Cat 1.1 Cui dono lepidum novum libellum Cat 1.2 arido modo pumice expolitum? Cat 1.3 Corneli, tibi; namque tu solebas Cat 1.4 meas esse aliquid putare nugas, Cat 1.5 iam tum cum ausus es unus Italorum Cat 1.6 omne aevum tribus explicare chartis, Cat 1.7 doctis, Iuppiter, et laboriosis! Cat 1.8 quare habe tibi quidquid hoc libelli Cat 1.9 qualecumque, quod, o patrona virgo, Cat 1.10 plus uno maneat perenne saeclo. Cat 2.1 Passer, deliciae meae puellae, Cat 2.2 quicum ludere, quem in sinu tenere, Cat 2.3 cui primum digitum dare adpetenti Cat 2.4 et acris solet incitare morsus, Cat 2.5 cum desiderio meo nitenti Cat 2.6 carum nescio quid libet iocari Cat 2.7 (et solaciolum sui doloris, Cat 2.8 credo, ut tum gravis adquiescat ardor), Cat 2.9 tecum ludere sicut ipsa possem Cat 2.10 et tristis animi levare curas! Cat 2.11 Tam gratum est mihi quam ferunt puellae Cat 2.12 pernici aureolum fuisse malum, Cat 2.13 quod zonam solvit diu ligatam. Cat 3.1 Lugete, o Veneres Cupidinesque Cat 3.2 et quantum est hominum venustiorum! Cat 3.3 passer mortuus est meae puellae, Cat 3.4 passer, deliciae meae puellae, Cat 3.5 quem plus illa oculis suis amabat; Cat 3.6 nam mellitus erat, suamque norat Cat 3.7 ipsa tam bene quam puella matrem, Cat 3.8 nec sese a gremio illius movebat, Cat 3.9 sed circumsiliens modo huc modo illuc Cat 3.10 ad solam dominam usque pipiabat. Cat 3.11 qui nunc it per iter tenebricosum Cat 3.12 illuc unde negant redire quemquam. Cat 3.13 at vobis male sit, malae tenebrae Cat 3.14 Orci, quae omnia bella devoratis; Cat 3.15 tam bellum mihi passerem abstulistis. Cat 3.16 o factum male! o miselle passer! Cat 3.17 tua nunc opera meae puellae Cat 3.18 flendo turgiduli rubent ocelli. Cat 4.1 Phasellus ille, quem videtis, hospites, Cat 4.2 ait fuisse navium celerrimus, Cat 4.3 neque ullius natantis impetum trabis Cat 4.4 nequisse praeterire, sive palmulis Cat 4.5 opus foret volare sive linteo. Cat 4.6 et hoc negat minacis Hadriatici Cat 4.7 negare litus insulasve Cycladas Cat 4.8 Rhodumque nobilem horridamque Thraciam Cat 4.9 Propontida trucemve Ponticum sinum, Cat 4.10 ubi iste post phasellus antea fuit Cat 4.11 comata silva: nam Cytorio in iugo Cat 4.12 loquente saepe sibilum edidit coma. Cat 4.13 Amastri Pontica et Cytore buxifer, Cat 4.14 tibi haec fuisse et esse cognitissima Cat 4.15 ait phasellus; ultima ex origine Cat 4.16 tuo stetisse dicit in cacumine, Cat 4.17 tuo imbuisse palmulas in aequore, Cat 4.18 et inde tot per impotentia freta Cat 4.19 erum tulisse, laeva sive dextera Cat 4.20 vocaret aura, sive utrumque Iuppiter Cat 4.21 simul secundus incidisset in pedem; Cat 4.22 neque ulla vota litoralibus diis Cat 4.23 sibi esse facta, cum veniret a mari Cat 4.24 novissimo hunc ad usque limpidum lacum. Cat 4.25 sed haec prius fuere: nunc recondita Cat 4.26 senet quiete seque dedicat tibi, Cat 4.27 gemelle Castor et gemelle Castoris. Cat 5.1 Vivamus, mea Lesbia, atque amemus, Cat 5.2 rumoresque senum severiorum Cat 5.3 omnes unius aestimemus assis. Cat 5.4 soles occidere et redire possunt: Cat 5.5 nobis, cum semel occidit brevis lux, Cat 5.6 nox est perpetua una dormienda. Cat 5.7 da mi basia mille, deinde centum, Cat 5.8 dein mille altera, dein secunda centum, Cat 5.9 deinde usque altera mille, deinde centum, Cat 5.10 dein, cum milia multa fecerimus, Cat 5.11 conturbabimus illa, ne sciamus, Cat 5.12 aut ne quis malus invidere possit, Cat 5.13 cum tantum sciat esse basiorum. Cat 6.1 Flavi, delicias tuas Catullo, Cat 6.2 ni sint inlepidae atque inelegantes, Cat 6.3 velles dicere, nec tacere posses. Cat 6.4 verum nescio quid febriculosi Cat 6.5 scorti diligis: hoc pudet fateri. Cat 6.6 nam te non viduas iacere noctes Cat 6.7 nequiquam tacitum cubile clamat Cat 6.8 sertis ac Syrio fragrans olivo, Cat 6.9 pulvinusque peraeque et hic et ille Cat 6.10 attritus, tremulique quassa lecti Cat 6.11 argutatio inambulatioque. Cat 6.12 nam nil stupra valet, nihil, tacere. Cat 6.13 cur? non tam latera ecfututa pandas, Cat 6.14 ni tu quid facias ineptiarum. Cat 6.15 quare, quidquid habes boni malique, Cat 6.16 dic nobis: volo te ac tuos amores Cat 6.17 ad caelum lepido vocare versu. Cat 7.1 Quaeris quot mihi basiationes Cat 7.2 tuae, Lesbia, sint satis superque. Cat 7.3 quam magnus numerus Libyssae harenae Cat 7.4 laserpiciferis iacet Cyrenis, Cat 7.5 oraclum Iovis inter aestuosi Cat 7.6 et Batti veteris sacrum sepulcrum, Cat 7.7 aut quam sidera multa, cum tacet nox, Cat 7.8 furtivos hominum vident amores, Cat 7.9 tam te basia multa basiare Cat 7.10 vesano satis et super Catullo est, Cat 7.11 quae nec pernumerare curiosi Cat 7.12 possint nec mala fascinare lingua. Cat 8.1 Miser Catulle, desinas ineptire, Cat 8.2 et quod vides perisse perditum ducas. Cat 8.3 fulsere quondam candidi tibi soles, Cat 8.4 cum ventitabas quo puella ducebat Cat 8.5 amata nobis quantum amabitur nulla. Cat 8.6 ibi illa multa tum iocosa fiebant, Cat 8.7 quae tu volebas nec puella nolebat. Cat 8.8 fulsere vere candidi tibi soles. Cat 8.9 nunc iam illa non vult: tu quoque, impotens, noli, Cat 8.10 nec quae fugit sectare, nec miser vive, Cat 8.11 sed obstinata mente perfer, obdura. Cat 8.12 vale, puella! iam Catullus obdurat, Cat 8.13 nec te requiret nec rogabit invitam: Cat 8.14 at tu dolebis, cum rogaberis nulla. Cat 8.15 scelesta, vae te! quae tibi manet vita! Cat 8.16 quis nunc te adibit? cui videberis bella? Cat 8.17 quem nunc amabis? cuius esse diceris? Cat 8.18 quem basiabis? cui labella mordebis? Cat 8.19 at tu, Catulle, destinatus obdura. Cat 9.1 Verani, omnibus e meis amicis Cat 9.2 antistans mihi milibus trecentis, Cat 9.3 venistine domum ad tuos penates Cat 9.4 fratresque unanimos anumque matrem? Cat 9.5 venisti! o mihi nuntii beati! Cat 9.6 visam te incolumem audiamque Hiberum Cat 9.7 narrantem loca, facta, nationes, Cat 9.8 ut mos est tuus, applicansque collum Cat 9.9 iucundum os oculosque saviabor. Cat 9.10 o, quantum est hominum beatiorum, Cat 9.11 quid me laetius est beatiusve? Cat 10.1 Varus me meus ad suos amores Cat 10.2 visum duxerat e foro otiosum, Cat 10.3 scortillum, ut mihi tunc repente visum est, Cat 10.4 non sane inlepidum neque invenustum. Cat 10.5 huc ut venimus, incidere nobis Cat 10.6 sermones varii, in quibus, quid esset Cat 10.7 iam Bithynia, quo modo se haberet, Cat 10.8 ecquonam mihi profuisset aere. Cat 10.9 respondi id quod erat, nihil neque ipsis Cat 10.10 nec praetoribus esse nec cohorti, Cat 10.11 cur quisquam caput unctius referret, Cat 10.12 praesertim quibus esset irrumator Cat 10.13 praetor nec faceret pili cohortem. Cat 10.14 at certe tamen, inquiunt, quod illic Cat 10.15 natum dicitur esse comparasti, Cat 10.16 ad lecticam homines. ego, ut puellae Cat 10.17 unum me facerem beatiorem, Cat 10.18 non, inquam, mihi tam fuit maligne, Cat 10.19 ut, provincia quod mala incidisset, Cat 10.20 non possem octo homines parare rectos. Cat 10.21 at mi nullus erat neque hic neque illic Cat 10.22 fractum qui veteris pedem grabati Cat 10.23 in collo sibi conlocare posset. Cat 10.24 hic illa, ut decuit cinaediorem, Cat 10.25 quaeso, inquit, mihi, mi Catulle, paulum Cat 10.26 istos commoda: nam volo ad Sarapim Cat 10.27 deferri. Mane, inquii puellae, Cat 10.28 istud quod modo dixeram, me habere, Cat 10.29 fugit me ratio: meus sodalis Cat 10.30 Cinna est Gaius; is sibi paravit. Cat 10.31 verum, utrum illius an mei, quid ad me? Cat 10.32 utor tam bene quam mihi pararim. Cat 10.33 sed tu insulsa male et molesta vivis, Cat 10.34 per quam non licet esse neglegentem. Cat 11.1 Furi et Aureli, comites Catulli, Cat 11.2 sive in extremos penetrabit Indos, Cat 11.3 litus ut longe resonante Eoa Cat 11.4 tunditur unda, Cat 11.5 sive in Hyrcanos Arabasve molles, Cat 11.6 seu Sacas sagittiferosve Parthos, Cat 11.7 sive quae septemgeminus colorat Cat 11.8 aequora Nilus, Cat 11.9 sive trans altas gradietur Alpes Cat 11.10 Caesaris visens monimenta magni, Cat 11.11 Gallicum Rhenum, horribile aequor, ulti- Cat 11.12 mosque Britannos, Cat 11.13 omnia haec, quaecumque feret voluntas Cat 11.14 caelitum, temptare simul parati, Cat 11.15 pauca nuntiate meae puellae Cat 11.16 non bona dicta. Cat 11.17 cum suis vivat valeatque moechis, Cat 11.18 quos simul complexa tenet trecentos, Cat 11.19 nullum amans vere, sed identidem omnium Cat 11.20 ilia rumpens; Cat 11.21 nec meum respectet, ut ante, amorem, Cat 11.22 qui illius culpa cecidit velut prati Cat 11.23 ultimi flos, praetereunte postquam Cat 11.24 tactus aratro est. Cat 12.1 Marrucine Asini, manu sinistra Cat 12.2 non belle uteris in ioco atque vino: Cat 12.3 tollis lintea neglegentiorum. Cat 12.4 hoc salsum esse putas? fugit te, inepte! Cat 12.5 quamvis sordida res et invenusta est Cat 12.6 non credis mihi?crede Pollioni Cat 12.7 fratri, qui tua furta vel talento Cat 12.8 mutari velit; est enim leporum Cat 12.9 disertus puer ac facetiarum. Cat 12.10 quare aut hendecasyllabos trecentos Cat 12.11 exspecta, aut mihi linteum remitte, Cat 12.12 quod me non movet aestimatione, Cat 12.13 verum est mnemosynum mei sodalis. Cat 12.14 nam sudaria Saetaba ex Hiberis Cat 12.15 miserunt mihi muneri Fabullus Cat 12.16 et Veranius: haec amem necesse est Cat 12.17 et Veraniolum meum et Fabullum. Cat 13.1 Cenabis bene, mi Fabulle, apud me Cat 13.2 paucis, si tibi di favent, diebus, Cat 13.3 si tecum attuleris bonam atque magnam Cat 13.4 cenam, non sine candida puella Cat 13.5 et vino et sale et omnibus cachinnis. Cat 13.6 haec si, inquam, attuleris, venuste noster Cat 13.7 cenabis bene; nam tui Catulli Cat 13.8 plenus sacculus est aranearum. Cat 13.9 sed contra accipies meros amores Cat 13.10 seu quid suavius elegantiusve est: Cat 13.11 nam unguentum dabo, quod meae puellae Cat 13.12 donarunt Veneres Cupidinesque, Cat 13.13 quod tu cum olfacies, deos rogabis Cat 13.14 totum ut te faciant, Fabulle, nasum. Cat 14.1 Ni te plus oculis meis amarem, Cat 14.2 iucundissime Calve, munere isto Cat 14.3 odissem te odio Vatiniano: Cat 14.4 nam quid feci ego quidve sum locutus, Cat 14.5 cur me tot male perderes poetis? Cat 14.6 isti di mala multa dent clienti Cat 14.7 qui tantum tibi misit impiorum. Cat 14.8 quod si, ut suspicor, hoc novum ac repertum Cat 14.9 munus dat tibi Sulla litterator, Cat 14.10 non est mi male, sed bene ac beate, Cat 14.11 quod non dispereunt tui labores. Cat 14.12 di magni, horribilem et sacrum libellum, Cat 14.13 quem tu scilicet ad tuum Catullum Cat 14.14 misti, continuo ut die periret, Cat 14.15 Saturnalibus, optimo dierum! Cat 14.16 non, non hoc tibi, false, sic abibit: Cat 14.17 nam, si luxerit, ad librariorum Cat 14.18 curram scrinia, Caesios, Aquinos, Cat 14.19 Suffenum, omnia colligam venena, Cat 14.20 ac te his suppliciis remunerabor. Cat 14.21 vos hinc interea valete, abite Cat 14.22 illuc unde malum pedem attulistis, Cat 14.23 saecli incommoda, pessimi poetae. Cat 14a.0 Labeled 14b in the print. Cat 14a.1 Si qui forte mearum ineptiarum Cat 14a.2 lectores eritis manusque vestras Cat 14a.3 non horrebitis admovere nobis, Cat 15.1 Commendo tibi me ac meos amores, Cat 15.2 Aureli. Veniam peto pudentem, Cat 15.3 ut, si quicquam animo tuo cupisti Cat 15.4 quod castum expeteres et integellum, Cat 15.5 conserves puerum mihi pudice, Cat 15.6 non dico a populo: nihil veremur Cat 15.7 istos qui in platea modo huc modo illuc Cat 15.8 in re praetereunt sua occupati; Cat 15.9 verum a te metuo tuoque pene Cat 15.10 infesto pueris bonis malisque. Cat 15.11 quem tu qua libet, ut libet moveto Cat 15.12 quantum vis, ubi erit foris paratum: Cat 15.13 hunc unum excipio, ut puto, pudenter. Cat 15.14 quod si te mala mens furorque vecors Cat 15.15 in tantam impulerit, sceleste, culpam, Cat 15.16 ut nostrum insidiis caput lacessas, Cat 15.17 ah tum te miserum malique fati, Cat 15.18 quem attractis pedibus patente porta Cat 15.19 percurrent raphanique mugilesque. Cat 16.1 Pedicabo ego vos et irrumabo, Cat 16.2 Aureli pathice et cinaede Furi, Cat 16.3 qui me ex versiculis meis putastis, Cat 16.4 quod sunt molliculi, parum pudicum. Cat 16.5 nam castum esse decet pium poetam Cat 16.6 ipsum, versiculos nihil necesse est, Cat 16.7 qui tum denique habent salem ac leporem, Cat 16.8 si sunt molliculi ac parum pudici Cat 16.9 et quod pruriat incitare possunt, Cat 16.10 non dico pueris, sed his pilosis, Cat 16.11 qui duros nequeunt movere lumbos. Cat 16.12 vos quod milia multa basiorum Cat 16.13 legistis, male me marem putatis? Cat 16.14 pedicabo ego vos et irrumabo. Cat 17.1 O Colonia, quae cupis ponte ludere longo, Cat 17.2 et salire paratum habes, sed vereris inepta Cat 17.3 crura ponticuli assulis stantis in redivivis, Cat 17.4 ne supinus eat cavaque in palude recumbat, Cat 17.5 sic tibi bonus ex tua pons libidine fiat, Cat 17.6 in quo vel Salisubsili sacra suscipiantur, Cat 17.7 munus hoc mihi maximi da, Colonia, risus. Cat 17.8 quendam municipem meum de tuo volo ponte Cat 17.9 ire praecipitem in lutum per caputque pedesque, Cat 17.10 verum totius ut lacus putidaeque paludis Cat 17.11 lividissima maximeque est profunda vorago. Cat 17.12 insulsissimus est homo, nec sapit pueri instar Cat 17.13 bimuli tremula patris dormientis in ulna: Cat 17.14 cui cum sit viridissimo nupta flore puella Cat 17.15 (et puella tenellulo delicatior haedo, Cat 17.16 adservanda nigerrimis diligentius uvis), Cat 17.17 ludere hanc sinit ut libet, nec pili facit uni, Cat 17.18 nec se sublevat ex sua parte, sed velut alnus Cat 17.19 in fossa Liguri iacet suppernata securi, Cat 17.20 tantundem omnia sentiens quam si nulla sit usquam Cat 17.21 talis iste meus stupor nil videt, nihil audit, Cat 17.22 ipse qui sit, utrum sit an non sit, id quoque nescit. Cat 17.23 nunc eum volo de tuo ponte mittere pronum, Cat 17.24 si pote stolidum repente excitare veternum Cat 17.25 et supinum animum in gravi derelinquere caeno, Cat 17.26 ferream ut soleam tenaci in voragine mula. Cat 