CORPUS THOMISTICUM Sancti Thomae de Aquino Expositio super Iob ad litteram prooemium Textum Leoninum Romae 1965 editum et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit Prooemium [84898] Super Iob, pr. Sicut in rebus quae naturaliter generantur paulatim ex imperfecto ad perfectum pervenitur, sic accidit hominibus circa cognitionem veritatis; nam a principio parvum quid de veritate attigerunt, posterius autem quasi pedetentim ad quandam pleniorem mensuram veritatis pervenerunt: ex quo contigit multos a principio propter imperfectam cognitionem circa veritatem errasse. Inter quos aliqui extiterunt qui divinam providentiam auferentes omnia fortunae et casui attribuebant: et priorum quidem intantum ad hoc invaluit opinio ut ponerent mundum casu factum esse et ea quae naturaliter generantur casui attribuerent, sicut perspici potest ex positionibus antiquorum naturalium ponentium solum causam materialem; posteriorum etiam quidam, ut Democritus et Empedocles, plurima casui attribuebant. Sed posteriorum philosophorum diligentia perspicacius intuens veritatem, evidentibus indiciis et rationibus ostenderunt res naturales providentia agi: non enim tam certus cursus in motu caeli et siderum et in aliis naturae effectibus inveniretur nisi haec omnia a quodam intellectu supereminente ordinata gubernarentur. Opinione igitur plurimorum firmata in hoc quod res naturales non casu sed providentia agerentur propter ordinem qui manifeste apparet in eis, emersit dubitatio apud plurimos de actibus hominum, utrum res humanae casu procederent an aliqua providentia vel ordinatione superiori gubernarentur. Cui quidem dubitationi maxime fomentum ministravit quod in eventibus humanis nullus certus ordo apparet: non enim semper bonis bona eveniunt aut malis mala, neque rursus semper bonis mala aut malis bona, sed indifferenter bonis et malis et bona et mala. Hoc igitur est quod maxime corda hominum commovit ad opinandum res humanas providentia divina non regi, sed quidam eas casualiter procedere dicunt nisi quatenus providentia et consilio humano reguntur, quidam vero caelesti fato eorum eventus attribuunt. Haec autem opinio maxime humano generi nociva invenitur; divina enim providentia sublata, nulla apud homines Dei reverentia aut timor cum veritate remanebit, ex quo quanta desidia circa virtutes, quanta pronitas ad vitia subsequatur satis quilibet perpendere potest: nihil enim est quod tantum revocet homines a malis et ad bona inducat quantum Dei timor et amor. Unde eorum qui divino spiritu sapientiam consecuti sunt ad aliorum eruditionem, primum et praecipuum studium fuit hanc opinionem a cordibus hominum amovere; et ideo post legem datam et prophetas, in numero Hagiographorum, idest librorum per spiritum Dei sapienter ad eruditionem hominum conscriptorum, primus ponitur liber Iob, cuius tota intentio circa hoc versatur ut per probabiles rationes ostendatur res humanas divina providentia regi. Proceditur autem in hoc libro ad propositum ostendendum ex suppositione quod res naturales divina providentia gubernentur. Id autem quod praecipue providentiam Dei circa res humanas impugnare videtur est afflictio iustorum: nam quod malis interdum bona eveniant, etsi irrationabile primo aspectu videatur et providentiae contrarium, tamen utcumque habere potest aliquam excusationem ex miseratione divina; sed quod iusti sine causa affligantur totaliter videtur subruere providentiae fundamentum. Proponitur igitur ad quaestionem intentam, quasi quoddam thema, multiplex et gravis afflictio cuiusdam viri in omni virtute perfecti qui dicitur Iob. Fuerunt autem aliqui quibus visum est quod iste Iob non fuerit aliquid in rerum natura, sed quod fuerit quaedam parabola conficta ut esset quoddam thema ad providentiae disputationem, sicut frequenter homines confingunt aliqua facta ad disputandum de eis. Et quamvis ad intentionem libri non multum differat utrum sic vel aliter fuerit, refert tamen quantum ad ipsam veritatem. Videtur enim praedicta opinio auctoritati sacrae