FRAG. 1004, 325 putabit qui consideraverit ex Callimacho ibi unum tantum illud harum insularum nomen excitari, reliqua autem earundem nomina ibidem vindicari aliis scriptoribus, quamquam si Calli- machi χτίσεις καὶ μετονομασίας Plinius respexisset, reliqua quoque nomina eum inventurum ibidem fuisse eredi par est. itaque et hos locos et tertium (fr. 395), ubi Telos a Calli- macho Agathussa dieitur appellata esse, Plinium suspicor ex Aetiis Callimachi sumpsisse, in quibus Callimachus solebat poetarum more nomini communi substituere rarius, ut in frag. 163. Ergo quum fragmentis doceri nequeat χτίσεις νήσων καὶ πόλεων καὶ μετονομασέαι carmen fuisse, malim statuere quod ipsa rei ratio magis commendat, Callimachum soluta oratione hunc librum seripsisse, unde (ut hoe quoque addam) plurima Didymi et Pamphili opera in Hesychium venisse libenter Mauricio Schmidt. l. l. concedimus. — Contra multo expeditior de eo libro disceptatio est, quam Callimachus Suida teste XXIX. Περὶ τῶν £v τῇ οἰκουμένῃ ποταμῶν inscripserat. nam hoc quoque opus carmen fuisse Hecker. Com. erit. in. Anthol. (I) p. 180 et Unger. de Sinid. p. 95 et 97 pro certo habent. quod quum faciebant, non videntur memores fuisse Strabonis IX p. 397 (frag. 100* n. 1), ubi Callimachus incerti poetae epiei versiculum sermoni suo inter- posuit. quod enim ἐν Συναγωγῇ τῶν ποταμῶν Callimachum hoc dixisse Strabo refert, profecto non cogitavit de alio opere atque quod nunc tractamus. et in hae quidem re plus fidei habendum Suidae qui titulos se prolaturum promittit, quum Strabo non titulum, sed libri argumentum suo more indicare posset, ut errare videantur qui ibi Συναγωγῇ litera maiore edant, non, quod debebant, συναγωγῇ. Huius autem libri partes fuisse περὶ τῶν ἐν Εὐρώπῃ ποταμῶν οἱ περὶ τῶν κατ᾽ '"dé(av ποταμῶν supra probavimus p. 14, quibus partibus tertium addit Linck. p. 40: περὶ τῶν κατὰ Πιβύην ποταμῶν, usus nimis incerta argumentandi ratione, ut qui frag. 398 ad hoe opus retulerit, quod alio referri eodem certe iure potest. Paulo autem difficilior est quaestio, quodnam argumentum in hoe opere traetandum Callimachus sibi sumpserit. Plurimos