21.0 Desunt cetera 18-20. Cat 21.1 Aureli, pater esuritionum, Cat 21.2 non harum modo, sed quot aut fuerunt Cat 21.3 aut sunt aut aliis erunt in annis, Cat 21.4 pedicare cupis meos amores. Cat 21.5 nec clam: nam simul es, iocaris una, Cat 21.6 haerens ad latus omnia experiris. Cat 21.7 frustra: nam insidias mihi instruentem Cat 21.8 tangam te prior irrumatione. Cat 21.9 atque id si faceres satur, tacerem: Cat 21.10 nunc ipsum id doleo, quod esurire, Cat 21.11 ah me me, puer et sitire discet. Cat 21.12 quare desine, dum licet pudico, Cat 21.13 ne finem facias, sed irrumatus. Cat 22.1 Suffenus iste, Vare, quem probe nosti, Cat 22.2 homo est venustus et dicax et urbanus, Cat 22.3 idemque longe plurimos facit versus. Cat 22.4 puto esse ego illi milia aut decem aut plura Cat 22.5 perscripta, nec sic, ut fit, in palimpsesto Cat 22.6 relata: chartae regiae, novi libri, Cat 22.7 novi umbilici, lora, rubra membrana, Cat 22.8 derecta plumbo et pumice omnia aequata. Cat 22.9 haec cum legas tu, bellus ille et urbanus Cat 22.10 Suffenus unus caprimulgus aut fossor Cat 22.11 rursus videtur: tantum abhorret ac mutat. Cat 22.12 hoc quid putemus esse? Qui modo scurra Cat 22.13 aut si quid hac re tritius videbatur, Cat 22.14 idem infaceto est infacetior rure Cat 22.15 simul poemata attigit, neque idem unquam Cat 22.16 aeque est beatus ac poema cum scribit: Cat 22.17 tam gaudet in se tamque se ipse miratur. Cat 22.18 nimirum idem omnes fallimur, neque est quisquam Cat 22.19 quem non in aliqua re videre Suffenum Cat 22.20 possis. Suus cuique attributus est error, Cat 22.21 sed non videmus manticae quod in tergo est. Cat 23.1 Furi, cui neque servus est neque arca Cat 23.2 nec cimex neque araneus neque ignis, Cat 23.3 verum est et pater et noverca, quorum Cat 23.4 dentes vel silicem comesse possunt, Cat 23.5 est pulchre tibi cum tuo parente Cat 23.6 et cum coniuge lignea parentis. Cat 23.7 nec mirum: bene nam valetis omnes, Cat 23.8 pulchre concoquitis, nihil timetis, Cat 23.9 non incendia, non graves ruinas, Cat 23.10 non furta impia, non dolos veneni, Cat 23.11 non casus alios periculorum. Cat 23.12 atqui corpora sicciora cornu Cat 23.13 aut si quid magis aridum est habetis Cat 23.14 sole et frigore et esuritione. Cat 23.15 quare non tibi sit bene ac beate? Cat 23.16 a te sudor abest, abest saliva, Cat 23.17 mucusque et mala pituita nasi. Cat 23.18 hanc ad munditiem adde mundiorem, Cat 23.19 quod culus tibi purior salillo est, Cat 23.20 nec toto decies cacas in anno; Cat 23.21 atque id durius est faba et lapillis, Cat 23.22 quod tu si manibus teras fricesque, Cat 23.23 non unquam digitum inquinare possis. Cat 23.24 haec tu commoda tam beata, Furi, Cat 23.25 noli spernere nec putare parvi, Cat 23.26 et sestertia quae soles precari Cat 23.27 centum desine: nam satis beatu's. Cat 24.1 O qui flosculus es Iuventiorum, Cat 24.2 non horum modo, sed quot aut fuerunt Cat 24.3 aut posthac aliis erunt in annis, Cat 24.4 mallem divitias Midae dedisses Cat 24.5 isti cui neque servus est neque arca, Cat 24.6 quam sic te sineres ab illo amari. Cat 24.7 quid? Non est homo bellus? inquies. est: Cat 24.8 sed bello huic neque servus est neque arca. Cat 24.9 hoc tu quam libet abice elevaque: Cat 24.10 nec servum tamen ille habet neque arcam. Cat 25.1 Cinaede Thalle, mollior cuniculi capillo Cat 25.2 vel anseris medullula vel imula auricilla Cat 25.3 vel pene languido senis situque araneoso, Cat 25.4 idemque Thalle turbida rapacior procella, Cat 25.5 cum † diva mulier aries ostendit oscitantes, Cat 25.6 remitte pallium mihi meum quod involasti Cat 25.7 sudariumque Saetabum catagraphosque Thynos, Cat 25.8 inepte, quae palam soles habere tanquam avita. Cat 25.9 quae nunc tuis ab unguibus reglutina et remitte, Cat 25.10 ne laneum latusculum manusque mollicellas Cat 25.11 inusta turpiter tibi flagella conscribillent, Cat 25.12 et insolenter aestues velut minuta magno Cat 25.13 deprensa navis in mari vesaniente vento. Cat 26.1 Furi, villula vestra non ad Austri Cat 26.2 flatus opposita est neque ad Favoni Cat 26.3 nec saevi Boreae aut Apeliotae, Cat 26.4 verum ad milia quindecim et ducentos. Cat 26.5 o ventum horribilem atque pestilentem! Cat 27.1 Minister vetuli puer Falerni Cat 27.2 inger mi calices amariores, Cat 27.3 ut lex Postumiae iubet magistrae, Cat 27.4 ebrioso acino ebriosioris. Cat 27.5 at vos quo libet hinc abite, lymphae, Cat 27.6 vini pernicies, et ad severos Cat 27.7 migrate: hic merus est Thyonianus. Cat 28.1 Pisonis comites, cohors inanis Cat 28.2 aptis sarcinulis et expeditis, Cat 28.3 Verani optime tuque mi Fabulle, Cat 28.4 quid rerum geritis? Satisne cum isto Cat 28.5 vappa frigoraque et famem tulistis? Cat 28.6 ecquidnam in tabulis patet lucelli Cat 28.7 expensum, ut mihi, qui meum secutus Cat 28.8 praetorem refero datum lucello, Cat 28.9 o Memmi, bene me ac diu supinum Cat 28.10 tota ista trabe lentus irrumasti. Cat 28.11 sed, quantum video, pari fuistis Cat 28.12 casu: nam nihilo minore verpa Cat 28.13 farti estis. pete nobiles amicos. Cat 28.14 at vobis mala multa di deaeque Cat 28.15 dent, opprobria Romuli Remique. Cat 29.1 Quis hoc potest videre, quis potest pati, Cat 29.2 nisi impudicus et vorax et aleo, Cat 29.3 Mamurram habere quod comata Gallia Cat 29.4 habebat ante et ultima Britannia? Cat 29.5 Cinaede Romule, haec videbis et feres? Cat 29.6 et ille nunc superbus et superfluens Cat 29.7 perambulabit omnium cubilia Cat 29.8 ut albulus columbus aut Adoneus? Cat 29.9 cinaede Romule, haec videbis et feres? Cat 29.10 es impudicus et vorax et aleo. Cat 29.11 eone nomine, imperator unice, Cat 29.12 fuisti in ultima occidentis insula, Cat 29.13 ut ista vestra diffututa mentula Cat 29.14 ducenties comesset aut trecenties? Cat 29.15 quid est alid sinistra liberalitas? Cat 29.16 parum expatravit an parum elluatus est? Cat 29.17 paterna prima lancinata sunt bona; Cat 29.18 secunda praeda Pontica; inde tertia Cat 29.19 Hibera, quam scit amnis aurifer Tagus. Cat 29.20 nunc Galliae timetur et Britanniae. Cat 29.21 quid hunc malum fovetis? aut quid hic potest Cat 29.22 nisi uncta devorare patrimonia? Cat 29.23 eone nomine † urbis opulentissime Cat 29.24 socer generque, perdidistis omnia? Cat 30.1 Alfene immemor atque unanimis false sodalibus, Cat 30.2 iam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi? Cat 30.3 iam me prodere, iam non dubitas fallere, perfide? Cat 30.4 nec facta impia fallacum hominum caelicolis placent; Cat 30.5 quae tu neglegis, ac me miserum deseris in malis. Cat 30.6 eheu, quid faciant, dic, homines, cuive habeant fidem? Cat 30.7 certe tute iubebas animam tradere, inique, me Cat 30.8 inducens in amorem, quasi tuta omnia mi forent. Cat 30.9 idem nunc retrahis te ac tua dicta omnia factaque Cat 30.10 ventos irrita ferre ac nebulas aerias sinis. Cat 30.11 si tu oblitus es, at di meminerunt, meminit Fides, Cat 30.12 quae te ut paeniteat postmodo facti faciet tui. Cat 31.1 Paene insularum, Sirmio, insularumque Cat 31.2 ocelle, quascumque in liquentibus stagnis Cat 31.3 marique vasto fert uterque Neptunus, Cat 31.4 quam te libenter quamque laetus inviso, Cat 31.5 vix mi ipse credens Thyniam atque Bithynos Cat 31.6 liquisse campos et videre te in tuto! Cat 31.7 o quid solutis est beatius curis, Cat 31.8 cum mens onus reponit, ac peregrino Cat 31.9 labore fessi venimus larem ad nostrum Cat 31.10 desideratoque adquiescimus lecto? Cat 31.11 hoc est quod unum est pro laboribus tantis. Cat 31.12 salve, o venusta Sirmio, atque ero gaude; Cat 31.13 gaudete vosque, o Lydiae lacus undae; Cat 31.14 ridete, quidquid est domi cachinnorum. Cat 32.1 Amabo, mea dulcis Ipsithilla, Cat 32.2 meae deliciae, mei lepores, Cat 32.3 iube ad te veniam meridiatum. Cat 32.4 et si iusseris illud, adiuvato, Cat 32.5 ne quis liminis obseret tabellam, Cat 32.6 neu tibi libeat foras abire; Cat 32.7 sed domi maneas paresque nobis Cat 32.8 novem continuas fututiones. Cat 32.9 verum, si quid ages, statim iubeto: Cat 32.10 nam pransus iaceo et satur supinus Cat 32.11 pertundo tunicamque palliumque. Cat 33.1 O furum optime balneariorum Cat 33.2 Vibenni pater, et cinaede fili, Cat 33.3 (nam dextra pater inquinatiore, Cat 33.4 culo filius est voraciore) Cat 33.5 cur non exsilium malasque in oras Cat 33.6 itis, quandoquidem patris rapinae Cat 33.7 notae sunt populo, et natis pilosas, Cat 33.8 fili, non potes asse venditare? Cat 34.1 Dianae sumus in fide Cat 34.2 puellae et pueri integri; Cat 34.3 Dianam pueri integri Cat 34.4 puellaeque canamus. Cat 34.5 O Latonia, maximi Cat 34.6 magna progenies Iovis, Cat 34.7 quam mater prope Deliam Cat 34.8 deposivit olivam, Cat 34.9 montium domina ut fores Cat 34.10 silvarumque virentium Cat 34.11 saltuumque reconditorum Cat 34.12 amniumque sonantum; Cat 34.13 tu Lucina dolentibus Cat 34.14 Iuno dicta puerperis, Cat 34.15 tu potens Trivia et notho es Cat 34.16 dicta lumine Luna. Cat 34.17 tu cursu, dea, menstruo Cat 34.18 metiens iter annuum Cat 34.19 rustica agricolae bonis Cat 34.20 tecta frugibus exples. Cat 34.21 sis quocumque tibi placet Cat 34.22 sancta nomine, Romulique, Cat 34.23 antique ut solita es, bona Cat 34.24 sospites ope gentem. Cat 35.1 Poetae tenero, meo sodali Cat 35.2 velim Caecilio, papyre, dicas, Cat 35.3 Veronam veniat, Novi relinquens Cat 35.4 Comi moenia Lariumque litus: Cat 35.5 nam quasdam volo cogitationes Cat 35.6 amici accipiat sui meique. Cat 35.7 quare, si sapiet, viam vorabit, Cat 35.8 quamvis candida milies puella Cat 35.9 euntem revocet manusque collo Cat 35.10 ambas iniciens roget morari, Cat 35.11 quae nunc, si mihi vera nuntiantur, Cat 35.12 illum deperit impotente amore: Cat 35.13 nam quo tempore legit incohatam Cat 35.14 Dindymi dominam, ex eo misellae Cat 35.15 ignes interiorem edunt medullam. Cat 35.16 ignosco tibi, Sapphica puella Cat 35.17 Musa doctior: est enim venuste Cat 35.18 Magna Caecilio incohata Mater. Cat 36.1 Annales Volusi, cacata charta, Cat 36.2 votum solvite pro mea puella: Cat 36.3 nam sanctae Veneri Cupidinique Cat 36.4 vovit, si sibi restitutus essem Cat 36.5 desissemque truces vibrare iambos, Cat 36.6 electissima pessimi poetae Cat 36.7 scripta tardipedi deo daturam Cat 36.8 infelicibus ustilanda lignis. Cat 36.9 et hoc pessima se puella vidit Cat 36.10 iocose lepide vovere divis. Cat 36.11 nunc, o caeruleo creata ponto, Cat 36.12 quae sanctum Idalium Uriosque apertos, Cat 36.13 quaeque Ancona Cnidumque harundinosam Cat 36.14 colis, quaeque Amathunta, quaeque Golgos, Cat 36.15 quaeque Durrachium Hadriae tabernam, Cat 36.16 acceptum face redditumque votum, Cat 36.17 si non inlepidum neque invenustum est. Cat 36.18 at vos interea venite in ignem, Cat 36.19 pleni ruris et inficetiarum Cat 36.20 Annales Volusi, cacata charta. Cat 37.1 Salax taberna vosque contubernales, Cat 37.2 a pilleatis nona fratribus pila, Cat 37.3 solis putatis esse mentulas vobis, Cat 37.4 solis licere quidquid est puellarum Cat 37.5 confutuere et putare ceteros hircos? Cat 37.6 an, continenter quod sedetis insulsi Cat 37.7 centum an ducenti, non putatis ausurum Cat 37.8 me una ducentos irrumare sessores? Cat 37.9 atqui putate: namque totius vobis Cat 37.10 frontem tabernae sopionibus scribam. Cat 37.11 puella nam mi, quae meo sinu fugit, Cat 37.12 amata tantum quantum amabitur nulla, Cat 37.13 pro qua mihi sunt magna bella pugnata, Cat 37.14 consedit istic. hanc boni beatique Cat 37.15 omnes amatis, et quidem, quod indignum est, Cat 37.16 omnes pusilli et semitarii moechi: Cat 37.17 tu praeter omnes une de capillatis, Cat 37.18 cuniculosae Celtiberiae fili, Cat 37.19 Egnati, opaca quem bonum facit barba Cat 37.20 et dens Hibera defricatus urina. Cat 38.1 Male est, Cornifici, tuo Catullo, Cat 38.2 male est me hercule ei et laboriose, Cat 38.3 et magis magis in dies et horas. Cat 38.4 quem tu, quod minimum facillimumque est, Cat 38.5 qua solatus es adlocutione? Cat 38.6 irascor tibi.sic meos amores? Cat 38.7 paulum quid libet adlocutionis, Cat 38.8 maestius lacrimis Simonideis. Cat 39.1 Egnatius, quod candidos habet dentes, Cat 39.2 renidet usque quaque.si ad rei ventum est Cat 39.3 subsellium, cum orator excitat fletum, Cat 39.4 renidet ille. si ad pii rogum fili Cat 39.5 lugetur, orba cum flet unicum mater, Cat 39.6 renidet ille.quidquid est, ubicumque est, Cat 39.7 quodcumque agit, renidet.hunc habet morbum Cat 39.8 neque elegantem, ut arbitror, neque urbanum. Cat 39.9 quare monendum est te mihi, bone Egnati. Cat 39.10 si urbanus esses aut Sabinus aut Tiburs Cat 39.11 aut parcus Umber aut obesus Etruscus Cat 39.12 aut Lanuvinus ater atque dentatus Cat 39.13 aut Transpadanus, ut meos quoque attingam, Cat 39.14 aut qui libet qui puriter lavit dentes, Cat 39.15 tamen renidere usque quaque te nollem; Cat 39.16 nam risu inepto res ineptior nulla est. Cat 39.17 nunc Celtiber es: Celtiberia in terra, Cat 39.18 quod quisque minxit, hoc sibi solet mane Cat 39.19 dentem atque russam defricare gingivam, Cat 39.20 ut quo iste vester expolitior dens est, Cat 39.21 hoc te amplius bibisse praedicet loti. Cat 40.1 Quaenam te mala mens, miselle Ravide, Cat 40.2 agit praecipitem in meos iambos? Cat 40.3 quis deus tibi non bene advocatus Cat 40.4 vecordem parat excitare rixam? Cat 40.5 an ut pervenias in ora vulgi? Cat 40.6 quid vis? qua libet esse notus optas? Cat 40.7 eris, quandoquidem meos amores Cat 40.8 cum longa voluisti amare poena. Cat 41.1 Ameana puella defututa Cat 41.2 tota milia me decem poposcit, Cat 41.3 ista turpiculo puella naso, Cat 41.4 decoctoris amica Formiani. Cat 41.5 propinqui, quibus est puella curae, Cat 41.6 amicos medicosque convocate: Cat 41.7 non est sana puella, nec rogare Cat 41.8 qualis sit solet aes imaginosum. Cat 42.1 Adeste, hendecasyllabi, quot estis Cat 42.2 omnes undique, quotquot estis omnes. Cat 42.3 iocum me putat esse moecha turpis Cat 42.4 et negat mihi vestra reddituram