304 IIINAKEZ, grediendum erat? Itaque his non adducor ut mutem senten- tiam, in Πινάκων opere Callimachum chronologieas rationes sequutum ubique esse ubi poterat. Verum huic sententiae aliunde video interitum imminentem atque unde exspectari nunquam poterat. nam de omnium Πινάκων Callimacheorum ordine chronologico coniectura nostra quum uno nitatur eo testimonio, quoniam una certe eorum pars, quae fuit de poetis scenicis, κατὰ χρόνους digesta erat, iacebit haec coniectura, si verum vidit Fridericus Nietzsche in Mus. Rhenan. XXIV p. 189 n. 2, male ad Πινάκων libros referri quem Suidas nominet Πίνακα xal ἀναγραφὴν τῶν κατὰ χρόνους καὶ ἀπ᾽ ἀρχῆς γενομένων διδασκάλων, ut qui iam ipso chronologico ordine valde a catalogi in bibliothecae usum facti consilio 'et indole diserepet et quem aperte Suidas a Πινώκων libris CXX distinguat. At prius saltem argumentum non certo scri- ptoris alicuius testimonio nititur, etsi per se certissimum cum ális putavit esse, Callimachi IJ/(v«xag catalogos fuisse, in ^ bibliothecae usum factos, quos equidem in literatorum potius omnium hominum usum compositos fuisse si nondum evici, mox me spero evicturum esse etiam certioribus rationibus. quod autem Suidam utrumque opus distinguere dicit, aliter nune et rectius de Suidae tabula iudicare didicimus, quam ut inde aliquid eius modi colligi queat. deinde vero quidni levis- simum sit ac plane temerarium, illum de poetis scenicis librum ex reliquis Z4wexov libris excludere, quibus tacite vindicat argumenti similitudo, atque suspieari, hac tabula chronologica Callimachum sese ad J/:v&xcov certam partem, quae carmina contineret omnis generis, praeparasse, tum novum llwdáxov titulum. ultro comminisei huc*"pertinentem, ἀναγραφὴν τῶν ποιημάτων, quem ab Heckero Com. Call. p. 39. assumpsit Etymol Magn. locum s. πίναξ in istam formam corrigente parum feliciter, ut mox videbimus. Sed intelligere mihi videor unde ad inceredibiles istas opinationes vir doctus delapsus sit. nam quum sibi persuasisset ingentis operis, quo in quovis doctrinae genere econspicuos viros Callimachus enumeravit, libros CXX ita in quinque πένακας (plus enim non putat statuendos esse) divisos fuisse, ut cujusque. z£raxog essent libri XXIV i. e. tot capita, quot sunt literae, et quemque librum unam continuisse literam, hoc igitur quum sibi per-