IHNAKEXZX. 201 ἐρῳδιῶν genera eum Aristotele et Porphyrio enumerasse, sed ἐδωλίων (ut ex schol Aristoph. Av. 884 — cf. n. 15 — suspicari aliquis possit) non patiar mihi persuaderi. — Prae- terea Plinius in Natur. hist. libro X, ubi de voluerum natura agit, etiam ex Callimacho se hausisse in eius libri elencho p. 34 Sillig. dicit. Sequuntur Y , - » aci , XXVI. Ilívexeg τῶν £v πάσῃ παιδείᾳ διαλαμψάντων χαὶ ὧν συνέγραψαν, ἐν βιβλίοις x' καὶ ρ΄. quo opere nescio an nullum studiis nostris fructuosius futurum fuerit, si aetatem tulisset. his enim Πέναξιν Callimachus in omnem literarum Graecarum quae ad suum usque tempus fuerunt historiam inquisivit, instructissimae usus bibliothecae Alexandrinae copiis. Summopere igitur dolendum quod eius libri fragmenta supersunt non admodum multa, quae sufficere tamen videntur, unde universa operis ratio adumbretur. Ac Bentleius quidem fere satis habebat nuda veterum testimonia apponere, quae quid obiter prodant ae tacite indicent docte explanavit Curtius Wachsmuth ea disputatione cui inscripsit ,,die pinakographische Thaetigkeit des Callimachus*'* in Leutsch. Philol. vol. XVI p. 653 seqq. Eam tametsi in universum probandam putamus, habemus tamen eur denuo rem pertra- ctandam censeamus. Ordiamur autem a fragmento aliquo quod Bentleius quidem nosse nondum potuit, nos hodie vel quadrifariam et formatam et confirmatum habemus. Legitur in Scholiis Plautinis e Joannis | Tzetzae Prolegomenis in Aristophanem a docto aliquo Italo conversum, unde totus locus editus et eruditissimo commentario ilustratus est a Ritschelio in libro eui titulus ,,die Alexan- -drinisehen Bibliotheken unter den ersten Ptolemaeern^, qui receptus est in eius Opuscul. philol. Vol. I p. 1 seqq. postea graeca Tzetzae verba e codice Parisino in Anecd. Paris. Vol. I p. ? seqq. edidit Cramerus, postremo autem Henricus Keil duas adeo eiusdem commentarioli Tzetziani formas ac species e codice Ambrosiano dedit in Mus. Rhen. Vl p. 108 seqq. et p. 243 seqq. (sive in Ritschel. Op. I p. 197 seqq.). Qua- rum quattuor recensionum quaenam sit inter se ratio probabi- ω C9 σῳ