Cat 42.5 pugillaria, si pati potestis. Cat 42.6 persequamur eam, et reflagitemus. Cat 42.7 quae sit quaeritis? illa quam videtis Cat 42.8 turpe incedere, mimice ac moleste Cat 42.9 ridentem catuli ore Gallicani. Cat 42.10 circumsistite eam, et reflagitate: Cat 42.11 moecha putida, redde codicillos, Cat 42.12 redde, putida moecha, codicillos. Cat 42.13 non assis facis? o lutum, lupanar, Cat 42.14 aut si perditius potes quid esse. Cat 42.15 sed non est tamen hoc satis putandum. Cat 42.16 quod si non aliud potest, ruborem Cat 42.17 ferreo canis exprimamus ore. Cat 42.18 conclamate iterum altiore voce Cat 42.19 moecha putida, redde codicillos, Cat 42.20 redde, putida moecha, codicillos. Cat 42.21 sed nil proficimus, nihil movetur. Cat 42.22 mutanda est ratio modusque nobis, Cat 42.23 si quid proficere amplius potestis, Cat 42.24 pudica et proba, redde codicillos. Cat 43.1 Salve, nec minimo puella naso Cat 43.2 nec bello pede nec nigris ocellis Cat 43.3 nec longis digitis nec ore sicco Cat 43.4 nec sane nimis elegante lingua, Cat 43.5 decoctoris amica Formiani. Cat 43.6 ten provincia narrat esse bellam? Cat 43.7 tecum Lesbia nostra comparatur? Cat 43.8 o saeclum insapiens et infacetum! Cat 44.1 O funde noster seu Sabine seu Tiburs Cat 44.2 (nam te esse Tiburtem autumant quibus non est Cat 44.3 cordi Catullum laedere: at quibus cordi est Cat 44.4 quovis Sabinum pignore esse contendunt), Cat 44.5 sed seu Sabine sive verius Tiburs, Cat 44.6 fui libenter in tua suburbana Cat 44.7 villa malamque pectore expuli tussim, Cat 44.8 non immerenti quam mihi meus venter, Cat 44.9 dum sumptuosas adpeto, dedit, cenas. Cat 44.10 nam, Sestianus dum volo esse conviva, Cat 44.11 orationem in Antium petitorem Cat 44.12 plenam veneni et pestilentiae legi. Cat 44.13 hic me gravido frigida et frequens tussis Cat 44.14 quassavit usque dum in tuum sinum fugi Cat 44.15 et me recuravi otioque et urtica. Cat 44.16 quare refectus maximas tibi grates Cat 44.17 ago, meum quod non es ulta peccatum. Cat 44.18 nec deprecor iam, si nefaria scripta Cat 44.19 Sesti recepso, quin gravedinem et tussim Cat 44.20 non mi, sed ipsi Sestio ferat frigus, Cat 44.21 qui tunc vocat me cum malum librum legi. Cat 45.1 Acmen Septimius suos amores Cat 45.2 tenens in gremio mea, inquit, Acme, Cat 45.3 ni te perdite amo atque amare porro Cat 45.4 omnes sum adsidue paratus annos Cat 45.5 quantum qui pote plurimum perire, Cat 45.6 solus in Libya Indiaque tosta Cat 45.7 caesio veniam obvius leoni. Cat 45.8 hoc ut dixit, Amor, sinistra ut ante, Cat 45.9 dextra sternuit adprobationem. Cat 45.10 at Acme leviter caput reflectens Cat 45.11 et dulcis pueri ebrios ocellos Cat 45.12 illo purpureo ore saviata Cat 45.13 sic, inquit, mea vita, Septimille, Cat 45.14 huic uni domino usque serviamus, Cat 45.15 ut multo mihi maior acriorque Cat 45.16 ignis mollibus ardet in medullis. Cat 45.17 hoc ut dixit, Arnor, sinistra ut ante, Cat 45.18 dextra sternuit adprobationem. Cat 45.19 nunc ab auspicio bono profecti Cat 45.20 mutuis animis amant amantur. Cat 45.21 unam Septimius misellus Acmen Cat 45.22 mavult quam Syrias Britanniasque: Cat 45.23 uno in Septimio fidelis Acme Cat 45.24 facit delicias libidinesque. Cat 45.25 quis ullos homines beatiores Cat 45.26 vidit, quis Venerem auspicatiorem? Cat 46.1 Iam ver egelidos refert tepores, Cat 46.2 iam caeli furor aequinoctialis Cat 46.3 iucundis Zephyri silescit auris. Cat 46.4 linquantur Phrygii, Catulle, campi Cat 46.5 Nicaeaeque ager uber aestuosae: Cat 46.6 ad claras Asiae volemus urbes. Cat 46.7 iam mens praetrepidans avet vagari, Cat 46.8 iam laeti studio pedes vigescunt. Cat 46.9 o dulces comitum valete coetus, Cat 46.10 longe quos simul a domo profectos Cat 46.11 diversae variae viae reportant. Cat 47.1 Porci et Socration, duae sinistrae Cat 47.2 Pisonis, scabies famesque mundi, Cat 47.3 vos Veraniolo meo et Fabullo Cat 47.4 verpus praeposuit Priapus ille? Cat 47.5 vos convivia lauta sumptuose Cat 47.6 de die facitis? mei sodales Cat 47.7 quaerunt in trivio vocationes? Cat 48.1 Mellitos oculos tuos, Iuventi, Cat 48.2 siquis me sinat usque basiare, Cat 48.3 usque ad milia basiem trecenta, Cat 48.4 nec unquam videar satur futurus, Cat 48.5 non si densior aridis aristis Cat 48.6 sit nostrae seges osculationis. Cat 49.1 Disertissime Romuli nepotum, Cat 49.2 quot sunt quotque fuere, Marce Tulli, Cat 49.3 quotque post aliis erunt in annis, Cat 49.4 gratias tibi maximas Catullus Cat 49.5 agit pessimus omnium poeta, Cat 49.6 tanto pessimus omnium poeta Cat 49.7 quanto tu optimus omnium patronus. Cat 50.1 Hesterno, Licini, die otiosi Cat 50.2 multum lusimus in meis tabellis, Cat 50.3 ut convenerat esse delicatos. Cat 50.4 scribens versiculos uterque nostrum Cat 50.5 ludebat numero modo hoc modo illoc, Cat 50.6 reddens mutua per iocum atque vinum. Cat 50.7 atque illinc abii tuo lepore Cat 50.8 incensus, Licini, facetiisque, Cat 50.9 ut nec me miserum cibus iuvaret, Cat 50.10 nec somnus tegeret quiete ocellos, Cat 50.11 sed toto indomitus furore lecto Cat 50.12 versarer cupiens videre lucem, Cat 50.13 ut tecum loquerer simulque ut essem. Cat 50.14 at defessa labore membra postquam Cat 50.15 semimortua lectulo iacebant, Cat 50.16 hoc, iucunde, tibi poema feci, Cat 50.17 ex quo perspiceres meum dolorem. Cat 50.18 nunc audax cave sis, precesque nostras, Cat 50.19 oramus, cave despuas, ocelle, Cat 50.20 ne poenas Nemesis reposcat a te. Cat 50.21 est vehemens dea: laedere hanc caveto. Cat 51.1 Ille mi par esse deo videtur, Cat 51.2 ille, si fas est, superare divos Cat 51.3 qui sedens adversus identidem te Cat 51.4 spectat et audit Cat 51.5 dulce ridentem, misero quod omnis Cat 51.6 eripit sensus mihi: nam simul te, Cat 51.7 Lesbia, adspexi, nihil est super mi Cat 51.9 lingua sed torpet, tenuis sub artus Cat 51.10 flamma demanat, sonitu suopte Cat 51.11 tintinant aures, gemina teguntur Cat 51.12 lumina nocte. Cat 51.13 otium, Catulle, tibi molestum est: Lines 13-16 are labeled as poem 51a or 51b in some editions. Merrill does not make that distinction. Cat 51.14 otio exsultas nimiumque gestis. Cat 51.15 otium et reges prius et beatas Cat 51.16 perdidit urbes. Cat 52.1 Quid est, Catulle? quid moraris emori? Cat 52.2 sella in curuli struma Nonius sedet, Cat 52.3 per consulatum perierat Vatinius: Cat 52.4 quid est, Catulle? quid moraris emori? Cat 53.1 Risi nescio quem modo e corona, Cat 53.2 qui, cum mirifice Vatiniana Cat 53.3 meus crimina Calvus explicasset, Cat 53.4 admirans ait haec manusque tollens Cat 53.5 di magni, salaputium disertum! Cat 54.1 Othonis caput oppido est pusillum, Cat 54.2 Lacunam proposuit Merrill; MSS have 50.16-17 Cat 54.2 et eri rustica semilauta crura, Cat 54.3 subtile et leve peditum Libonis, Cat 54.4 si non omnia, displicere vellem Cat 54.5 tibi et Fuficio, seni recocto Cat 54.6 irascere iterum meis iambis Lines 6-7 (with or without a gap preceding) are labeled as 54a or 54b in some editions. Cat 54.7 immerentibus, unice imperator. Cat 55.1 Oramus, si forte non molestum est, Cat 55.2 demonstres ubi sint tuae tenebrae. Cat 55.3 te campo quaesivimus minore, Cat 55.4 te in circo, te in omnibus libellis, Cat 55.5 te in templo summi Iovis sacrato. Cat 55.6 in Magni simul ambulatione Cat 55.7 femellas omnes, amice, prendi, Cat 55.8 quas vultu vidi tamen serenas. Cat 55.9 † A velte sic ipse flagitabam: Cat 55.10 camerium mihi, pessimae puellae! Cat 55.11 quaedam inquit nudum † reduc † Cat 55.12 en hic in roseis latet papillis. Cat 55.13 sed te iam ferre Herculi labos est: Cat 55.23 Non custos si fingar ille Cretum, Lines 23-32 are labeled as 58b in the print edition but are presented as part of poem 55 here. Cat 55.24 non si Pegaseo ferar volatu, Cat 55.25 non Ladas ego pinnipesve Perseus, Cat 55.26 non Rhesi niveae citaeque bigae: Cat 55.27 adde huc plumipedes volatilesque, Cat 55.28 ventorumque simul require cursum, Cat 55.29 quos vinctos, Cameri, mihi dicares: Cat 55.30 defessus tamen omnibus medullis Cat 55.31 et multis langoribus peresus Cat 55.32 essem te mihi, amice, quaeritando. Cat 55.14 tanto ten fastu negas, amice? Cat 55.15 dic nobis ubi sis futurus, ede Cat 55.16 audacter, committe, crede luci. Cat 55.17 nunc te lacteolae tenent puellae? Cat 55.18 si linguam clauso tenes in ore, Cat 55.19 fructus proicies amoris omnes: Cat 55.20 verbosa gaudet Venus loquella. Cat 55.21 vel vi vis, licet obseres palatum, Cat 55.22 dum veri sis particeps amoris. Cat 56.1 O rem ridiculam, Cato, et iocosam Cat 56.2 dignamque auribus et tuo cachinno. Cat 56.3 ride, quidquid amas, Cato, Catullum: Cat 56.4 res est ridicula et nimis iocosa. Cat 56.5 deprendi modo pupulum puellae Cat 56.6 trusantem: hunc ego, si placet Dionae, Cat 56.7 pro telo rigida mea cecidi. Cat 57.1 Pulchre convenit improbis cinaedis, Cat 57.2 Mamurrae pathicoque Caesarique. Cat 57.3 nec mirum: maculae pares utrisque, Cat 57.4 urbana altera et illa Formiana, Cat 57.5 impressae resident nec eluentur: Cat 57.6 morbosi pariter gemelli utrique, Cat 57.7 uno in lecticulo erudituli ambo, Cat 57.8 non hic quam ille magis vorax adulter, Cat 57.9 rivales socii puellularum: Cat 57.10 pulchre convenit improbis cinaedis. Cat 58.1 Caeli, Lesbia nostra, Lesbia illa, Cat 58.2 illa Lesbia, quam Catullus unam Cat 58.3 plus quam se atque suos amavit omnes, Cat 58.4 nunc in quadriviis et angiportis Cat 58.5 glubit magnanimi Remi nepotes. Cat 58b.1 Non custos si fingar ille Cretum, Cat 58b.2 non si Pegaseo ferar volatu, Cat 58b.3 non Ladas ego pinnipesve Perseus, Cat 58b.4 non Rhesi niveae citaeque bigae: Cat 58b.5 adde huc plumipedes volatilesque, Cat 58b.6 ventorumque simul require cursum, Cat 58b.7 quos vinctos, Cameri, mihi dicares: Cat 58b.8 defessus tamen omnibus medullis Cat 58b.9 et multis langoribus peresus Cat 58b.10 essem te mihi, amice, quaeritando. --> Cat 59.1 Bononiensis Rufa Rufulum fellat, Cat 59.2 uxor Meneni, saepe quam in sepulcretis Cat 59.3 vidistis ipso rapere de rogo cenam, Cat 59.4 cum devolutum ex igne prosequens panem Cat 59.5 ab semiraso tunderetur ustore. Cat 60.1 Num te leaena montibus Libystinis Cat 60.2 aut Scylla latrans infima inguinum parte Cat 60.3 tam mente dura procreavit ac taetra, Cat 60.4 ut supplicis vocem in novissimo casu Cat 60.5 contemptam haberes, ah nimis fero corde? Cat 61.1 Collis o Heliconii Cat 61.2 cultor, Uraniae genus, Cat 61.3 qui rapis teneram ad virum Cat 61.4 virginem, o Hymenaee Hymen, Cat 61.5 o Hymen Hymenaee, Cat 61.6 cinge tempora floribus Cat 61.7 suave olentis amaraci, Cat 61.8 flammeum cape, laetus huc, Cat 61.9 huc veni niveo gerens Cat 61.10 luteum pede soccum, Cat 61.11 excitusque hilari die Cat 61.12 nuptialia concinens Cat 61.13 voce carmina tinnula Cat 61.14 pelle humum pedibus, manu Cat 61.15 pineam quate taedam. Cat 61.16 namque Vinia Manilo, Cat 61.17 qualis Idalium colens Cat 61.18 venit ad Phrygium Venus Cat 61.19 iudicem, bona cum bona Cat 61.20 nubet alite virgo, Cat 61.21 floridis velut enitens Cat 61.22 myrtus Asia ramulis, Cat 61.23 quos hamadryades deae Cat 61.24 ludicrum sibi rosido Cat 61.25 nutriunt umore. Cat 61.26 quare age huc aditum ferens Cat 61.27 perge linquere Thespiae Cat 61.28 rupis Aonios specus, Cat 61.29 nympha quos super irrigat Cat 61.30 frigerans Aganippe, Cat 61.31 ac domum dominam voca Cat 61.32 coniugis cupidam novi, Cat 61.33 mentem amore revinciens Cat 61.34 ut tenax hedera huc et huc Cat 61.35 arborem implicat errans. Cat 61.36 vosque item simul, integrae Cat 61.37 virgines, quibus advenit Cat 61.38 par dies, agite in modum Cat 61.39 dicite, o Hymenaee Hymen, Cat 61.40 o Hymen Hymenaee. Cat 61.41 ut libentius, audiens Cat 61.42 se citarier ad suum Cat 61.43 munus, huc aditum ferat Cat 61.44 dux bonae Veneris, boni Cat 61.45 coniugator amoris. Cat 61.46 quis deus magis anxiis Cat 61.47 est petendus amantibus? Cat 61.48 quem colent homines magis Cat 61.49 caelitum? o Hymenaee Hymen, Cat 61.50 o Hymen Hymenaee. Cat 61.51 te suis tremulus parens Cat 61.52 invocat, tibi virgines Cat 61.53 zonula solvunt sinus, Cat 61.54 te timens cupida novus Cat 61.55 captat aure maritus. Cat 61.56 tu fero iuveni in manus Cat 61.57 floridam ipse puellulam Cat 61.58 dedis a gremio suae Cat 61.59 matris, o Hymenaee Hymen, Cat 61.60 o Hymen Hymenaee. Cat 61.61 nil potest sine te Venus Cat 61.62 fama quod bona comprobet Cat 61.63 commodi capere: at potest Cat 61.64 te volente.quis huic deo Cat 61.65 compararier ausit? Cat 61.66 nulla quit sine te domus Cat 61.67 liberos dare, nec parens Cat 61.68 stirpe nitier: at potest Cat 61.69 te volente.quis huic deo Cat 61.70 compararier ausit? Cat 61.71 quae tuis careat sacris Cat 61.72 non queat dare praesides Cat 61.73 terra finibus: at queat Cat 61.74 te volente.quis huic deo Cat 61.75 compararier ausit? Cat 61.76 claustra pandite ianuae, Cat 61.77 virgo adest. viden ut faces Cat 61.78 splendidas quatiunt comas? Cat 61.83 tardet ingenuus pudor: Cat 61.84 quem tamen magis audiens Cat 61.85 flet quod ire necesse est. Cat 61.86 flere desine. Non tibi, Au- Cat 61.87 runculeia, periculum est Cat 61.88 ne qua femina pulchrior Cat 61.89 clarum ab Oceano diem Cat 61.90 viderit venientem. Cat 61.91 talis in vario solet Cat 61.92 divitis domini hortulo Cat 61.93 stare flos hyacinthinus. Cat 61.94 sed moraris, abit dies: Cat 61.95 prodeas, nova nupta. Cat 61.96 prodeas, nova nupta, si Cat 61.97 iam videtur, et audias Cat 61.98 nostra verba.vide ut faces Cat 61.99 aureas quatiunt comas: Cat 61.100 prodeas, nova nupta. Cat 61.101 non tuus levis in mala Cat 61.102 deditus vir adultera Cat 61.103 probra turpia persequens Cat 61.104 a tuis teneris volet Cat 61.105 secubare papillis, Cat 61.106 lenta quin velut adsitas Cat 61.107 vitis implicat arbores, Cat 61.108 implicabitur in tuum Cat 61.109 complexum.Sed abit dies: Cat 61.110 prodeas, nova nupta. Cat 61.111 o cubile quod omnibus Cat 61.115 