=== n297 === 900 FRAG. 100*, is igitur concedet scholiastam αἰγίϑαλλον confudisse vel cum αἰγοϑήλᾳ sive caprimulgo (de quo cf. Beckmann. ad Antigon. Caryst. p. 90 B seq.), quem errorem etiam anonymus, qui Dionysii earmen Ὀρνιϑιακά inscriptum παρέφρασε, 1 12 et III 20 p. 111 et p. 125 ed. Paris. Didot., aperte commisit, errorem longe facillimum, quum αἰγιϑάλλου quoque nomen saepe uno 4 scribatur (cf. var. lect. ad Aristot. Hist. anim. IX 15) —, vel eum «/yí9, quem Antigon. Caryst. 51 et ipsum ϑηλάξειν αἷγα dicit, Plinius autem Nat. Hist. X 21 accipitrum genus appellat. Hine igitur illa quam de αἰγιϑάλλου mentione a Callimacho iniecta supra proposui coniectura paululum vacillat. His fragmentis a Bentleio collectis addimus unum, quod Bentleius quidem nosse non poterat, sed qui poterat, Blom- fieldus, incuria omisit: 16. Porphyr. in schol. B ad Jl. X 274: — τρία δὲ γένη ἐστὶν ἐρῳδιῶν —, τὸ καλούμενον πύγαργον, ὅπερ ἐστὶ πρὸς γάμον τῶν πάντων δυσαντητότατον' ἐν γὰρ τῷ συνουσιάξειν ἀπόλλυται μετὰ πόνου, προβάλλει γὰρ τοὺς ὀφϑαλμοὺς καὶ αἱμορραγεῖ. ἄλλος ἐστὶν ἐρῳδιός ὃν καλοῦσιν ἀφροδίσιον — , τρίτος δὲ τελλός ἐστι —. Καλλίμαχος δὲ ἐν τῷ περὶ Ὀρνέων οὐ τὸν πύγαργόν φησιν εἷναι τὸν ἐν τῇ ὀχείᾳ τοὺς ὀφθαλμοὺς αἱμάσσοντα, ἀλλὰ τὸν πελλόν, γράφων ὧδε" ..«ἀστερίας, ὃ δ᾽ αὐτὸς καλεῖται ὄκνος" οὗτος οὐδὲν ἐργάξεται. πελλός᾽ οὗτος ὅταν ὀχεύῃ κραυγάξει καὶ ἐκ τῶν ὀφθαλμῶν ἀφίησιν αἷμα, καὶ τίκτουσιν ἐπιπόνως αἴ ϑήλειαι. λευκός" οὗτος ἀκινδύνως ἐν ἀμφοτέροισιν ἀπαλλάτ- τεται. n his quoque Callimachum maximam eerte partem ab Aristotele pendere patet ex eius Histor. Animal. IX 18: τῶν ἐρῳδιῶν ὁ uiv πελλὸς ὥσπερ εἴρηται ὀχεύει μὲν χαλε- πῶς, εὐμήχανος δὲ καὶ δειπνοφόρος καὶ ἔπαγρος, ἐργάξεται δὲ τὴν ἡμέραν. τὴν μέντοι χρόαν ἔχει φαύλην καὶ τὴν κοιλίαν ἀεὶ ὑγρών. τῶν δὲ λοιπῶν δύο (τρία γὰρ γένη ἐστὶν αὐτῶν) ὁ μὲν λευκὸς τὴν τὲ χρόαν ἔχει καλὴν καὶ ὀχεύει ἀσινὼς καὶ νεοττεύει καὶ τίκτει καλῶς ἐπὶ τῶν δένδρων —. ὁ δ᾽ ἀστε- ρίας ὃ ἐπικαλούμενος ὄκνος μυϑολογεῖται, quocum eo quoque consentit, quod πύγαργον non nominat. ceterum apparet non totum se Callimachum philosopho quasi in servitutem addixisse, sed alia ab illo memorata omisisse, alia addidisse. at non === n298 === IHNAKEXZX. 201 ἐρῳδιῶν genera eum Aristotele et Porphyrio enumerasse, sed ἐδωλίων (ut ex schol Aristoph. Av. 884 — cf. n. 15 — suspicari aliquis possit) non patiar mihi persuaderi. — Prae- terea Plinius in Natur. hist. libro X, ubi de voluerum natura agit, etiam ex Callimacho se hausisse in eius libri elencho p. 34 Sillig. dicit. Sequuntur Y , - » aci , XXVI. Ilívexeg τῶν £v πάσῃ παιδείᾳ διαλαμψάντων χαὶ ὧν συνέγραψαν, ἐν βιβλίοις x' καὶ ρ΄. quo opere nescio an nullum studiis nostris fructuosius futurum fuerit, si aetatem tulisset. his enim Πέναξιν Callimachus in omnem literarum Graecarum quae ad suum usque tempus fuerunt historiam inquisivit, instructissimae usus bibliothecae Alexandrinae copiis. Summopere igitur dolendum quod eius libri fragmenta supersunt non admodum multa, quae sufficere tamen videntur, unde universa operis ratio adumbretur. Ac Bentleius quidem fere satis habebat nuda veterum testimonia apponere, quae quid obiter prodant ae tacite indicent docte explanavit Curtius Wachsmuth ea disputatione cui inscripsit ,,die pinakographische Thaetigkeit des Callimachus*'* in Leutsch. Philol. vol. XVI p. 653 seqq. Eam tametsi in universum probandam putamus, habemus tamen eur denuo rem pertra- ctandam censeamus. Ordiamur autem a fragmento aliquo quod Bentleius quidem nosse nondum potuit, nos hodie vel quadrifariam et formatam et confirmatum habemus. Legitur in Scholiis Plautinis e Joannis | Tzetzae Prolegomenis in Aristophanem a docto aliquo Italo conversum, unde totus locus editus et eruditissimo commentario ilustratus est a Ritschelio in libro eui titulus ,,die Alexan- -drinisehen Bibliotheken unter den ersten Ptolemaeern^, qui receptus est in eius Opuscul. philol. Vol. I p. 1 seqq. postea graeca Tzetzae verba e codice Parisino in Anecd. Paris. Vol. I p. ? seqq. edidit Cramerus, postremo autem Henricus Keil duas adeo eiusdem commentarioli Tzetziani formas ac species e codice Ambrosiano dedit in Mus. Rhen. Vl p. 108 seqq. et p. 243 seqq. (sive in Ritschel. Op. I p. 197 seqq.). Qua- rum quattuor recensionum quaenam sit inter se ratio probabi- ω C9 σῳ === n299 === ---» 298 IIINAKEZ. liter disputavit Keilius p. 218 Ritschl. Et in secundo quidem Ambrosiano commentario postquam auctor de Alexandro Aetolo, Lycophrone Chalcidensi, Zenodoto Ephesio exposuit qui adiutores fuerint Ptolemaeo Philadelpho in ordinandis libris, quos undique conquisivit et quibus duas bibliothecas condidit, ita pergit p. 206, 10 Ritschel.: àv (librorum) τῆς ἐκτὸς μὲν (bibliothecae) ἣν ἀριϑμὸς τετρακισμύριαι δισχίλιαι ὀκτακύσιαι, τῆς δ᾽ ἔσω τῶν dvaxrógov καὶ βασιλείου βίβλων μὲν συμμίκτων ἀριϑμὸς τεσσαράκοντα μυριάδες, ἁπλῶν δὲ καὶ ἀμισγῶν βίβλων μυριάδες ἐννέα, ὡς ὁ Καλλίμαχος νεανίσκος ὧν τῆς αὐλῆς ὑστέρως μετὰ τὴν ἀνόρϑωσιν τοὺς πίνακας αὐτῶν ἀπεγράψατο. Ἐρατοσθένης δὲ ὁ ἡλικιώτης αὐτοῦ παρὰ τοῦ βασιλέως τὸ τοσοῦτον ἐνεπιστεύϑη βιβλοφυλάκιον. ᾿Αλλὰ τὰ Καλλιμώχου καὶ τοῦ Ἐρατοσθένους μετὰ βραχύν τινα χρόνον ἐγένετο τῆς συναγωγῆς τῶν βίβλων, ὡς ἔφην, καὶ διορϑώσεως, κἂν μετ᾽ αὐτοῦ τοῦ Πτολεμαίου τοῦ Φιλα- δέλφου. In his, quae literis diductis scribenda curavimus, plane obscurum est τῆς αὐλῆς nec perspicitur cur Callimachus νεανίσκος ὧν iamen τοὺς πίνακας librorum ἀπογράψασθϑαι dicatur. nec magis patet cur Eratosthenes, aequalis Calli- machi, a rege praepositus bibliothecae fuisse hie dicatur, ubi omnem narrationem nimium turbat. Itaque negamus inte- grum locum esse, cui medelam petere par est ex tribus illis reliquis quos diximus eiusdem fontis usufructuariis, quorum tamen Ambrosianus prior nihil habet quod hue referri possit nisi quae statim ibi leguntur post initium, ubi memoratis Alexan- dro et Lycophrone (nam Zenodotum hie quidem omisit), ut qui bibliothecam a Philadelpho conditam ordinaverint, addit p. 199 exir.: συμπαρόντος αὐτοῖς καὶ συνανορϑοῦντος xal τοῦ τοιούτου βιβλιοφύλακος τῆς τοσαύτης βιβλιοϑήκης Ἐρατοσθένους. ὧν βίβλων τοὺς πίνακας Καλλίμαχος ἀπεγράώψατο" ᾿ἡλεξανδρος ὥρϑου τὰ rgayuxd, Avxóggov τὰ κωμικά" νεανίαι ἦσαν Καλλίμαχος καὶ Ἐρατοςϑένης. Οὗτοι μὲν τὰς σκηνικὰς διωρ-- ϑώσαντο βίβλους. ὡς τὰς τῶν ποιητῶν ἐπεσκέψαντο ᾽4ρέ- σταρχοί τε καὶ Ζηνόδοτοι, ubi item habes Eratosthenem biblio- thecarium et Callimachum πένακας ἀπογραψάμενον, sed illum vides fietum Alexandro et Lycophroni in ordinanda biblio- theca adiutorem (quod aliunde non novimus), ne scilicet eausa memorandi deesset et illa de iuventute Eratosthenis mentio === n300 === ΠΙΝΆΚΕΣ, 999 aliquo modo explicaretur, Callimachi autem mentio eur facta sit non iam perspicitur. Hine igitur nihil ad emendandum grammaticum Ambrosianum secundum redundat. Sed pressius communem fontem sequitur grammaticus Parisinus, qui p. 6, 15 eodem quo Ambrosianus secundus narrationis loco ita disputat: ὧν τοὺς πίνακας ὕστερον Καλλίμαχος ἐπεγράψατο. Ἐρατοσϑένει δὲ ἡλικιώτῃ Καλλιμάχου παρὰ τοῦ βασιλέως τὸ τοιοῦτον ἐνεπιστεύϑη βιβλιοφυλάκιον, omittens ille quae de Callimacho iuvene eiusque ad αὐλήν relatione in Ambro- siano II leguntur, sed Eratostheneae memoriae causam indi- cans nüllam. At utilissimum est ad emendandum Ambrosia- num ΠΠ scholium Plautinum, unde de Eratosthenis memoria et de Callimachi cum αὐλῇ nexu, cuius ratio ex Ambrosiani secundi verbis perspici non poterat, indieari nunc certissima ratione potest. sie enim scribit p. 6, 2 in Ritschel. Opusc. I: sicuti refert Callimachus aulieus Regius bibliothe- carius, qui etiam singulis voluminibus titulos in- scripsit. fuit praeterea qui idem asseveret Erato- sthenes non ita multo post eiusdem custos bibliothe- cae. Unde sic statuimus, exemplar illud ex quo eum Ambrosiano secundo sua quisque hauserunt, Parisinus et Ambrosianus prior, lacuna foedatum fuisse, sed integriorem codicem sup- petisse docto Italo qui scholium Plautinum scripsit. cuius ope lacunam sic putamus apte expleri posse: ἦν ἀριϑμὸς —, ὡς ὁ Καλλίμαχός [ré φησιν ὃς] νεανίσκος àv [ἔτι τότε καὶ οὔπω ἐπὶ βιβλιοϑήκης ὧν] τῆς αὐλῆς, ὑστέρως μετὰ τὴν ἀνόρϑωσιν τοὺς πίνακας αὐτῶν ἀπεγράψατο, Ἐρατοσθένης τε, 0 ἡλικιώ- της αὐτοῦ [ὃς μετ᾽ οὐ πολὺν χρόνον μετ᾽ αὐτὸν] παρὰ τοῦ βασιλέως τὸ τοσοῦτον ἐνεπιστεύϑη βιβλοφυλάκιον. qua ratione certe prudenter et distincte loquitur homo nec quicquam dicit quin accommodate et ad suum locum et ad ea quae ante- cedunt quaeve sequuntur dictum sit. nam ingenti librorum numero ut fidem faceret "zetzes Callimachi et Eratosthenis testimonia affert, quorum certa in ea re auctoritas sit. nam Callimachum et bibliothecarium fuisse (de quo nescio cur dubitet Keilius noster 1. l. p. 232 seq.) et in zíve&w scribendis ea biblio- theca usum, Eratosthenem autem et ipsum post eum biblio- thecae regendae a rege admotum esse. quod autem addit, Callimachum et Eratosthenem paulo iuniores fuisse (id quod === n301 === 300 IIINAKEXE, statim dilucidius ita dicit, utrumque suum de librorum numero iudicium protulisse paulo post bibliothecae συναγωγὴν et διόρ- ϑώσιν Alexandri, Lycophronis, Zenodoti), hoc propterea addit, quod illorum virorum etiam maior videri debebat auctoritas, si ipsi συναγωγῇ et διορϑώσει interfuissent. nune autem, quum certe non multo post vixerint ipsique bibliothecae prae- fuerint, minime incredibile eorum esse de librorum copia testi- monium. Sie igitur de communi quattuor illorum grammaticorum fonte statuo, cuius integritatem alio modo restituere conatus est Ritschelius l. l. p. 151, paulo aliter sine dubio facturus, si Ambrosiani secundi quoque verbis uti ei licuisset. De ipso autem librorum numero quicquid statuendum est cum Ritschel. l. l. p. 19 seq. et p. 152 seq. atque Keil. ibid. p. 226 seqq., alis, hoe quidem certissimum videtur, Callimachum et Era- tosthenem eum librorum numerum mnominasse qualis fuerit statim post primam συναγωγήν eoque tempore quo Alexander et Lycophron et Zenodotus bibliothecae operam navaverant i. e. sub Zenodoto bibliothecario, non qualis evaserit dum Callimachus et Eratosthenes bibliothecae praefuerint. aliter enim hi de numero consentire non poterant acerescentibus sine dubio in dies bibliothecae copiis. Ubi autem illud ex- prompserint si quaeris, de Callimacho ultro se offerunt zíva- xtc, quorum in prologo, quem defuisse operi vix eredas, aptus dicendi locus erat. cf. Ritschel. l.l. p. 13 et p. 150, qui simul Eratosthenem in libro Χρονογραφιῶν ilud protulisse putat dubitante quidem Bernhardyo in Annal. erit. Berolinens. 