Scripturae obviare: dicitur enim Ez. XIV 14 ex persona domini si fuerint tres viri isti in medio eius, Noe, Daniel et Iob, ipsi iustitia sua liberabunt animas suas ; manifestum est autem Noe et Danielem homines in rerum natura fuisse, unde nec de tertio eis connumerato, scilicet de Iob, in dubium debet venire. Dicitur etiam Iac. V 11 ecce beatificamus eos qui sustinuerunt; sufferentiam Iob audistis et finem domini vidistis . Sic igitur credendum est Iob hominem in rerum natura fuisse. Quo autem tempore fuerit vel ex quibus parentibus originem duxerit, quis etiam huius libri fuerit auctor, utrum scilicet ipse Iob hunc librum conscripserit de se quasi de alio loquens, an alius de eo ista retulerit, non est praesentis intentionis discutere. Intendimus enim compendiose secundum nostram possibilitatem, de divino auxilio fiduciam habentes, librum istum qui intitulatur beati Iob secundum litteralem sensum exponere; eius enim mysteria tam subtiliter et diserte beatus Papa Gregorius nobis aperuit ut his nihil ultra addendum videatur. © 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem Iura omnia asservantur OCLC nr. 49644264 CORPUS THOMISTICUM Sancti Thomae de Aquino Expositio super Iob ad litteram a capite I ad caput II Textum Leoninum Romae 1965 editum et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit Caput 1 [84899] Super Iob, cap. 1 Vir erat in terra Hus et cetera. Quia, sicut dictum est, intentio huius libri tota ordinatur ad ostendendum qualiter res humanae providentia divina regantur, praemittitur quasi totius disputationis fundamentum quaedam historia in qua cuiusdam viri iusti multiplex afflictio recitatur: hoc enim est quod maxime videtur divinam providentiam a rebus humanis excludere. Huius igitur viri primo persona describitur, et quantum ad sexum dum dicitur vir erat : hic enim sexus ad perferendas molestias invenitur robustior; describitur etiam quantum ad patriam cum dicitur in terra Hus , quae est in partibus orientis, et quantum ad nomen cum dicitur nomine Iob : et videntur haec duo posita esse ad insinuandum hoc quod dicitur non esse parabolam sed rem gestam. Et ne aliquis adversitates quae postmodum inducuntur pro peccatis huius viri ei accidisse crederet, consequenter describitur eius virtus, per quam a peccatis demonstratur immunis. Sciendum siquidem est hominem tripliciter peccare: sunt enim quaedam peccata quibus peccatur in proximum, sicut homicidia, adulteria, furta et alia huiusmodi; quaedam quibus peccatur in Deum, sicut periurium, sacrilegium, blasphemia et huiusmodi; quaedam quibus unusquisque in se ipsum peccat, secundum illud apostoli Cor. VI 18 qui fornicatur, in corpus suum peccat . In proximum autem quis peccat dupliciter, occulte per dolum et manifeste per vim; hic autem vir per dolum proximum non circumvenit, unde dicitur et erat vir ille simplex : simplicitas enim proprie dolositati opponitur; nulli violentiam intulit, sequitur enim et rectus : rectitudo enim ad iustitiam proprie pertinet, quae in aequalitate consistit, secundum illud Is. XXVI 7 semita iusti recta est, rectus callis iusti ad inambulandum . Quod autem in Deum non peccaverit aperte ostenditur per hoc quod subditur ac timens Deum , in quo reverentia ad Deum designatur. Quod etiam in se ipsum non peccaverit ostenditur in hoc quod subditur ac recedens a malo , quia malum odio habuit propter se ipsum, non solum propter nocumentum proximi vel offensam Dei. Descripta igitur huius viri et persona et virtute, eius prosperitas consequenter ostenditur, ut ex praecedenti prosperitate gravior sequens iudicetur adversitas, simul etiam ad ostendendum quod ex prima Dei intentione iustis semper bona tribuuntur non solum spiritualia sed etiam temporalia; sed quod aliquando iusti adversitatibus premantur accidit propter aliquam specialem causam: unde et a principio homo sic institutus fuit ut nullis subiaceret perturbationibus si in innocentia permansisset. Principium autem prosperitatis temporalis, post bonam consistentiam personae propriae, consistit