candido pede lecti, Cat 61.116 quae tuo veniunt ero, Cat 61.117 quanta gaudia, quac vaga Cat 61.118 nocte, quae medio die Cat 61.119 gaudeat! sed abit dies: Cat 61.120 Prodeas, nova nupta. Cat 61.121 tollite, o pueri, faces: Cat 61.122 flammeum video venire. Cat 61.123 ite, concinite in modum Cat 61.124 o Hymen Hymenaee io, Cat 61.125 o Hymen Hymenaee. Cat 61.126 ne diu taceat procax Cat 61.127 fescennina iocatio, Cat 61.128 nec nuces pueris neget Cat 61.129 desertum domini audiens Cat 61.130 concubinus amorem. Cat 61.131 da nuces pueris, iners Cat 61.132 concubine: satis diu Cat 61.133 lusisti nucibus: libet Cat 61.134 iam servire Talasio. Cat 61.135 concubine, nuces da. Cat 61.136 sordebant tibi vilicae, Cat 61.137 concubine, hodie atque heri: Cat 61.138 nunc tuum cinerarius Cat 61.139 tondet os. miser ah miser Cat 61.140 concubine, nuces da. Cat 61.141 diceris male te a tuis Cat 61.142 unguentate glabris marite Cat 61.143 abstinere: sed abstine. Cat 61.144 o Hymen Hymenaee io, Cat 61.145 o Hymen Hymenaee. Cat 61.146 scimus haec tibi quae licent Cat 61.147 sola cognita: sed marito Cat 61.148 ista non eadem licent. Cat 61.149 o Hymen Hymenaee io, Cat 61.150 o Hymen Hymenaee. Cat 61.151 nupta, tu quoque quae tuus Cat 61.152 vir petet cave ne neges, Cat 61.153 ne petitum aliunde eat. Cat 61.154 o Hymen Hymenaee io, Cat 61.155 o Hymen Hymenaee. Cat 61.156 en tibi domus ut potens Cat 61.157 et beata viri tui: Cat 61.158 quae tibi sine serviat Cat 61.159 (o Hymen Hymenaee io, Cat 61.160 o Hymen Hymenaee). Cat 61.161 usque dum tremulum movens Cat 61.162 cana tempus anilitas Cat 61.163 omnia omnibus adnuit. Cat 61.164 o Hymen Hymenaee io, Cat 61.165 o Hymen Hymenaee. Cat 61.166 transfer omine cum bono Cat 61.167 limen aureolos pedes, Cat 61.168 rasilemque subi forem. Cat 61.169 o Hymen Hymenaee io, Cat 61.170 o Hymen Hymenaee. Cat 61.171 adspice unus ut accubans Cat 61.172 vir tuus Tyrio in toro Cat 61.173 totus immineat tibi. Cat 61.174 o Hymen Hymenaee io, Cat 61.175 o Hymen Hymenaee. Cat 61.176 illi non minus ac tibi Cat 61.177 pectore uritur intimo Cat 61.178 flamma, sed penite magis Cat 61.179 o Hymen Hymenaee io, Cat 61.180 o Hymen Hymenaee. Cat 61.181 mitte bracchiolum teres, Cat 61.182 praetextate, puellulae: Cat 61.183 iam cubile adeat viri. Cat 61.184 o Hymen Hymenaee io, Cat 61.185 o Hymen Hymenaee. Cat 61.186 o bonae senibus viris Cat 61.187 cognitae bene feminae, Cat 61.188 conlocate puellulam. Cat 61.189 o Hymen Hymenaee io, Cat 61.190 o Hymen Hymenaee. Cat 61.191 iam licet venias, marite: Cat 61.192 uxor in thalamo tibi est Cat 61.193 ore floridulo nitens Cat 61.194 alba parthenice velut Cat 61.195 luteumve papaver. Cat 61.196 at, marite, (ita me iuvent Cat 61.197 caelites) nihilo minus Cat 61.198 pulcher es, neque te Venus Cat 61.199 neglegit. sed abit dies: Cat 61.200 perge, ne remorare. Cat 61.201 non diu remoratus es, Cat 61.202 iam venis. bona te Venus Cat 61.203 iuverit, quoniam palam Cat 61.204 quod cupis cupis et bonum Cat 61.205 non abscondis amorem. Cat 61.206 ille pulveris Africi Cat 61.207 siderumque micantium Cat 61.208 subducat numerum prius, Cat 61.209 qui vestri numerare vult Cat 61.210 multa milia ludi. Cat 61.211 ludite ut libet, et brevi Cat 61.212 liberos date. non decet Cat 61.213 tam vetus sine liberis Cat 61.214 nomen esse, sed indidem Cat 61.215 semper ingenerari. Cat 61.216 Torquatus volo parvulus Cat 61.217 matris e gremio suae Cat 61.218 porrigens teneras manus Cat 61.219 dulce rideat ad patrem Cat 61.220 semihiante labello. Cat 61.221 sit suo similis patri Cat 61.222 Manlio et facile insciis Cat 61.223 noscitetur ab omnibus Cat 61.224 et pudicitiam suae Cat 61.225 matris indicet ore. Cat 61.226 talis illius a bona Cat 61.227 matre laus genus adprobet Cat 61.228 qualis unica ab optima Cat 61.229 matre Telemacho manet Cat 61.230 fama Penelopeo. Cat 61.231 claudite ostia, virgines: Cat 61.232 lusimus satis. at, boni Cat 61.233 coniuges, bene vivite et Cat 61.234 munere adsiduo valentem Cat 61.235 exercete iuventam. Cat 62.1 Youths Cat 62.1 Vesper adest: iuvenes, consurgite: vesper Olympo Cat 62.2 exspectata diu vix tandem lumina tollit. Cat 62.3 surgere iam tempus, iam pinguis linquere mensas; Cat 62.4 iam veniet virgo, iam dicetur hymenaeus. Cat 62.5 Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee. Cat 62.6 Maidens Cat 62.6 cernitis, innuptae, iuvenes? consurgite contra: Cat 62.7 nimirum Oetaeos ostendit Noctifer ignes. Cat 62.8 sic certe est: viden ut perniciter exsiluere? Cat 62.9 non temere exsiluere; canent quod vincere par est. Cat 62.10 Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee. Cat 62.11 Youths Cat 62.11 non facilis nobis, aequales, palma parata est: Cat 62.12 adspicite, innuptae secum ut meditata requirunt. Cat 62.13 non frustra meditantur; habent memorabile quod sit. Cat 62.14 nec mirum, penitus quae tota mente laborant. Cat 62.15 nos alio mentes, alio divisimus aures: Cat 62.16 iure igitur vincemur; amat victoria curam. Cat 62.17 quare nunc animos saltem convertite vestros: Cat 62.18 dicere iam incipient, iam respondere decebit. Cat 62.19 Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee. Cat 62.20 Maidens Cat 62.20 Hespere, qui caelo fertur crudelior ignis? Cat 62.21 qui natam possis complexu avellere matris, Cat 62.22 complexu matris retinentem avellere natam Cat 62.23 et iuveni ardenti castam donare puellam. Cat 62.24 quid faciunt hostes capta crudelius urbe? Cat 62.25 Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee. Cat 62.26 Youths Cat 62.26 Hespere, qui caelo lucet iucundior ignis? Cat 62.27 qui desponsa tua firmes conubia flammma, Cat 62.28 quae pepigere viri, pepigerunt ante parentes, Cat 62.29 nec iunxere prius quam se tuus extulit ardor. Cat 62.30 quid datur a divis felici optatius hora? Cat 62.31 Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee. Cat 62.32 Maidens Cat 62.32 Hesperus e nobis, aequales, abstulit unam Cat 62.34 Youths Cat 62.33 namque tuo adventu vigilat custodia semper. Cat 62.34 nocte latent fures, quos idem saepe revertens, Cat 62.35 Hespere, mutato comprendis nomine eosdem. Cat 62.36 at libet innuptis ficto te carpere questu. Cat 62.37 quid tum, si carpunt tacita quem mente requirunt? Cat 62.38 Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee. Cat 62.39 Maidens Cat 62.39 ut flos in saeptis secretus nascitur hortis, Cat 62.40 ignotus pecori, nullo convulsus aratro, Cat 62.41 quem mulcent aurae, firmat sol, educat imber, Cat 62.42 multi illum pueri, multae optavere puellae; Cat 62.43 idem cum tenui carptus defloruit ungui, Cat 62.44 nulli illum pueri, nullae optavere puellae: Cat 62.45 sic virgo, dum intacta manet, dum cara suis est; Cat 62.46 cum castum amisit polluto corpore florem, Cat 62.47 nec pueris iucunda manet nec cara puellis. Cat 62.48 Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee. Cat 62.49 Youths Cat 62.49 ut vidua in nudo vitis quae nascitur arvo Cat 62.50 nunquam se extollit, nunquam mitem educat uvam, Cat 62.51 sed tenerum prono deflectens pondere corpus Cat 62.52 iam iam contingit summum radice flagellum, Cat 62.53 hanc nulli agricolae, nulli accoluere iuvenci; Cat 62.54 at si forte eadem est ulmo coniuncta marito, Cat 62.55 multi illam agricolae, multi accoluere iuvenci: Cat 62.56 sic virgo, dum intacta manet, dum inculta senescit; Cat 62.57 cum par conubium maturo tempore adepta est, Cat 62.58 cara viro magis et minus est invisa parenti. Cat 62.59 Youths and Maidens Cat 62.59 et tu ne pugna cum tali coniuge, virgo. Cat 62.60 non aequum est pugnare, pater cui tradidit ipse, Cat 62.61 ipse pater cum matre, quibus parere necesse est. Cat 62.62 virginitas non tota tua est, ex parte parentum est: Cat 62.63 tertia pars patri, pars est data tertia matri, Cat 62.64 tertia sola tua est.noli pugnare duobus, Cat 62.65 qui genero sua iura simul cum dote dederunt. Cat 62.66 Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee. Cat 63.1 Super alta vectus Attis celeri rate maria Cat 63.2 Phrygium ut nemus citato cupide pede tetigit Cat 63.3 adiitque opaca silvis redimita loca deae, Cat 63.4 stimulatus ibi furenti rabie, vagus animis Cat 63.5 devolvit ili acuto sibi pondera silice. Cat 63.6 itaque ut relicta sensit sibi membra sine viro, Cat 63.7 etiam recente terrae sola sanguine maculans Cat 63.8 niveis citata cepit manibus leve typanum, Cat 63.9 typanum, tubam Cybelles, tua, mater, initia, Cat 63.10 quatiensque terga tauri teneris cava digitis Cat 63.11 canere haec suis adorta est tremebunda comitibus Cat 63.12 agite ite ad alta, Gallae, Cybeles nemora simul, Cat 63.13 simul ite, Dindymenae dominae vaga pecora, Cat 63.14 aliena quae petentes velut exsules loca Cat 63.15 sectam meam exsecutae duce me mihi comites Cat 63.16 rapidum salum tulistis truculentaque pelagi Cat 63.17 et corpus evirastis Veneris nimio odio, Cat 63.18 hilarate erae citatis erroribus animum. Cat 63.19 mora tarda mente cedat; simul ite, sequimini Cat 63.20 Phrygiam ad domum Cybelles, Phrygia ad nemora deae, Cat 63.21 ubi cymbalum sonat vox, ubi tympana reboant, Cat 63.22 tibicen ubi canit Phryx curvo grave calamo, Cat 63.23 ubi capita maenades vi iaciunt hederigerae, Cat 63.24 ubi sacra sancta acutis ululatibus agitant, Cat 63.25 ubi suevit illa divae volitare vaga cohors, Cat 63.26 quo nos decet citatis celerare tripudiis. Cat 63.27 simul haec comitibus Attis cecinit notha mulier, Cat 63.28 thiasus repente linguis trepidantibus ululat, Cat 63.29 leve tympanum remugit, cava cymbala recrepant, Cat 63.30 viridem citus adit Idam properante pede chorus. Cat 63.31 furibunda simul anhelans vaga vadit animam agens Cat 63.32 comitata tympano Attis per opaca nemora dux, Cat 63.33 veluti iuvenca vitans onus indomita iugi: Cat 63.34 rapidae ducem secuntur Gallae properipedem. Cat 63.35 itaque, ut domum Cybelles tetigere lassulae, Cat 63.36 nimio e labore somnum capiunt sine Cerere. Cat 63.37 piger his labante langore oculos sopor operit: Cat 63.38 abit in quiete molli rabidus furor animi. Cat 63.39 sed ubi oris aurei Sol radiantibus oculis Cat 63.40 lustravit aethera album, sola dura, mare ferum, Cat 63.41 pepulitque noctis umbras vegetis sonipedibus, Cat 63.42 ibi Somnus excitam Attin fugiens citus abiit: Cat 63.43 trepidante eum recepit dea Pasithea sinu. Cat 63.44 ita de quiete molli rapida sine rabie Cat 63.45 simul ipsa pectore Attis sua facta recoluit, Cat 63.46 liquidaque mente vidit sine quis ubique foret, Cat 63.47 animo aestuante rusum reditum ad vada tetulit. Cat 63.48 ibi maria vasta visens lacrimantibus oculis Cat 63.49 patriam adlocuta maesta est ita voce miseriter: Cat 63.50 patria o mei creatrix, patria o mea genetrix, Cat 63.51 ego quam miser relinquens, dominos ut erifugae Cat 63.52 famuli solent, ad Idae tetuli nemora pedem, Cat 63.53 ut apud nivem et ferarum gelida stabula forem Cat 63.54 et earum omnia adirem furibunda latibula, Cat 63.55 ubinam aut quibus locis te positam, patria, reor? Cat 63.56 cupit ipsa pupula ad te sibi derigere aciem, Cat 63.57 rabie fera carens dum breve tempus animus est. Cat 63.58 egone a mea remota haec ferar in nemora domo? Cat 63.59 patria, bonis, amicis, genitoribus abero? Cat 63.60 abero foro, palaestra, stadio, et gymnasiis? Cat 63.61 miser ah miser, querendum est etiam atque etiam, anime. Cat 63.62 quod enim genus figurae est ego non quod obierim? Cat 63.63 ego mulier, ego adulescens, ego ephebus, ego puer, Cat 63.64 ego gymnasi fui flos, ego eram decus olei: Cat 63.65 mihi ianuae frequentes, mihi limina tepida, Cat 63.66 mihi floridis corollis redimita domus erat, Cat 63.67 linquendum ubi esset orto mihi sole cubiculum. Cat 63.68 ego nunc deum ministra et Cybeles famula ferar? Cat 63.69 ego maenas, ego mei pars, ego vir sterilis ero? Cat 63.70 ego viridis algida Idae nive amicta loca colam? Cat 63.71 ego vitam agam sub altis Phrygiae columinibus, Cat 63.72 ubi cerva silvicultrix, ubi aper nemorivagus? Cat 63.73 iam iam dolet quod egi, iam iamque paenitet. Cat 63.74 roseis ut huic labellis sonitus citus abiit Cat 63.75 geminas deorum ad aures nova nuntia referens, Cat 63.76 ibi iuncta iuga resoluens Cybele leonibus Cat 63.77 laevumque pecoris hostem stimulans ita loquitur. Cat 63.78 Agedum, inquit, age ferox i, fac ut hunc furor agitet, Cat 63.79 fac uti furoris ictu reditum in nemora ferat, Cat 63.80 mea libere nimis qui fugere imperia cupit. Cat 63.81 age caede terga cauda, tua verbera patere, Cat 63.82 fac cuncta mugienti fremitu loca retonent, Cat 63.83 rutilam ferox torosa cervice quate iubam. Cat 63.84 ait haec minax Cybelle religatque iuga manu. Cat 63.85 ferus ipse sese adhortans rabidum incitat animo, Cat 63.86 vadit, fremit, refringit virgulta pede vago. Cat 63.87 at ubi umida albicantis loca litoris adiit Cat 63.88 tenerumque vidit Attin prope marmora pelagi, Cat 63.89 facit impetum: ille demens fugit in nemora fera: Cat 63.90 ibi semper omne vitae spatium famula fuit. Cat 63.91 dea magna, dea Cybelle, dea domina Dindymi, Cat 63.92 procul a mea tuus sit furor omnis, era, domo: Cat 63.93 alios age incitatos, alios age rabidos. Cat 64.1 Peliaco quondam prognatae vertice pinus Cat 64.2 dicuntur liquidas Neptuni nasse per undas Cat 64.3 Phasidos ad fluctus et fines Aeeteos, Cat 64.4 cum lecti iuvenes, Argivae robora pubis, Cat 64.5 auratam optantes Colchis avertere pellem Cat 64.6 ausi sunt vada salsa cita decurrere puppi, Cat 64.7 caerula verrentes abiegnis aequora palmis. Cat 64.8 diva quibus retinens in summis urbibus arces Cat 64.9 ipsa levi fecit volitantem flamine currum, Cat 64.10 pinea coniungens inflexae texta carinae. Cat 64.11 illa rudem cursu prima imbuit Amphitriten. Cat 64.12 quae simul ac rostro ventosum proscidit aequor Cat 64.13 tortaque remigio spumis incanduit unda, Cat 64.14 emersere freti candenti e gurgite vultus Cat 64.15 aequoreae monstrum