1838 II p. 829. ac nihil sane vetat ne de Eratosthenis libris περὶ κωμῳδίας cogitemus, de quibus vide Meinek. Com. graec. I p. 11. Sie uno quidem nec eo comtemnendo Πινάκων Calli- macheorum fragmento "Tzetzes nos beavit, sed de universa Πινάκων natura quid senserit, quattuor ilis grammaticis, qui Tzetziana in usum convertebant suum, certe non ita clarescebat, ut de eo omnes inter se consentirent. nam schol.. Plaut. p. 6, 3 ita loquitur: Callimachus — etiam singulis voluminibus titulos inscripsit, quibus si eum putas graeca verba exprimere voluisse qualia habe- mus in grammatico Parisino p. 6, 15 Cram.: ὧν τοὺς πέ- vexag ὕστερον Καλλίμαχος ἐπεγράψατο (ubi qui συνεγρώψατο === n302 === IIINAKEZ. 301 correxit Meinek. Praef. Callim. p. XV vereor ne grammatico vim intulerit), non satis accuratum interpretem se praebebat, ut qui zívexeg vellet esse titulos, quod exemplis probari nequit, et prorsus omitteret illud ὕστερον, quod ultro excogitare et de suo addere grammaticus Parisinus non potuit. Sed ne Parisinus quidem grammatieus quod affirmare videtur, Calli- machum postea illorum librorum indices fecisse, nequaquam affirmat quod probari queat. neque enim eredibile est, postea librorum indices factos esse, quos potius simul eum ἀνορϑώσει compositos fuisse consentaneum est, cuius pars non minima eaque plane necessaria indices librorum erant. Quibus spretis duobus grammaticis amplectamur Ambrosiani secundi narratio- nem p. 200, 2: Καλλίμαχος — ὑστέρως μετὰ τὴν ἀνόρϑωσιν τοὺς πίνακας αὐτῶν ἀπεγράψατο, qui quod habet ἐπεγράψατο, repertum illud etiam in Ambrosiano priore (ὧν βίβλων τοὺς πίνακας Καλλίμαχος ἀπεγράψατο), multo aptiorem interpre- tationem admittit. hoc enim "Tzetzes sibi voluit, librorum in- dices a primis bibliothecae ordinatoribus compositos postea Callimachum in suos πένακας transtulisse et in usum suum convertisse. Atque huie interpretationi non repugnat loquendi usus, qui idem est in Vita Sophocl. p. 191, 90 Westerm.: (Σοφοκλῆς) τὴν Ὀδύσσειαν ἐν πολλοῖς δράμασιν ἀπογράφεται. quod autem dixi librorum catalogos iam a primis bibliothecae ordinatoribus factos esse, vel sine testium auctoritate credi debet, etsi Alexander, Lycophron, Zenodotus (nam hi primi bibliothecae ordinatores fuerunt praeterque hos alii qui scri- ptores pedestres digesserunt, quos qui fuerint nescimus, quum Tzetzes nominare noluerit) dicuntur libros biblio- thecae διορϑοῦσϑαι (Ambros. I p. 199 et Parisin. p. 7) vel διορϑοῦν (in Ambros. II p. 206, 4 et p. 207, 3 coll. Ambros. I p. 206, 19, ubi est διόρϑωσις), quae omnia non meram ordinandorum librorum provinciam, sed criticam aliquam operam indicant, ef. Hitschel 1. l. p. 139. Id non item cadit in vocem ὀρϑοὺν et ἀνόρϑωσις, quibus Ambros. I p. 200, 3 et Ambros. II p. 206, 15 de eadem re utun- iur. haee enim de sola extruenda bibliotheca intelliguntur, quocum arctissime coniunctum est catalogi conseribendi nego- tium, ut a Tzetzae sententia non multum aberrare existimem scholiastam Plautin. p. 5 qui vertit: — libros in unum a RT === n303 === 809 HINAKEE collegerunt et in ordinem redegerunt. Et quum 'l'aeizes bis eundem locum tractaverit (cf. Keil. l. l. p. 212 seq.) atque bis vel ter in eodem tractatu eandem rem attigerit (ef. Ambros. II p. 206, 4 διώρϑωσεν. p. 206, 15 ἀνόρϑωσιν. p. 201, 3 διώρϑωσε), quidni alia voce alibi uti potuit quibus eandem rem significaret, i. e. librorum in ordinem redigen- dorum sive catalogi scribendi negotium, quarum voeum ut proxime ad verum accedunt ὀρϑοῦν et ἀνόρϑωσις, ita tamen διορϑοῦν, διορϑοῦσϑαι, διόρϑωσις non plane inepta sunt, non quo putem illos viros per totos libros verba emendasse, sed quia, quod sane critici officium est, saepe iis diiudicandum erat, num qui liber genuinus esset an fraudulenter suppositus, tum quia titulos librorum emendate et argumento convenien- ter apponere debebant, qua in re quantum saepe quaerendum fuerit, docent quae de variis Archestratei carminis inscriptio- nibus refert Athenae. I p. 4 E., postremo quia prima quoque libri verba apponenda erant, quae sine critica διορϑώσει emendate apponi non poterant. In his igitur si διόρϑωσις irium illorum virorum et reliquorum, qui prosa oratione con- ditos libros in ordinem cogebant, substitisse concesseris, licuit sane TZzetzae voce διορϑοῦν vel διορϑοῦσϑαι uti. talis enim διόρϑωσις a catalogi conficiendi negotio non diversa erat. lstam autem ó:óg9cG6iv ubi exercuerint, non puto singulares illorum virorum libros quaerendos esse, sed tacite et sine longa disputatione eos puto in catalogo quid verum haberent monuisse. Iam satis nobis videmur Tzetzae eam sententiam vindi- casse, ut bibliothecae ^ Alexandrinae catalogos diversos 1 fuisse . ΜΝ a Callimachi πίναξιν, in quibus conscribendis illos catalogos in usum suum converterit mutuando. qua in re nihil video affirmatum esse quin rerum rationi convenientissimum sit. Atque diversum utrumque genus vyzivéxov,fuisse (nam etiam catalogos fuisse πένακας appellatos "Tzetzae credimus) liquido demonstrari potest. Primum enim in catalogis biblio- thecae condendis eredibile est poetarum et scriptorum in suo euiusque genere eum ordinem observatum fuisse quem hodie- que observamus, ut secundum literarum ordinem digererentur. at Callimachus certe in ea /J«v&xov suorum parte, qua poetas scenicos recensuit, non x«r& στοιχεῖον eos enumeravit, sed, Suida teste, κατὰ χρόνους xci ἀπ᾿ ἀρχῆς proposuit, qua re === n304 === IIINAKES. 303 apertissime docuit literarum historiam velle se dare, non: simplicem catalogum qualem fe fecerunt Zenodotus eiusque socii (sed Musei tantum, non Serapei quoque, ut recte statuere videtur Ritschl. l. l. p. 16 et p. 25 seq.) atque eundem in reliquis quoque omnibus operis sui partibus Callimachum 4 i instituisse ordinem quis non malit vel propter rei aequabili- ' tatem statuere, quam has quidem partes κατὰ στοιχεῖον ordinatas esse? bed hane inaequabilitatem nihil veritus Wachs- muthius 1. l. p. 661 totum opus κατὰ στοιχεῖον conditum fuisse autumat,praeter hane unam de scenicis poetis partem, cuius solius de ordine quum aliquid memoretur, hoc videri propterea factum esse, quod singularis illi parti fuerit κατὰ χρόνους ordo. at singularem hunc uni isti parti fuisse ordinem ium demum certo dicere Wachsmuthius poterat, si unius certe alius partis inscriptio extaret, quae ordinem χατὰ στοιχεῖον pro- mitteret. sed tales non iam supersunt inscriptiones nec testa- tum ullo modo habemus quem Wachsmuth. p. 656 finxit titu- lum zíve& καὶ ἀναγραφὴ τῶν ῥητορικῶν, quem ego sceni- corum poetarum πένακα imitatus aliquanto melius restituere mihi videor sie: πέναξ καὶ ἀναγραφὴ τῶν κατὰ χρόνους xal ἀπ᾿ ἀρχῆς γενομένων ῥητορικῶν. patet ergo in utramque partem disputari posse et hane quidem argumentandi viam incertam esse. Sed aliud quod suam sententiam stabiliret Wachsmuthius attulit, apud Athenae. XIV p. 643 E legi: οἷδα δὲ Καλλίμαχον ἐν τῷ παντοδαπῶν συγγραμμάτων zívcxt ἀναγράφοντα πλακουντοποιικὰ συγγράμματα Αἰγιμίου καὶ Ἡγησίππου καὶ Μητροβίου, ἔτι δὲ Φαίστου. quos scriptores quis neget κατὰ στοιχεῖον. ἃ Callimacho recensitos esse? Sed ne hinc quidem putaverim iuré colligi posse totum Callimachi opus ea ratione adornatum fuisse.