pono tristisque recedo. 36 idem si clamet furem, neget esse pudicum, 37 contendat laqueo collum pressisse paternum, 38 mordear opprobriis falsis mutemque colores? 39 falsus honor iuvat et mendax infamia terret 40 quem nisi mendosum et medicandum ? Vir bonus est quis? 41 “qui consulta patrum, qui leges imaque servat, 42 quo multae magnaeque secantur iudice lites, 43 quo res sponsore et quo causae teste tenentur.” 44 sed videt hunc omnis domus et vicinia tota 45 introrsum turpem, speciosum pelle decora. 46 nec furtum feci nec fugi, si mihi dicat 47 servus, habes pretium, loris non ureris, aio. 48 non hominem occidi: non pasces in cruce corvos. 49 sum bonus et frugi : renuit negitatque Sabellus. 50 cautus enim metuit foveam lupus accipiterque 51 suspectos laqueos et opertum miluus hamum, 52 oderunt peccare boni virtutis amore, 53 tu nihil admittes in te formidine poenae: 54 sit spes fallendi, miscebis sacra profanis. 55 nam de mille fabae modiis cum surripis unum, 56 damnum est, non facinus, mihi pacto lenius isto. 57 vir bonus, omne forum quem spectat et omne tribunal, 58 quandocumque deos vel porco vel bove placat, 59 Line pater! clare, clare cum dixit, Apollo! 60 labra movet metuens audiri: “pulchra Laverna, 61 da mihi fallere, da iusto sanctoque videri, 62 noctem peccatis et fraudibus obice nubem.” 63 Qui melior servo, qui liberior sit avarus, 64 in triviis fixum cum se demittit ob assem, 65 non video; nam qui cupiet, metuet quoque; porro, 66 qui metuens vivet, liber mihi non erit umquam, 67 perdidit arma, locum Virtutis deseruit, qui 68 semper in augenda festinat et obruitur re. 69 vendere cum possis captivum, occidere noli; 70 serviet utiliter; sine pascat durus aretque, 71 naviget ac mediis hiemet mercator in undis, 72 annonae prosit, portet frumenta penusque. 73 Vir bonus et sapiens audebit dicere: “Pentheu, 74 rector Thebarum, quid me perferre patique 75 indignum coges?” Adimam bona. “Nempe pecus, rem, 76 lectos, argentum: tollas licet.” “In manicis ot 77 compedibus saevo te sub custode tenebo.” 78 Ipse deus, simul atque volam, me solvet. opinor, 79 hoc sentit moriar. mors ultima linea rerum est. === poem 17 === 1 Quamvis, Scaeva, satis per te tibi consulis et scis, 2 quo tandem pacto deceat maioribus uti, 3 disce, docendus adhuc quae censet amiculus, ut si 4 caecus iter monstrare velit; tamen aspice si quid 5 et nos, quod cures proprium fecisse, loquantur. 6 Si te grata quies et primam somnus in horam 7 delectat, si te pulvis strepitusque rotarum, 8 si laedit caupona, Ferentinum ire iubebo, 9 nam neque divitibus contingunt gaudia solis, 10 nec vixit male, qui natus moriensque fefellit. 11 si prodesse tuis pauloque benignius ipsum 12 te tractare voles, accedes siccus ad unctum. 13 “Si pranderet holus patienter, regibus uti 14 nollet Aristippus.” “si sciret regibus uti, 15 fastidiret holus qui me notat.” utrius horum 16 verba probes et facta doce, vel iunior audi 17 cur sit Aristippi potior sententia, namque 18 mordacem Cynicum sic eludebat, ut aiunt: 19 “scurror ego ipse mihi, populo tu; rectius hoc et 20 splendidius multo est. equus ut me portet, alat rex, 21 officium facio; tu poscis vilia, verum 22 dante minor, quamvis fers te nullius egentem.” 23 omnis Aristippum decuit color et status et res, 24 temptantem maiora, fere praesentibus aequum, 25 contra, quem duplici panno patientia velat, 26 mirabor, vitae via si conversa decebit. 27 alter purpureum non exspectabit amictum, 28 quidlibet indutus celeberrima per loca vadet, 29 personamque feret non inconcinnus utramque; 30 alter Mileti textam cane peius et angui 31 vitabit chlamydem, morietur frigore, si non 32 rettuleris pannum. refer et sine vivat ineptus. 33 Res gerere et captos ostendere civibus hostis 34 attingit solium Iovis et caelestia temptat: 35 principibus placuisse viris non ultima laus est. 36 non cuivis homini contingit adire Corinthum. 37 sedit qui timuit ne non succederet. “Esto. 38 quid, qui pervenit, fecitne viriliter?” atqui 39 hic est aut nusquam, quod quaerimus, hic onus horret, 40 ut parvis animis et parvo corpore maius; 41 hic subit et perfert, aut virtus nomen inane est, 42 aut decus et pretium recte petit experiens vir. 43 Coram rege sua de paupertate tacentes 44 plus poscente ferent : distat, sumasne pudenter 45 an rapias; atqui rerum caput hoc erat, hic fons. 46 “indotata mihi soror est, paupercula mater, 47 et fundus nec vendibilis nec pascere firmus,” 48 qui dicit, clamat, victum date! succinit alter, 49 et mihi! dividuo findetur munere quadra, 50 sed tacitus pasci si posset corvus, haberet 51 plus dapis et rixae multo minus invidiaeque. 