##### edition (lat) === poem 1 === 1 Phoebe silvarumque potens Diana, 2 Lucidum caeli decus, o colendi 3 Semper et culti, date quae precamur 4 Tempore sacro, 5 Quo Sibyllini monuere versus 6 Virgines lectas puerosque castos 7 Dis quibus septem placuere colles 8 Dicere carmen. 9 Alme Sol, curru nitido diem qui 10 Promis et celas aliusque et idem 11 Nasceris, possis nihil urbe Roma 12 Visere maius ! 13 Rite maturos aperire partus 14 Lenis, Ilithyia, tuere matres, 15 Sive tu Lucina probas vocari 16 Seu Genitalis: 17 Diva, producas subolem patrumque 18 Prosperes decreta super iugandis 19 Feminis prolisque novae feraci 20 Lege marita, 21 Certus undenos deciens per annos 22 Orbis ut cantus referatque ludos 23 Ter die claro totiensque grata 24 Nocte frequentes. 25 Vosque veraces cecinisse, Parcae, 26 Quod semel dictumst stabilisque rerum 27 Terminus servet, bona iam peractis 28 Iungite fata. 29 Fertilis frugum pecorisque tellus 30 Spicea donet Cererem corona; 31 Nutriant fetus et aquae salubres 32 Et Iovis aurae. 33 Condito mitis placidusque telo 34 Supplices audi pueros, Apollo; 35 Siderum regina bicornis, audi, 36 Luna, puellas: 37 Roma si vestrumst opus, Iliaeque 38 Litus Etruscum tenuere turmae, 39 Iussa pars mutare Lares et urbem 40 Sospite cursu, 41 Cui per ardentem sine fraude Troiam 42 Castus Aeneas patriae superstes 43 Liberum munivit iter, daturus 44 Plura relictis: 45 Di, probos mores docili iuventae, 46 Di, senectuti placidae quietem, 47 Romulae genti date remque prolemque 48 Et decus omne. 49 Quaeque vos bobus veneratur albis 50 Clarus Anchisae Venerisque sanguis, 51 Impetret, bellante prior, iacentem 52 Lenis in hostem. 53 iam mari terraque manus potentes 54 Medus Albanasque timet secures, 55 Iam Scythae responsa petunt superbi 56 Nuper, et Indi. 57 Iam Fides et Pax et Honor Pudorque 58 Priscus et neglecta redire Virtus 59 Audet, adparetque beata pleno 60 Copia cornu. 61 Augur et fulgente decorus arcu 62 Phoebus acceptusque novem Camenis, 63 Qui salutari levat arte fessos 64 Corporis artus, 65 Si Palatinas videt aequus arces, 66 Remque Romanam Latiumque felix 67 Alterum in lustrum meliusque semper 68 Prorogat aevum. 69 Quaeque Aventinum tenet Algidumque, 70 Quindecim Diana preces virorum 71 Curat et votis puerorum amicas 72 Adplicat aures. 73 Haec Iovem sentire deosque cunctos 74 Spem bonam certamque domum reporto, 75 Doctus et Phoebi chorus et Dianae 76 Dicere laudes.