ΠΙΝΆΚΕΣ, 999 aliquo modo explicaretur, Callimachi autem mentio eur facta sit non iam perspicitur. Hine igitur nihil ad emendandum grammaticum Ambrosianum secundum redundat. Sed pressius communem fontem sequitur grammaticus Parisinus, qui p. 6, 15 eodem quo Ambrosianus secundus narrationis loco ita disputat: ὧν τοὺς πίνακας ὕστερον Καλλίμαχος ἐπεγράψατο. Ἐρατοσϑένει δὲ ἡλικιώτῃ Καλλιμάχου παρὰ τοῦ βασιλέως τὸ τοιοῦτον ἐνεπιστεύϑη βιβλιοφυλάκιον, omittens ille quae de Callimacho iuvene eiusque ad αὐλήν relatione in Ambro- siano II leguntur, sed Eratostheneae memoriae causam indi- cans nüllam. At utilissimum est ad emendandum Ambrosia- num ΠΠ scholium Plautinum, unde de Eratosthenis memoria et de Callimachi cum αὐλῇ nexu, cuius ratio ex Ambrosiani secundi verbis perspici non poterat, indieari nunc certissima ratione potest. sie enim scribit p. 6, 2 in Ritschel. Opusc. I: sicuti refert Callimachus aulieus Regius bibliothe- carius, qui etiam singulis voluminibus titulos in- scripsit. fuit praeterea qui idem asseveret Erato- sthenes non ita multo post eiusdem custos bibliothe- cae. Unde sic statuimus, exemplar illud ex quo eum Ambrosiano secundo sua quisque hauserunt, Parisinus et Ambrosianus prior, lacuna foedatum fuisse, sed integriorem codicem sup- petisse docto Italo qui scholium Plautinum scripsit. cuius ope lacunam sic putamus apte expleri posse: ἦν ἀριϑμὸς —, ὡς ὁ Καλλίμαχός [ré φησιν ὃς] νεανίσκος àv [ἔτι τότε καὶ οὔπω ἐπὶ βιβλιοϑήκης ὧν] τῆς αὐλῆς, ὑστέρως μετὰ τὴν ἀνόρϑωσιν τοὺς πίνακας αὐτῶν ἀπεγράψατο, Ἐρατοσθένης τε, 0 ἡλικιώ- της αὐτοῦ [ὃς μετ᾽ οὐ πολὺν χρόνον μετ᾽ αὐτὸν] παρὰ τοῦ βασιλέως τὸ τοσοῦτον ἐνεπιστεύϑη βιβλοφυλάκιον. qua ratione certe prudenter et distincte loquitur homo nec quicquam dicit quin accommodate et ad suum locum et ad ea quae ante- cedunt quaeve sequuntur dictum sit. nam ingenti librorum numero ut fidem faceret "zetzes Callimachi et Eratosthenis testimonia affert, quorum certa in ea re auctoritas sit. nam Callimachum et bibliothecarium fuisse (de quo nescio cur dubitet Keilius noster 1. l. p. 232 seq.) et in zíve&w scribendis ea biblio- theca usum, Eratosthenem autem et ipsum post eum biblio- thecae regendae a rege admotum esse. quod autem addit, Callimachum et Eratosthenem paulo iuniores fuisse (id quod