52 Brundisium comes aut Surrentum ductus amoenum 53 qui queritur salebras et acerbum frigus et imbres, 54 aut cistam effractam et subducta viatica plorat, 55 nota refert meretricis acumina, saepe catellam, 56 saepe periscelidem raptam sibi flentis, uti mox 57 nulla fides damnis verisque doloribus adsit, 58 nec semel irrisus triviis attollere curat 59 fracto crure planum, licet illi plurima manet 60 lacrima, per sanctum iuratus dicat Osirim: 61 credite, non ludo; crudeles, tollite claudum! 62 quaere peregrinum, vicinia rauca reclamat. === poem 18 === 1 Si bene te novi, metues, liberrime Lolli, 2 scurrantis speciem praebere, professus amicum 3 ut matrona meretrici dispar erit atque 4 discolor, infido scurrae distabit amicus, 5 est huic diversum vitio vitium prope maius, 6 asperitas agrestis et inconcinna gravisque, 7 quae se commendat tonsa cute, dentibus atris, 8 dum volt libertas dici mera veraque virtus, 9 virtus est medium vitiorum et utrimque reductum. 10 alter in obsequium plus aequo pronus et imi 11 derisor lecti sic nutum divitis horret, 12 sic iterat voces et verba cadentia tollit, 13 ut puerum saevo credas dictata magistro 14 reddere vel partis mimum tractare secundas. 15 alter rixatur de lana saepe caprina, 16 propugnat nugis armatus: “scilicet, ut non 17 sit mihi prima fides, et vere quod placet ut non 18 acriter elatrem! pretium aetas altera sordet.” 19 ambigitur quid enim? Castor sciat an Dolichos plus; 20 Brundisium Minuci melius via ducat an Appi. 21 Quem damnosa Venus, quem praeceps alea nudat, 22 gloria quem supra vires et vestit et unguit, 23 quem tenet argenti sitis importuna famesque, 24 quem paupertatis pudor et fuga, dives amicus, 25 saepe decem vitiis instructior, odit et horret, 26 aut, si non odit, regit ac veluti pia mater 27 plus quam se sapere et virtutibus esse priorem 28 volt et ait prope vera: “meae (contendere noli) 29 stultitiam patiuntur opes; tibi parvola res est. 30 arta decet sanum comitem toga; desine mecum 31 certare.” Eutrapelus, cuicumque nocere volebat, 32 vestimenta dabat pretiosa: “beatus enim iam 33 cum pulchris tunicis sumet nova consilia et spes, 34 dormiet in lucem, scorto postponet honestum 35 officium, nummos alienos pascet, ad imum 36 Thraex erit aut holitoris aget mercede caballum.” 37 Arcanum neque tu scrutaberis illius umquam, 38 commissumque teges et vino tortus et ira. 39 nec tua laudabis studia aut aliena reprendes, 40 nec, cum venari volet ille, poemata panges. 41 gratia sic fratrum geminorum, Amphionis atque 42 Zethi, dissiluit, donec suspecta severo 43 conticuit lyra. fraternis cessisse putatur 44 moribus Amphion: tu cede potentis amici 45 lenibus imperiis, quotiensque educet in agros 46 Aetolis onerata plagis iumenta canesque, 47 surge et inhumanae senium depone Camenae, 48 cenes ut pariter pulmenta laboribus empta: 49 Romanis sollemne viris opus, utile famae 50 vitaeque et membris; praesertim cum valeas et 51 vel cursu superare canem vel viribus aprum 52 possis, adde virilia quod speciosius arma 53 non est qui tractet; scis, quo clamore coronae 54 proelia sustineas campestria; denique saevam 55 militiam puer et Cantabrica bella tulisti 56 sub duce qui templis Parthorum signa refigit 57 nunc et, si quid abest. Italis adiudicat armis. 58 Ac ne te retrahas et inexcusabilis absis, 59 quamvis nil extra numerum fecisse modumque 60 curas, interdum nugaris rure paterno: 61 partitur lintres exercitus, Actia pugna 62 te duce per pueros hostili more refertur; 63 adversarius est frater, lacus Hadria, donec 64 alterutrum velox Victoria fronde coronet, 65 consentire suis studiis qui crediderit te, 66 fautor utroque tuum laudabit pollice ludum. 67 Protinus ut moneam (si quid monitoris eges tu) 68 quid de quoque viro et cui dicas, saepe videto, 69 percontatorem fugito: nam garrulus idem est, 70 nec retinent patulae commissa fideliter aures, 71 et semel emissum volat irrevocabile verbum, 72 non ancilla tuum iecur ulceret ulla puerve 73 intra marmoreum venerandi limen amici, 74 ne dominus pueri pulchri caraeve puellae 75 munere te parvo beet aut incommodus angat. 76 qualem commendes, etiam atque etiam aspice, ne mox 77 incutiant aliena tibi peccata pudorem, 78 fallimur et quondam non dignum tradimus: ergo 79 quem sua culpa premet, deceptus omitte tueri, 80 ut penitus notum, si temptent crimina, serves 81 tuterisque tuo fidentem praesidio: qui 82 dente Theonino cum circumroditur, ecquid 83 ad te post paulo ventura pericula sentis? 84 nam tua res agitur, paries cum proximus ardet, 85 et neglecta solent incendia sumere vires. 86 Dulcis inexpertis cultura potentis amici: 87 expertus metuit. tu, dum tua navis in alto est, 88 hoc age, ne mutata retrorsum te ferat aura. 89 oderunt hilarem tristes tristemque iocosi, 90 sedatum celeres, agilem navumque remissi; 91 potores bibuli media de nocte Falerni 92 oderunt porrecta negantem pocula, quamvis 93 nocturnos iures te formidare tepores. 