300 IIINAKEXE, statim dilucidius ita dicit, utrumque suum de librorum numero iudicium protulisse paulo post bibliothecae συναγωγὴν et διόρ- ϑώσιν Alexandri, Lycophronis, Zenodoti), hoc propterea addit, quod illorum virorum etiam maior videri debebat auctoritas, si ipsi συναγωγῇ et διορϑώσει interfuissent. nune autem, quum certe non multo post vixerint ipsique bibliothecae prae- fuerint, minime incredibile eorum esse de librorum copia testi- monium. Sie igitur de communi quattuor illorum grammaticorum fonte statuo, cuius integritatem alio modo restituere conatus est Ritschelius l. l. p. 151, paulo aliter sine dubio facturus, si Ambrosiani secundi quoque verbis uti ei licuisset. De ipso autem librorum numero quicquid statuendum est cum Ritschel. l. l. p. 19 seq. et p. 152 seq. atque Keil. ibid. p. 226 seqq., alis, hoe quidem certissimum videtur, Callimachum et Era- tosthenem eum librorum numerum mnominasse qualis fuerit statim post primam συναγωγήν eoque tempore quo Alexander et Lycophron et Zenodotus bibliothecae operam navaverant i. e. sub Zenodoto bibliothecario, non qualis evaserit dum Callimachus et Eratosthenes bibliothecae praefuerint. aliter enim hi de numero consentire non poterant acerescentibus sine dubio in dies bibliothecae copiis. Ubi autem illud ex- prompserint si quaeris, de Callimacho ultro se offerunt zíva- xtc, quorum in prologo, quem defuisse operi vix eredas, aptus dicendi locus erat. cf. Ritschel. l.l. p. 13 et p. 150, qui simul Eratosthenem in libro Χρονογραφιῶν ilud protulisse putat dubitante quidem Bernhardyo in Annal. erit. Berolinens. 1838 II p. 829. ac nihil sane vetat ne de Eratosthenis libris περὶ κωμῳδίας cogitemus, de quibus vide Meinek. Com. graec. I p. 11. Sie uno quidem nec eo comtemnendo Πινάκων Calli- macheorum fragmento "Tzetzes nos beavit, sed de universa Πινάκων natura quid senserit, quattuor ilis grammaticis, qui Tzetziana in usum convertebant suum, certe non ita clarescebat, ut de eo omnes inter se consentirent. nam schol.. Plaut. p. 6, 3 ita loquitur: Callimachus — etiam singulis voluminibus titulos inscripsit, quibus si eum putas graeca verba exprimere voluisse qualia habe- mus in grammatico Parisino p. 6, 15 Cram.: ὧν τοὺς πέ- vexag ὕστερον Καλλίμαχος ἐπεγράψατο (ubi qui συνεγρώψατο