|quid enim? omniumne scriptorum de aetate putaveris Callimacho certis ex indiciis constitisse neque ullius unquam tempora ei incognita fuisse? imo sine dubio saepe Callimachus nescivit quando quis vixerit, idque probabile est usu venisse maxime in obscurioribus et in- ferioribus literarum generibus (ut in genere πλακουντοποιι- κῶν), quae genera ut Athenaei locus docet peculiari amplissimi operis parte peculiari titulo instructa enumeravit. in hac igitur parte quum solito κατὰ χρόνους ordine plerumque uti non posset, quid mirum quod in hae parte ei κατὰ στοιχεῖον pro- ^ At VA Lr car Let [AD === n305 === 304 IIINAKEZ, grediendum erat? Itaque his non adducor ut mutem senten- tiam, in Πινάκων opere Callimachum chronologieas rationes sequutum ubique esse ubi poterat. Verum huic sententiae aliunde video interitum imminentem atque unde exspectari nunquam poterat. nam de omnium Πινάκων Callimacheorum ordine chronologico coniectura nostra quum uno nitatur eo testimonio, quoniam una certe eorum pars, quae fuit de poetis scenicis, κατὰ χρόνους digesta erat, iacebit haec coniectura, si verum vidit Fridericus Nietzsche in Mus. Rhenan. XXIV p. 189 n. 2, male ad Πινάκων libros referri quem Suidas nominet Πίνακα xal ἀναγραφὴν τῶν κατὰ χρόνους καὶ ἀπ᾽ ἀρχῆς γενομένων διδασκάλων, ut qui iam ipso chronologico ordine valde a catalogi in bibliothecae usum facti consilio 'et indole diserepet et quem aperte Suidas a Πινώκων libris CXX distinguat. At prius saltem argumentum non certo scri- ptoris alicuius testimonio nititur, etsi per se certissimum cum ális putavit esse, Callimachi IJ/(v«xag catalogos fuisse, in ^ bibliothecae usum factos, quos equidem in literatorum potius omnium hominum usum compositos fuisse si nondum evici, mox me spero evicturum esse etiam certioribus rationibus. quod autem Suidam utrumque opus distinguere dicit, aliter nune et rectius de Suidae tabula iudicare didicimus, quam ut inde aliquid eius modi colligi queat. deinde vero quidni levis- simum sit ac plane temerarium, illum de poetis scenicis librum ex reliquis Z4wexov libris excludere, quibus tacite vindicat argumenti similitudo, atque suspieari, hac tabula chronologica Callimachum sese ad J/:v&xcov certam partem, quae carmina contineret omnis generis, praeparasse, tum novum llwdáxov titulum. ultro comminisei huc*"pertinentem, ἀναγραφὴν τῶν ποιημάτων, quem ab Heckero Com. Call. p. 39. assumpsit Etymol Magn. locum s. πίναξ in istam formam corrigente parum feliciter, ut mox videbimus. Sed intelligere mihi videor unde ad inceredibiles istas opinationes vir doctus delapsus sit. nam quum sibi persuasisset ingentis operis, quo in quovis doctrinae genere econspicuos viros Callimachus enumeravit, libros CXX ita in quinque πένακας (plus enim non putat statuendos esse) divisos fuisse, ut cujusque. z£raxog essent libri XXIV i. e. tot capita, quot sunt literae, et quemque librum unam continuisse literam, hoc igitur quum sibi per- === n306 === IIINAKEX. 305 suasisset, ordo χατὰ στοιχεῖον ultro ei se obtulit. Eo magis autem mirum quod Nietzschius p. 191 Hermippum, quem ipsum titulum. operis Callimachei suis praefixisse vitis (βίοις τῶν ἐν παιδείᾳ διαλαμψάντων) monet atque Callimachi vestigiis anxie institisse conicit ita, ut tot generales partes distingueret quot Callimachus, tamen in hoc ab eo recessisse existimat, quod non ad literarum, sed ad temporum ordinem homines suos literatos enumeraverit. quidni enim praestabat conicere, etiam in hae re Hermippum consensisse Callimacho et hune quoque illo κατὰ χρόνους ordine usum esse? Atque hoc primum fuit quo Callimachi IIévexeg a biblio- thecae catalogis pridem scriptis differebant. hi enim κατὰ στοιχεῖον facti erant, sed illi x«r& χρόνους. Praeterea autem |! | multa Πένακες continebant, quae in bibliothecarum catalogis | V nemo facile aut exponat aut quaerat. Velut de Homeri genere οὐ tempore Callimachus disputavit (cf. fr. 390), quod quo alio loco eum fecisse credibile sit nisi in Πέναξιν Ὁ atque ἐν Ilíva-—- : Ev Callimachum novimus memorasse Philistionem Eudoxis , ᾿ς. magistrum fuisse (cf. n. 13), item Lysimacbum Theodori asseclam - ; (n. 12), ut ad eosdem Πένακας referendum sit quod de Par- 51. menide Pythagorae assectatore a 'Callimacho relatum novimus! ' (n. 11). praeterea ἐν τῇ ῥητορικῶν ἀπογραφῇ rationem reddiderat. : ᾿ TN cur XaÀxoüg vocatus fuisset Dionysius poeta atque rhetor (n. 24). ^^^ atque ab hac quidem parte non iam putamus incertam visum iri quam supra p. 13 proposuimus coniecturam, in philoso- phorum ἀναγραφῇ monuisse Callimachum etiam περὶ γλωσ- σῶν Democriti (n. 29) Αὐ multo maiore eoque exqui-,, c ὃ sitiore dote Callimachi Πίνακας exornat testimonium Ety- ν, Ὁ mologici Mag. p. 612, 21 iniuria coniecturis tentatum a Bern- hardy. Hist. lit. graec. I p. 184 (III) et Hecker. Com. Call. p. 29, quarum nulla mihi necessaria videtur. sic autem locus habet: ὁ à? Χοιροβοσκὸς εἰς τὸ ᾿ἀνεκφώνητον λέγει, πίνακάς φησιν ἐν οἷς αἴ ἀναγραφαὶ ἦσαν τῶν δραμάτων. ὃ οὖν Καλλίμαχος Ó γραμματικός ἐποίει πίνακας, ἐν oig ἧσαν αἱ ἀναγραφαὶ παρὰ τῶν ἀρχαίων" οἷς ἐντυχὼν ὁ γραμματικὸς ἐποιήσατο τὰς ὑποϑέσεις τῶν δραμάτων. ubi postquam Ety- mologus eas vocis πίναξ significationes quae apud Homerum sunt ex Oro apposuit, Choerobosci locum adiecit petitum ex eius commentario in Herodiani νεχφώνητον (cf. Lentz. CarLimMACHYS II. 20 === n307 === 806 IIINAKEZ, Herodian. I p. CV et II p. 421), qui quum nomen Θρὰξ memorasse videatur, quod unicum in suo genere τὸ dvexgo- νητον habet (cf. Herodian. II p. 621, 8 coll. I p. 397, 13. II p. 68, 4) eiusque declinationem docuisse appositis tum aliis, ium nomine πίνακας, — hos πίνακας Choeroboseus monet Herodianum intellexisse eos in quibus essent αἱ ἀναγραφαὶ τῶν δραμάτων. hae autem quaenam tandem aliae possunt intelligi atque monumenta illa didascalica, i. e. zív«xeg illi quibus veteres Attiei publice proponere solebant, qui poetae quo festo sub quove archonte et quibus fabulis in certamine publico vieissent? eaedem igitur διδασκαλίαν in sequentibus quoque intelliigendae erunt, ubi Callimachum dieit in eos quos seripsit Πίνακας recepisse παρὰ τῶν ἀρχαίων illas δρα- μάτων ἀναγραφάς. quarum utrum ἀπόγραφα Athenis Calli- machus facienda sibi curaverit, an (quod magis credo) Aristo- telis ἀπογράφοις usus sit quae ille dederat ἐν “σϊιδασκαλίαις (cf. J. Richter. Proleg. in Aristoph. Vesp. p. 13 seqq.), non decernit nec scire in hac re quicquam interest. De ipsa autem re, Callimachum ἐν Πίναξιν usum esse veteribus illis διδα- σκαλίαις, eo minus dubitari potest, quod certe in schol. Ari- stoph. Nub. 552 Callimachus διδασκαλίαις utitur (cf.n. 2). Hinc tantum nune arbitror constare, non probandas prae tralatitiis verbis ἐν oig ἦσαν αἱ ἀναγραφαὶ παρὰ τῶν ἀρχαίων esse coniecturas Bernhardyi — ἀναγραφαὶ ποιητῶν ἀρχαίων, aut Heckeri l ln: ἀναγραφαὶ δραμάτων aut ποιημάτων, quamquam ultimum hoc pro certo sumpsit Nietzsch. l. 1. p. 189. non magis autem probo quod Bernhardyus in ultimis Choerobosci verbis: οἷς ἐντυχὼν ὁ γραμματικὸς ἐποιήσατο τὰς ὑποϑέσεις τῶν δραμάτων post ἐντυχών inseri iussit “ριστοφάνης. nam nihil Choeroboseus voluit nisi hoc, grammaticum, quem no- bis incognitum esse fatemur, sibi autem notum esse addito artieulo indieare Choeroboseus potuit, in Callimachi Πένακας incidisse et quae ibi invenisset a Callimacho facta ex dida- scaliis excerpta ita in usum suum convertisse, ut inde faceret τὰς ὑποϑέσεις τῶν δραμάτων, non totas, ut arbitror, sed quatenus his insunt διδασκαλικά. sic enim malo statuere et Choero- boseum putare loquutum esse paulo iactantius parumque accu- rate, quam omne ὑποϑέσεων argumentum ex Callimachi Πί- v«&w peti potuisse, aut cum Bernhardyo hinc colligere, Aristo- " === n308 === ΠΙΝΑΚΕΣ. 301 phanem Byzantium ὑποϑέσεων nunc superstitum esse auctorem. Quamquam si vere Wachsmuth. 1. l. p. 665 coniecit, in Πέίναξιν Callimachi fuisse singulis libris brevem argumenti enarrationem additam, poterant sane illae ὑποθέσεις inde peti totae. At hae quidem in re mimis liberalis fuit vir doctissimus, qui Callimacho vindieavit quod demonstrari nequit. item nimis liberalis fuit Volekmann. de Suidae Biograph. I p. 26, qui Callimachum affirmat in Πίναξι egisse poetarum censuram, quod ego in Γραφείῳ potius fecisse eum crediderim. Sed omnium liberalissimum se praestitit Meyerus in Opusc. I p. 91, qui non solum βαρβαρικὰ νόμιμα et περὶ 'Ogvéov commen- | tarium in his tabulis infuisse credebat, sed etiam ἐϑνικὰς |^ ' ὀνομασίας. libros περὶ ἀγώνων, περὶ ποταμῶν, θαυμασίων Ὁ eodem referre non dubitabat. neque enim videri hos Πίνακας | ipsas res neglexisse, sed partem eorum aliquam fuisse quoddam Ὀνομαστικόν — , quod vereor magnopere ut cuiquam persuadeat. Satis superque. his demonstrasse nobis videmur Callimachi : πίνακας longissime a catalogorum bibliothecae usui destina- torum ieiunitate afuisse confirmaturque hoc etiam eo, quo- niam Aristophanem Byzant. in eo libro quem ad supplendos | Callimaehi πίνακας scripsit (ἐν roig πρὸς τοὺς Καλλιμάχυυ | πίνακας, quod recte interpretatum esse puto Nauckium de Aristoph. Byz. p. 245, non assentientibus quidem Prellero de Polemon. p. 10 et Volekmann. de Suid. Biographic. I p. 26), id quod post Callimachi tempora denuo acquisitis multis et in bibliothecam relatis libris optandum fuit, — et ipsum obser- vationes historicas et grammaticas addidisse videmus quales a catalogorum bibliothecae indole plane abhorrent. velut τὴν διαφορὰν τοῦ τε κατὰ χειρός καὶ τοῦ ἀπονέψασϑαι ibi ex- ; posuit teste Athenaeo (cf. p. 251 Nauck.) Sed quae praeterea ᾽ de indole πινάκων Callimacheorum e veterum testimoniis ' cognoscimus, quod verba quibus librum aliquem scriptores orsi erant, integra apponere solebat (n. 8 et n. 15), quod ad - " ps éi librorum ambitum eius στέχων numerum addebat (n. 8. n. 25), ἡ Ve Nt i quod, si qui liber iniuria alicui aseriptus videbatur, hoc brevi d € notabat (n. 14), aut si quis latebat libri auctor, hunc certo ὁ seriptori restituebat (n. 18), aut si qui liber titulo carebat, eum adiciebat (n. 4. n. 19), aut si plures ferebantur tituli, suum iudi- cium pronuntiabat (n. 9) —, ea igitur non dico Πέναξι propria 30" Er A " "n VY. ININÓAANNNV d PERS L LAG | d us ^ AWO === n309 === 308 ΠΙΝΑΚΕΣ. fuisse et fuerunt sine dubio iam in catalogo memorata, unde si non omnia Callimachus transcripsit, certe ad eius normam de suo addebat aut, si opus erat, in illo male proposita emendabat. »/ Restat ut quae oeconomia amplissimi operis fuerit enucleare conemur. cuius de titulo non licet impugnare Suidae fidem affir- mantis fuisse πίνακες τῶν £v πάσῃ παιδείᾳ διαλαμψάντων καὶ ὧν συνέγραψαν ἐν βιβλίοις x' καὶ o', aut Bernhardyi Hist. lit. graec. I p. 183 (III) et Heckeri in Philol. V p. 439 sequi iudicia, quorum ille solum πίνακες a Uallimacho, reliqua a Suida profecta existimabat, hie autem numeros in x' xai δ΄ mutandos putabat. quorum opiniones nullis certis argumentis nixas iure reiecit Wachsmuth. 