94 deme supercilio nubem: plerumque modestus 95 occupat obscuri speciem, taciturnus acerbi. 96 Inter cuncta leges et percontabere doctos, 97 qua ratione queas traducere leniter aevum, 98 num te semper inops agitet vexetque cupido, 99 num pavor et rerum mediocriter utilium spes, 100 virtutem doctrina paret Naturane donet, 101 quid minuat curas, quid te tibi reddat amicum, 102 quid pure tranquillet, honos an dulce lucellum, 103 an secretum iter et fallentis semita vitae. 104 Me quotiens reficit gelidus Digentia rivus, 105 quem Mandela bibit, rugosus frigore pagus, 106 quid sentire putas? quid credis, amice, precari? 107 sit mihi quod nunc est, etiam minus, et mihi vivam 108 quod superest aevi, si quid superesse volunt di; 109 sit bona librorum et provisae frugis in annum 110 copia, neu fluitem dubiae spe pendulus horae. 111 Sed satis est orare Iovem, qui ponit et aufert, 112 det vitam, det opes; aequum mi animum ipse parabo. === poem 19 === 1 Prisco si credis, Maecenas docte, Cratino, 2 nulla placere diu nec vivere carmina possunt, 3 quae scribuntur aquae potoribus. ut male sanos 4 adscripsit Liber Satyris Faunisque poetas, 5 vina fere dulces oluerunt mane Camenae. 6 laudibus arguitur vini vinosus Homerus; 7 Ennius ipse pater numquam nisi potus ad arma 8 prosiluit dicenda. “Forum Putealque Libonis 9 mandabo siccis, adimam cantare severis :” 10 hoc simul edixi, non cessavere poetae 11 nocturno certare mero, putere diurno, 12 quid? si quis voltu torvo ferus et pede nudo 13 exiguaeque togae simulet textore Catonem, 14 virtutemne repraesentet moresque Catonis? 15 rupit Iarbitam Timagenis aemula lingua, 16 dum studet urbanus tenditque disertus haberi. 17 decipit exemplar vitiis imitabile: quod si 18 pallorem casu, biberent exsangue cuminum. 19 o imitatores, servum pecus, ut mihi saepe 20 bilem, saepe iocum vestri movere tumultus! 21 Libera per vacuum posui vestigia princeps, 22 non aliena meo pressi pede. qui sibi fidet, 23 dux reget examen. Parios ego primus iambos 24 ostendi Latio, numeros animosque secutus 25 Archilochi, non res et agentia verba Lycamben. 26 ac ne me foliis ideo brevi oribus ornes, 27 quod timui mutare modos et carminis artem, 28 temperat Archilochi Musam pede mascula Sappho, 29 temperat Alcaeus, sed rebus et ordine dispar, 30 nec socerum quaerit, quem versibus oblinat atris, 31 nec sponsae laqueum famoso carmine nectit, 32 hunc ego, non alio dictum prius ore, Latinus 33 volgavi fidicen. iuvat immemorata ferentem 34 ingenuis oculisque legi manibusque teneri. 35 Scire velis, mea cur ingratus opuscula lector 36 laudet ametque domi, premat extra limen iniquus: 37 non ego ventosae plebis suffragia venor 38 impensis cenarum et tritae munere vestis; 39 non ego, nobilium scriptorum auditor et ultor, 40 grammaticas ambire tribus et pulpita dignor. 41 hinc illae lacrimae. “spissis indigna theatris 42 scripta pudet recitare et nugis addere pondus,” 43 si dixi, rides, ait, “et Iovis auribus ista 44 servas: fidis enim manare poetica mella 45 te solum, tibi pulcher.” ad haec ego naribus uti 46 formido et, luctantis acuto ne secer ungui, 47 displicet iste locus, clamo et diludia posco, 48 ludus enim genuit trepidum certamen et iram, 49 ira truces inimicitias et funebre bellum. === poem 20 === 1 Vertumnum Ianumque, liber, spectare videris, 2 scilicet ut prostes Sosiorum pumice mundus. 3 odisti clavis et grata sigilla pudico; 4 paucis ostendi gemis et communia laudas, 5 non ita nutritus, fuge quo descendere gestis. 6 non erit emisso reditus tibi. “quid miser egi? 7 quid volui?” dices, ubi quis te laeserit, et scis 8 in breve te cogi, cum plenus languet amator. 9 Quod si non odio peccantis desipit augur, 10 carus eris Romae, donec te deserat aetas; 11 contrectatus ubi manibus sordeseere volgi 12 coeperis, aut tineas pasees taciturnus inertis 13 aut fugies Uticam aut vinctus mitteris Ilerdam. 14 ridebit monitor non exauditus, ut ille 15 qui male parentem in rupes protrusit asellum 16 iratus: quis enim invitum servare laboret? 17 hoc quoque te manet, ut pueros elementa docentem 18 occupet extremis in vicis balba senectus. 19 Cum tibi sol tepidus pluris admoverit auris, 20 me libertino natum patre et in tenui re 21 maiores pinnas nido extendisse loqueris, 22 ut quantum generi demas virtutibus addas; 23 me primis urbis belli placuisse domique, 24 corporis exigui, praecanum. solibus aptum, 25 irasci celerem, tamen ut placabilis essem. 