in personis coniunctis et praecipue in natis qui sunt quodammodo aliquid parentum. Describitur igitur primo eius prosperitas quantum ad fecunditatem prolis, cum dicitur natique sunt ei septem filii et tres filiae . Convenienter numerosior multitudo marium quam feminarum ponitur quia parentes magis affectare solent filios quam filias, tum quia id quod perfectius est desiderabilius est, mares autem comparantur ad feminas sicut perfectum ad imperfectum, tum quia in auxilium rerum gerendarum solent esse parentes magis nati quam natae. Deinde ostenditur prosperitas eius quantum ad multitudinem divitiarum et praecipue in animalibus: nam circa principium humani generis, propter hominum paucitatem, agrorum possessio non ita pretiosa erat sicut animalium, et maxime in partibus orientis in quibus usque hodie sunt pauci habitatores prae latitudine regionis. Inter animalia autem primo ponuntur ea quae maxime deserviunt ad victum et vestitum personae, scilicet oves, unde dicitur et fuit possessio eius septem millia ovium ; secundo ponuntur ea quae maxime deserviunt ad onera deferenda, scilicet cameli, et hoc est quod subditur et tria millia camelorum ; tertio ponuntur ea quae deserviunt ad culturam agrorum, et hoc est quod subditur quingenta quoque iuga boum ; quarto ponuntur animalia quibus homines ad vecturam utuntur, unde sequitur et quingentae asinae , ex quibus muli generantur, quibus antiqui maxime insidebant. Sub istis autem quatuor generibus animalium comprehenduntur omnia alia quae ad eosdem usus deserviunt, puta sub ovibus omnia victui et vestitui necessaria, et sic de reliquis. Et quia homines multas divitias possidentes ad eas gubernandas multitudine indigent famulorum, convenienter subditur ac familia multa nimis . Consequenter ponitur prosperitas eius quantum ad honorem et famam quae longe lateque diffundebatur, et hoc est quod dicitur eratque vir ille magnus inter omnes Orientales , idest honoratus et famosus. Ad maiorem autem ipsius Iob commendationem consequenter disciplina domus eius describitur, quae immunis erat ab illis vitiis quae opulentia gignere solet. Plerumque namque divitiarum abundantia discordiam parit, unde legitur in Genesi quod Abraham et Loth nequiverunt simul habitare, ad vitandum iurgium quod ex rerum abundantia proveniebat. Frequenter etiam homines multa possidentes, dum ea quae possident immoderate amant, eis tenacius utuntur, unde dicitur Eccl. VI 1 est et aliud malum quod vidi sub sole, et quidem frequens apud homines: vir cui dedit Deus divitias et substantiam et honorem, et nihil deest animae eius ex omnibus quae desiderat, nec tribuit ei Deus potestatem ut comedat ex eo . Ab his igitur malis immunis erat domus beati Iob: erat enim ibi concordia et iocunda et aequa frugalitas, quod significatur cum dicitur et ibant filii eius et faciebant convivia per domos unusquisque in die sua . Haec autem caritas et concordia non solum inter fratres erat sed usque ad sorores extendebatur, quae frequenter despiciuntur a fratribus propter superbiam quam opulentia plurimum gignit, unde subditur et mittentes vocabant tres sorores suas ut comederent et biberent cum eis vinum . Simul etiam designatur in hoc securitas quae de castitate filiarum habebatur; alias enim non circumducendae erant sed includendae, secundum illud sapientis Eccli. XXVI 13 in filia non avertente se firma custodiam, ne inventa occasione abutatur se . Sicut autem in domo Iob frugalitas et concordia vigebat, sic in ipso Job vigebat sancta sollicitudo puritatis quam frequenter divitiae obruunt vel etiam minuunt, secundum illud Deut. Incrassatus est dilectus et recalcitravit , et postea sequitur dereliquit Deum factorem et cetera. Et quidem de sua puritate intantum sollicitus erat quod ab his quae inquinare poterant totaliter procul erat: dictum est enim supra quod erat timens Deum et recedens a malo . Sed etiam circa filiorum puritatem maxime sollicitus erat; permittebat siquidem eos convivia agere eorum indulgens aetati: quaedam enim in iuvenibus