1. l. p. 655 recte monens tituli Callimachei verba a Bernhardyo attrectata confirmari etiam similium librorum inscriptionibus, Hermippi περὶ τῶν ἐν παιδείᾳ λαμψάντων (vel διαπρεψάντων, Etym. Magn. p. 118, 14 coll. Suid. I 1 p. 1086), et Hesychii Milesii in Πίνακι τῶν ἐν παιδείᾳ ὀνομαστῶν vel λαμψάντων (Suid. I 2 p. 907 et p. 908 lin. 7.). quod enim utrobique διαλαμψάντων corrigendum censet Wachsmuthius, quoniam ea significatione verbum λάμπειν vix legatur in prosa oratione, fefellit eum memoria. nam Suidas certe dicit 12 p. 1028: Ἰωάννης ὁ “Ιαμασκηνὸς ἀνὴρ ἐλλογι- μώτατος καὶ οὐδενὸς δεύτερος τῶν κατ᾽ αὐτὸν ἐν παιδείᾳ A«u- ψάντων. Eidem autem Wachsmuthio assentior etiam de eius tituli integritate qui statim in Suidiana tabula sequitur: Πέναξ καὶ ἀναγραφὴ τῶν κατὰ χρόνους xal ἀπ᾿ ἀρχῆς γενομένων διδασκάλων, ubi post Wower. Polymath. XII p. 102 et Pear- sonium ad Hesych. Boeckhius in Corp. Inscript. I p. 350, Nauck. de Aristoph. Byz. fragm. p. 244, Meinek. Praef. Callim. p. XV, alii, διδασκαλιῶν praeferendum censebant, quod non video quo alio modo intelligi queat nisi ita ut fabulas a poetis publice doctas indicari putemus. nam de monumentis didascalicis nemo faeile cogitaverit, etsi suo iure hoc fecit J. Richter. l. L, qui sine iusta causa titulum sie redintegran- dum exitimabat, ut in fine scriberetur: γενομένων διδασκάλων καὶ διδασκαλιῶν. sed qui διδασκαλιῶν voluerunt esse fabularum, ii non cogitaverunt quam mirum sit Callimachum, qui generali titulo indieaverat modo homines doctrina con- spieuos se enumeraturum esse, mox fabularum recensum promittere, At perquam commode post Jons. de scriptor. === n310 === IIINAKEZ. 309 philosoph. II 5 p. 165 Wachsmuthius admonet de Harpocratione p. 60, 19 (add, Suid. I 1 p. 1327): ἰδίως διδασκάλους λέγουσι τοὺς ποιητὰς τῶν Oidvodufov ἢ τῶν κωμωδιῶν ἢ τῶν τρα- γῳδιῶν, unde perspicitur quo iure in titulo Callimachus uno διδασκάλων nomine comprehenderit poetas tragicos, comicos, dithyrambieos et omnino omnes ut puto eos, qui χοροὺς ἐδίδασκον et χορικὰ ἄσματα edebant. Qui autem et ipse διδασκάλων improbabat Bernhardy. ad Suid. II 1 p. 46 Suidae verba adeo proculeavit, ut non dubitem quin ne unius quidem hominis assensum laturus sit. ita enim corrigendum putabat: πέναξ xal ἀναγραφὴ τῶν κατὰ χρόνους καὶ dx ἀρχῆς γενομένων [συγγραφέων] καὶ συνταγμάτων. διδασκα- λιῶν πίναξ. [περὶ] τῶν “ημοκρίτου γλωσσῶν. Ceterum in hae re diiudicanda pro certo sumpsi hune titulum partem indicare amplissimi Πινώκ peris. nam Nietzschii opinionem, pecu- irr ils beue fuiene nec in Πινάκων opere locum habuisse, cur non probandam censeam supra dixi. Jure autem quaeri potest, utrum Πίναξ xal ἀναγραφὴ τῶν — διδασκάλων prima totius libri pars fuerit, an praecesserit recensus poetarum epicorum. atque illud quidem possit aliquis magis probare quod generali titulo Suidas continuo subicit zív«x« — τῶν — διδασκάλων et quod etiam in veteri bibliothecae Alexandrinae catalogo, quem in suum opus Callimachum traduxisse diximus, primum loeum poetas scenieos obtinuisse iure quispiam colli- gere sibi videatur ex Tzetzae de illa bibliotheca narratione, ubi post scenicos demum poetas memorat epicos, et Tzetzes, ut qui in Aristophanem prolegomena scriberet, primos memorare | :** scenicos potuit, Suidas autem, qui in tabula illa exseribenda: ε. tam multa omisit, hic etiam primam de epicis partem omittere ει potuit cum reliquis partibus omnibus praeter unam de poetis," scenicis, quam fortasse prae reliquis memorandam censebat, quod in eius partis titulo aliquid singulare et memorabile ' μ habere vox διδασκάλων videbatur. Hoc enim statuere malim 5 . quam Callimachum facere parum sibi constantem, ut qui ubi-| cunque poterat chronologieum ordinem videatur sequutus esse. ^ Primam igitur Πινάκων partem fuisse putamus de poetis epicis. sed ultra hos terminos Callimachum exspatiatum esse certis causis adducimur ut credamus. nam quuni in sequenti pinace de poetis scenicis expositum fuerit, reliqui autem poetae" - 4 ^. " === n311 === 310 IINAKEZ. lyriei nee ibi nee in tertio pinace locum invenerint, ubi iam ad scriptores transitum erat, unus illis relinquitur locus in pinace primo. atque hoc ita fuisse intelligitur etiam ex vetusto bibliothecae catalogo, si quidem "Tzetzes memoratis poetis scenicis memoriae prodit, Zenodotum non solum τοὺς Ὁμηρείου'ς, sed eliam τῶν λοιπῶν ποιητῶν opera διορϑῶσαι, ut est ap. grammaticum Ambros. secundum p. 206, 4 (coll. schol. Plaut. p. 5: Zenodotus Homeri poemata et reliquorum illustrium poetarum), id quod idem grammatieus paulo post p. 207, 21 ita dicit: τὰς τραγικὰς (βίβλους) uiv διώρ-- ϑῶσε (Πτολεμαῖος) δι’ ᾿Δἀλεξάνδρου —, τὰς τῆς κωμῳδίας διὰ τοῦ “Πυκόφρονος; διὰ δὲ Ζηνοδότου --- τὰς τῶν λοιπῶν ποιητῶν, sed paulo negligentius proferunt grammat. Ambros. prior p. 200, 10 (τὰς τῶν ποιητῶν) et gramm. Parisin. p. 6, 24 (τὰς δὲ ποιητικάς), qui solos intelligere videntur epicos. nam id interdum significat vox ποιητής, ut docet Ritschel. Opusc. I p. 138, ubi adde Choerobose. Dietat. p. 346, 12 et p. 627, 26 seq. quod si Zenodotus praeter libros epicorum recensuit et in catalogum intulit etiam lyricorum, a quorum studio non abhorrebat, ut qui in Pindarum quoque et Ana- creontem scriberet (cf. Ritschel. p. 146), admodum fit pro- .-babile, primae Πινάκων parti hunc fuisse indicem: e A. Πίναξ καὶ ἀναγραφὴ τῶν κατὰ χρόνους καὶ ἀπ᾽ ἀρχῆς o4 yevouévov ἐποποιῶν καὶ τῶν λοιπῶν ποιητῶν. — mam singulorum πινάκων indices quum videantur inter se quantum fieri poterat simillimi fuisse, ad unius qui integer | &uperest similitudinem reliquos omnes dirigendos fuisse patet. ^In hae autem parte Callimachum eredi par est egisse de Homeri vita et operibus (fr. 390), atque memoravit Δ]αργίτην quoque, quod earmen etiam epigrammate (év Γράφείῳ, Εἰ suspicor) celebravit (fr. 74). ibidem sine dubio etiam Arche- stratus memoratus est (n. 9), item Antimachus et Aratus, quamquam ilius etiam in Epigrammatis meminit (cf. fr. 14"), huius in libro ad Praxiphanem dato. Secundae parti inscriptum fuisse B. Πίναξ καὶ ἀναγραφὴ τῶν κατὰ χρόνους xal ἀπ’ ἀρχῆς γενομένων διδασκάλων Suidae testanti fidem addiximus magisque putamus nunc appa- riturum esse eur Callimachus insolentiore in ea re διδασκάλων eS UM : === n312 === IINAKEX. 311 nomine iam asurpaverit. Actum autem ji quantum . quidem scimus hodie, de Euripide (n. 3 et n. 26), de Jone (n. 15), ó Aristophane (n. 2), de Diphilo (n. 4), item de Pindaro ^ 1. 21) et Simonide (n. 28). Tertium πίνακα iis destinatum fuisse qui περὲ Νόμων scripserint evinei putamus ex Athenae. XIII p.585 B: ἀνέγραψε αὐτὸν (i. e. Gnathaenae νόμον συσσιτικὸν) Καλλίμαχος ἐν τῷ τρίτῳ πίνακι τῶν νόμων καὶ αὐτοῦ ἀρχὴν τήνδε παρέ- Ἑ 0 νόμος ἴσος ἐγράφη καὶ ὅμοιος. στέχων τριακοσίων εἴκοσι τριῶν. nam|quod πέναξ memoratur, quod de scriptore agitur, quod !prima libri verba citantur, quod eius libri am- bitus τῶν στίχων numero indicatur, quae omnia in Jl(va£:./ persequi Callimachus solebat, ea apertissime docent locum ex aliqua Πινάκων parte afferri. quod negat tamen Wachsmuth., ΠῚ DINE 14 U Er ^ l.l. p. 660, qui de Πίναξι Callimachi non aliter posse cogitari - affirmat, nisi ut statuatur multa legum ἀπόγραφα bibliothecae illata fu ie quorum catalogus scribendus fuerit. at Callimachus non tam leges, quam legum scriptorem aliquem memora- vit; qui multi fuerunt. horum quoque scriptorum recensum Callimacho faciendum fuisse quis neget, praesertim ubi cogi- taverit extitisse non solum libros πολιτικῶν νόμων, sed etiam παιδευτικῶν, συμποτικῶν, γαμετῆς (cf. Boeckh. in Plat. Min. p. (9), ad quos et ipsos descendisse Callimachum ex Athenaei loco perspieimus. nec incredibile est ibidem eos quoque scri- ptores recensitos esse qui περὶ νόμων commentati sunt bene mulüi (cf. Boeckh. 1. 