26 forte meum si quis te percontabitur aevum, 27 me quater undenos sciat implevisse Decembris, 28 collegam Lepidum quo duxit Lollius anno. === book 2 === === poem 1 === 1 Cum tot sustineas et tanta negotia solus, 2 res Italas armis tuteris, moribus ornes, 3 legibus emendes, in publica commoda peccem, 4 si longo sermone morer tua tempora, Caesar. 5 Romulus et Liber pater et cum Castore Pollux, 6 post ingentia facta deorum in templa recepti, 7 dum terras hominumque colunt genus, aspera bella 8 componunt, agros assignant, oppida condunt, 9 ploravere suis non respondere favorem 10 speratum meritis, diram qui contudit hydram 11 notaque fatali portenta labore subegit, 12 comperit invidiam supremo fine domari, 13 urit enim fulgore suo, qui praegravat artis 14 infra se positas; exstinctus amabitur idem. 15 praesenti tibi maturos largimur honores, 16 iurandasque tuum per numen ponimus aras, 17 nil oriturum alias, nil ortum tale fatentes. 18 Sed tuus hic populus sapiens et iustus in uno, 19 te nostris ducibus, te Grais anteferendo, 20 cetera nequaquam simili ratione modoque 21 aestimat et, nisi quae terris semota suisque 22 temporibus defuncta videt, fastidit et odit; 23 sic fautor veterum, ut tabulas peccare vetantis, 24 quas bis quinque viri sanxerunt, foedera regum 25 vel Gabiis vel cum rigidis aequata Sabinis, 26 pontificum libros, annosa volumina vatum 27 dictitet Albano Musas in monte locutas. 28 Si, quia Graiorum sunt antiquissima quaeque 29 scripta vel optima, Romani pensantur eadem 30 scriptores trutina, non est quod multa loquamur: 31 nil intra est olea, nil extra est in nuce duri; 32 venimus ad summum fortunae, pingimus atque 33 psallimus et luctamur Achivis doctius unctis. 34 Si meliora dies, ut vina, poemata reddit, 35 scire velim, chartis pretium quotus arroget annus. 36 scriptor abhinc annos centum qui decidit, inter 37 perfectos veteresque referri debet an inter 38 vilis atque novos? excludat iurgia finis. 39 est vetus atque probus, centum qui perficit annos. 40 quid, qui deperiit minor uno mense vel anno, 41 inter quos referendus erit? veteresne poetas, 42 an quos et praesens et postera respuat aetas? 43 “iste quidem veteres inter ponetur honeste, 44 qui vel mense brevi vel toto est iunior anno.” 45 utor permisso, caudaeque pilos ut equinae 46 paulatim vello et demo unum, demo etiam unum, 47 dum cadat elusus ratione ruentis acervi, 48 qui redit in fastos et virtutem aestimat annis 49 miraturque nihil nisi quod Libitina sacravit. 50 Ennius et sapiens et fortis et alter Homerus, 51 ut critici dicunt, leviter curare videtur, 52 quo promissa cadant et somnia Pythagorea. 53 Naevius in manibus non est et mentibus haeret 54 paene recens? adeo sanctum est vetus omne poema, 55 ambigitur quotiens, uter utro sit prior, aufert 56 Pacuvius docti famam senis, Accius alti, 57 dicitur Afrani toga convenisse Menandro, 58 Plautus ad exemplar Siculi properare Epicharmi, 59 vincere Caecilius gravitate, Terentius arte. 60 hos ediscit et hos arto stipata theatro 61 spectat Roma potens; habet hos numeratque poetas 62 ad nostrum tempus Livi scriptoris ab aevo. 63 Interdum volgus rectum videt, est ubi peccat, 64 si veteres ita miratur laudatque poetas, 65 ut nihil anteferat, nihil illis comparet, errat. 66 si quaedam nimis antique, si pleraque dure 67 dicere credit eos, ignave multa fatetur, 68 et sapit et mecum facit et Iove iudicat aequo, 69 non equidem insector delendave carmina Livi 70 esse reor, memini quae plagosum mihi parvo 71 Orbilium dictare; sed emendata videri 72 pulchraque et exactis minimum distantia miror, 73 inter quae verbum emicuit si forte decorum, et 74 si versus paulo concinnior unus et alter, 75 iniuste totum ducit venditque poema. 76 Indignor quicquam reprehendi, non quia crasse 77 compositum illepideve putetur, sed quia nuper, 78 nec veniam antiquis, sed honorem et praemia posci, 79 recte necne crocum floresque perambulet Attae 80 fabula si dubitem, clament periisse pudorem 81 cuncti paene patres, ea cum reprehendere coner, 82 quae gravis Aesopus, quae doctus Roscius egit; 83 vel quia nil rectum, nisi quod placuit sibi, ducunt, 84 vel quia turpe putant parere minoribus, et quae 85 imberbes didicere senes perdenda fateri. 86 iam Saliare Numae carmen qui laudat et illud, 87 quod mecum ignorat, solus volt scire videri, 88 ingeniis non ille favet plauditque sepultis, 89 nostra sed impugnat, nos nostraque lividus odit. 90 Quod si tam Graecis novitas invisa fuisset 91 quam nobis, quid nunc esset vetus? aut quid haberet 92 quod legeret tereretque viritim publicus usus? 93 Ut primum positis nugari Graecia bellis 94 coepit et in vitium fortuna labier aequa, 95 nunc athletarum studiis, nunc arsit equorum, 96 marmoris aut eboris fabros aut aeris amavit, 97 suspendit picta voltum mentemque tabella, 98 nunc tibicinibus, nunc est gavisa tragoedis; 99 sub nutrice puella velut si luderet infans, 100 quod cupide petiit, mature plena reliquit. 