IIINAKES. 303 apertissime docuit literarum historiam velle se dare, non: simplicem catalogum qualem fe fecerunt Zenodotus eiusque socii (sed Musei tantum, non Serapei quoque, ut recte statuere videtur Ritschl. l. l. p. 16 et p. 25 seq.) atque eundem in reliquis quoque omnibus operis sui partibus Callimachum 4 i instituisse ordinem quis non malit vel propter rei aequabili- ' tatem statuere, quam has quidem partes κατὰ στοιχεῖον ordinatas esse? bed hane inaequabilitatem nihil veritus Wachs- muthius 1. l. p. 661 totum opus κατὰ στοιχεῖον conditum fuisse autumat,praeter hane unam de scenicis poetis partem, cuius solius de ordine quum aliquid memoretur, hoc videri propterea factum esse, quod singularis illi parti fuerit κατὰ χρόνους ordo. at singularem hunc uni isti parti fuisse ordinem ium demum certo dicere Wachsmuthius poterat, si unius certe alius partis inscriptio extaret, quae ordinem χατὰ στοιχεῖον pro- mitteret. sed tales non iam supersunt inscriptiones nec testa- tum ullo modo habemus quem Wachsmuth. p. 656 finxit titu- lum zíve& καὶ ἀναγραφὴ τῶν ῥητορικῶν, quem ego sceni- corum poetarum πένακα imitatus aliquanto melius restituere mihi videor sie: πέναξ καὶ ἀναγραφὴ τῶν κατὰ χρόνους xal ἀπ᾿ ἀρχῆς γενομένων ῥητορικῶν. patet ergo in utramque partem disputari posse et hane quidem argumentandi viam incertam esse. Sed aliud quod suam sententiam stabiliret Wachsmuthius attulit, apud Athenae. XIV p. 643 E legi: οἷδα δὲ Καλλίμαχον ἐν τῷ παντοδαπῶν συγγραμμάτων zívcxt ἀναγράφοντα πλακουντοποιικὰ συγγράμματα Αἰγιμίου καὶ Ἡγησίππου καὶ Μητροβίου, ἔτι δὲ Φαίστου. quos scriptores quis neget κατὰ στοιχεῖον. ἃ Callimacho recensitos esse? Sed ne hinc quidem putaverim iuré colligi posse totum Callimachi opus ea ratione adornatum fuisse.|quid enim? omniumne scriptorum de aetate putaveris Callimacho certis ex indiciis constitisse neque ullius unquam tempora ei incognita fuisse? imo sine dubio saepe Callimachus nescivit quando quis vixerit, idque probabile est usu venisse maxime in obscurioribus et in- ferioribus literarum generibus (ut in genere πλακουντοποιι- κῶν), quae genera ut Athenaei locus docet peculiari amplissimi operis parte peculiari titulo instructa enumeravit. in hac igitur parte quum solito κατὰ χρόνους ordine plerumque uti non posset, quid mirum quod in hae parte ei κατὰ στοιχεῖον pro- ^ At VA Lr car Let [AD