tolerantur quae in personis gravibus reprehensibilia sunt. Et quia in conviviis vix aut numquam homines vitare possunt quin vel per ineptam laetitiam vel per inordinatam loquacitatem aut etiam immoderatum cibi usum offendant, filiis quos a conviviis non arcebat purificationis exhibebat remedium, unde dicitur cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Iob et sanctificabat illos . Dicuntur autem in orbem dies transire convivii quia cum septem filii essent et unusquisque in die sua convivium faceret, per omnes dies septimanae seriatim huiusmodi consummabant convivia; postmodum quasi circulariter sive orbiculariter, sicut in diebus septimanae ita in conviviis ad principium rediebatur. Notandum autem quod licet Iob filiis indulgeret ut convivia agerent, tamen ipse suam gravitatem conservans eorum conviviis se non immiscebat: unde dicitur quod mittebat ad eos , non quod ipse ad eos iret. Modus autem sanctificationis quo per internuntium sanctificabat potest intelligi dupliciter: vel quia salubribus monitis eos instrui faciebat ut si quid in conviviis deliquerant emendarent, vel etiam expiationis aliquem ritum habebant quo huiusmodi delicta expiabantur, sicut et sacrificia etiam ante legem data fuerunt, et primitiarum et decimarum oblatio. In conviviis autem homines interdum non solum impuritatem incurrunt modis praedictis, sed etiam gravioribus peccatis immerguntur usque ad Dei contemptum, propter lasciviam ratione absorpta et a reverentia divina abstracta, sicut in Exodo dicitur sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere , idest fornicari vel idolis immolare. Iob igitur non solum contra levia delicta filiis sanctificando subveniebat, sed etiam contra graviora remedium studebat apponere quo eis Deus placaretur, unde sequitur consurgensque diluculo offerebat holocausta per singulos . In quibus verbis ostenditur perfectio devotionis ipsius, et quantum ad tempus quia diluculo consurgebat, secundum illud Psalmi mane astabo tibi etc.; et quantum ad modum oblationis quia holocausta offerebat quae totaliter comburebantur ad honorem Dei, nulla parte relicta in usum offerentis vel eius pro quo offerebatur sicut erat in hostiis pacificis et pro peccato: dicitur enim holocaustum quasi totum incensum; et quantum ad numerum quia per singulos filios holocausta offerebat: singula enim peccata convenientibus satisfactionibus sunt expianda. Causam autem oblationis holocaustorum subiungit dicens dicebat enim , scilicet Iob in corde suo, non quidem de peccatis filiorum certus sed dubitans, ne forte peccaverint filii mei , scilicet opere vel verbo, et benedixerint Deo in cordibus suis . Quod quidem dupliciter intelligi potest. Uno modo ut totum intelligatur coniunctim: quamvis enim benedicere Deum sit bonum, tamen benedicere Deum de hoc quod homo peccavit significat voluntatem in peccatis quiescentem, et quantum ad hoc vituperatur, sicut in Zacharia dicitur contra quosdam: pasce pecora occisionis, quae qui possederant occidebant et non dolebant et vendebant ea dicentes: benedictus dominus. Divites facti sumus . Alio modo ut intelligatur divisim, et sic per hoc quod dicitur benedixerint , intelligitur maledixerint: crimen enim blasphemiae tam horribile est ut pia ora ipsum nominare proprio nomine reformident, sed ipsum per contrarium significant. Et convenienter pro peccato blasphemiae holocausta offeruntur, quia ea quae in Deum committuntur honoratione divina sunt expurganda. Solet autem contingere quod divinus cultus a quibusdam devote perficiatur si rarus sit, cum autem frequens fuerit in fastidium venit, quod est peccatum accidiae, cum aliquis scilicet tristatur de spirituali labore. Cui quidem vitio Iob subiectus non erat, nam subditur sic faciebat Iob cunctis diebus , quasi perseverantem in divino cultu devotionem conservans. Quadam autem die cum venissent et cetera. Post prosperitatem beati Iob enumeratam ponitur adversitas ipsius, et primo inducitur causa ipsius. Et ne quis putaret adversitates iustorum absque divina providentia