1). Itaque non dubito statuere ex Πινάώ- κῶν opere hoc ab Athenaeo servatum fragmentum esse. quod si est, tertii Πίνακος index videtur erui posse, modo con- cesseris Athenaeum brevitati hoc dedisse, ut ἐν τῷ τρίτῳ πένακι τῶν νόμων significaret: in tertio zív«x., qui fuit eorum qui νόμους scripserunt , in quam sententiam fortasse scribendum: ἐν τῷ τρίτῳ Πίνακι, τῶν νόμων, nisi fortasse Athenaeus paulo dilucidius hoc ita expressit: ἐν τῷ τρίτῳ Πίνακι, τῷ τῶν νόμων vel τῷ νόμων. certe si verba πίνακι τῶν νόμων arclissime coniungenda censueris, ut plures νόμων πίνακες significentur, hoc exorietur difficultatis, quod iam seeundam in uno hoe Callimachi opere significationem vocis zíva& habebimus, quae non solum totius operis singulas jS MR 4 e === n313 === "Δ. EB. ἡ 312 IIINAKE. partes singulis literarum generibus destinatas signifieat, sed nune etiam significabit harum partium singulos libros quorum in universum numerus fuit CXX. Ne quid tamen callide celare videar, possit quispiam hune νόμων πίνακα ad zívaxa z«vro- δαπῶν συγγραμμάτων referendum putare, quoniam in eo ex literarum ordine enumeratos libros fuisse constet (cf. n. 7), eundemque ordinem in hoc quoque νόμων fragmento regnare videatur, ut quod de Ive9«evy, cuius nomen a literarum tertia incipiat, disputet in libro tertio. Sed hoc casu factum videtur nec dubito quin tertiae operis partis hie fuerit titulus: | C. Πίναξ καὶ ἀναγραφὴ τῶν κατὰ χρόνους, καὶ ἀπ᾿ ἀρχῆς M γενομένων νομογράφων,) ex quo unum illad de Gnathaena libro fragmentum superest (n. 25). Reliquorum autem πινάκων praeter ultimi titulos et or- dinem non iam licet ad certam veterum scriptorum fidem revo- care. nam tametsi rhetores ibi recensitos fuisse ex Athenaei XV p. 669 D memoria: ἐν τῇ τῶν ῥητορικῶν ἀπογραφῇ (coll. ἀναγράφει ap. Harpocrat. p. 12), item philosophos ex Bio- genis Laert. VIII 8, 1 verbis: χαϑὰ Καλλίμαχος ἐν roig Πίναξέ φησι (col. ἀναγράφει in Athen. VI p. 252 C) et historicos ex. Athenaei II p. 10 A loco: Nyoiwrov αὐτοῦ ἀναγράφει, tamen nec de inscriptione nec de ordine horum : Imwváxov quiequam inde colligi potest. praeterea quis negare "ausit in eximio hoc opere fuisse etiam ὠναγραφὰς τῶν γεω- !|yodgov, τῶν ἰατρῶν, τῶν μαϑηματικῶν, τῶν ysozovixiv, tot aliorum, qui in suo quisque genere operibus editis famam naeti erant? quamquam in hac re magna cautione opus est. non constat enim utrum, si qui pauci fuerunt in aliquo genere seriptores idque ipsum genus minoris fuit momenti nec facile diei potuit ad quodnam genus illustrius propriaeque tabulae : destinatum scriptor aliquis referendus sit, — utrum igitur his seriptoribus proprius πέναξ a Callimaeho datus, an communis eum aliis similibus locus attributus sit in peculiari quodam pi- nace, Nam Callimachum novimus scripsisse aliquem παντοδαπῶν A AL συγγραμμάτων πίνακα, cui primus Ritschelius Opusc. I p. 155 seq. hune in Πινάκων opere generali locum et hoe argumen- tum vindicavit. priores autem critici hunc παντοδαπῶν συγ- === n314 === FRAG. 100, ) 313 Q4 VO Tru γραμμάτων zívexc/pleramque-a voluminibus "mivéxov τῶν ἐν πάσῃ παιδείᾳ διαλαμψάντων non diversum putabant esse, unde ad Πίνακα παντοδαπῶν συγγραμμάτων Bentleius omnia huius generis fragmenta referebat nisi quae ex veygoegy διδασκάλων vel ῥητορικῶν vel νόμων petita erant. Itaque alias non statuimus operis partes nisi quas aliquo modo firma- tas habemus, ordinem tamen non praestamus certum esse, quamquam de ipsis titulorum verbis propter unius saltem tituli certam formam aliquanto magis confidimus. D. Πίναξ καὶ ἀναγραφὴ τῶν κατὰ χρόνους καὶ ἀπ᾽ ἀρχῆς B γενομένων φιλοσόφων, ubi disputabatur de Parmenide (n. 12 et 17), de Demoerito (n. 29), de Eudoxo (n. 13), de Lysimacho (n. 12). τ | E. Πίναξ καὶ ἀναγραφὴ vOv κατὰ χρόνους x«l ἀπ᾿ ἀρχῆς“ ς-. γενομένων ἱστορικῶν, ex qua parte unum superest de Hecataeo fragmentum (n. 10). | F. Híva& καὶ ἀναγραφὴ τῶν κατὰ χρόνους xal ἀπ᾽ ἀρχῆς - γενυμένων ῥητορικῶν, á unde servata fragmenta de Dionysio (n. 24), de Prodico (n. 22), de Lysia (n. 21), de Demosthene (n. 18, n. 19, n. 23), de Dinarcho (n. 20 et n. 287. * k Xk ks k 0k Ok x X X X τ * x 00k 0X ΚΞ ko 0k 0X 0 0*0 X. Híva& παντοδαπῶν συγγραμμάτων, ὁ. ad quem unus Athenaeus refert quae Callimachus narraverit de iis qui δεῖπνα (n. 8) et qui zA«xovrrozoux« (n. 1) scri- pserint, m Iam subieiamus Πινάχων fragmenta a Bentleio collecta, et primum quidem quae ad ἀναγραφὴν διδασκάλων rettulit. ! 100", l. , Athenae, VIII p. 336 E: ἐγὼ γὰρ πλείονα τῆς μέσης καλουμένης κωμῳδίας ἀναγνοὺς δράματα τῶν ὀκτακοσίων === n315 === 314 FRAG. 1004, x«l τούτων ἐκλογὰς ποιησάμενος, οὐ περιέτυχον τῷ Goro- διδασκάλῳ 4λέξιδος, ἀλλ᾽ οὐδ᾽ ἀναγραφῆς ἀξιωϑέντι σύνοιδα. οὔτε γὰρ Καλλέμαχος, οὔτε ᾿ἡριστοφάνης αὐτὸ ἀνέγραψαν, ἀλλ᾽ οὐδὲ οἵ τὰς ἐν Περγάμῳ ἀναγραφὰς ποιησάμενοι." Bentl. De πινακογράφοις Pergamenis cf. Wegener. de Aula Attaliea p. V1 seq., in ultimis autem Athenaei verbis nescio an corrigendum sit: οὐδὲ o( τὰς τῶν £v II. ἀναγραφὰς ποιησάμενοι. 2. Schol. Aristoph. Nub. 552: Ἐρατοσϑένης δέ φησι Καλλίμαχον ἐγκαλεῖν ταῖς “ιδασκαλίαις, ὅτι φέρουσιν ὕστερον τρίτῳ ἔτει τὸν Μαρικᾶν τῶν Νεφελῶν, σαφῶς ἐνταῦϑα εἰρημένου ὅτι πρότερον καϑεῖται. λανθάνει δ᾽ αὐτόν, φησίν, ὅτε ἐν μὲν ταῖς διδαχϑείσαις οὐδὲν τοιοῦτον εἴρηκεν, ἐν δὲ ταῖς ὕστερον διασκευασϑείσαις εἰ λέγεται, οὐδὲν ἄτο- πον. αἱ Διδασκαλίαι δὲ δῆλον ὅτι τὰς διδαχϑείσας φέρουσι." Bentl. De huius loci interpretatione cf. J. Richter Proleg. ad Aristoph. Vesp. p. 15. 3. ,Sehol. Aristoph. Av. 1242: μικυμνίοις βολαῖς]: ὁ μὲν Καλλίμαχος γράφων οὕτως, Δικυμνίοις βολαὶς, φησὶ ταύτης τῆς διδασκαλίας ov μέμνηται.““ Bentl, qui quo modo scholiastae verba intellexerit non addidit, quae ego cum aliis corrupta puto atque etiamnum teneo quod ante hos triginta quattuor annos in commentatione de veter. Aristophanis sceholiorum fontibus p. 86 conieci, post Καλλίμαχος inseren- dum esse "4giorogévgg, id quod probavi Richtero meo, de iragicor. interpretibus graecis p. 61, Dindorf. ad schol. Ari- stoph. l. L, Wachsmnth. 1. l. p. 656 n. 28, non item Nauckio de Aristoph. Byz. fragm. p. 65 seq., qui me de Aristophane Byzantio cogitasse putabat. at ego Aristophanem comicum intelligi volebam et scholiastam censebam hoc dixisse: Calli- maehus (in Πινάκων eo loco, ubi de Euripidis Licymnio sermo erat, euius fabulae etiam alius ad ἢ, l. scholiasta me- minit) ita loquutus est: Aristophanes poeta ubi dieit Λικυμνίοις βολαῖς non cogitavit de Licymnio fabula. nam unam quoque aliquam fabulam διδασκαλία significat quatenus a scenico poeta publice docta est. Hinc simul per- spieitur, quo iure Wachsmuth. 1. 1, negaverit Bentleium recte inter Πινάκων fragmenta scholium Aristophaneum hoc rettu- lisse, Quod autem Richterus meus in Proleg. ad Aristoph. Vesp. p. 19 mutata sententia dixit, non post Καλλέμαχος === n316 === FRAG, 1004, 315 nomen ᾿ἡριστοφάνης, sed post βολαῖς vocem πυρί inserendum esse, ut sensus sit: Callimachus “Πικυμνίοις βολαῖς expli- cans πυρί, fabulae Euripideae non meminerat, nollem factum. ita enim Callimachum haberemus interpretem Aristo- | phanis, quod aliunde demonstrari nequit. 4. ;,Athenae. XI p. 496 E: “έφιλος “Γρησιτεέχει" τὸ δὲ δρᾶμα ἐοῦτο Καλλίμαχος ἐπιγράφει Εὐνοῦχον. et paulo infra: “έφιλος δ᾽ ἐν Εὐνούχῳ ἢ Στρατιώτῃ, ἔστι δὲ τὸ δρᾶμα διασκευὴ τοῦ Αἰἱρησιτείχους.““ Bentl. De re cf. Mein. fragm. Com. graec. I p. 451. 5. ,Etym. Magn. p. 612, 27: ὁ Χοιροβοσκὸς εἰς τὸ ᾿ἀνεκφώνητον λέγει, πίνακάς φησιν, ἐν oig αἴ dv«ygagal ἦσαν τῶν δραμάτων. ó οὖν Καλλίμαχος ὃ γραμματικὸς ἐποίει πίνακας, ἐν οἷς ἦσαν αἴ ἀναγραφαὶ παρὰ τῶν ἀρχαίων. οἷς ἐντυχὼν ὃ γραμματικὸς ἐποιήσατο τὰς ὑποϑέσεις τῶν δραμάτων.“ Bentl Locum obscurissimum, cui nihil lucis Bentleius attulit, multis explicavimus supra p. 305 sq. 6. ,Ptolemaeus Hephaestion. lib. I (apud Phot. Bibl. p. 150, 25 Bekk. — p. 27 Roulez.): ὅτι τὸ καὶ Προκλέους ἵπποι χλωρὰν ψαλώκανϑαν ἔχουσιν, ἀγνοηϑὲν Καλλιμάχῳ, Εὐβούλου ἐστὶ τοῦ κωμικοῦ εἰς Διόνυσον κωμῳδία. καὶ περὶ τῆς παρωδήσεως τοῦ στίχου. Legendum ἔδουσιν, et fortasse hoc fragmentum alio referendum.^ Bentl Χαΐ — ἔδουσιν ex codice Bessarioneo nune edidit Bekkerus, nec de Bentlei suspicione, alio potius atque ad Πένακας referendum hoc fragmentum esse, aliter quisquam sentiat. quamquam autem ad quem librum fragmentum revocandum sit nec Bentleius suspieatus est quicquam nec ausus est suspicari Meinek. Com. graec. III p. 219, tamen videtur probabilis coniectura proferri posse. Puto autem in Θαυμασίοις Callimachum de ψαλακάνϑῃ quoque egisse (quae sane miraculosa fuit, ut ipse postea Ptolemaeus indicat eam dicens ἵπποις περιαπτομένην παρέχειν νέκην καὶ εὐδαιμονίαν). eaque in narratione appo- suisse (ut fecit etiam ἐν συναγωγῇ ποταμῶν n. 1) sive a se inventum sive a teste quem sequebatur allatum illum versum, cuius qui auctor esset nescire se profitebatur, Ptolemaeum autem addidisse Eubuli versum esse. quamquam quae de παρωδήσει sequuntur verba indicare videntur, Ptolemaeum Eubuli appo- suisse παρῴώδησιν versiculi, cuius nativam formam Callimachus === n317 === 316 FRAG. 1004, memoraverit. Hoc autem multo mihi quidem veri videtur similius quam quod Dilthey in Analect. Callim. p. 28 sibi persuasit, Callimaehum, qui ignoraret versiculum istum ab Eubulo comico ludibrii eausa fictum esse, eum tamquam serium παρωδήσει aemulatum esse in Hym. in Dian. 162 seq., ubi Diana non equis quidem suis, sed κεμάσιν cibum dedisse dieitur non Ψψαλάκανθϑαν, sed ὠκύϑοον τριπέτηλον, quam tamen herbam a nonnullis ψαλάκανϑαν dictam fuisse suspi- catur. Hoc profecto est nimium hariolari. Et fortasse omnes irriti nostri labores sunt, si quidem Ptolemaeum Hephaestionis incertissimae fidei auctorem esse Hercherus docuit. Sed quic- quid de eius fide statuendum, certe non insipide eum loqui sinamus, quod voluerunt librarii, non reiecerunt autem qui- eunque post Bentleium Ptolemaei locum attigerunt. insipidi autem est ita loqui, illum versum incognitum Callimacho esse Eubuli comoediam, quum dicendum fuisset versum esse Eubuli, ex comoedia aliqua eius petitum. et ita ut loquatur facili ad- ditamento effieiemus hoc: τὸ ,.,χαΐ Προκλέους — ἔδουσιν," ἀγνοηϑὲν Καλλιμάχῳ, Εὐβούλου ἐστί τοῦ κωμικοῦ, οὗ εἰς Ζιονύσιον κωμῳδία. Sequentia fragmenta Bentleius Πένακι παντοδαπῶν συγ- γραμμάτων ascripsit, quod de duobus tantum primis verum, de reliquis parum credibile est. 1. , Athenae. XIV p. 648 E: οἷδα δὲ xal Καλλίμαχον ἐν tà τῶν παντοδαπῶν συγγραμμάτων πίνακι ἀναγράφοντα πλακουντοποιικὰ συγγράμματα Αἰγιμίου καὶ Ἡγησίππου καὶ Μητροβίου, ἔτι δὲ Φαίτου.