101 quid placet aut odio est, quod non mutabile credas? 102 hoc paces habuere bonae ventique secundi. 103 Romae dulce diu fuit et sollemne reclusa 104 mane domo vigilare, clienti promere iura, 105 cautos nominibus rectis expendere nummos, 106 maiores audire, minori dicere, per quae 107 crescere res posset, minui damnosa libido. 108 mutavit mentem populus levis et calet uno 109 scribendi studio; pueri patresque severi 110 fronde comas vincti cenant et carmina dictant. 111 ipse ego, qui nullos me adfirmo scribere versus, 112 invenior Parthis mendacior, et prius orto 113 sole vigil calamum et chartas et scrinia posco, 114 navem agere ignarus navis timet; habrotonum aegro 115 non audet nisi qui didicit dare; quod medicorum est 116 promittunt medici ; tractant fabrilia fabri: 117 scribimus indocti doctique poemata passim. 118 Hic error tamen et levis haec insania quantas 119 virtutes habeat, sic collige, vatis avarus 120 non temere est animus; versus amat, hocstudet unum; 121 detrimenta, fugas servorum, incendia ridet; 122 non fraudem socio puerove incogitat ullam 123 pupillo; vivit siliquis et pane secundo; 124 militiae quamquam piger et malus, utilis urbi, 125 si das hoc, parvis quoque rebus magna iuvari. 126 os tenerum pueri balbumque poeta figurat, 127 torquet ab obscenis iam nunc sermonibus aurem, 128 mox etiam pectus praeceptis format amicis, 129 asperitatis et invidiae corrector et irae, 130 recte facta refert, orientia tempora notis 131 instruit exemplis, inopem solatur et aegrum, 132 castis cum pueris ignara puella mariti 133 disceret unde preces, vatem ni Musa dedisset? 134 poscit opem chorus et praesentia numina sentit, 135 caelestis implorat aquas docta prece blandus, 136 avertit morbos, metuenda pericula pellit, 137 impetrat et pacem et locupletem frugibus annum, 138 carmine di superi placantur, carmine Manes. 139 Agricolae prisci, fortes parvoque beati, 140 condita post frumenta levantes tempore festo 141 corpus et ipsum animum spe finis dura ferentem, 142 cum sociis operum et pueris et coniuge fida. 143 Tellurem porco, Silvanum lacte piabant, 144 floribus et vino Genium memorem brevis aevi, 145 Fescennina per hunc inventa licentia morem 146 versibus alternis opprobria rustica fudit, 147 libertasque recurrentis accepta per annos 148 lusit amabiliter, donec iam saevus apertam 149 in rabiem coepit verti iocus et per honestas 150 ire domos impune minax, doluere cruento 151 dente lacessiti; fuit intactis quoque cura 152 condicione super communi; quin etiam lex 153 poenaque lata, malo quae nollet carmine quemquam 154 describi: vertere modum, formidine fustis 155 ad bene dicendum delectandumque redacti. 156 Graecia capta ferum victorem cepit et artis 157 intulit agresti Latio, sic horridus ille 158 defluxit numerus Saturnius, et grave virus 159 munditiae pepulere ; sed in longum tamen aevum 160 manserunt hodieque manent vestigia ruris. 161 serus enim Graecis admovit acumina chartis 162 et post Punica bella quietus quaerere coepit, 163 quid Sophocles et Thespis et Aeschylus utile ferrent. 164 temptavit quoque rem, si digne vertere posset, 165 et placuit sibi, natura sublimis et acer: 166 nam spirat tragicum satis et feliciter audet, 167 sed turpem putat inscite metuitque lituram. 168 Creditur, ex medio quia res accersit, habere 169 sudoris minimum, sed habet Comoedia tanto 170 plus oneris, quanto veniae minus, adspice, Plautus 171 quo pacto partis tutetur amantis ephebi, 172 ut patris attenti, lenonis ut insidiosi, 173 quantus sit Dossennus edacibus in parasitis, 174 quam non adstricto percurrat pulpita socco. 175 gestit enim nummum in loculos demittere, post hoc 176 securus cadat an recto stet fabula talo. 177 Quem tulit ad scaenam ventoso Gloria curru, 178 exanimat lentus spectator, sedulus inflat: sic leve, 179 sic parvum est, animum quod laudis avarum 180 subruit aut reficit. valeat res ludicra, si me 181 palma negata macrum, donata reducit opimum. 182 Saepe etiam audacem fugat hoc terretque poetam, 183 quod numero plures, virtute et honore minores, 184 indocti stolidique et depugnare parati, 185 si discordet eques, media inter carmina poscunt 186 aut ursum aut pugiles: his nam plebecula gaudet. 187 verum equitis quoque iam migravit ab aure voluptas 188 omnis ad incertos oculos et gaudia vana. 189 quattuor aut pluris aulaea premuntur in horas, 190 dum fugiunt equitum turmae peditumque catervae; 191 mox trahitur manibus regum fortuna retortis, 192 esseda festinant, pilenta, petorrita, naves, 193 captivum portatur ebur, captiva Corinthus. 