316 FRAG. 1004, memoraverit. Hoc autem multo mihi quidem veri videtur similius quam quod Dilthey in Analect. Callim. p. 28 sibi persuasit, Callimaehum, qui ignoraret versiculum istum ab Eubulo comico ludibrii eausa fictum esse, eum tamquam serium παρωδήσει aemulatum esse in Hym. in Dian. 162 seq., ubi Diana non equis quidem suis, sed κεμάσιν cibum dedisse dieitur non Ψψαλάκανθϑαν, sed ὠκύϑοον τριπέτηλον, quam tamen herbam a nonnullis ψαλάκανϑαν dictam fuisse suspi- catur. Hoc profecto est nimium hariolari. Et fortasse omnes irriti nostri labores sunt, si quidem Ptolemaeum Hephaestionis incertissimae fidei auctorem esse Hercherus docuit. Sed quic- quid de eius fide statuendum, certe non insipide eum loqui sinamus, quod voluerunt librarii, non reiecerunt autem qui- eunque post Bentleium Ptolemaei locum attigerunt. insipidi autem est ita loqui, illum versum incognitum Callimacho esse Eubuli comoediam, quum dicendum fuisset versum esse Eubuli, ex comoedia aliqua eius petitum. et ita ut loquatur facili ad- ditamento effieiemus hoc: τὸ ,.,χαΐ Προκλέους — ἔδουσιν," ἀγνοηϑὲν Καλλιμάχῳ, Εὐβούλου ἐστί τοῦ κωμικοῦ, οὗ εἰς Ζιονύσιον κωμῳδία. Sequentia fragmenta Bentleius Πένακι παντοδαπῶν συγ- γραμμάτων ascripsit, quod de duobus tantum primis verum, de reliquis parum credibile est. 1. , Athenae. XIV p. 648 E: οἷδα δὲ xal Καλλίμαχον ἐν tà τῶν παντοδαπῶν συγγραμμάτων πίνακι ἀναγράφοντα πλακουντοποιικὰ συγγράμματα Αἰγιμίου καὶ Ἡγησίππου καὶ Μητροβίου, ἔτι δὲ Φαίτου.“ Bentl. Pro d«írov recte Meinekius Φαίστου corrigere videtur. 8. , Athenae. VI p. 244 A: τοῦ Χαιρεφῶντος (παρασίτου) καὶ σύγγραμμα ἀναγράφει Καλλίμαχος ἐν τῷ παντοδαπῶν πινάκων γράφων οὕτως" δεῖπνα ὅσοι ἔγραψαν. Χαιρεφῶν, Κυρηβίων. εἶθ᾽ ἑξῆς τὴν ἀρχὴν ὑπέθηκεν" ἐπειδή μοι πολ- λώκις ἐπέστειλας. στίχων τοε΄. καὶ ὁ Κυρηβίων δ᾽ ὅτι παρά- σιτος προείρηται. Lege: ἐν τῷ τῶν παντοδαπῶν Πίνακι. οὐ Χαιρεφῶν Κυρηβίωνι. vide si lubet dissertationem nostram ad Johannem Antiochensem (p. 68 Oxon.).^ Bentl, cuius emendationes receperunt Dindorfius et Meinekius, quamquam in altero loco maluerit aliquis eum Casaubono scribere ἐν τῷ παντοδαπῶν συγγραμμάτων πίνακι, in altero autem praeferat: