IIINAKEZ. 301 correxit Meinek. Praef. Callim. p. XV vereor ne grammatico vim intulerit), non satis accuratum interpretem se praebebat, ut qui zívexeg vellet esse titulos, quod exemplis probari nequit, et prorsus omitteret illud ὕστερον, quod ultro excogitare et de suo addere grammaticus Parisinus non potuit. Sed ne Parisinus quidem grammatieus quod affirmare videtur, Calli- machum postea illorum librorum indices fecisse, nequaquam affirmat quod probari queat. neque enim eredibile est, postea librorum indices factos esse, quos potius simul eum ἀνορϑώσει compositos fuisse consentaneum est, cuius pars non minima eaque plane necessaria indices librorum erant. Quibus spretis duobus grammaticis amplectamur Ambrosiani secundi narratio- nem p. 200, 2: Καλλίμαχος — ὑστέρως μετὰ τὴν ἀνόρϑωσιν τοὺς πίνακας αὐτῶν ἀπεγράψατο, qui quod habet ἐπεγράψατο, repertum illud etiam in Ambrosiano priore (ὧν βίβλων τοὺς πίνακας Καλλίμαχος ἀπεγράψατο), multo aptiorem interpre- tationem admittit. hoc enim "Tzetzes sibi voluit, librorum in- dices a primis bibliothecae ordinatoribus compositos postea Callimachum in suos πένακας transtulisse et in usum suum convertisse. Atque huie interpretationi non repugnat loquendi usus, qui idem est in Vita Sophocl. p. 191, 90 Westerm.: (Σοφοκλῆς) τὴν Ὀδύσσειαν ἐν πολλοῖς δράμασιν ἀπογράφεται. quod autem dixi librorum catalogos iam a primis bibliothecae ordinatoribus factos esse, vel sine testium auctoritate credi debet, etsi Alexander, Lycophron, Zenodotus (nam hi primi bibliothecae ordinatores fuerunt praeterque hos alii qui scri- ptores pedestres digesserunt, quos qui fuerint nescimus, quum Tzetzes nominare noluerit) dicuntur libros biblio- thecae διορϑοῦσϑαι (Ambros. I p. 199 et Parisin. p. 7) vel διορϑοῦν (in Ambros. II p. 206, 4 et p. 207, 3 coll. Ambros. I p. 206, 19, ubi est διόρϑωσις), quae omnia non meram ordinandorum librorum provinciam, sed criticam aliquam operam indicant, ef. Hitschel 1. l. p. 139. Id non item cadit in vocem ὀρϑοὺν et ἀνόρϑωσις, quibus Ambros. I p. 200, 3 et Ambros. II p. 206, 15 de eadem re utun- iur. haee enim de sola extruenda bibliotheca intelliguntur, quocum arctissime coniunctum est catalogi conseribendi nego- tium, ut a Tzetzae sententia non multum aberrare existimem scholiastam Plautin. p. 5 qui vertit: — libros in unum a RT