194 si foret in terris, rideret Democritus, seu 195 diversum confusa genus panthera camelo 196 sive elephans albus volgi converteret ora; 197 spectaret populum ludis attentius ipsis 198 ut sibi praebentem nimio spectacula plura: 199 scriptores autem narrare putaret asello 200 fabellam surdo. nam quae pervincere voces 201 evaluere sonum, referunt quem nostra theatra? 202 Garganum mugire putes nemus aut mare Tuscum; 203 tanto cum strepitu ludi spectantur et artes 204 divitiaeque peregrinae, quibus oblitus actor 205 cum stetit in scaena, concurrit dextera laevae. 206 dixit adhuc aliquid? nil sane. quid placet ergo? 207 lana Tarentino violas imitata veneno. 208 ac ne forte putes me, quae facere ipse recusem, 209 cum recte tractent alii, laudare maligne, 210 ille per extentum funem mihi posse videtur 211 ire poeta, meum qui pectus inaniter angit, 212 irritat, mulcet, falsis terroribus implet, 213 ut magus, et modo me Thebis, modo ponit Athenis. 214 Verum age et his, qui se lectori credere malunt 215 quam spectatoris fastidia ferre superbi, 216 curam redde brevem, si munus Apolline dignum 217 vis complere libris et vatibus addere calcar, 218 ut studio maiore petant Helicona virentem. 219 Multa quidem nobis facimus mala saepe poetae 220 (ut vineta egomet caedam mea), cum tibi librum 221 sollicito damus aut fesso; cum laedimur, unum 222 si quis amicorum est ausus reprehendere versum; 223 cum loca iam recitata revolvimus irrevocati; 224 cum lamentamur non apparere labores 225 nostros et tenui deducta poemata filo; 226 cum speramus eo rem venturam ut, simul atque 227 carmina rescieris nos fingere, commodus ultro 228 arcessas et egere vetes et scribere cogas. 229 sed tamen est operae pretium cognoscere, qualis 230 aedituos habeat belli spectata domique 231 Virtus, indigno non committenda poetae. 232 gratus Alexandro regi magno fuit ille 233 Choerilus, incultis qui versibus et male natis 234 rettulit acceptos, regale nomisma, Philippos; 235 sed veluti tractata notam labemque remittunt 236 atramenta, fere scriptores carmine foedo 237 splendida facta linunt, idem rex ille, poema 238 qui tam ridiculum tam care prodigus emit, 239 edicto vetuit, ne quis se praeter Apellen 240 pingeret, aut alius Lysippo duceret aera 241 fortis Alexandri voltum simulantia. quod si 242 iudicium subtile videndis artibus illud 243 ad libros et ad haec Musarum dona vocares, 244 Boeotum in crasso iurares aere natum. 245 At neque dedecorant tua de se iudicia atque 246 munera, quae multa dantis cum laude tulerunt 247 dilecti tibi Vergilius Variusque poetae, 248 nec magis expressi voltus per aenea signa, 249 quam per vatis opus mores animique virorum 250 clarorum apparent, nec sermones ego mallem 251 repentis per humum quam res componere gestas, 252 terrarumque situs et flumina dicere, et arces 253 montibus impositas et barbara regna, tuisque 254 auspiciis totum confecta duclla per orbem, 255 claustraque custodem pacis cohibentia Ianum, 256 et formidatam Parthis te principe Romam, 257 si quantum cuperem possem quoque; sed neque parvum 258 carmen maiestas recipit tua, nec meus audet 259 rem temptare pudor quam vires ferre recusent. 260 sedulitas autem stulte quem diligit urget, 261 praecipue cum se numeris commendat et arte; 262 discit enim citius meminitque libentius illud 263 quod quis deridet, quam quod probat et veneratur. 264 nil moror officium quod me gravat, ac neque ficto 265 in peius voltu proponi cereus usquam 266 nec prave factis decorari versibus opto, 267 ne rubeam pingui donatus munere, et una 268 cum scriptore meo, capsa porrectus operta, 269 deferar in vicum vendentem tus et odores et piper 270 et quidquid chartis amicitur ineptis. === poem 2 === 1 Flore, bono claraque fidelis amice Neroni, 2 si quis forte velit puerum tibi vendere natum 3 Tibure vel Gabiis, et tecum sic agat: “hic et 4 candidus et talos a vertice pulcher ad imos 5 fiet eritque tuus nummorum milibus octo, 6 verna ministeriis ad nutus aptus erilis, 7 litterulis Graecis imbutus, idoneus arti 8 cuilibet; argilla quidvis imitaberis uda; 9 quin etiam canet indoctum sed dulce bibenti. 10 multa fidem promissa levant, ubi plenius aequo 11 laudat venalis qui volt extrudere merces, 12 res urget me nulla; meo sum pauper in aere. 13 nemo hoc mangonum faceret tibi; non temere a me 14 quivis ferret idem. semel hic cessavit et, ut fit, 15 in scalis latuit metuens pendentis habenae: 16 des nummos, excepta nihil te si fuga laedit :” 17 ille ferat pretium poenae securus, opinor, 18 prudens emisti vitiosum; dicta tibi est lex : 19 insequens tamen hunc et lite moraris iniqua? 20 dixi me pigrum proficiscenti tibi, dixi 21 talibus officiis prope mancum, ne mea saevus 22 iurgares ad te quod epistula nulla rediret. 