FRAG, 100!, 32; menses anni quibusnam nominibus quae gentes quaeve urbes insigniverint in eo expositum est, quod quam laudabile fuerit consilium docent quos nostra memoria simili consilio libellos concinnaverunt notissimos C. F. Hermannus et "Th. Bergkius. Atque de forma quoque libri suspicari aliquid poterimus ex ᾿Εϑνικαῖς ὀνομασίαις (fr.38), quarum tamen ut hoe de mensibus opus partem fuisse putet nemini auctor sim. obstat, enim locus quem in Suidae tabula hoe opus obtinet, Quamquam igitur in utroque libro simillimum argumentum fuit et fortasse etiam formae ratio, tamen nihil vetat ne putemus identidem Calli- machum ad non plane dispar argumentum relapsum esse. Et similis argumenti ille quoque liber fuit, et ipse iniuria ad ᾿Εϑνικὰς ὀνομασίας relatus a Mauritio Schmidt. in Quaest. Hesych. p. CLVHI, cui. titulus XXVII. KríGtg νήσων καὶ πόλεων. καὶ μετονομασίαι. ubi vox μετονομασίαι cui in mentem non revocet librum μετονομασίας ἰχϑύων, quam. ἐϑνικῶν ὀνομασιῶν partem fuisse docuimus de Suidiana tabula disputantes supra p. 15. Atque simplicem uerorouccióv titulum in eadem causa etiam Nicanor (cf. Athenae. VII p. 296 D, Harpocrat. p. 9, Stephanus Byz. p. 007, 9 et p. 645, 14) ei libro praeseripsit, qui uberrimus fons Stephano. nam si quae regiones a vulgi usu diversa nomina gerebant, ea aceurate enumerabat (ut septem Pari insulae nomina recenset, apud Stephan. (p. 507, 9), etiam [ta- licarum (cf. ibid. p. 622, 1) et barbaricarum (p. 601, 14) enusam- que denominationis addebat (p. 49, 7), item si qua forte memora- bilia loeus habebat (p. 67, 1), nee negligebat veterum scripto- rum testimonia adicere (p. 645, 14). Eiusdem igitur argumenti Callimachi: quoque. hune. librum | fuisse existimo, nisi quod Nieanor longius progressus etiam de hominum μετονομασίᾳ disputabat (ef. Athenae. VII p. 296 D). Rursus Nicanore plus praestitit Callimachus, ut qui χτίσεις νήσων καὶ πόλεων cum μετονομασίαις coniungeret, argumentum copiosissimum, in quod plurimi olim incumbebant (partim tantum nominati ab Heckero in Com. Callim. p. 5 seq.) οὐ poetae et scriptores, inter quos etiam iunior Callimachus fuit, nostri Callimachi sororis filius, γράψας περὶ νήσων 00 ἐπῶν (Suid. Hl 1. p. 44), et foriasse etiam Philostephanus περὶ νήσων seripsit. ἐπικῶς 31}