PRAEFATIO. Modena Berolinensis cum FRiDERICO SCHLEIERMACHERO auctore consilium ce- pisset Aristotelis ex diutino situ excitandi novaque editione celebrandi, operae pretium se non facturam videbat, nisi plures quam adhuc manassent et uberiores lectionis Aristotelicae fontes aperiret; quin perquirendas esse quotquot paterent bibliothecas, eruendumque si quid in libris manuscriptis rei bene gerendae utile aetatem tulisset. id quibus datum est negotium, IwMANUEL BkkkEnUS et CunisTIA- Nus ÁucusTUS Bnawpis in perlustrandis Italiae Galliae Britanniae copiis litterariis plus quam triennium consumpserunt, multam illi quidem multorum experti bene- - volentiam, sed a nemine aut amantius aut utilius quam a NrEBUHRIO adiuti. iidem reduces, quod supererat operae, ita inter se partiti sunt ut alter opes criticas ad emendandum scriptorem conferret, alter, quae ad recte. intelligendum facerent, ex commentariis Graecis cum editis tum etiam ineditis excerperet. prodit iam pars a BEKKERO accurata: subsequetur scholiorum. volumen.-. de codicibus autem donec commodiore loco pluribus verbis exponatur, eorum qui textui conformando inser- vierunt infra positae sunt notae. 4. codex Urbinas 35. B. Marcianus 201. C. Coislinianus 330. D. Coislinianus 170. E. Parisiensis Regius. 1853. F. Laurentianus 87 7. G. Laurentianus 87 6. H. Vaticanus 1027.