procedere et per hoc aestimaret res humanas providentiae subiectas non esse, praemittitur quomodo Deus de rebus humanis curam habet et eas dispensat. Hoc autem symbolice et sub aenigmate proponitur secundum consuetudinem sacrae Scripturae, quae res spirituales sub figuris rerum corporalium describit, sicut patet Is. VI 1 vidi dominum sedentem super solium excelsum et elevatum , et in principio Ezechielis et in pluribus aliis locis. Et quamvis spiritualia sub figuris rerum corporalium proponantur, non tamen ea quae circa spiritualia intenduntur per figuras sensibiles ad mysticum sensum pertinent sed litteralem, quia sensus litteralis est qui primo per verba intenditur, sive proprie dicta sive figurate. Sciendum est autem quod divina providentia tali ordine res gubernat quod inferiora per superiora dispensat; corpora enim generabilia et corruptibilia subduntur motui corporum caelestium, et similiter inferiores spiritus rationales mortalibus corporibus uniti, scilicet animae, per superiores spiritus incorporeos administrantur. Hoc autem habet ecclesiastica traditio quod inter incorporeos spiritus quidam sunt boni qui, puritatem in qua creati sunt conservantes, divina gloria perfruuntur a Dei voluntate numquam recedentes: et hi quidem spiritus in Scripturis interdum dicuntur Angeli, idest nuntii, quia divina hominibus annuntiant, interdum autem filii Dei dicuntur inquantum Deo per participationem gloriae assimilantur. Mali autem spiritus quidam sunt, non per naturam aut per creationem cum cuiusque naturae auctor sit Deus nec summum bonum potest esse causa nisi bonorum, sed sunt mali per propriam culpam; huiusmodi autem spiritus in Scripturis Daemones dicuntur, et eorum primus dicitur Diabolus, quasi deorsum cadens, vel etiam Satan, idest adversarius. Utrique igitur spiritus homines ad aliqua agenda movent, boni quidem ad bona mali autem ad mala. Et sicut homines moventur a Deo per spiritus supra dictos, ita etiam ea quae per homines aguntur dicuntur in Scripturis eisdem spiritibus mediantibus ad divinum examen referri. Ad ostendendum igitur quod tam bona quam mala quae homines agunt divino iudicio subsunt, dicitur quadam autem die cum venissent filii Dei ut assisterent coram domino, affuit inter eos etiam Satan . Sciendum vero est quod Angeli, qui hic filii Dei dicuntur, assistere dicuntur domino dupliciter: uno modo inquantum Deus ab eis conspicitur, sicut scriptum est in Daniele millia millium ministrabant ei et decies centena millia assistebant ei , alio modo inquantum ipsi Angeli et eorum actus a Deo conspiciuntur; nam qui alicui domino assistunt, et eum conspiciunt et ab eo conspiciuntur. Primo igitur modo assistere non convenit Angelis nisi beatis qui divina visione perfruuntur, nec his omnibus sed illis tantum qui inter eos superiores existunt, qui magis intime divina visione perfruuntur et ad exteriora ministeria, secundum Dionysii sententiam, non exeunt: unde et a ministrantibus in praedicta auctoritate Danielis assistentes distinguuntur. Secundo autem modo assistere convenit non solum omnibus bonis Angelis sed etiam malis et etiam hominibus, quia quaecumque per eos aguntur divino conspectui et examini subduntur, et propter hoc dicitur quod cum venirent filii Dei ut assisterent coram domino, affuit inter eos etiam Satan . Et quamvis ea quae per Angelos bonos vel malos administrantur continue divino conspectui et examini subdantur, et sic semper et filii Dei assistant et Satan adsit inter eos, dicitur tamen quadam die , secundum morem Scripturae quae ea quae supra tempus sunt interdum per tempus designat ex aliquibus quae dicuntur in tempore; sicut in principio Genesis dicitur Deus aliqua dixisse primo vel secundo die quamvis eius dicere sit aeternum, propter hoc quod ea quae ab ipso dicuntur fiebant in tempore. Ita et nunc, quia factum de quo nunc intenditur determinato tempore extitit, dicuntur administratores huius facti quadam die coram domino astitisse quamvis coram domino assistere numquam desistant. Considerandum est