809 HINAKEE collegerunt et in ordinem redegerunt. Et quum 'l'aeizes bis eundem locum tractaverit (cf. Keil. l. l. p. 212 seq.) atque bis vel ter in eodem tractatu eandem rem attigerit (ef. Ambros. II p. 206, 4 διώρϑωσεν. p. 206, 15 ἀνόρϑωσιν. p. 201, 3 διώρϑωσε), quidni alia voce alibi uti potuit quibus eandem rem significaret, i. e. librorum in ordinem redigen- dorum sive catalogi scribendi negotium, quarum voeum ut proxime ad verum accedunt ὀρϑοῦν et ἀνόρϑωσις, ita tamen διορϑοῦν, διορϑοῦσϑαι, διόρϑωσις non plane inepta sunt, non quo putem illos viros per totos libros verba emendasse, sed quia, quod sane critici officium est, saepe iis diiudicandum erat, num qui liber genuinus esset an fraudulenter suppositus, tum quia titulos librorum emendate et argumento convenien- ter apponere debebant, qua in re quantum saepe quaerendum fuerit, docent quae de variis Archestratei carminis inscriptio- nibus refert Athenae. I p. 4 E., postremo quia prima quoque libri verba apponenda erant, quae sine critica διορϑώσει emendate apponi non poterant. In his igitur si διόρϑωσις irium illorum virorum et reliquorum, qui prosa oratione con- ditos libros in ordinem cogebant, substitisse concesseris, licuit sane TZzetzae voce διορϑοῦν vel διορϑοῦσϑαι uti. talis enim διόρϑωσις a catalogi conficiendi negotio non diversa erat. lstam autem ó:óg9cG6iv ubi exercuerint, non puto singulares illorum virorum libros quaerendos esse, sed tacite et sine longa disputatione eos puto in catalogo quid verum haberent monuisse. Iam satis nobis videmur Tzetzae eam sententiam vindi- casse, ut bibliothecae ^ Alexandrinae catalogos diversos 1 fuisse . ΜΝ a Callimachi πίναξιν, in quibus conscribendis illos catalogos in usum suum converterit mutuando. qua in re nihil video affirmatum esse quin rerum rationi convenientissimum sit. Atque diversum utrumque genus vyzivéxov,fuisse (nam etiam catalogos fuisse πένακας appellatos "Tzetzae credimus) liquido demonstrari potest. Primum enim in catalogis biblio- thecae condendis eredibile est poetarum et scriptorum in suo euiusque genere eum ordinem observatum fuisse quem hodie- que observamus, ut secundum literarum ordinem digererentur. at Callimachus certe in ea /J«v&xov suorum parte, qua poetas scenicos recensuit, non x«r& στοιχεῖον eos enumeravit, sed, Suida teste, κατὰ χρόνους xci ἀπ᾿ ἀρχῆς proposuit, qua re