Nereides admirantes. Cat 64.16 illa, siqua alia, viderunt luce marinas Cat 64.17 mortales oculis nudato corpore nymphas Cat 64.18 nutricum tenus exstantes e gurgite cano. Cat 64.19 tum Thetidis Peleus incensus fertur amore, Cat 64.20 tum Thetis humanos non despexit hymenaeos, Cat 64.21 tum Thetidi pater ipse iugandum Pelea sensit. Cat 64.22 o nimis optato saeclorum tempore nati Cat 64.23 heroes, salvete, deum genus, o bona matrum Cat 64.24 progenies, salvete iterum Cat 64.24 vos ego saepe meo, vos carmine compellabo, Cat 64.25 teque adeo eximie taedis felicibus aucte Cat 64.26 Thessaliae columen Peleu, cui Iuppiter ipse, Cat 64.27 ipse suos divum genitor concessit amores. Cat 64.28 tene Thetis tenuit pulcherrirma Nereine? Cat 64.29 tene suam Tethys concessit ducere neptem Cat 64.30 Oceanusque, mari totum qui amplectitur orbem? Cat 64.31 quae simul optatae finito tempore luces Cat 64.32 advenere, domum conventu tota frequentat Cat 64.33 Thessalia, oppletur laetanti regia coetu: Cat 64.34 dona ferunt prae se, declarant gaudia vultu. Cat 64.35 deseritur Cieros, linquunt Phthiotica Tempe Cat 64.36 Crannonisque domos ac moenia Larisaea, Cat 64.37 Pharsalum coeunt, Pharsalia tecta frequentant. Cat 64.38 rura colit nemo, mollescunt colla iuvencis, Cat 64.39 non humilis curvis purgatur vinea rastris, Cat 64.40 non glaebam prono convellit vomere taurus, Cat 64.41 non falx attenuat frondatorum arboris umbram, Cat 64.42 squalida desertis robigo infertur aratris. Cat 64.43 ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit Cat 64.44 regia, fulgenti splendent auro atque argento. Cat 64.45 candet ebur soliis, conlucent pocula mensae, Cat 64.46 tota domus gaudet regali splendida gaza. Cat 64.47 pulvinar vero divae geniale locatur Cat 64.48 sedibus in mediis, Indo quod dente politum Cat 64.49 tincta tegit roseo conchyli purpura fuco. Cat 64.50 haec vestis priscis hominum variata figuris Cat 64.51 heroum mira virtutes indicat arte. Cat 64.52 namque fluentisono prospectans litore Diae Cat 64.53 Thesea cedentem celeri cum classe tuetur Cat 64.54 indomitos in corde gerens Ariadna furores, Cat 64.55 necdum etiam sese quae visit visere credit, Cat 64.56 ut pote fallaci quae tunc primum excita somno Cat 64.57 desertam in sola miseram se cernat harena. Cat 64.58 immemor at iuvenis fugiens pellit vada remis, Cat 64.59 irrita ventosae linquens promissa procellae. Cat 64.60 quem procul ex alga maestis Minois ocellis Cat 64.61 saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu, Cat 64.62 prospicit et magnis curarum fluctuat undis, Cat 64.63 non flavo retinens subtilem vertice mitram, Cat 64.64 non contecta levi velatum pectus amictu, Cat 64.65 non tereti strophio lactentis vincta papillas, Cat 64.66 omnia quae toto delapsa e corpore passim Cat 64.67 ipsius ante pedes fluctus salis adludebant. Cat 64.68 sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus Cat 64.69 illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu, Cat 64.70 toto animo, tota pendebat perdita mente. Cat 64.71 ah misera, adsiduis quam luctibus exsternavit Cat 64.72 spinosas Erycina serens in pectore curas Cat 64.73 illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus Cat 64.74 egressus curvis e litoribus Piraei Cat 64.75 attigit iniusti regis Gortynia tecta. Cat 64.76 nam perhibent olim crudeli peste coactam Cat 64.77 Androgeoneae poenas exsolvere caedis Cat 64.78 electos iuvenes simul et decus innuptarum Cat 64.79 Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro. Cat 64.80 quis angusta malis cum moenia vexarentur, Cat 64.81 ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis Cat 64.82 proicere optavit potius quam talia Cretam Cat 64.83 funera Cecropiae nec funera portarentur. Cat 64.84 atque ita nave levi nitens ac lenibus auris Cat 64.85 magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas. Cat 64.86 hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo Cat 64.87 regia, quam suavis exspirans castus odores Cat 64.88 lectulus in molli complexu matris alebat, Cat 64.89 quales Eurotae progignunt flumina myrtos Cat 64.90 aurave distinctos educit verna colores, Cat 64.91 non prius ex illo flagrantia declinavit Cat 64.92 lumina quam cuncto concepit corpore flammam Cat 64.93 funditus atque imis exarsit tota medullis. Cat 64.94 heu misere exagitans immiti corde furores, Cat 64.95 sancte puer, curis hominum qui gaudia misces, Cat 64.96 quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum, Cat 64.97 qualibus incensam iactastis mente puellam Cat 64.98 fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem! Cat 64.99 quantos illa tulit languenti corde timores, Cat 64.100 quanto saepe magis fulgore expalluit auri, Cat 64.101 cum saevum cupiens contra contendere monstrum Cat 64.102 aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis. Cat 64.103 non ingrata tamen frustra munuscula divis Cat 64.104 promittens tacito succendit vota labello. Cat 64.105 nam velut in summo quatientem bracchia Tauro Cat 64.106 quercum aut conigeram sudanti cortice pinum Cat 64.107 indomitus turbo contorquens flamine robur Cat 64.108 eruit (illa procul radicitus exturbata Cat 64.109 prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens), Cat 64.110 sic domito saevum prostravit corpore Theseus Cat 64.111 nequiquam vanis iactantem cornua ventis. Cat 64.112 inde pedem sospes multa cum laude reflexit Cat 64.113 errabunda regens tenui vestigia filo, Cat 64.114 ne labyrintheis e flexibus egredientem Cat 64.115 tecti frustraretur inobservabilis error. Cat 64.116 sed quid ego a primo digressus carmine plura Cat 64.117 commemorem, ut linquens genitoris filia vultum, Cat 64.118 ut consanguineae complexum, ut denique matris, Cat 64.119 quae misera in gnata deperdita laetabatur, Cat 64.120 omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem, Cat 64.121 aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae Cat 64.122 venerit, aut ut eam devinctam lumina somno Cat 64.123 liquerit immemori discedens pectore coniunx? Cat 64.124 saepe illam perhibent ardenti corde furentem Cat 64.125 clarisonas imo fudisse ex pectore voces, Cat 64.126 ac tum praeruptos tristem conscendere montes Cat 64.127 unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus, Cat 64.128 tum tremuli salis adversas procurrere in undas Cat 64.129 mollia nudatae tollentem tegmina surae, Cat 64.130 atque haec extremis maestam dixisse querelis, Cat 64.131 frigidulos udo singultus ore cientem: Cat 64.132 sicine me patriis avectam, perfide, ab aris, Cat 64.133 perfide, deserto liquisti in litore, Theseu? Cat 64.134 sicine discedens neglecto numine divum Cat 64.135 immernor ah devota domum periuria portas? Cat 64.136 nullane res potuit crudelis flectere mentis Cat 64.137 consilium? tibi nulla fuit clementia praesto Cat 64.138 immite ut nostri vellet miserescere pectus? Cat 64.139 at non haec quondam blanda promissa dedisti Cat 64.140 voce mihi, non haec miserae sperare iubebas, Cat 64.141 sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos: Cat 64.142 quae cuncta aerii discerpunt irrita venti. Cat 64.143 nunc iam nulla viro iuranti femina credat, Cat 64.144 nulla viri speret sermones esse fideles: Cat 64.145 quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci, Cat 64.146 nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt: Cat 64.147 sed simul ac cupidae mentis satiata libido est, Cat 64.148 dicta nihil meminere, nihil periuria curant. Cat 64.149 certe ego te in medio versantem turbine leti Cat 64.150 eripui et potius germanum amittere crevi Cat 64.151 quam tibi fallaci supremo in tempore deessem: Cat 64.152 pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque Cat 64.153 praeda neque iniecta tumulabor mortua terra. Cat 64.154 quaenam te genuit sola sub rupe leaena, Cat 64.155 quod mare conceptum spumantibus exspuit undis. Cat 64.156 quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis, Cat 64.157 talia qui reddis pro dulci praemia vita? Cat 64.158 si tibi non cordi fuerant conubia nostra, Cat 64.159 saeva quod horrebas prisci praecepta parentis, Cat 64.160 at tamen in vestras potuisti ducere sedes Cat 64.161 quae tibi iucundo famularer serva labore Cat 64.162 candida permulcens liquidis vestigia lymphis Cat 64.163 purpureave tuum constemens veste cubile. Cat 64.164 sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris Cat 64.165 exsternata malo, quae nullis sensibus auctae Cat 64.166 nec missas audire queunt nec reddere voces? Cat 64.167 ille autem prope iam mediis versatur in undis, Cat 64.168 nec quisquam adparet vacua mortalis in alga. Cat 64.169 sic nimis insultans extremo tempore saeva Cat 64.170 fors etiam nostris invidit questibus auris. Cat 64.171 Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo Cat 64.172 Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes, Cat 64.173 indomito nec dira ferens stipendia tauro Cat 64.174 perfidus in Creta religasset navita funem, Cat 64.175 nec malus hic celans dulci crudelia forma Cat 64.176 consilia in nostris requiesset sedibus hospes! Cat 64.177 nam quo me referam? quali spe perdita nitor? Cat 64.178 Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato Cat 64.179 discernens ponti truculentum ubi dividit aequor? Cat 64.180 an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui Cat 64.181 respersum iuvenem fraterna caede secuta? Cat 64.182 coniugis an fido consoler memet amore, Cat 64.183 quine fugit lentos incurvans gurgite remos? Cat 64.184 praeterea nullo litus, sola insula, tecto, Cat 64.185 nec patet egressus pelagi cingentibus undis: Cat 64.186 nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta, Cat 64.187 omnia sunt deserta, ostentant omnia letum. Cat 64.188 non tamen ante mihi languescent lumina morte, Cat 64.189 nec prius a fesso secedent corpore sensus Cat 64.190 quam iustam a divis exposcam prodita multam Cat 64.191 caelestumque fidem postrema comprecer hora. Cat 64.192 quare, facta virum multantes vindice poena Cat 64.193 Eumenides, quibus anguino redimita capillo Cat 64.194 frons exspirantis praeportat pectoris iras, Cat 64.195 huc huc adventate, meas audite querelas, Cat 64.196 quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis Cat 64.197 cogor inops, ardens, amenti caeca furore. Cat 64.198 quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo, Cat 64.199 vos nolite pati nostrum vanescere luctum, Cat 64.200 sed quali solam Theseus me mente reliquit, Cat 64.201 tali mente, deae, funestet seque suosque. Cat 64.202 has postquam maesto profudit pectore voces Cat 64.203 supplicium saevis exposcens anxia factis, Cat 64.204 adnuit invicto caelestum numine rector, Cat 64.205 quo nutu tellus atque horrida contremuerunt Cat 64.206 aequora concussitque micantia sidera mundus. Cat 64.207 ipse autem caeca mentem caligine Theseus Cat 64.208 consitus oblito dimisit pectore cuncta Cat 64.209 quae mandata prius constanti mente tenebat, Cat 64.210 dulcia nec maesto sustollens signa parenti Cat 64.211 sospitem Erechtheum se ostendit visere portum Cat 64.212 namque ferunt olim, classi cum moenia divae Cat 64.213 linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus, Cat 64.214 talia complexum iuveni mandata dedisse: Cat 64.215 gnate mihi longe iucundior unice vita, Cat 64.216 gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus Cat 64.217 reddite in extrema nuper mihi fine senectae, Cat 64.218 quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus Cat 64.219 eripit invito mihi te, cui languida nondum Cat 64.220 lumina sunt gnati cara saturata figura, Cat 64.221 non ego te gaudens laetanti pectore mittam, Cat 64.222 nec te ferre sinam fortunae signa secundae, Cat 64.223 sed primum multas expromam mente querelas Cat 64.224 canitiem terra atque infuso pulvere foedans, Cat 64.225 inde infecta vago suspendam lintea malo, Cat 64.226 nostros ut luctus nostraeque incendia mentis Cat 64.227 carbasus obscurata decet ferrugine Hibera. Cat 64.228 quod tibi si sancti concesserit incola Itoni, Cat 64.229 quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei Cat 64.230 adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram, Cat 64.231 tum vero facito ut memori tibi condita corde Cat 64.232 haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas, Cat 64.233 ut simul ac nostros invisent lumina collis, Cat 64.234 funestam antennae deponant undique vestem Cat 64.235 candidaque intorti sustollant vela rudentes, Cat 64.236 quam primum cernens ut laeta gaudia mente Cat 64.237 agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet. Cat 64.238 haec mandata prius constanti mente tenentem Cat 64.239 Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes Cat 64.240 aerium nivei montis liquere cacumen. Cat 64.241 at pater, ut summa prospectum ex arce petebat Cat 64.242 anxia in adsiduos absumens lumina fletus, Cat 64.243 cum primum inflati conspexit lintea veli, Cat 64.244 praecipitem sese scopulorum e vertice iecit Cat 64.245 amissum credens immiti Thesea fato. Cat 64.246 sic funesta domus ingressus tecta paterna Cat 64.247 morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu Cat 64.248 obtulerat mente immemori, talem ipse recepit. Cat 64.249 quae tum prospectans cedentem maesta carinam Cat 64.250 multiplices animo volvebat saucia curas. Cat 64.251 at parte ex alia florens volitabat Iacchus Cat 64.252 cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis Cat 64.253 te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore. Cat 64.254 quae tum alacres passim lymphata mente furebant Cat 64.255 euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes. Cat 64.256 harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos, Cat 64.257 pars e divulso iactabant membra iuvenco, Cat 64.258 pars sese tortis serpentibus incingebant, Cat 64.259 pars obscura cavis celebrabant orgia cistis, Cat 64.260 orgia quae