“ Bentl. Pro d«írov recte Meinekius Φαίστου corrigere videtur. 8. , Athenae. VI p. 244 A: τοῦ Χαιρεφῶντος (παρασίτου) καὶ σύγγραμμα ἀναγράφει Καλλίμαχος ἐν τῷ παντοδαπῶν πινάκων γράφων οὕτως" δεῖπνα ὅσοι ἔγραψαν. Χαιρεφῶν, Κυρηβίων. εἶθ᾽ ἑξῆς τὴν ἀρχὴν ὑπέθηκεν" ἐπειδή μοι πολ- λώκις ἐπέστειλας. στίχων τοε΄. καὶ ὁ Κυρηβίων δ᾽ ὅτι παρά- σιτος προείρηται. Lege: ἐν τῷ τῶν παντοδαπῶν Πίνακι. οὐ Χαιρεφῶν Κυρηβίωνι. vide si lubet dissertationem nostram ad Johannem Antiochensem (p. 68 Oxon.).^ Bentl, cuius emendationes receperunt Dindorfius et Meinekius, quamquam in altero loco maluerit aliquis eum Casaubono scribere ἐν τῷ παντοδαπῶν συγγραμμάτων πίνακι, in altero autem praeferat: === n318 === FRAG. 1004, 311 δεῖπνα ὅσοι ἔγραψαν" Χαιρεφῶν" εἶϑ᾽ ἑξῆς τὴν ἀρχὴν ὑπέϑη- κεν" «Χαιρεφῶν Κυρηβίωνι" ἐπειδή μοι πολλάκις ἐπέστειλας.". nam verba Χαιρεφῶν Κυρηβίωνι aperte ad libri initium per- tinent epistolae ad salutandum praescripta, antea autem auctoris nomini eius modi quid addere incommodum erat. Ceterum non intelligo cur Χαιρεφῶντος Κυρηβίωνα hinc citaverit. 9. ,Athenae. I p. 4 E: ᾿ἡρχέστρατος — ἐν τῇ ὡς Χρύσιππος ἐπιγράφει Γαστρονομίᾳ. ὡς δὲ “υγκεὺς καὶ Καλλίμαχος Ἡδυπαϑείᾳ, ὡς δὲ Κλέαρχος “ειπνολογίᾳ, ὡς δ᾽ ἄλλοι Ὀψοποιίᾳ (ἐπικὸν δὲ τὸ ποίημα, οὗ ἡ ἀρχή; ἱστορίης ἐπέδειγμα ποιούμενος Ἑλλάδι πάσῃ), quot x. τ. A. Bentl., quocum cur Wachsmuth. 1.1. p. 658 hoc fragmentum ad Πίνακα παντοδαπῶν συγγραμμάτων referre maluerit, aliam non video nisi hane causam, quod etiam Archestratus propter carminis argumentum inter eos numerari posse videbatur qui δεῖπνα ἔγραψαν. at obstat quod certe titulum non δεῖπνον vel saltem zZfeuxvoAoyíav Callimachus novit, sed 'Hóvzd9sa«v. αὖ accedit etiam aliud. nam quum illius περὶ δείπνων loci initium Athen. VI p. 244 A posuerit hoe: δεῖπνα ὅσοι ἔγρα- vov: Χαιρεφῶν x. τ. À., in hoe autem genere κατὰ στοιχεῖον auctores enumerasse ubique videatur ut fecit n. 7, ante Chaere- phontem Arechestratus nominandus fuit. nisi statuere mavis Athenaeum post δεῖπνα ἔγραψαν quosdam omisisse et statim ad eum quem tractaturus erat Chaerephontem properasse. Malo ad Πινάκων partem primam referre, ubi carminis initium more suo exprompsisse Callimachus videtur, quod inde hoc loco habere Athenaeum putaverim cum reliquis carminis inscriptionibus praeter Zzzvoàoyíav et Ὀψοποιίαν. 10. , Athenae. II p. 70 B: Ἑκαταῖος ὁ Μιλήσιος ἐν "4eíag περιηγήσει, εἰ γνήσιον τοῦ συγγραφέως τὸ βέβλιον" Καλλίμαχος γὰρ Νησιώτου αὐτὸ ἀναγράφει: ὅστις οὖν ἐστιν ὁ ποιήσας, λέγει οὕτω" κ. v. 4A * Bentl. Hoc quoque ad παντοδαπῶν συγγραμμάτων πίνακα Bentleius retrahere malebat quam vindicare Πένακι — τῶν ἱστορικῶν. Ceterum non video quo iure Meyerus in Opusc. I p. 88 not. 10 Athenaei verba ita interpretatus sit, quasi 44eíag περιήγησιν ascripserit Meeataeo insulano, non Hecataeo Milesio. [11. ,, Suid. I1 1 p. 1255: Θλήν, “υμαῖος ἢ Ὑπερβορεῖος ἢ “ύκιος, ἐποποιός, μᾶλλον δὲ Λύκιος ἀπὸ Ξάνθου, ὡς === n319 === 318 FRAG, 1004, δηλοῖ Καλλίμαχος xal ὁ Πολυίστωρ ἐν τοῖς περὶ Avxag.* Bentl Hoc fragmentum ex ordine expellendum fuisse, ut- pote ex Hym. in Del. 304 sumptum monuit ad hune locum Ruhnkenius.] 12. , Athenae. VI p. 252 C: '"4rráAov δὲ τοῦ βασιλέως ἐγένετο κόλαξ καὶ διδάσκαλος Πυσίμαχος, ὃν Καλλίμαχος μὲν Θεοδόρειον ἀναγράφει, “Ἕρμιππος δὲ ἐν τοῖς Θεοφράστου μαϑηταῖς καταλέγει. οὗτος δὲ ὁ ἀνὴρ καὶ περὶ τῆς ᾿“ττάλου παιδείας συγγέγραφε βιβλίους πᾶσαν κολάκειαν ἐμφαινούσας." Bentl. Confer de hoc viro Wegener. de Aul. Attal. p. 183 seq., qui eum Theodori cuiusdam filium fuisse conicit. putaverim eum Theodori Athei sectae fuisse addictum, a quo Θεοδώρειοι dicti sunt. cf. Diogen. Laert. II 8, 7 et 11. IV 4, 5. 13. Diogen. Laert. VIII 8, 1: Εὔδοξος — r& uiv γεωμετρικὰ "oyura διήκουσε, τὰ δὲ ἰατρικὰ Φιλιστίωνος τοῦ Σικελιώτου, καϑὰ Καλλίμαχος ἕν τοῖς Πίναξί φησιν." Bentl. Adde Eudoc. Viol. p. 193: Εὔδοξος---ἀκουστὴς —, ὡς Καλλέμαχος ἐν τοῖς Πίναξιν, Aoyvra xal Φιλιστίωνος. 14. Diogen. Laert. IX 3, 8: Παρμενίδης — διὰ ποιημάτων φιλοσοφεῖ καϑάπερ Ἡσίοδός τε xal Ξενοφάνης καὶ ᾿Εμπεδοκλῆς —, Καλλίμαχος δέ φησι μὴ εἶναι αὐτοῦ τὸ ποίημα.“ Bentl. Ναρκῖο de Callimachi Hecal. p. 42 Bentleius videtur de uno aliquo Parmenidis carmine cogitasse quod genuinum esse Callimachus negaverit. quod non puto. aliter enim Bentleius non omisisset quae Callimachi memoriae proxime antecedunt: δοκεῖ πρῶτος πεφωρακέναι τὸν αὐτὸν εἷναι ἕσπερον καὶ φωσφόρον, ὥς φησι Φαβωρῖνος ἐν πέμπτω τῶν ἀπομνημονευμάτων, of δὲ Πυϑαγόραν" Καλλίμαχος δέ φησι μὴ εἷναι αὐτοῦ τὸ ποίημα. ita enim nactus Bentleius car- men fuisset quod Callimachus Parmenidi abiudicaret, illud dico quo ἕσπερον et φωσφόρον eundem dixerat. nunc autem Bent- leium puto fecisse Callimachum abiudicantem Parmenidi unum illud quod Suidas I1 2 p. 129 memorat carmen Φυσιολογία inscriptum. quod si tamen Diogenes Parmenidem δεὰ z0:5- μάτων φιλοσοφεῖν dicens plura eius carmina indicare voluit, Callimachus fortasse scripsit μὴ εἶναι αὐτοῦ τι ποίημα. 15. , Harpocration v. "Tov (p. 108, 15): Ἴων --- ἔγραψε x«l μέλη πολλὰ τραγῳδίας καὶ φιλόσοφόν τι σύγγραμμα, τὸν Τριαγμὸν ἐπιγραφύμενον, ὅπερ Καλλίμαχος ἀντιλέγε- === n320 === FRAG. 1004, 319 σϑαί φησιν ὡς Ἐπιγένους.“ Bentl. Operae pretium erat addere quae statim sequuntur: ἐν ἐνίοις δὲ xal πληϑυντικῶς ἐπιγράφεται Τριαγμοί, καϑὰ “ημήτριος ὁ Σκχήψιος καὶ ᾿ἡπολλωνίδης ὃ Νικαεύς. ἀναγράφουσι δὲ ἐν avro τάδε" ἀρχὴ δε μοι τοῦ λόγου" πάντα τρία καὶ πλέον οὐδὲν οὐδὲ ἔλασσον" τούτων μὲν τριῶν ἑνὸς ἑκάστου ἀρετὴ τριάς, σύνεσις καὶ κράτος καὶ τύχη, quae sunt ex emendatione Lobeckii in Aglaoph. p. 385. Hinc enim patere videtur Callimachum -quum in Πένακι — τῶν διδασκάλων Jonem memoraret eum- que etiam philosophum opus scripsisse diceret, eius libri ut solebat prima verba addidisse. nam hue tendit illud ὠναγρά- φουσι. quod explicat Lobeck. l. l. not., sed obscurat Nauck. de Aristoph. Byz. p. 245 n. 2, qui corrigi voluit: — '4zoà- ' λωνίδης ὃ Νικαεὺς ἀναγράφει" εἰσὶ δὲ iv αὐτῷ τάδε. De Epigene cf. eundem Lobeck. ibid. p. 340 seq. 16. ,Schol. Pindar. de od. II Pythic. (p. 312 Boeckh.): διεστασίασται οὐ μετρίως τοῖς πρὸ ἡμῶν" oí uiv γὰρ οὐδὲ ὅλως ἐπίνικον αὐτὸν εἶναί φασι, Τίμαιος δὲ ϑυσιατήριον, Καλλίμαχος δὲ Neusaxóv, ᾿μμώνιος δὲ καὶ Καλλίστρατος Ὀλυμπιακόν, ἔνιοι δὲ Πυϑικόν, ὡς ᾿ἡπολλώνιος ὁ εἰδογράφος, ἔνιοι δὲ Παναϑηναϊκόν.““ Bentl. Recte hinc colligunt Calli- machum Pindari carmina digessisse (cf. Schneidew. ad Eustath. Prooem. Pind. p. 25, quem errasse tamen credo. quod ad Ilívaxa παντοδαπῶν συγγραμμάτων hane Callimachi operam referebat) eumque alterius quem extitisse constat Pindaricorum carminum ordinis auctorem fuisse. cf. Leutsch. in Philol. Vol. XI p. 19. 17. , Procl. in Parmenidem Platonis nondum editus [sed nunc editus a Cousin. et a Stallbaum., quorum illum vide p. 5, hune p. 472]: διδάσκαλος μὲν ὁ Παρμενίδης, μαϑητὴς δὲ Ζήνων, Ἐλεᾶται δ᾽ ἄμφω καὶ οὐ τοῦτο μόνον, ἀλλὰ καὶ τοῦ Πυϑαγορικοῦ διδασκαλείου μεταλαβόντε, καϑάπερ που καὶ ὁ Καλλίμαχος ἱστόρησεν.“ Bentl. Codicem Parisinum nomini substituere Νικόμαχον monuit Ruhnkenius ad h. 1. Quae sequuntur fragmenta septem rhetorum tabulae recte Bentleius vindicavit. 18. ,Dionys. Halicarn. de Dinarch. p. 653 Reisk.: Δεινάρχου δημόσιοι λόγοι γνήσιοι" — κατὰ Θεοκρίνου ἔνδει- E^ τοῦ πατρός, ὦ 9 vator.* τοῦτον Καλλέμαχος ἐν τοῖς === n321 === 320 FRAG. 1004, Δημοσϑένους φέρει.“ Bentl. Erat eur inter Demosthenem et Dinarchum orationis auctores fluctuaretur (cf. Meyer. Opusc. I p. 89), sed Callimachi auctoritas praevaluit, nam hodie oratio inter Demosthenicas legitur p. 1322 Reisk. Hine autem assumpto simul n. 19 Sauppe in Epist. ad Hermann. p. 49 recte videre colligere, ordinem orationum Demosthenicarum quem nune habemus a Callimacho factum esse. 19. ,Dionys. Halic. de admirab. vi Demosth. p. 994 Reisk.: ὁ δὲ περὶ τὴν ἐπιστολὴν xal τοὺς πρέσβεις τοὺς παρὰ Φιλίππῳ ῥηϑεὶς λόγος (“ημοσϑένους), ὃν ἐπιγράφει Καλλίμαχος ὑπὲρ ᾿“λονήσου.““ Bentl. Cf. ad n. 18. 20. ,,Dionys. Halic. de Dinarch. p. 630 Reisk.: ἅμα δὲ ὁρῶν οὐδὲν ἀκριβὲς οὔτε Καλλίμαχον οὔτε τοὺς ἐκ Περγά- μου γραμματικοὺς περὶ αὐτοῦ (Δεινάρχου) γράψαντας, ἀλλὰ παρὰ τὸ μηδὲν ἐξετάσαι περὶ αὐτοῦ τῶν ἀκριβεστέρων ἡμαρ- τηκότας, ὡς μὴ μόνον ἐψεῦσϑαι πολλὰ, ἀλλὰ καὶ λόγους τοὺς οὐδὲν μὲν αὐτῷ προσήκοντας ὡς 4]εινάρχου τούτῳ προστίϑεσϑαι, τοὺς δ᾽ ὑπ᾽ αὐτοῦ γραφέντας ἑτέρων εἶναι λέγειν κι τ. 4.* Bentl. 21. ,Dionys. Halic. de 1886, p. 594 R.: ἔστι δὴ καὶ παρὰ “υσίᾳ τις λόγος ὑπὲρ ἀνδρὸς ξένου δίκην φεύγοντος περὶ κλήρους ποιούμενος τὴν ἀπολογίαν. τοῦτον ἐπιγράφει τὸν λόγον Καλλίμαχος ὑπὲρ Φερενίκου περὶ τοῦ "4vógo- κλείδου κλήρου.“ Bentl. Correxit Taylorus. nam ὑπὲρ Φερενίκου περὶ τοῦ !4. legebatur. 