324 FRAG. 1007, (ef. Stiehle in Philol. vol. IV p. 381). quamquam etiam soluta oratione plures περὶ νήσων scripserunt (cf. Stiehle l. 1.). Calli- machi autem opus utrum poema fuerit an prosd oratione conditum propterea diiudieari nequit quod nullum omnino fragmentum superest apertis verbis ad hoc opus relatum. Noverat quidem plura Natalis Comes, unde facillime res de- cerni posse videatur. velut in Mythologia sua p. 123, quum Samus, inquit, Melantheus (sic) e& Anthemusa antea vocaretur, dicta postea fuit Parthenia, quia Juno virgo in illa sit educata, ut scripsit Callimachus in libro περὶ κτίσεων xal πόλεων καὶ μετονομασιῶν, indicans Callimachi versum ἀντὶ γὰρ ἐκλήϑης Ἴμβρασε Παρ- ϑενίου (fr. 213). at omnem rem homo vaferrimus hausit ex schol. Apollon. Rhod. II 867, ubi fragmenti sedes non addita est quam felicissima scilicet coniectura a se inventam autumans Natalis demum adiecit. eademque vafritia non solum frag- mento 375 sedem assignavit in libro de conditis insulis, nudo Callimachi nomini a schol. Apollon. Rhod. I 117 posito suum illud e coniectura adiciens p. 96, sed etiam quattuor aliis loeis, p. 87, p. 126, p. 928 bis (cf. Dorschel. in dissert. de Natal. Com., Gryphiswald. 1862 p. 11) Callimachi frag- menta augere studuit. ltaque non pro certis testimoniis, sed pro incertis coniecturis Natalis Comitis locos habebimus, nedum ex primo loeo sinamus colligi carmen hoc Callimachi opus fuisse. Sed tamen Natalis exemplum sequuti nos quo- que probabiliori certe coniectura ad κτίσεις νήσων x«l πόλεων καὶ μετονομασίας revocare nobis videmur fr. 349, quod est de condita Halicarnaso, et fragm. 407, quod est de Aeno condita. sed multo incertior est de Paro insula fr. 368 coniectura, quod et ipsum huc revocare videtur M. Schmidt. in Quaest. Hesych. p. CLXXVIII, nam eius insulae etiam in Aetiis Callimachus meminit (IV 3). atque ad idem carmen maluerim quam ad xríGég referre fr. 333 (ἡ Μάγνησσα), fr. 351 (Movo- πία), 310 (Ταναγραία), 391 (“αρδανία), 413 (PoóÓog), 554 (4ρεπαίέηγ. Aliquanto autem probabilius Callimachi χτέσεσιν καὶ μετονομασίαις vindicari a. Linckio 1. l. p. 39 (ocoll. Sehmidt 1. 1.) crediderit quispiam fr. 394 et 396, ubi Plinio teste Callimachus Andron insulam vocavit Lasiam, Melam dixit Mimallida. at ne hane quidem coniecturam admittendam