frustra cupiunt audire profani, Cat 64.261 plangebant aliae proceris tympana palmis Cat 64.262 aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant, Cat 64.263 multis raucisonos efflabant cornua bombos Cat 64.264 barbaraque horribili stridebat tibia cantu. Cat 64.265 talibus amplifice vestis decorata figuris Cat 64.266 pulvinar complexa suo velabat amictu. Cat 64.267 quae postquam cupide spectando Thessala pubes Cat 64.268 expleta est, sanctis coepit decedere divis. Cat 64.269 hic, qualis flatu placidum mare matutino Cat 64.270 horrificans Zephyrus proclivas incitat undas Cat 64.271 aurora exoriente vagi sub limina solis, Cat 64.272 quae tarde primum clementi flamine pulsae Cat 64.273 procedunt, leviterque sonant plangore cachinni, Cat 64.274 post vento crescente magis magis increbescunt Cat 64.275 purpureaque procul nantes ab luce refulgent, Cat 64.276 sic tum vestibuli linquentes regia tecta Cat 64.277 ad se quisque vago passim pede discedebant. Cat 64.278 quorum post abitum princeps e vertice Peli Cat 64.279 advenit Chiron portans silvestria dona: Cat 64.280 nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis Cat 64.281 montibus ora creat, quos propter fluminis undas Cat 64.282 aura parit flores tepidi fecunda Favoni, Cat 64.283 hos indistinctis plexos tulit ipse corollis, Cat 64.284 quo permulsa domus iucundo risit odore. Cat 64.285 confestim Penios adest, viridantia Tempe, Cat 64.286 Tempe quae silvae cingunt super impendentes, Cat 64.287 naiasin linquens Doris celebranda choreis, Cat 64.288 non vacuus: namque ille tulit radicitus altas Cat 64.289 fagos ac recto proceras stipite laurus, Cat 64.290 non sine nutanti platano lentaque sorore Cat 64.291 flammati Phaethontis et aeria cupressu. Cat 64.292 haec circum sedes late contexta locavit, Cat 64.293 vestibulum ut molli velatum fronde vireret. Cat 64.294 post hunc consequitur sollerti corde Prometheus Cat 64.295 extenuata gerens veteris vestigia poenae Cat 64.296 quam quondam silici restrictus membra catena Cat 64.297 persolvit pendens e verticibus praeruptis. Cat 64.298 inde pater divum sancta cum coniuge natisque Cat 64.299 advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens Cat 64.300 unigenamque simul cultricem montibus Idri: Cat 64.301 Pelea nam tecum pariter soror adspernata est Cat 64.302 nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis. Cat 64.303 qui postquam niveis flexerunt sedibus artus, Cat 64.304 large multiplici constructae sunt dape mensae, Cat 64.305 cum interea infirmo quatientes corpora motu Cat 64.306 veridicos Parcae coeperunt edere cantus. Cat 64.307 his corpus tremulum complectens undique vestis Cat 64.308 candida purpurea talos incinxerat ora, Cat 64.309 at roseae niveo residebant vertice vittae, Cat 64.310 aeternumque manus carpebant rite laborem. Cat 64.311 laeva colum molli lana retinebat amictum, Cat 64.312 dextera tum leviter deducens fila supinis Cat 64.313 formabat digitis, tum prono in pollice torquens Cat 64.314 libratum tereti versabat turbine fusum, Cat 64.315 atque ita decerpens aequabat semper opus dens, Cat 64.316 laneaque aridulis haerebant morsa labellis Cat 64.317 quae prius in levi fuerant exstantia filo. Cat 64.318 ante pedes autem candentis mollia lanae Cat 64.319 vellera virgati custodibant calathisci. Cat 64.320 haec tum clarisona vellentes vellera voce Cat 64.321 talia divino fuderunt carmine fata, Cat 64.322 carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas: Cat 64.323 o decus eximium magnis virtutibus augens, Cat 64.324 Emathiae tutamen opis, clarissime nato, Cat 64.325 accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores, Cat 64.326 veridicum oraclum. sed vos, quae fata secuntur, Cat 64.327 currite ducentes subtegmina, currite, fusi. Cat 64.328 adveniet tibi iam portans optata maritis Cat 64.329 Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx, Cat 64.330 quae tibi flexanimo mentem perfundat amore Cat 64.331 languidulosque paret tecum coniungere somnos Cat 64.332 levia substernens robusto bracchia collo. Cat 64.333 currite ducentes subtegmina, currite, fusi. Cat 64.334 nulla domus tales unquam contexit amores, Cat 64.335 nullus amor tali coniunxit foedere amantes Cat 64.336 qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo. Cat 64.337 currite ducentes subtegmina, currite, fusi. Cat 64.338 nascetur vobis expers terroris Achilles, Cat 64.339 hostibus haud tergo, sed forti pectore notus, Cat 64.340 qui persaepe vago victor certamine cursus Cat 64.341 flammea praevertet celeris vestigia cervae. Cat 64.342 currite ducentes subtegmina, currite, fusi. Cat 64.343 non illi quisquam bello se conferet heros, Cat 64.344 cum Phrygii Teucro manabunt sanguine campi Cat 64.345 Troicaque obsidens longinquo moenia bello Cat 64.346 periuri Pelopis vastabit tertius heres. Cat 64.347 currite ducentes subtegmina, currite, fusi. Cat 64.348 illius egregias virtutes claraque facta Cat 64.349 saepe fatebuntur gnatorum in funere matres, Cat 64.350 cum incultum cano solvent a vertice crinem Cat 64.351 putridaque infirmis variabunt pectora palmis. Cat 64.352 currite ducentes subtegmina, currite, fusi. Cat 64.353 namque velut densas praecerpens messor aristas Cat 64.354 sole sub ardenti flaventia demetit arva, Cat 64.355 Troiugenum infesto prosternet corpora ferro. Cat 64.356 currite ducentes subtegmina, currite, fusi. Cat 64.357 testis erit magnis virtutibus unda Scamandri, Cat 64.358 quae passim rapido diffunditur Hellesponto, Cat 64.359 cuius iter caesis angustans corporum acervis Cat 64.360 alta tepefaciet permixta flumina caede. Cat 64.361 currite ducentes subtegmina, currite, fusi. Cat 64.362 denique testis erit morti quoque reddita praeda Cat 64.363 cum teres excelso coacervatum aggere bustum Cat 64.364 excipiet niveos percussae virginis artus. Cat 64.365 Currite ducentes subtegmina, currite, fusi. Cat 64.366 nam simul ac fessis dederit fors copiam Achivis Cat 64.367 urbis Dardaniae Neptunia solvere vincla, Cat 64.368 alta Polyxenia madefient caede sepulcra, Cat 64.369 quae, velut ancipiti succumbens victima ferro, Cat 64.370 proiciet truncum submisso poplite corpus. Cat 64.371 currite ducentes subtegmina, currite, fusi. Cat 64.372 quare agite optatos animi coniungite amores. Cat 64.373 accipiat coniunx felici foedere divam, Cat 64.374 dedatur cupido iam dudum nupta marito. Cat 64.375 currite ducentes subtegmina, currite, fusi. Cat 64.376 non illam nutrix orienti luce revisens Cat 64.377 hesterno collum poterit circumdare filo Cat 64.378 (currite ducentes subtegmina, currite, fusi), Cat 64.379 anxia nec mater discordis maesta puellae Cat 64.380 secubitu caros mittet sperare nepotes. Cat 64.381 currite ducentes subtegmina, currite, fusi. Cat 64.382 talia praefantes quondam felicia Pelei Cat 64.383 carmina divino cecinerunt pectore Parcae. Cat 64.384 praesentes namque ante domos invisere castas Cat 64.385 heroum et sese mortali ostendere coetu Cat 64.386 caelicolae nondum spreta pietate solebant. Cat 64.387 saepe pater divum templo in fulgente, revisens Cat 64.388 annua cum festis venissent sacra diebus, Cat 64.389 conspexit terra centum procumbere tauros. Cat 64.390 saepe vagus Liber Parnasi vertice summo Cat 64.391 Thyiadas effusis euantis crinibus egit, Cat 64.392 cum Delphi tota certatim ex urbe ruentes Cat 64.393 acciperent laeti divum fumantibus aris. Cat 64.394 saepe in letifero belli certamine Mavors Cat 64.395 aut rapidi Tritonis era aut Rhamnusia virgo Cat 64.396 armatas hominum est praesens hortata catervas. Cat 64.397 sed postquam tellus scelere est imbuta nefando, Cat 64.398 iustitiamque omnes cupida de mente fugarunt, Cat 64.399 perfudere manus fraterno sanguine fratres, Cat 64.400 destitit exstinctos natus lugere parentes, Cat 64.401 optavit genitor primaevi funera nati Cat 64.402 Liber ut innuptae poteretur flore novercae, Cat 64.403 ignaro mater substernens se impia nato Cat 64.404 impia non verita est divos scelerare parentes, Cat 64.405 omnia fanda nefanda malo permixta furore Cat 64.406 iustificam nobis mentem avertere deorum. Cat 64.407 quare nec talis dignantur visere coetus Cat 64.408 nec se contingi patiuntur lumine claro. Cat 65.1 Etsi me adsiduo defectum cura dolore Cat 65.2 sevocat a doctis, Ortale, virginibus, Cat 65.3 nec potis est dulcis Musarum expromere fetus Cat 65.4 mens animi: tantis fluctuat ipsa malis,— Cat 65.5 namque mei nuper Lethaeo gurgite fratris Cat 65.6 pallidulum manans adluit unda pedem, Cat 65.7 Troia Rhoeteo quem subter litore tellus Cat 65.8 Ereptum nostris obterit ex oculis. Cat 65.10 nunquam ego te vita frater amabilior Cat 65.11 adspiciam posthac: at certe semper amabo, Cat 65.12 semper maesta tua carmina morte canam, Cat 65.13 qualia sub densis ramorum concinit umbris Cat 65.14 Daulias absumpti fata gemens Ityli,— Cat 65.15 sed tamen in tantis maeroribus, Ortale, mitto Cat 65.16 haec expressa tibi carmina Battiadae, Cat 65.17 ne tua dicta vagis nequiquam credita ventis Cat 65.18 effluxisse meo forte putes animo, Cat 65.19 ut missum sponsi furtivo munere malum Cat 65.20 procurrit casto virginis e gremio, Cat 65.21 quod miserae oblitae molli sub veste locatum, Cat 65.22 dum adventu matris prosilit, excutitur; Cat 65.23 atque illud prono praeceps agitur decursu, Cat 65.24 huic manat tristi conscius ore rubor. Cat 66.1 Omnia qui magni dispexit lumina mundi, Cat 66.2 qui stellarum ortus comperit atque obitus, Cat 66.3 flammeus ut rapidi solis nitor obscuretur, Cat 66.4 ut cedant certis sidera temporibus, Cat 66.5 ut Triviam furtim sub Latmia saxa relegans Cat 66.6 dulcis amor gyro devocet aerio, Cat 66.7 idem me ille Conon caelesti in lumine vidit Cat 66.8 e Bereniceo vertice caesariem Cat 66.9 fulgentem clare, quam cunctis illa deorum Cat 66.10 levia protendens bracchia pollicita est, Cat 66.11 qua rex tempestate novo auctus hymenaeo Cat 66.12 vastatum finis iuerat Assyrios, Cat 66.13 dulcia nocturnae portans vestigia rixae Cat 66.14 quam de virgineis gesserat exuviis. Cat 66.15 estne novis nuptis odio Venus, atque parentum Cat 66.16 frustrantur falsis gaudia lacrimulis Cat 66.17 ubertim thalami quas intra limina fundunt? Cat 66.18 non, ita me divi vera gemunt, iuerint. Cat 66.19 id mea me multis docuit regina querelis Cat 66.20 invisente novo proelia torva viro. Cat 66.21 at tu non orbum luxti deserta cubile, Cat 66.22 sed fratris cari flebile discidium? Cat 66.23 quam penitus maestas exedit cura medullas! Cat 66.24 ut tibi tunc toto pectore sollicitae Cat 66.25 sensibus ereptis mens excidit! at te ego certe Cat 66.26 cognoram a parva virgine magnanimam. Cat 66.27 anne bonum oblita es facinus, quo regium adepta es Cat 66.28 coniugium, quod non fortior ausit alis? Cat 66.29 sed tum maesta virum mittens quae verba locuta es! Cat 66.30 Iuppiter, ut tristi lumina saepe manu! Cat 66.31 quis te mutavit tantus deus? an quod amantes Cat 66.32 non longe a caro corpore abesse volunt? Cat 66.33 atque ibi me cunctis pro dulci coniuge divis Cat 66.34 non sine taurino sanguine pollicita es, Cat 66.35 si reditum tetulisset. is haud in tempore longo Cat 66.36 captam Asiam Aegypti finibus addiderat. Cat 66.37 quis ego pro factis caelesti reddita coetu Cat 66.38 pristina vota novo munere dissolvo. Cat 66.39 invita, o regina, tuo de vertice cessi, Cat 66.40 invita: adiuro teque tuumque caput: Cat 66.41 digna ferat quod si quis inaniter adiurarit: Cat 66.42 sed qui se ferro postulet esse parem? Cat 66.43 ille quoque eversus mons est quem maximum in oris Cat 66.44 progenies Thiae clara supervehitur, Cat 66.45 cum Medi peperere novum mare, cumque inventus Cat 66.46 per medium classi barbara navit Athon. Cat 66.47 quid facient crines, cum ferro talia cedant? Cat 66.48 Iuppiter, ut Chalybon omne genus pereat, Cat 66.49 et qui principio sub terra quaerere venas Cat 66.50 institit ac ferri fingere duritiem! Cat 66.51 abiunctae paulo ante comae mea fata sorores Cat 66.52 lugebant, cum se Memnonis Aethiopis Cat 66.53 unigena impellens nutantibus aera pennis Cat 66.54 obtulit Arsinoes † elocridicos ales equus, Cat 66.55 isque per aetherias me tollens avolat umbras Cat 66.56 et Veneris casto conlocat in gremio. Cat 66.57 ipsa suum Zephyritis eo famulum legarat, Cat 66.58 Graia Canopiis incola litoribus, Cat 66.59 †hi dii ven ibi vario ne solum in lumine caeli Cat 66.60 ex Ariadneis aurea temporibus Cat 66.61 fixa corona foret, sed nos quoque fulgeremus Cat 66.62 devotae flavi verticis exuviae, Cat 66.63 uvidulam a fletu cedentem ad temple deum me Cat 66.64 sidus in antiquis diva novum posuit: Cat 66.65 Virginis et saevi contingens namque Leonis Cat 66.66 lumina, Callisto iuncta Lycaoniae, Cat 66.67 vertor in occasum, tardum dux ante Booten, Cat 66.68 qui vix sero alto mergitur Oceano. Cat 66.69 sed quamquam me nocte premunt vestigia divum, Cat 66.70 lux autem canae Tethyi restituit, Cat 66.71 (pace tua fari hic liceat, Rhamnusia virgo: Cat 66.72 namque ego non ullo vera timore tegam, Cat 66.73 nec si me infestis discerpent sidera dictis, Cat 66.74 condita quin veri pectoris evoluam) Cat 66.75 non his tam laetor rebus quam me afore semper Cat 66.76 afore me a dominae vertice discrucior, Cat 66.77 quicum ego, dum virgo quondam fuit, omnibus expers Cat 66.78 unguentis, una milia multa bibi. Cat 66.79 nunc vos optato quom iunxit lumine taeda, Cat 66.80 non prius unanimis corpora coniugibus Cat 66.81 tradite nudantes reiecta veste papillas, Cat 66.82 quam iucunda mihi munera libet onyx, Cat 66.83 vester onyx, casto colitis quae iura cubili. Cat 66.84 sed quae se impuro dedit adulterio, Cat 66.85 illius ah mala dona levis bibat irrita pulvis: Cat 66.86 namque ego ab indignis praemia nulla peto. Cat 66.87 sed magis, o nuptae, semper concordia vestras, Cat 66.88 semper amor sedes incolat adsiduus. Cat 66.89 tu vero, regina, tuens cum sidera divam Cat 66.90 placabis festis