22. Schol. Arist. Av. 692: ὅτι οὐκ ὀρθῶς ὁ Καλλί- μαχος τὸν Πρύδικον ἐν τοῖς ῥήτορσι καταλέγει" σαφῶς γὰρ ἐν τούτοις φιλόσοφος.“ Bentl. Cf. Meyer. Opusc. I p. 110 n. 81. 23. ,,Harpoerat. s. ἐνεπίσκημμα p. (2 Bekk.: — ἔστι δὲ καὶ λόγος τις ἐπιγραφόμενος “Ιημοσϑένους πρὸς Κριτίαν περὶ τοῦ ἐνεπισχήμματος, ὃν Καλλίμαχος μὲν ἀναγράφει ὡς γνήσιον, Ζιονύσιος δὲ ὁ ““λικαρνασεὺς ὡς ψευδεπίγραφον." Bentl. Cf. Sauppe 1. 1. 24. ,Athenae. XV p. 669 D: Διονύσιος — χαλκοῦς προσηγορεύϑη διὰ τὸ συμβουλεῦσαι ᾿4ϑηναίοις χαλκῷ νομίσ- ματι χρήσασϑαι καὶ τὸν λόγον τοῦτον ἀνέγραψε Καλλί- μαχος ἐν τῇ τῶν ῥητορικῶν ἀναγραφῇ.““ Bentl. 25. ,Athenae. XIII p. 58b B: ἐμμελὴς δὲ ἦν πάνυ ἡ === n322 === τᾷ FRAG. 1004, 331 Γνάϑαινα καὶ οὐκ ἀνάστειος ἀποφϑέγξασϑαι" ἥτις καὶ νόμον συσσιτικὸν συνέγραψε xa)! ὃν ἔδει τοὺς ἐραστὰς ὡς αὐτὴν καὶ τὴν ϑυγατέρα εἰσιέναι, κατὰ ξῆλον τῶν τὰ τοιαῦτα συν- ταξαμένων φιλοσόφων. ἀνέγραψε δ᾽ αὐτὸν Καλλίμαχος ἐν τῷ τρίτῳ πίνακι τῶν νύμων καὶ ἀρχὴν αὐτοῦ τήνδε παρέϑετο" ὅδε ὁ νόμος ἴσος ἐγράφη καὶ ὅμοιος. στίχων τρια- χοσίων εἴχοσι τριῶν." Bentl. Of. supra p. 311. His fragmentis a Bentleio collectis addimus haee: 26. Sehol. VR ad Eurip. Androm. 446 (HI p. 165 Dind.): εἰλικρινῶς δὲ τοῦ δράματος (νδρομάχης) χρόνους οὔχ ἐστι λαβεῖν. οὐ δεδίδακται γὰρ AOijviau. ὁ δὲ Καλλί- μαχος ἐπιγραφῆναί φησι τῇ τραγῳδία Ζημοκράτην. --- Vix sana sunt quae de Callimacho tradit scholiasta. certe σίημο- κράτης non potuit fabulae nomen esse, quod alibi ea ratione Callimachus indieat. ef. n. 4, n. 19, n. 21. sed potuit ita etiam auctor dramatis indieari, quem non Euripidem Calli- machus putaverit esse, sed “ημοκράτην. cuius quidem nominis iragicum ignoro, at potuit in hoe nomen corrumpi a librariis aliud a Callimacho positum nomen. quod si fuisse concesseris Τιμοκράτην, habebimus iam cui inscribi drama potuerit. nam qui γένος Εὐριπίδυυ καὶ βίον scripsit haec memoriae prodidit ap. Dindorf. schol. Eurip. I p. 6: o£ δὲ τὰ μέλη φασὶ Κηφισοφῶντα ποιεῖν (Εὐριπίδῃ ἢ Τιμοκράτην ᾿Δργεῖον. nisi hie potius in Callimachi loco restituendum Ζημοκράτην. Sed haec fateor incerta esse, etsi aliquanto probabiliora censeo iis quae de hoc loco Richterus disputavit in Prolog. in Aristoph. Vesp. 19, Callimachum putans parum cireumspecte Aristotelis “Ιιδασκαλιῶν libro usum non intellexisse Aristotelem voluisse Democratem indicare ut primarum in ea fabula partium actorem. Et iure fortasse nihil de interpretatione scholii decernendum esse iudieat Bernhardy. Hist. lit. graec. Il 2 p. 414 (IL). 21. Choerobosc. Dictat. p. 218, 20: σημειούμεϑα καὶ τὸ δρομέσι παρὰ τῷ KaAAÀiudyo' ἐκεῖνος γὰρ δρομέσιν ἔγραψεν ὀφείλων ἐπιγράφαι δρομεῦσι. Eadem quumSchneidew. in Exercit. erit. c. IV p. 20 vidisset alium grammatieum apud Bandin. in Catal. biblioth. Laurent. p. 146 proferentem in hune modum: ὁ Σιμωνίδης ἐπέγραψεν ἐπίκικοι (sic) δρομέσι, continuo coniecit Callimachum Simonidis Cei carmina in or- ΘΑ ΕΑ ΘΗΥΒ LI. 21 === n323 === 322 FRAG. 100, dinem redigisse et Epinicia eius cursoribus scripta inscripsisse ἐπώῳκοι δρομέσι. Quamvis autem veri sit simile, in Πένακι — τῶν ποιητῶν (non in παντοδαπῶν συγγραμμάτων πίνακι. ut idem Schneidewinus statuit in Eustath. Prooem. in Pindar. p. 25 not.) Callimaehum Simonidis carmina in genera sua disposuisse et sub suo quodque genus nomine enumerasse, ut Pindari quoque carmina disposuit (cf. n. 16), tamen non dubito, quin Scehneidewinus iniuria duorum illorum testium memoriam ad Πίνακας revocaverit, etsi eum etiam Wacls- muth. 1. 1. p. 657 sequitur. adeo enim singularis forma est δρομέσι ét a prosa oratione ita abhorret, ut etiamsi ab ipso Simonide in Epiniciis usurpatam istam formam esse statueres, tamen Callimachus in //(ve&w ista forma mequaquam uti potuerit. Cogitabinus igitur de fragmento aliquo e carmine petito, quo Callimachus poesis Simonideae ceusuram egerit, et ad incerta fragmenta revocabimus. ef. infra n. 555. 98. Phot. Biblioth. eod. 265 p. 491, 29 Bekk.: x«i τὸν ὑπὲρ Σατύρου δὲ λόγον τῆς ἐπιτροπῆς πρὸς Χαρίδημον οἵ μὲν πρὸς τὴν κρίσιν ἔχοντες τὸ ἀσφαλὲς «“]ημοσϑένους λέγουσιν εἶναι. ὁ δὲ Καλλίμαχος. οὐδ᾽ ἱκανὸς ὧν κρίνειν, Δεινάρχου νομίξει. cf. Saupp. 1.1. p. 49 et. Arn. Schaefer. de Demosth. 111 p. 315. Cur autem Callimachus in oratori- bus diiudicandis multa et eximia praestare non potuerit exponit Rehdantz. ap. Schaefer. 1l. |. HI p. 319 seq., excusat Meyer. Opuseul. I p. 89. 29. Suid. Il 1 p. 45: — πίναξ |« * * * κε φιλοσόφων. £v oig καὶ περὶ] τῶν “ημοκρίτου γλωσσῶν. lta enim corri- gendam esse Suidae tabulam supra p. 123 obtinuimus. certe Callimachum Demoeriti glossas non scripsisse etiamnum credo Bernhardyo Histor. lit. graec. 11 2. p. 639 (II), etsi contrarium Meinekius quoque in Praef. Callim. p. XV statuit deleta voce IlívaE corrigens τῶν zfguoxgírov γλωσσῶν σύνταγμα" τῶν μηνῶν. οἵ. Wachsmuth. 1.1... p. 659 n. 30. Sequuntur in tabula XNXVIL. Myrór προσηγορίαι κατὰ ἔϑνος καὶ πόλεις, unde etsi nusquam habemus aliquod fragmentum excitatum (nam ne fragmentum quidem 553 certo hue referri potest), lamen index libri de eius argumento non sinit dubitari. nam === n324 === FRAG, 100!, 32; menses anni quibusnam nominibus quae gentes quaeve urbes insigniverint in eo expositum est, quod quam laudabile fuerit consilium docent quos nostra memoria simili consilio libellos concinnaverunt notissimos C. F. Hermannus et "Th. Bergkius. Atque de forma quoque libri suspicari aliquid poterimus ex ᾿Εϑνικαῖς ὀνομασίαις (fr.38), quarum tamen ut hoe de mensibus opus partem fuisse putet nemini auctor sim. obstat, enim locus quem in Suidae tabula hoe opus obtinet, Quamquam igitur in utroque libro simillimum argumentum fuit et fortasse etiam formae ratio, tamen nihil vetat ne putemus identidem Calli- machum ad non plane dispar argumentum relapsum esse. Et similis argumenti ille quoque liber fuit, et ipse iniuria ad ᾿Εϑνικὰς ὀνομασίας relatus a Mauritio Schmidt. in Quaest. Hesych. p. CLVHI, cui. titulus XXVII. KríGtg νήσων καὶ πόλεων. καὶ μετονομασίαι. ubi vox μετονομασίαι cui in mentem non revocet librum μετονομασίας ἰχϑύων, quam. ἐϑνικῶν ὀνομασιῶν partem fuisse docuimus de Suidiana tabula disputantes supra p. 15. Atque simplicem uerorouccióv titulum in eadem causa etiam Nicanor (cf. Athenae. VII p. 296 D, Harpocrat. p. 9, Stephanus Byz. p. 007, 9 et p. 645, 14) ei libro praeseripsit, qui uberrimus fons Stephano. nam si quae regiones a vulgi usu diversa nomina gerebant, ea aceurate enumerabat (ut septem Pari insulae nomina recenset, apud Stephan. (p. 507, 9), etiam [ta- licarum (cf. ibid. p. 622, 1) et barbaricarum (p. 601, 14) enusam- que denominationis addebat (p. 49, 7), item si qua forte memora- bilia loeus habebat (p. 67, 1), nee negligebat veterum scripto- rum testimonia adicere (p. 645, 14). Eiusdem igitur argumenti Callimachi: quoque. hune. librum | fuisse existimo, nisi quod Nieanor longius progressus etiam de hominum μετονομασίᾳ disputabat (ef. Athenae. VII p. 296 D). Rursus Nicanore plus praestitit Callimachus, ut qui χτίσεις νήσων καὶ πόλεων cum μετονομασίαις coniungeret, argumentum copiosissimum, in quod plurimi olim incumbebant (partim tantum nominati ab Heckero in Com. Callim. p. 5 seq.) οὐ poetae et scriptores, inter quos etiam iunior Callimachus fuit, nostri Callimachi sororis filius, γράψας περὶ νήσων 00 ἐπῶν (Suid. Hl 1. p. 44), et foriasse etiam Philostephanus περὶ νήσων seripsit. ἐπικῶς 31} === n325 === 324 FRAG. 1007, (ef. Stiehle in Philol. vol. IV p. 381). quamquam etiam soluta oratione plures περὶ νήσων scripserunt (cf. Stiehle l. 1.). Calli- machi autem opus utrum poema fuerit an prosd oratione conditum propterea diiudieari nequit quod nullum omnino fragmentum superest apertis verbis ad hoc opus relatum. Noverat quidem plura Natalis Comes, unde facillime res de- cerni posse videatur. velut in Mythologia sua p. 123, quum Samus, inquit, Melantheus (sic) e& Anthemusa antea vocaretur, dicta postea fuit Parthenia, quia Juno virgo in illa sit educata, ut scripsit Callimachus in libro περὶ κτίσεων xal πόλεων καὶ μετονομασιῶν, indicans Callimachi versum ἀντὶ γὰρ ἐκλήϑης Ἴμβρασε Παρ- ϑενίου (fr. 213). at omnem rem homo vaferrimus hausit ex schol. Apollon. Rhod. II 867, ubi fragmenti sedes non addita est quam felicissima scilicet coniectura a se inventam autumans Natalis demum adiecit. eademque vafritia non solum frag- mento 375 sedem assignavit in libro de conditis insulis, nudo Callimachi nomini a schol. Apollon. Rhod. I 117 posito suum illud e coniectura adiciens p. 96, sed etiam quattuor aliis loeis, p. 87, p. 126, p. 928 bis (cf. Dorschel. in dissert. de Natal. Com., Gryphiswald. 1862 p. 11) Callimachi frag- menta augere studuit. ltaque non pro certis testimoniis, sed pro incertis coniecturis Natalis Comitis locos habebimus, nedum ex primo loeo sinamus colligi carmen hoc Callimachi opus fuisse. Sed tamen Natalis exemplum sequuti nos quo- que probabiliori certe coniectura ad κτίσεις νήσων x«l πόλεων καὶ μετονομασίας revocare nobis videmur fr. 349, quod est de condita Halicarnaso, et fragm. 