326 FRAG. 100, quidem scriptores olim περὶ ποταμῶν scripsisse seimus. nam ne quid de Plutarchi libro notissimo dicam, ubi sat multos περὶ ποταμῶν scriptores aut plane effinxit aut veros auctores mirabili largitione operibus ditavit (cf. Hercher. ad Plut. de Fluv. p. 17), Agathonem, Agathoclem, Archelaum, Aristotelem, Chrysermum, Ctesiam, Demaratum, Demostratum, Leontem, Sostratum, '"limagoram, — locupletiores nobis testes περὶ ποταμῶν libros eondidisse referunt Asclepiadem Anazarbensem (Steph. Byz. p. 92), Diogenianum (Suid. I 1 p. 1374), Diony- sodorum (schol. in Eurip. Hipp. 123), Philostephanum (Athenae. VIII p. 331 D), Polemonem (schol. Eurip. Med. 835), Sotionem (Phot. Bibl. cod. 189 p. 145, 2), Strattin (Suid. II 2 p. 917), Zopyrum (Harpoerat. p. 86, 18), et fortasse alii alios. Atque hi quidem scriptores tametsi sine dubio etiam fluviorum no- mina ex mythologia explieabant aliasque fabulas historiasque quae cum eorum memoria coniuncta erant enumerabant, ut a Pseudoplutarcho factum videmus, partim etiam studebant meris rationibus geographicis, tamen imprimis operam dedisse vi- dentur miraculis fluviorum enarrandis, unde factum ut non- nulli libros suos inscriberent περὶ παραδόξων ποταμῶν, quem ad modum Philostephanus fecit (cf. Stiehle in Philol. Vol. IV p. 398 seqq.). et in idem illud argumentum ii quoque incubuisse videntur qui dilatato argumenti orbe περὶ ποταμῶν καὶ κρηνῶν xci λιμνῶν coniunctim scripserunt. hi enim tituli fuerunt Diogeniani, Sotionis (ex cuius libro aliquot supersunt fragmenta περὶ κρηνῶν et λιμνῶν, pauciora περὶ ποταμῶν, quae sunt in Westermanni Paradoxograph. p. 183 coll. p. XLIX), Strattidis (cf. Suid. et Phot. l. l), nisi quod in Buid. s. Στράττις male editur xgguvov, recte emendatum a Westermann. Biograph. p. 225, et Diogenianus fluminibus praeter illa adiecit etiam ὄρη et ἀκρωρείας. Jam quum etiam Callimachus in Θαυμασίων opere περὶ ποταμῶν, περὶ κρηνῶν, περὶ λιμνῶν egerit, ut mox videbimus, inde efficitur ut aliud fuisse libri περὶ τῶν ἐν τῇ οἰκουμένῃ ποταμῶν putemus ar- gumentum atque libri Θαυμασέων. neque enim admodum ere- dibile est Callimachum in Ποταμοῖς idem atque in Θαυμασίοις tractasse argumentum, aut in illo postea coarctato titulo supplentem quae in hoc omiserat, aut antea generalioris tituli libro quasi alteri praeludentem. ^ Atque diversa opera sine ΕΟ. ME