luminibus Venerem, Cat 66.91 unguinis expertem non siris esse tuam me, Cat 66.92 sed potius largis adfice muneribus. Cat 66.93 sidera cur retinent? utinam coma regia fiam Cat 66.94 proximus Hydrochoi fulgeret Oarion. Cat 67.1 O dulci iucunda viro, iucunda parenti, Cat 67.2 salve, teque bona Iuppiter auctet ope, Cat 67.3 Ianua, quam Balbo dicunt servisse benigne Cat 67.4 olim, cum sedes ipse senex tenuit, Cat 67.5 quamque ferunt rursus voto servisse maligne, Cat 67.6 postquam es porrecto facta marita sene, Cat 67.7 dic agedum nobis quare mutata feraris Cat 67.8 in dominum veterem deseruisse fidem. Cat 67.9 non (ita Caecilio placeam, cui tradita nunc sum) Cat 67.10 culpa mea est, quamquam dicitur esse mea, Cat 67.11 nec peccatum a me quisquam pote dicere quicquam: Cat 67.12 †verum istius populi ianua qui te facit! Cat 67.13 qui, quacumque aliquid reperitur non bene factum, Cat 67.14 ad me omnes clamant, Ianua, culpa tua est. Cat 67.15 non istuc satis est uno te dicere verbo, Cat 67.16 sed facere ut quivis sentiat et videat. Cat 67.17 qui possum? nemo quaerit nec scire laborat. Cat 67.18 nos volumus; nobis dicere ne dubita. Cat 67.19 primum igitur, virgo quod fertur tradita nobis, Cat 67.20 falsum est. non illam vir prior attigerit, Cat 67.21 languidior tenera cui pendens sicula beta Cat 67.22 nunquam se mediam sustulit ad tunicam: Cat 67.23 sed pater illius gnati violasse cubile Cat 67.24 dicitur et miseram conscelerasse domum, Cat 67.25 sive quod impia mens caeco flagrabat amore, Cat 67.26 seu quod iners sterili semine natus erat Cat 67.27 et quaerendus is unde foret nervosius illud Cat 67.28 quod posset zonam solvere virgineam. Cat 67.29 egregium narras mira pietate parentem, Cat 67.30 qui ipse sui gnati minxerit in gremium. Cat 67.31 atqui non solum hoc se dicit cognitum habere Cat 67.32 Brixia † chinea suppositum specula, Cat 67.33 flavus quam molli praecurrit flumine Mella, Cat 67.34 Brixia, Veronae mater amata meae, Cat 67.35 sed de Postumio et Corneli narrat amore, Cat 67.36 cum quibus illa malum fecit adulterium. Cat 67.37 dixerit hic aliquis, quid? tu istaec, Ianua, nosti, Cat 67.38 cui nunquam domini limine abesse licet, Cat 67.39 nec populum auscultare, sed hic suffixa tigillo Cat 67.40 tantum operire soles aut aperire domum? Cat 67.41 saepe illam audivi furtiva voce loquentem Cat 67.42 solam cum ancillis haec sua flagitia, Cat 67.43 nomine dicentem quos diximus, ut pote quae mi Cat 67.44 speraret nec linguam esse nec auriculam. Cat 67.45 praeterea addebat quendam, quem dicere nolo Cat 67.46 nomine ne tollat rubra supercilia. Cat 67.47 longus homo est, magnas cui lites intulit olim Cat 67.48 falsum mendaci ventre puerperium. Cat 68.0 68a in print edition. Renamed 68 here. Cat 68.1 Quod mihi fortuna casuque oppressus acerbo Cat 68.2 conscriptum hoc lacrimis mittis epistolium, Cat 68.3 naufragum ut eiectum spumantibus aequoris undis Cat 68.4 sublevem et a mortis limine restituam, Cat 68.5 quem neque sancta Venus molli requiescere somno Cat 68.6 desertum in lecto caelibe perpetitur, Cat 68.7 nec veterum dulci scriptorum carmine musae Cat 68.8 oblectant, cum mens anxia pervigilat, Cat 68.9 id gratum est mihi, me quoniam tibi dicis amicum Cat 68.10 muneraque et Musarum hinc petis et Veneris. Cat 68.11 sed tibi ne mea sint ignota incommoda, Manli, Cat 68.12 neu me odisse putes hospitis officium, Cat 68.13 accipe quis merser fortunae fluctibus ipse, Cat 68.14 ne amplius a misero dona beata petas. Cat 68.15 tempore quo primum vestis mihi tradita pura est, Cat 68.16 iucundum cum aetas florida ver ageret, Cat 68.17 multa satis lusi; non est dea nescia nostri Cat 68.18 quae dulcem curis miscet amaritiem: Cat 68.19 sed totum hoc studium luctu fraterna mihi mors Cat 68.20 abstulit. o misero frater adempte mihi, Cat 68.21 tu mea tu moriens fregisti commoda, frater, Cat 68.22 tecum una tota est nostra sepulta domus, Cat 68.23 omnia tecum una perierunt gaudia nostra, Cat 68.24 quae tuus in vita dulcis alebat amor. Cat 68.25 cuius ego interitu tota de mente fugavi Cat 68.26 haec studia atque omnes delicias animi. Cat 68.27 quare, quod scribis Veronae turpe Catullo Cat 68.28 esse quod hic quisquis de meliore nota Cat 68.29 frigida deserto tepefactet membra cubili, Cat 68.30 id, Manli, non est turpe, magis miserum est. Cat 68.31 ignosces igitur, si, quae mihi luctus ademit, Cat 68.32 haec tibi non tribuo munera, cum nequeo. Cat 68.33 nam quod scriptorum non magna est copia apud me, Cat 68.34 hoc fit quod Romae vivimus: illa domus, Cat 68.35 illa mihi sedes, illic mea carpitur aetas; Cat 68.36 huc una ex multis capsula me sequitur. Cat 68.37 quod cum ita sit, nolim statuas nos mente maligna Cat 68.38 id facere aut animo non satis ingenuo Cat 68.39 quod tibi non utriusque petenti copia parta est: Cat 68.40 ultro ego deferrem, copia si qua foret. Cat 68a.0 68b in print edition. Renamed 68a here. Cat 68a.1 non possum reticere, deae, qua me Allius in re Cat 68a.2 iuverit aut quantis iuverit officiis, Cat 68a.3 ne fugiens saeclis obliviscentibus aetas Cat 68a.4 illius hoc caeca nocte tegat studium: Cat 68a.5 sed dicam vobis, vos porro dicite multis Cat 68a.6 milibus et facite haec charta loquatur anus Cat 68a.8 notescatque magis mortuus atque magis, Cat 68a.9 nec tenuem texens sublimis aranea telam Cat 68a.10 in deserto Alli nomine opus faciat. Cat 68a.11 nam mihi quam dederit duplex Amathusia curam Cat 68a.12 scitis, et in quo me corruerit genere, Cat 68a.13 cum tantum arderem quantum Trinacria rupes Cat 68a.14 lymphaque in Oetaeis Malia Thermopylis, Cat 68a.15 maesta neque adsiduo tabescere lumina fletu Cat 68a.16 cessarent tristique imbre madere genae, Cat 68a.17 qualis in aerii perlucens vertice montis Cat 68a.18 rivus muscoso prosilit e lapide, Cat 68a.19 qui, cum de prone praeceps est valle volutus, Cat 68a.20 per medium densi transit iter populi, Cat 68a.21 dulce viatori lasso in sudore levamen Cat 68a.22 cum gravis exustos aestus hiulcat agros. Cat 68a.23 hic, velut in nigro iactatis turbine nautis Cat 68a.24 lenius adspirans aura secunda venit Cat 68a.25 iam prece Pollucis, iam Castoris implorata, Cat 68a.26 tale fuit nobis Allius auxilium. Cat 68a.27 is clausum lato patefecit limite campum, Cat 68a.28 isque domum nobis isque dedit dominae, Cat 68a.29 ad quam communes exerceremus amores. Cat 68a.30 quo mea se molli candida diva pede Cat 68a.31 intulit et trito fulgentem in limine plantam Cat 68a.32 innixa arguta constituit solea, Cat 68a.33 coniugis ut quondam flagrans advenit amore Cat 68a.34 Protesilaeam Laodamia domum Cat 68a.35 inceptam frustra, nondum cum sanguine sacro Cat 68a.36 hostia caelestis pacificasset eros. Cat 68a.37 nil mihi tam valde placeat, Rhamnusia virgo, Cat 68a.38 quod temere invitis suscipiatur eris. Cat 68a.39 quam ieiuna pium desideret ara cruorem Cat 68a.40 docta est amisso Laodamia viro, Cat 68a.41 coniugis ante coacta novi dimittere collum Cat 68a.42 quam veniens una atque altera rursus hiems Cat 68a.43 noctibus in longis avidum saturasset amorem, Cat 68a.44 posset ut abrupto vivere coniugio: Cat 68a.45 quod scibant Parcae non longo tempore abesse, Cat 68a.46 si miles muros isset ad Iliacos: Cat 68a.47 nam tum Helenae raptu primores Argivorum Cat 68a.48 coeperat ad sese Troia ciere viros, Cat 68a.49 Troia (nefas) commune sepulcrum Asiae Europaeque, Cat 68a.50 Troia virum et virtutum omnium acerba cinis: Cat 68a.51 quaene etiam nostro letum miserabile fratri Cat 68a.52 attulit. Hei misero frater adempte mihi, Cat 68a.53 hei misero fratri iucundum lumen ademptum, Cat 68a.54 tecum una tota est nostra sepulta domus, Cat 68a.55 omnia tecum una perierunt gaudia nostra, Cat 68a.56 quae tuus in vita dulcis alebat amor. Cat 68a.57 quem nunc tam longe non inter nota sepulcra Cat 68a.58 nec prope cognatos compositum cineres, Cat 68a.59 sed Troia obscena, Troia infelice sepultum Cat 68a.60 detinet extremo terra aliena solo. Cat 68a.61 ad quam tum properans fertur simul undique pubes Cat 68a.62 Graeca penetralis deseruisse focos, Cat 68a.63 ne Paris abducta gavisus libera moecha Cat 68a.64 otia pacato degeret in thalamo. Cat 68a.65 quo tibi tum casu, pulcherrima Laodamia, Cat 68a.66 ereptum est vita dulcius atque anima Cat 68a.67 coniugium: tanto te absorbens vertice amoris Cat 68a.68 aestus in abruptum detulerat barathrum, Cat 68a.69 quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneum Cat 68a.70 siccare emulsa pingue palude solum, Cat 68a.71 quod quondam caesis montis fodisse medullis Cat 68a.72 audit falsiparens Amphitryoniades, Cat 68a.73 tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta Cat 68a.74 perculit imperio deterioris eri, Cat 68a.75 pluribus ut caeli tereretur ianua divis, Cat 68a.76 Hebe nec longa virginitate foret. Cat 68a.77 sed tuus altus amor barathro fuit altior illo, Cat 68a.78 qui tunc indomitam ferre iugum docuit. Cat 68a.79 nam nec tam carum confecto aetate parenti Cat 68a.80 una caput seri nata nepotis alit, Cat 68a.81 qui, cum divitiis vix tandem inventus avitis Cat 68a.82 nomen testatas intulit in tabulas, Cat 68a.83 impia derisi gentilis gaudia tollens Cat 68a.84 suscitat a cano vulturium capiti: Cat 68a.85 nec tantum niveo gavisa est ulla columbo Cat 68a.86 compar, quae multo dicitur improbius Cat 68a.87 oscula mordenti semper decerpere rostro Cat 68a.88 quam quae praecipue multivola est mulier: Cat 68a.89 sed tu horum magnos vicisti sola furores, Cat 68a.90 ut semel es flavo conciliata viro. Cat 68a.91 aut nihil aut paulo cui tum concedere digna Cat 68a.92 lux mea se nostrum contulit in gremium, Cat 68a.93 quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido Cat 68a.94 fulgebat crocina candidus in tunica. Cat 68a.95 quae tamenetsi uno non est contenta Catullo, Cat 68a.96 rara verecundae furta feremus erae, Cat 68a.97 ne nimium simus stultorum more molesti: Cat 68a.98 saepe etiam Iuno, maxima caelicolum, Cat 68a.99 coniugis in culpa flagrantem concoquit iram Cat 68a.100 noscens omnivoli plurima furta Iovis. Cat 68a.101 atqui nec divis homines componier aequum est Cat 68a.102 ingratum tremuli tolle parentis onus. Cat 68a.103 nec tamen illa mihi dextra deducta paterna Cat 68a.104 fragrantem Assyrio venit odore domum, Cat 68a.105 sed furtiva dedit mira munuscula nocte Cat 68a.106 ipsius ex ipso dempta viri gremio. Cat 68a.107 quare illud satis est, si nobis is datur unis Cat 68a.108 quem lapide illa diem candidiore notat. Cat 68a.109 hoc tibi quod potui confectum carmine munus Cat 68a.110 pro multis, Alli, redditur officiis, Cat 68a.111 ne vestrum scabra tangat robigine nomen Cat 68a.112 haec atque illa dies atque alia atque alia. Cat 68a.113 huc addent divi quam plurima, quae Themis olim Cat 68a.114 antiquis solita est munera ferre piis: Cat 68a.115 sitis felices et tu simul et tua vita Cat 68a.116 et domus, in qua nos lusimus et domina, Cat 68a.117 et qui principio nobis † terram dedit aufert, Cat 68a.118 a quo sunt primo omnia nata bona, Cat 68a.119 et longe ante omnes mihi quae me carior ipso est, Cat 68a.120 lux mea, qua viva vivere dulce mihi est. Cat 69.1 Noli admirari quare tibi femina nulla, Cat 69.2 Rufe, velit tenerum supposuisse femur, Cat 69.3 non si illam rarae labefactes munere vestis Cat 69.4 aut perluciduli deliciis lapidis. Cat 69.5 laedit te quaedam mala fabula, qua tibi fertur Cat 69.6 valle sub alarum trux habitare caper. Cat 69.7 hunc metuunt omnes. neque mirum: nam mala valde est Cat 69.8 bestia, nec quicum bella puella cubet. Cat 69.9 quare aut crudelem nasorum interfice pestem, Cat 69.10 aut admirari desine cur fugiunt. Cat 70.1 Nulli se dicit mulier mea nubere malle Cat 70.2 quam mihi, non si se Iuppiter ipse petat. Cat 70.3 dicit: sed mulier cupido quod dicit amanti Cat 70.4 in vento et rapida scribere oportet aqua. Cat 71.1 Si cui iure bono sacer alarum obstitit hircus, Cat 71.2 aut si quem merito tarda podagra secat, Cat 71.3 Aemulus iste tuus, qui vestrum exercet amorem, Cat 71.4 mirifice est a te nactus utrumque malum. Cat 71.5 nam quotiens futuit totiens ulciscitur ambos: Cat 71.6 illam adfligit odore, ipse perit podagra. Cat 72.1 Dicebas quondam solum te nosse Catullum, Cat 72.2 Lesbia, nec prae me velle tenere Iovem. Cat 72.3 dilexi tum te non tantum ut vulgus amicam, Cat 72.4 sed pater ut gnatos diligit et generos. Cat 72.5 nunc te cognovi: quare etsi impensius uror, Cat 72.6 multo mi tamen es vilior et levior. Cat 72.7 qui potis est? inquis. quod amantem iniuria talis Cat 72.8 cogit amare magis, sed bene velle minus. Cat 73.1 Desine de quoquam quicquam bene velle mereri Cat 73.2 aut aliquem fieri posse putare pium. Cat 73.3 omnia sunt ingrata, nihil fecisse benigne: Cat 73.4 immo etiam taedet, taedet obestque magis: Cat 73.5 ut mihi, quem nemo gravius nec acerbius urget Cat 73.6 Quam modo qui me unum atque unicum amicum habuit. Cat 74.1 Gellius audierat patruum obiurgare solere, Cat 74.2 si quis delicias diceret aut faceret. Cat 74.3 hoc ne ipsi accideret, patrui perdepsuit ipsam Cat 74.4 uxorem et patruum reddidit Harpocratem. Cat 74.5 quod voluit fecit: nam, quamvis irrumet ipsum Cat 74.6 nunc patruum, verbum non faciet patruus. Cat 75.1 Huc est mens deducta tua, mea Lesbia, culpa, Cat 75.2 atque ita se officio perdidit ipsa suo, Cat 75.3 ut iam nec bene velle queat tibi, si optuma fias, Cat 75.4 nec desistere amare, omnia si facias. Cat 76.1 Si qua recordanti benefacta priora voluptas Cat 76.2 est homini, cum se cogitat esse pium, Cat 76.3 nec sanctam violasse fidem, nec foedere in ullo Cat 76.4 divum ad fallendos numine abusum homines, Cat 76.5 multa parata manent in longa aetate, Catulle, Cat 76.6 ex hoc ingrato gaudia amore tibi. Cat 76.7 nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt Cat 76.8 aut facere, haec a te dictaque factaque sunt: Cat 76.9 omnia quae ingratae perierunt credita menti. Cat 76.10 quare cur tu te iam