308 ΠΙΝΑΚΕΣ. fuisse et fuerunt sine dubio iam in catalogo memorata, unde si non omnia Callimachus transcripsit, certe ad eius normam de suo addebat aut, si opus erat, in illo male proposita emendabat. »/ Restat ut quae oeconomia amplissimi operis fuerit enucleare conemur. cuius de titulo non licet impugnare Suidae fidem affir- mantis fuisse πίνακες τῶν £v πάσῃ παιδείᾳ διαλαμψάντων καὶ ὧν συνέγραψαν ἐν βιβλίοις x' καὶ o', aut Bernhardyi Hist. lit. graec. I p. 183 (III) et Heckeri in Philol. V p. 439 sequi iudicia, quorum ille solum πίνακες a Uallimacho, reliqua a Suida profecta existimabat, hie autem numeros in x' xai δ΄ mutandos putabat. quorum opiniones nullis certis argumentis nixas iure reiecit Wachsmuth. 1. l. p. 655 recte monens tituli Callimachei verba a Bernhardyo attrectata confirmari etiam similium librorum inscriptionibus, Hermippi περὶ τῶν ἐν παιδείᾳ λαμψάντων (vel διαπρεψάντων, Etym. Magn. p. 118, 14 coll. Suid. I 1 p. 1086), et Hesychii Milesii in Πίνακι τῶν ἐν παιδείᾳ ὀνομαστῶν vel λαμψάντων (Suid. I 2 p. 907 et p. 908 lin. 7.). quod enim utrobique διαλαμψάντων corrigendum censet Wachsmuthius, quoniam ea significatione verbum λάμπειν vix legatur in prosa oratione, fefellit eum memoria. nam Suidas certe dicit 12 p. 1028: Ἰωάννης ὁ “Ιαμασκηνὸς ἀνὴρ ἐλλογι- μώτατος καὶ οὐδενὸς δεύτερος τῶν κατ᾽ αὐτὸν ἐν παιδείᾳ A«u- ψάντων. Eidem autem Wachsmuthio assentior etiam de eius tituli integritate qui statim in Suidiana tabula sequitur: Πέναξ καὶ ἀναγραφὴ τῶν κατὰ χρόνους xal ἀπ᾿ ἀρχῆς γενομένων διδασκάλων, ubi post Wower. Polymath. XII p. 102 et Pear- sonium ad Hesych. Boeckhius in Corp. Inscript. I p. 350, Nauck. de Aristoph. Byz. fragm. p. 244, Meinek. Praef. Callim. p. XV, alii, διδασκαλιῶν praeferendum censebant, quod non video quo alio modo intelligi queat nisi ita ut fabulas a poetis publice doctas indicari putemus. nam de monumentis didascalicis nemo faeile cogitaverit, etsi suo iure hoc fecit J. Richter. l. L, qui sine iusta causa titulum sie redintegran- dum exitimabat, ut in fine scriberetur: γενομένων διδασκάλων καὶ διδασκαλιῶν. sed qui διδασκαλιῶν voluerunt esse fabularum, ii non cogitaverunt quam mirum sit Callimachum, qui generali titulo indieaverat modo homines doctrina con- spieuos se enumeraturum esse, mox fabularum recensum promittere, At perquam commode post Jons. de scriptor.