23 quid tum profeci, mecum facientia iura 24 si tamen attemptas? quereris super hoc etiam, quod 25 exspectata tibi non mittam carmina mendax. 26 Luculli miles collecta viatica multis 27 aerumnis, lassus dum noctu stertit, ad assem 28 perdiderat: post hoc vehemens lupus, et sibi et hosti 29 iratus pariter, ieiunis dentibus acer, 30 praesidium regale loco deiecit, ut aiunt, 31 summe munito et multarum divite rerum, 32 clarus ob id factum donis ornatur honestis, 33 accipit et bis dena super sestertia nummum, 34 forte sub hoc tempus castellum evertere praetor 35 nescio quod cupiens hortari coepit eundem 36 verbis quae timido quoque possent addere mentem: 37 “i, bone, quo virtus tua te vocat, i pede fausto, 38 grandia laturus meritorum praemia, quid stas? ” 39 post haec ille catus, quantumvis rusticus: “ibit, 40 ibit eo, quo vis, qui zonam perdidit,” inquit. 41 Romae nutriri mihi contigit atque doceri 42 iratus Grais quantum nocuisset Achilles. 43 adiecere bonae paulo plus artis Athenae, 44 scilicet ut vellem curvo dinoscere rectum 45 atque inter silvas Academi quaerere verum. 46 dura sed emovere loco me tempora grato 47 civilisque rudem belli tulit aestus in arma 48 Caesaris Augusti non responsura lacertis. 49 unde simul primum me dimisere Philippi, 50 decisis humilem pennis inopemque paterni 51 et laris et fundi, paupertas impulit audax 52 ut versus facerem: sed quod non desit habentem 53 quae poterunt umquam satis expurgare cicutae, 54 ni melius dormire putem quam scribere versus? 55 Singula de nobis anni praedantur euntes; 56 eripuere iocos, Venerem, convivia, ludum; 57 tendunt extorquere poemata: quid faciam vis? 58 denique non omnes eadem mirantur amantque: 59 carmine tu gaudes, hic delectatur iambis, 60 ille Bioneis sermonibus et sale nigro. 61 tres mihi convivae prope dissentire videntur, 62 poscentes vario multum diversa palato, 63 quid dem? quid non dem? renuis tu, quod iubet alter; 64 quod petis, id sane est invisum acidumque duobus. 65 Praeter cetera me Romaene poemata censes 66 scribere posse inter tot curas totque labores? 67 hic sponsum vocat, hic auditum scripta, relictis 68 omnibus officiis; cubat hic in colle Quirini, 69 hic extremo in Aventino, visendus uterque; 70 intervalla vides humane commoda. “verum 71 purae sunt plateae, nihil ut meditantibus obstet.” 72 festinat calidus mulis gerulisque redemptor, 73 torquet nunc lapidem, nunc ingens machina tignum, 74 tristia robustis luctantur funera plaustris, 75 hac rabiosa fugit canis, hac lutulenta ruit sus: 76 i nunc et versus tecum meditare canoros. 77 scriptorum chorus omnis amat nemus et fugit urbem, 78 rite cliens Bacchi somno gaudentis et umbra: 79 tu me inter strepitus nocturnos atque diurnos 80 vis canere et contracta sequi vestigia vatum? 81 ingenium, sibi quod vacuas desumpsit Athenas 82 et studiis annos septem dedit insenuitque 83 libris et curis, statua taciturnius exit 84 plerumque et risu populum quatit: hic ego rerum 85 fluctibus in mediis et tempestatibus urbis 86 verba lyrae motura sonum conectere digner? 87 Frater erat Romae consulti rhetor, ut alter 88 alterius sermone meros audiret honores, 89 Gracchus ut hic illi, foret huic ut Mucius ille. 90 qui minus argutos vexat furor iste poetas? 91 carmina compono, hic elegos. mirabile visu 92 caelatumque novem Musis opus! adspice primum, 93 quanto cum fastu, quanto molimine circum-spectemus 94 vacuam Romanis vatibus aedem! 95 mox etiam, si forte vacas, sequere et procul audi, 96 quid ferat et qua re sibi nectat uterque coronam. 97 caedimur et totidem plagis consumimus hostem 98 lento Samnites ad lumina prima duello. 99 discedo Alcaeus puncto illius; ille meo quis? 100 quis nisi Callimachus? si plus adposcere visus, 101 fit Mimnermus et optivo cognomine crescit. 102 multa fero, ut placem genus irritabile vatum, 103 cum scribo et supplex populi suffragia capto; 104 idem finitis studiis et mente recepta 105 obturem patulas impune legentibus auris. 106 Ridentur mala qui componunt carmina; verum 107 gaudent scribentes et se venerantur et ultro, 108 si taceas, laudant quidquid scripsere beati. 109 at qui legitimum cupiet fecisse poema, 110 cum tabulis animum censoris sumet honesti; 111 audebit, quaecumque parum splendoris habebunt 112 et sine pondere erunt et honore indigna ferentur, 113 verba movere loco, quamvis invita recedant 114 et versentur adhuc intra penetralia Vestae; 115 obscurata diu populo bonus eruet atque 116 proferet in lucem speciosa vocabula rerum, 117 quae priscis memorata Catonibus atque Cethegis 118 nunc situs informis premit et deserta vetustas; 119 adsciscet nova, quae genitor produxerit usus. 120 vemens et liquidus puroque simillimus amni 121 fundet opes Latiumque beabit divite lingua; 122 luxuriantia compescet, nimis aspera sano 123 levabit cultu, virtute carenti tollet, 124 ludentis speciem dabit et torquebitur, ut qui 125 nunc Satyrum, nunc agrestem Cyclopa movetur. 126 Praetulerim scriptor delirus inersque videri, 127 dum mea delectent mala me vel denique fallant, 128 quam sapere et ringi. fuit haud ignobilis Argis, 129 qui se credebat miros audire tragoedos 130 in vacuo laetus sessor plausorque theatro; 131 cetera qui vitae servaret munia recto 132 more, bonus sane vicinus, amabilis hospes, 133 comis in uxorem, posset qui ignoscere servis 134 et signo laeso non insanire lagoenae, 135 posset qui rupem et puteum vitare patentem. 136 hic ubi cognatorum opibus curisque refectus 137 expulit elleboro morbum bilemque meraco, 138 et redit ad sese: “pol, me occidistis, amici, 139 non servastis,” ait, “cui sic extorta voluptas 140 et demptus per vim mentis gratissimus error.” 141 Nimirum sapere est abiectis utile nugis, 142 et tempestivum pueris concedere ludum, 143 ac non verba sequi fidibus modulanda Latinis, 144 sed verae numerosque modosque ediscere vitae, 145 quocirca mecum loquor haec tacitusque recordor: 146 Si tibi nulla sitim finiret copia lymphae, 147 narrares medicis: quod, quanto plura parasti, 148 tanto plura cupis, nulline faterier audes? 149 si volnus tibi monstrata radice vel herba 150 non fieret levius, fugeres radice vel herba 151 proficiente nihil curarier: audieras, cui 152 rem di donarent, illi decedere pravam 153 stultitiam; et cum sis nihilo sapientior ex quo 154 plenior es, tamen uteris monitoribus isdem? 155 At si divitiae prudentem reddere possent, 156 si cupidum timidumque minus te, nempe ruberes, 157 viveret in terris te si quis avari or uno. 158 si proprium est, quod quis libra mercatus et aere est, 159 quaedam, si credis consultis, mancipat usus; 160 qui te pascit ager tuus est, et vilicus Orbi, 161 cum segetes occat tibi mox frumenta daturas, 162 te dominum sentit, das nummos, accipis uvam, 163 pullos, ova, cadum temeti: nempe modo isto 164 paulatim mercaris agrum, fortasse trecentis 165 aut etiam supra nummorum milibus emptum. 166 quid refert, vivas numerato nuper an olim? 167 emptor Aricini quondam Veientis et arvi 168 emptum cenat holus, quamvis aliter putat; emptis 169 sub noctem gelidam lignis calefactat aënum; 170 sed vocat usque suum, qua populus adsita certis 171 limitibus vicina refugit iurgia; tamquam 172 sit proprium quicquam, puncto quod mobilis horae 173 nunc prece, nunc pretio, nunc vi, nunc morte suprema 174 permutet dominos et cedat in altera iura. 175 sic quia perpetuus nulli datur usus, et heres 176 heredem alterius velut unda supervenit undam, 177 quid vici prosunt aut horrea? quidve Calabris 178 saltibus adiecti Lucani, si metit Orcus 179 grandia cum parvis, non exorabilis auro? 180 Gemmas, marmor, ebur, Tyrrhena sigilla, tabellas, 181 argentum, vestes Gaetulo murice tinctas 182 sunt qui non habeant, est qui non curat habere, 183 cur alter fratrum cessare et ludere et ungui 184 praeferat Herodis palmetis pinguibus, alter 185 dives et importunus ad umbram lucis ab ortu 186 silvestrem flammis et ferro mitiget agrum, 187 scit Genius, natale comes qui temperat astrum, 188 naturae deus humanae, mortalis in unum 189 quodque caput, voltu mutabilis, albus et ater. 190 utar et ex modico, quantum res poscet, acervo 191 tollam, nec metuam quid de me iudicet heres, 192 quod non plura datis invenerit; et tamen idem 193 scire volam, quantum simplex hilarisque nepoti 194 discrepet et quantum discordet parcus avaro. 195 distat enim, spargas tua prodigus, an neque sumptum 196 invitus facias neque plura parare labores, 197 ac potius, puer ut festis Quinquatribus olim, 198 exiguo gratoque fruaris tempore raptim, 199 pauperies immunda domus procul absit : ego, utrum 200 nave ferar magna an parva, ferar unus et idem. 201 non agimur tumidis velis Aquilone secundo: 202 non tamen adversis aetatem ducimus Austris, 203 viribus, ingenio, specie, virtute, loco, re 204 extremi primorum, extremis usque priores. 205 Non es avarus: abi. quid? cetera iam simul isto 206 cum vitio fugere ? caret tibi pectus inani 207 ambitione? caret mortis formidine et ira? 208 somnia, terrores magicos, miracula, sagas, 209 nocturnos lemures portentaque Thessala rides? 210 natalis grate numeras? ignoscis amicis? 211 lenior et melior fis accedente senecta? 212 quid te exempta iuvat spinis de pluribus una? 213 vivere si recte nescis, decede peritis, 214 lusisti satis, edisti satis atque bibisti: 215 tempus abire tibi est, ne potum largius aequo 216 rideat et pulset lasciva decentius aetas.