amplius excrucies? Cat 76.11 quin tu animo offirmas atque istinc teque reducis Cat 76.12 et dis invitis desinis esse miser? Cat 76.13 difficile est longum subito deponere amorem; Cat 76.14 difficile est, verum hoc qua libet efficias. Cat 76.15 una salus haec est, hoc est tibi pervincendum; Cat 76.16 hoc facias, sive id non pote sive pote. Cat 76.17 o di, si vestrum est misereri, aut si quibus unquam Cat 76.18 extremam iam ipsa in morte tulistis opem, Cat 76.19 me miserum adspicite et, si vitam puriter egi, Cat 76.20 eripite hanc pestem perniciemque mihi! Cat 76.21 hei mihi subrepens imos ut torpor in artus Cat 76.22 expulit ex omni pectore laetitias. Cat 76.23 non iam illud quaero, contra ut me diligat illa, Cat 76.24 aut, quod non potis est, esse pudica velit: Cat 76.25 ipse valere opto et taetrum hunc deponere morbum. Cat 76.26 o di, reddite mi hoc pro pietate mea. Cat 77.1 Rufe mihi frustra ac nequiquam credite amice Cat 77.2 (frustra? immo magno cum pretio atque malo), Cat 77.3 sicine subrepsti mi atque intestina perurens Cat 77.4 hei misero eripuisti omnia nostra bona? Cat 77.5 eripuisti, eheu nostrae crudele venenum Cat 77.6 vitae, eheu nostrae pestis amicitiae. Lines 7 ff are presented as part of poem 77 in the print edition. They are appended to poem 78 here. Cat 78.1 Gallus habet fratres, quorum est lepidissima coniunx Cat 78.2 alterius, lepidus filius alterius. Cat 78.3 Gallus homo est bellus: nam dulces iungit amores, Cat 78.4 cum puero ut bello bella puella cubet. Cat 78.5 Gallus homo est stultus nec se videt esse maritum, Cat 78.6 qui patruus patrui monstret adulterium. Cat 78.7 Sed nunc id doleo quod purae pura puellae Cat 78.8 savia comminxit spurca saliva tua. Cat 78.9 verum id non impune feres: nam te omnia saecla Cat 78.10 noscent et qui sis fama loquetur anus. Cat 79.1 Lesbius est pulcher: quid ni? quem Lesbia malit Cat 79.2 quam te cum tota gente, Catulle, tua. Cat 79.3 sed tamen hic pulcher vendat cum gente Catullum, Cat 79.4 si tria notorum savia reppererit. Cat 80.1 Quid dicam, Gelli, quare rosea ista labella Cat 80.2 Hiberna fiant candidiora nive, Cat 80.3 mane domo cum exis et cum te octava quiete Cat 80.4 e molli longo suscitat hora die? Cat 80.5 nescio quid certe est: an vere fama susurrat Cat 80.6 grandia te medii tenta vorare viri? Cat 80.7 sic certe est: clamant Victoris rupta miselli Cat 80.8 ilia, et emulso labra notata sero. Cat 81.1 Nemone in tanto potuit populo esse, Iuventi, Cat 81.2 bellus homo quem tu diligere inciperes Cat 81.3 praeterquam iste tuus moribunda ab sede Pisauri Cat 81.4 hospes inaurata pallidior statua? Cat 81.5 qui tibi nunc cordi est, quem tu praeponere nobis Cat 81.6 audes et nescis quod facinus facias. Cat 82.1 Quinti, si tibi vis oculos debere Catullum Cat 82.2 aut aliud si quid carius est oculis, Cat 82.3 eripere ei noli multo quod carius illi Cat 82.4 est oculis seu quid carius est oculis. Cat 83.1 Lesbia mi praesente viro mala plurima dicit: Cat 83.2 haec illi fatuo maxima laetitia est. Cat 83.3 mule, nihil sentis. si nostri oblita taceret, Cat 83.4 sana esset: nunc quod gannit et obloquitur, Cat 83.5 non solum meminit, sed, quae multo acrior est res, Cat 83.6 irata est: hoc est, uritur et loquitur. Cat 84.1 Chommoda dicebat, si quando commode vellet Cat 84.2 dicere, et insidias Arrius hinsidias, Cat 84.3 et tum mirifice sperabat se esse locutum Cat 84.4 cum quantum poterat dixerat hinsidias. Cat 84.5 credo, sic mater, sic liber avunculus eius, Cat 84.6 sic maternus avus dixerat atque avia Cat 84.7 hoc misso in Syriam requierant omnibus aures: Cat 84.8 audibant eadem haec leniter et leviter, Cat 84.9 nec sibi postilla metuebant talia verba, Cat 84.10 cum subito adfertur nuntius horribilis Cat 84.11 Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset, Cat 84.12 iam non Ionios esse, sed Hionios. Cat 85.1 Odi et amo. quare id faciam fortasse requiris Cat 85.2 nescio, sed fieri sentio et excrucior. Cat 86.1 Quintia formosa est multis, mihi candida, longa, Cat 86.2 recta est. haec ego sic singula confiteor, Cat 86.3 totum illud formosa nego: nam nulla venustas, Cat 86.4 nulla in tam magno est corpore mica salis. Cat 86.5 Lesbia formosa est, quae cum pulcherrima tota est, Cat 86.6 tum omnibus una omnis subripuit Veneres. Cat 87.1 Nulla potest mulier tantum se dicere amatam Cat 87.2 vere, quantum a me Lesbia amata mea es Cat 87.3 nulla fides ullo fuit unquam in foedere tanta Cat 87.4 quanta in amore tuo ex parte reperta mea est. Cat 88.1 Quid facit is, Gelli, qui cum matre atque sorore Cat 88.2 prurit et abiectis pervigilat tunicis? Cat 88.3 quid facit is patruum qui non sinit esse maritum? Cat 88.4 ecquid scis quantum suscipiat sceleris? Cat 88.5 suscipit, o Gelli, quantum non ultima Tethys Cat 88.6 nec genitor nympharum abluit Oceanus: Cat 88.7 nam nihil est quicquam sceleris quo prodeat ultra, Cat 88.8 non si demisso se ipse voret capite. Cat 89.1 Gellius est tenuis: quid ni? cui tam bona mater Cat 89.2 tamque valens vivat tamque venusta soror Cat 89.3 tamque bonus patruus tamque omnia plena puellis Cat 89.4 cognatis, quare is desinat esse macer? Cat 89.5 qui ut nihil attingat, nisi quod fas tangere non est, Cat 89.6 quantumvis quare sit macer invenies. Cat 90.1 Nascatur magus ex Gelli matrisque nefando Cat 90.2 coniugio et discat Persicum haruspicium: Cat 90.3 nam magus ex matre et gnato gignatur oportet, Cat 90.4 si vera est Persarum impia religio, Cat 90.5 gratus ut accepto veneretur carmine divos Cat 90.6 omentum in flamma pingue liquefaciens. Cat 91.1 Non ideo, Gelli, sperabam te mihi fidum Cat 91.2 in misero hoc nostro, hoc perdito amore fore Cat 91.3 quod te cognossem bene constantemve putarem Cat 91.4 aut posse a turpi mentem inhibere probro, Cat 91.5 sed neque quod matrem nec germanam esse videbam Cat 91.6 hanc tibi cuius me magnus edebat amor; Cat 91.7 et quamvis tecum multo coniungerer usu, Cat 91.8 non satis id causae credideram esse tibi. Cat 91.9 tu satis id duxti: tantum tibi gaudium in omni Cat 91.10 culpa est in quacumque est aliquid sceleris. Cat 92.1 Lesbia mi dicit semper male nec tacet unquam Cat 92.2 de me: Lesbia me dispeream nisi amat. Cat 92.3 quo signo? quia sunt totidem mea: deprecor illam Cat 92.4 adsidue, verum dispeream nisi amo. Cat 93.1 Nil nimium studeo, Caesar, tibi velle placere, Cat 93.2 nec scire utrum sis albus an ater homo. Cat 94.1 Mentula moechatur. moechatur mentula certe. Cat 94.2 hoc est quod dicunt, ipsa olera olla legit. Cat 95.1 Zmyrna mei Cinnae nonam post denique messem Cat 95.2 quam coepta est nonamque edita post hiemem, Cat 95.3 milia cum interea quingenta Hortensius uno Cat 95.5 Zmyrna cavas Satrachi penitus mittetur ad undas, Cat 95.6 Zmyrnam cana diu saecula pervolvent. Cat 95.7 at Volusi annales Paduam morientur ad ipsam Cat 95.8 et laxas scombris saepe dabunt tunicas. Cat 95.9 parva mei mihi sint cordi monumenta sodalis: Cat 95.10 at populus tumido gaudeat Antimacho. Cat 96.1 Si quicquam mutis gratum acceptumve sepulcris Cat 96.2 accidere a nostro, Calve, dolore potest, Cat 96.3 quo desiderio veteres renovamus amores Cat 96.4 atque olim missas flemus amicitias, Cat 96.5 certe non tanto mors immatura dolori est Cat 96.6 Quintiliae, quantum gaudet amore tuo. Cat 97.1 Non (ita me di ament) quicquam referre putavi Cat 97.2 utrumne os an culum olfacerem Aemilio. Cat 97.3 nilo mundius hoc, nihiloque immundius illud, Cat 97.4 verum etiam culus mundior et melior: Cat 97.5 nam sine dentibus est. hoc dentis sesquipedalis, Cat 97.6 gingivas vero ploxeni habet veteris, Cat 97.7 praeterea rictum qualem diffissus in aestu Cat 97.8 meientis mulae cunnus habere solet. Cat 97.9 hic futuit multas et se facit esse venustum, Cat 97.10 et non pistrino traditur atque asino? Cat 97.11 quem si qua attingit, non illam posse putemus Cat 97.12 aegroti culum lingere carnificis? Cat 98.1 In te, si in quemquam, dici pose, putide Victi, Cat 98.2 id quod verbosis dicitur et fatuis: Cat 98.3 ista cum lingua, si usus veniat tibi, possis Cat 98.4 culos et crepidas lingere carpatinas. Cat 98.5 si nos omnino vis omnes perdere, Victi, Cat 98.6 hiscas: omnino quod cupis efficies. Cat 99.1 Subripui tibi, dum ludis, mellite Iuventi, Cat 99.2 saviolum dulci dulcius ambrosia. Cat 99.3 verum id non impune tuli: namque amplius horam Cat 99.4 suffixum in summa me memini esse cruce, Cat 99.5 dum tibi me purgo nec possum fletibus ullis Cat 99.6 tantillum vestrae demere saevitiae. Cat 99.7 nam simul id factum est, multis diluta labella Cat 99.8 guttis abstersisti omnibus articulis, Cat 99.9 ne quicquam nostro contractum ex ore maneret, Cat 99.10 tanquam commictae spurca saliva lupae. Cat 99.11 praeterea infesto miserum me tradere Amori Cat 99.12 non cessasti omnique excruciare modo, Cat 99.13 ut mi ex ambrosia mutatum iam fores illud Cat 99.14 saviolum tristi tristius elleboro. Cat 99.15 quam quoniam poenam misero proponis amori, Cat 99.16 nunquam iam posthac basia subripiam. Cat 100.1 Caelius Aufilenum et Quintius Aufilenam Cat 100.2 flos Veronensum depereunt iuvenum, Cat 100.3 hic fratrem, ille sororem. hoc est quod dicitur illud Cat 100.4 fraternum vere dulce sodalicium. Cat 100.5 cui faveam potius? Caeli, tibi: nam tua nobis Cat 100.6 per facta exhibita est unica amicitia Cat 100.7 cum vesana meas torreret flamma medullas. Cat 100.8 sis felix, Caeli, sis in amore potens. Cat 101.1 Multas per gentes et multa per aequora vectus Cat 101.2 advenio has miseras, frater, ad inferias, Cat 101.3 ut te postremo donarem munere mortis Cat 101.4 et mutam nequiquam adloquerer cinerem, Cat 101.5 quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum, Cat 101.6 heu miser indigne frater adempte mihi. Cat 101.7 nunc tamen interea haec, prisco quae more parentum Cat 101.8 tradita sunt tristi munere ad inferias, Cat 101.9 accipe fraterno multum manantia fletu Cat 101.10 atque in perpetuum, frater, ave atque vale. Cat 102.1 Si quicquam tacito commissum est fido ab amico Cat 102.2 cuius sit penitus nota fides animi, Cat 102.3 meque esse invenies illorum iure sacratum, Cat 102.4 Corneli, et factum me esse puta Harpocratem. Cat 103.1 Aut sodes mihi redde decem sestertia, Silo, Cat 103.2 deinde esto quamvis saevus et indomitus: Cat 103.3 aut, si te nummi deIectant, desine quaeso Cat 103.4 Leno esse atque idem saevus et indomitus. Cat 104.1 Credis me potuisse meae maledicere vitae, Cat 104.2 ambobus mihi quae carior est oculis? Cat 104.3 non potui, nec, si possem, tam perdite amarem: Cat 104.4 sed tu cum Tappone omnia monstra facis. Cat 105.1 Mentula conatur Pipleum scandere montem: Cat 105.2 Musae furcillis praecipitem eiciunt. Cat 106.1 Cum puero bello praeconem qui videt esse, Cat 106.2 quid credat, nisi se vendere discupere? Cat 107.1 Si cui quid cupido optantique obtigit unquam Cat 107.2 insperanti, hoc est gratum animo proprie. Cat 107.3 quare hoc est gratum nobis quoque, carius auro, Cat 107.4 quod te restituis, Lesbia, mi cupido: Cat 107.5 restituis cupido atque insperanti, ipsa refers te Cat 107.6 nobis. o lucem candidiore nota! Cat 107.7 quis me uno vivit felicior, aut magis hac res Cat 107.8 optandas vita dicere quis poterit? Cat 108.1 Si, Comini, populi arbitrio tua cana senectus Cat 108.2 spurcata impuris moribus intereat, Cat 108.3 non equidem dubito quin primum inimica bonorum Cat 108.4 lingua exsecta avido sit data vulturio, Cat 108.5 effossos oculos voret atro gutture corvus, Cat 108.6 intestina canes, cetera membra lupi. Cat 109.1 Iucundum, mea vita, mihi proponis amorem Cat 109.2 hunc nostrum inter nos perpetuumque fore. Cat 109.3 di magni, facite ut vere promittere possit Cat 109.4 atque id sincere dicat et ex animo, Cat 109.5 ut liceat nobis tota perducere vita Cat 109.6 aeternum hoc sanctae foedus amicitiae. Cat 110.1 Aufilena, bonae semper laudantur amicae: Cat 110.2 accipiunt pretium quod facere instituunt. Cat 110.3 tu, quod promisti mihi, quod mentita, inimica es; Cat 110.4 quod nec das et fers saepe, facts facinus. Cat 110.5 aut facere ingenuae est, aut non promisse pudicae, Cat 110.6 Aufilena, fuit: sed data corripere Cat 110.7 fraudando † efficit plus quam meretricis avarae, Cat 110.8 quae sese toto corpore prostituit. Cat 111.1 Aufilena, viro contentam vivere solo Cat 111.2 nuptarum laus e laudibus eximiis: Cat 111.3 sed cuivis quamvis potius succumbere par est Cat 111.4 quam matrem fratres ex patruo parere. Cat 112.1 Multus homo est, Naso, neque tecum multus homo est qui Cat 112.2 descendit: Naso, multus es et pathicus. Cat 113.1 Consule Pompeio primum duo, Cinna, solebant Cat 113.2 Maeciliam: facto consule nunc iterum Cat 113.3 manserunt duo, sed creverunt milia in unum Cat 113.4 singula. fecundum semen adulterio. Cat 114.1 Firmanus saltu non falso Mentula dives Cat 114.2 fertur, qui tot res in se habet egregias, Cat 114.3 aucupium omne genus, piscis, prata, arva, ferasque. Cat 114.4 nequiquam: fructus sumptibus exsuperat. Cat 114.5 quare concedo sit dives, dum omnia desint; Cat 114.6 saltum laudemus, dum domo ipse egeat. Cat 115.1 Mentula habet iuxta triginta iugera prati, Cat 115.2 quadraginta arvi: cetera sunt maria. Cat 115.3 cur non divitiis Croesum superare potis sit Cat 115.4 uno qui in saltu tot bona possideat, Cat 115.5 prata, arva, ingentis silvas saltusque paludesque Cat 115.6 usque ad Hyperboreos et mare ad Oceanum? Cat 115.7 omnia magna haec sunt, tamen ipse est maximus ultro, Cat 115.8 non homo, sed vero mentula magna minax. Cat 116.1 Saepe tibi studioso animo venante requirens Cat 116.2 carmina uti possem mittere Battiadae Cat 116.3 qui te lenirem nobis, neu conarere Cat 116.4 tela infesta mihi mittere in usque caput, Cat 116.5 hunc video mihi nunc frustra sumptum esse laborem, Cat 116.6 Gelli, nec nostras hic valuisse preces. Cat 116.7 contra nos tela ista tua evitamus amictu: Cat 116.8 at fixus nostris tu dabis supplicium.