407, quod est de Aeno condita. sed multo incertior est de Paro insula fr. 368 coniectura, quod et ipsum huc revocare videtur M. Schmidt. in Quaest. Hesych. p. CLXXVIII, nam eius insulae etiam in Aetiis Callimachus meminit (IV 3). atque ad idem carmen maluerim quam ad xríGég referre fr. 333 (ἡ Μάγνησσα), fr. 351 (Movo- πία), 310 (Ταναγραία), 391 (“αρδανία), 413 (PoóÓog), 554 (4ρεπαίέηγ. Aliquanto autem probabilius Callimachi χτέσεσιν καὶ μετονομασίαις vindicari a. Linckio 1. l. p. 39 (ocoll. Sehmidt 1. 1.) crediderit quispiam fr. 394 et 396, ubi Plinio teste Callimachus Andron insulam vocavit Lasiam, Melam dixit Mimallida. at ne hane quidem coniecturam admittendam === n326 === FRAG. 1004, 325 putabit qui consideraverit ex Callimacho ibi unum tantum illud harum insularum nomen excitari, reliqua autem earundem nomina ibidem vindicari aliis scriptoribus, quamquam si Calli- machi χτίσεις καὶ μετονομασίας Plinius respexisset, reliqua quoque nomina eum inventurum ibidem fuisse eredi par est. itaque et hos locos et tertium (fr. 395), ubi Telos a Calli- macho Agathussa dieitur appellata esse, Plinium suspicor ex Aetiis Callimachi sumpsisse, in quibus Callimachus solebat poetarum more nomini communi substituere rarius, ut in frag. 163. Ergo quum fragmentis doceri nequeat χτίσεις νήσων καὶ πόλεων καὶ μετονομασέαι carmen fuisse, malim statuere quod ipsa rei ratio magis commendat, Callimachum soluta oratione hunc librum seripsisse, unde (ut hoe quoque addam) plurima Didymi et Pamphili opera in Hesychium venisse libenter Mauricio Schmidt. l. l. concedimus. — Contra multo expeditior de eo libro disceptatio est, quam Callimachus Suida teste XXIX. Περὶ τῶν £v τῇ οἰκουμένῃ ποταμῶν inscripserat. nam hoc quoque opus carmen fuisse Hecker. Com. erit. in. Anthol. (I) p. 180 et Unger. de Sinid. p. 95 et 97 pro certo habent. quod quum faciebant, non videntur memores fuisse Strabonis IX p. 397 (frag. 100* n. 1), ubi Callimachus incerti poetae epiei versiculum sermoni suo inter- posuit. quod enim ἐν Συναγωγῇ τῶν ποταμῶν Callimachum hoc dixisse Strabo refert, profecto non cogitavit de alio opere atque quod nunc tractamus. et in hae quidem re plus fidei habendum Suidae qui titulos se prolaturum promittit, quum Strabo non titulum, sed libri argumentum suo more indicare posset, ut errare videantur qui ibi Συναγωγῇ litera maiore edant, non, quod debebant, συναγωγῇ. Huius autem libri partes fuisse περὶ τῶν ἐν Εὐρώπῃ ποταμῶν οἱ περὶ τῶν κατ᾽ '"dé(av ποταμῶν supra probavimus p. 14, quibus partibus tertium addit Linck. p. 40: περὶ τῶν κατὰ Πιβύην ποταμῶν, usus nimis incerta argumentandi ratione, ut qui frag. 398 ad hoe opus retulerit, quod alio referri eodem certe iure potest. Paulo autem difficilior est quaestio, quodnam argumentum in hoe opere traetandum Callimachus sibi sumpserit. Plurimos === n327 === 326 FRAG. 100, quidem scriptores olim περὶ ποταμῶν scripsisse seimus. nam ne quid de Plutarchi libro notissimo dicam, ubi sat multos περὶ ποταμῶν scriptores aut plane effinxit aut veros auctores mirabili largitione operibus ditavit (cf. Hercher. ad Plut. de Fluv. p. 17), Agathonem, Agathoclem, Archelaum, Aristotelem, Chrysermum, Ctesiam, Demaratum, Demostratum, Leontem, Sostratum, '"limagoram, — locupletiores nobis testes περὶ ποταμῶν libros eondidisse referunt Asclepiadem Anazarbensem (Steph. Byz. p. 92), Diogenianum (Suid. I 1 p. 1374), Diony- sodorum (schol. in Eurip. Hipp. 123), Philostephanum (Athenae. VIII p. 331 D), Polemonem (schol. Eurip. Med. 835), Sotionem (Phot. Bibl. cod. 189 p. 145, 2), Strattin (Suid. II 2 p. 917), Zopyrum (Harpoerat. p. 86, 18), et fortasse alii alios. Atque hi quidem scriptores tametsi sine dubio etiam fluviorum no- mina ex mythologia explieabant aliasque fabulas historiasque quae cum eorum memoria coniuncta erant enumerabant, ut a Pseudoplutarcho factum videmus, partim etiam studebant meris rationibus geographicis, tamen imprimis operam dedisse vi- dentur miraculis fluviorum enarrandis, unde factum ut non- nulli libros suos inscriberent περὶ παραδόξων ποταμῶν, quem ad modum Philostephanus fecit (cf. Stiehle in Philol. Vol. IV p. 398 seqq.). et in idem illud argumentum ii quoque incubuisse videntur qui dilatato argumenti orbe περὶ ποταμῶν καὶ κρηνῶν xci λιμνῶν coniunctim scripserunt. hi enim tituli fuerunt Diogeniani, Sotionis (ex cuius libro aliquot supersunt fragmenta περὶ κρηνῶν et λιμνῶν, pauciora περὶ ποταμῶν, quae sunt in Westermanni Paradoxograph. p. 183 coll. p. XLIX), Strattidis (cf. Suid. et Phot. l. l), nisi quod in Buid. s. Στράττις male editur xgguvov, recte emendatum a Westermann. Biograph. p. 225, et Diogenianus fluminibus praeter illa adiecit etiam ὄρη et ἀκρωρείας. Jam quum etiam Callimachus in Θαυμασίων opere περὶ ποταμῶν, περὶ κρηνῶν, περὶ λιμνῶν egerit, ut mox videbimus, inde efficitur ut aliud fuisse libri περὶ τῶν ἐν τῇ οἰκουμένῃ ποταμῶν putemus ar- gumentum atque libri Θαυμασέων. neque enim admodum ere- dibile est Callimachum in Ποταμοῖς idem atque in Θαυμασίοις tractasse argumentum, aut in illo postea coarctato titulo supplentem quae in hoc omiserat, aut antea generalioris tituli libro quasi alteri praeludentem. ^ Atque diversa opera sine ΕΟ. ME === n328 === FRAG. 100-— 100*, 321 dubio etiam Polemonis fuerunt libri περὶ πυταμῶν et περὶ τῶν £v Σικελίᾳ 9«vuatouévov ποταμῶν (cf. Preller. p. 125 seq.), quorum in priore enumeravit etiam qui in diversis regionibus appellabantur fluvii Κηφισσός (in Sicilia autem quantum sci- mus nullus fuit), euius consilio obsequutus Zopyrus quoque ἐν roig περὶ ποταμῶν dixise videtur Hermum fluvium in Attica quoque esse (quem ad modum, puto, in Asia), et Calli- maehus quoque, ubi de Eridano Atticae flumine egit, huius fluvii memoriam eum fabuloso illo in Italia Eridano coniunxisse videtur. Quod si verum est, ii qui fluminum non miracula, sed memorabilia explicabant, inter quos etiam Callimachum fuisse censeo, homonyma quoque flumina distinguebant ubi de alieuius fluminis fabulis mythisque exponebant. Restat ut quae Bentleius huie operi ascripsit fragmenta enumeremus, quorum duo tantum priora veterum testimoniis fretus huc Te- vocavit, reliqua probabili coniectura, 100*. Il. Strab. IX p. 397: £v τῇ συναγωγῇ τῶν ποταμῶν ὁ Καλλίμαχος γελᾶν φησιν, εἴ τις ϑαρρεῖ γράφειν τὰς τῶν ᾿ϑηναίων παρϑένους ἀφύσσεσϑαι καϑαρὸν γάνος Ἠριδανοῖο. οὗ καὶ τὰ βοσκήματα ἀπόσχοιτ᾽ ἄν.“ Bentl. De fabuloso Italiae flumine cognomini ubi ageret Callimachum hoc dixisse supra suspicatus sum, poetae autem versum quem attulit Apollonii Hlhodii putabat Meinek. Vindic. Strab. p. 134 Callimachum ratus ne hie quidem Apollonii carpendi occasionem praetermisisse, Dilthey. de Cydipp. p. 23 not. cyeliei alicuius esse existimabat, ego de Choerilo eodem iure cogitari posse credo. 2. ,Schol. Apollon. Rhod. I 1165: Ῥυνδακὸς ποταμός ἐστι Φρυγίας. οὗ μνημονεύει Βακχυλίδης. ταῖς δὲ ἀληϑείαις τώφος ἐστὶ τοῦ Βριάρεω κατὰ τὴν ἔξοδον. Καλλίμαχος δὲ ἱστορεῖ περὶ τοῦ ποταμοῦ ἐν τῷ περὶ τῶν κατὰ τὴν ᾿σίαν πο- ταμῶν.“ Bentl. 3. , Schol. Apollon. Rhod. 1I 904: (Καλλίχορος) πο- ταμὸς Παφλαγονίας ἱερὸς “Ππονύσου περὶ Ἡράκλειαν, οὗ μέ. μνηται χαὶ Καλλίμαχος.“ Bentl, qui si recte ad Calli- machi hoc opus fragmentum revocavit, fortasse ex eodem Callimachi loco sumpta sunt quae statim scholiasta addit: === n329 === 338 FRAG. 100*, οὕτω δὲ κέκληται ὁ πυταμὸς ἀπὸ τοῦ τὸν Zfióvvoov αὐτόϑι στῆσαι χορόν. ὅτε ἀπὸ Ἰνδῶν ὑπέστρεφε. τοῦτον δὲ πάλιν Ὀξύνοντα ἐκάλουν quae et ipsa narrans Apollon. Rhod. 1] 903 seqq. Callimachum sequi potuit. 4. , Servius ad Vergil. Eclog. X 12: Callimachus A ga- nippen fontem esse dicit Permessi fluminis.* Bentl. qui num recte hue fragmentum revocaverit ipse addubitasse videtur, nam denuo fragmentum inter incerta posuit n. 380, ubi addidit similia Servio narrantem seholiast. Juvenal. VII 6: Aganippe loeus in Boeotia sacer Musis. Culli- machus tamen dicit fontem esse Permessi fluminis. at non improbabilis Bentlei opinio, Callimachum inter Europae flumina enumerasse Permessum fluvium, quem memorabilem reddidit Musarum in eo lavatio (Hesiod. Theogon. 5), gram- nfhtico autem etiam hoc, quod Τερμησσός quoque vocabatur (ef. Schol. ad Hesiod. 1. L, Pausan. IX 25, 5). hunc igitur enumerans Callimachus dixerat oriri ex Aganippe, fonte vicino non minus nobili. nam quod Hecker. Com. crit. de Anthol. (I) p. 180 sibi persuasit Servium et scholiastam Juvenalis non intellexisse Callimachum, qui non dixisset Permessum ex Aganippe oriri, sed. potius Aganippen fontem filiam esse Per- messi (quod sane indigenae narrabant. cf. Pausan. 1. L), id quo iure affirmet non perspicio. His fragmentis addendum puto: 5. Prob. ad Vergil. Eclog. VI 82 p. 24 Keil.: Eurotas amnis, ut ait Callimachus, in flumina serpit per La- conum fines. fontes agit ex monte Maenalo, con- funditur Alpheo rursusque discedit. De Eurotae cum Alpheo coniunctione cf. Pausan. VIII 44, 4: τοῦ Εὐρώτα τὸ ὕδωρ ἀνακεράννυται πρὸς τὸν ᾿ἡλφειόν, καὶ ὅσον ἐπὶ εἴκοσι σταδίους κοινῷ προΐασι τῷ ῥεύματι. κατελθόντες δὲ ἐς χάσμα ὁ μὲν αὐτῶν ἄνεισιν αὖϑις ἐν τῇ γῇ τῇ “ακεδαιμονέων ὁ Εὐρώτας, ὁ δὲ ᾿Δἀλφειὸς ἐν Πηγαῖς τῆς Μεγαλοπολίτιδος, et Strab. VII p. 275: τὸ πρὸς τὴν ᾿ἡρκαδικὴν ᾿σέαν ὑποβρύχιον (ὕδωρ) ὠσθὲν ὀψέ ποτε τόν τ᾽ Εὐρώταν καὶ τὸν ᾿ἡλφειὸν ἀναδίδωσιν, ὥστε καὶ πεπιστεῦσϑαι μυϑωῶδές τι, ὅτι τῶν ἐπιφημισϑέντων στεφάνων ἑκατέρῳ καὶ ῥιφέντων εἰς τὸ κοινὸν ῥεῦμα ἀναφαίνεται κατὰ τὸν ἐπιφημισμὸν ἑκάτερος ἐν τῷ οἰχείῳ ποταμῷ. Vides aptam fuisse materiam, quam - ——— —- -—— -Ὁ