etiam quod ad Dei iudicium aliter referuntur ea quae per bonos Angelos aguntur aliter ea quae per malos. Nam boni Angeli hoc intendunt ut ea quae agunt referantur in Deum, et ideo dicitur quod filii Dei venerunt ut assisterent coram domino , quasi proprio motu et intentione omnia divino iudicio subdentes; mali vero Angeli non intendunt ea quae agunt referre in Deum, sed eis nolentibus hoc accidit ut quicquid agunt subdatur divino iudicio, et ideo non dicitur de Satan quod venit ut assisteret coram domino sed solum quod affuit inter eos . Dicitur autem inter eos tum propter naturae parilitatem, tum ad insinuandum quod mala non sunt ex principali intentione sed superveniunt bonis quasi per accidens. Est autem differentia inter ea quae per bonos Angelos et malos aguntur: nam boni Angeli nihil agunt nisi ad quod divino iussu et voluntate moventur, in omnibus enim voluntatem divinam sequuntur; mali vero sua voluntate discordant a Deo, unde ea quae ipsi agunt a Deo aliena existunt quantum ad eorum intentionem. Et quia non consuevimus interrogare de his quae nos facimus sed de his quae absque nobis fiunt, ideo non dicitur quod dominus aliquid quaesierit a filiis Dei sed solum a Satan, et hoc est quod subditur cui dixit dominus: unde venis? Et notandum est quod non dicit ei dominus quid facis? Aut ubi es? Sed unde venis? , Quia ea ipsa facta quae per Daemones procurantur interdum ex divina voluntate proveniunt, dum per eos vel puniuntur mali vel exercentur boni; sed Daemonum intentio semper mala est et a Deo aliena, et ideo a Satan quaeritur unde venis? Quia eius intentio, a qua procedit tota ipsius actio, a Deo est aliena. Sciendum autem est quod dicere dupliciter accipitur, nam quandoque refertur ad conceptum cordis, quandoque autem ad significationem qua huiusmodi conceptus alteri exprimitur. Secundum igitur primum modum dicere Dei est aeternum et nihil est aliud quam generare filium qui est verbum ipsius. Secundo autem modo temporaliter Deus aliqua dicit, diversimode tamen secundum quod congruit eis quibus dicit: nam hominibus corporeos sensus habentibus aliquando Deus locutus est corporeo sono formato in aliqua subiecta creatura, sicut vox sonuit in Baptismo et in transfiguratione Christi: hic est filius meus dilectus ; aliquando autem per imaginariam visionem, sicut multotiens legitur in prophetis; aliquando autem intelligibili expressione, et hoc modo intelligendum est Deum ad Satan dixisse inquantum eum intelligere facit quod ea quae ipse agit a Deo conspiciuntur. Sicut ergo dicere Dei ad Satan est ei notitiam praebere, ita respondere Satan Deo est non quidem alicuius rei Deo notitiam tradere sed considerare omnia sua divino conspectui aperta esse, et secundum hunc modum dicitur qui respondens ait: circuivi terram et perambulavi eam . Per hoc igitur quod dominus dicit ad Satan unde venis? Intentionem et acta Diaboli Deus examinat; per hoc autem quod Satan respondet circuivi terram et perambulavi eam , quasi suorum actuum Deo rationem reddit, ut ex utroque ostendatur omnia quae per Satan fiunt divinae providentiae subiecta esse. Per circuitum autem Satan calliditas eius ostenditur ad explorandum quos decipere possit, secundum illud I Petri ult. adversarius vester Diabolus tamquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret . Convenienter autem per circuitum calliditas designatur, sicut per rectum simplex iustitia, nam rectum est cuius medium non exit ab extremis : quia igitur actio iusti a suo principio quod est voluntas et fine intento non discrepat, convenienter iustis ascribitur rectitudo; callidorum autem est aliud praetendere et aliud intendere, et sic id quod demonstrant ex suo opere exit ab extremis dum nec voluntati concordat nec fini: unde recte callidi circuire dicuntur, propter quod scriptum est in circuitu impii ambulant . Sciendum vero est quod etsi Diabolus erga cunctos tam bonos quam malos calliditatis suae studio utatur, effectum tamen calliditatis suae in solis malis consequitur, qui recte terra nominantur; cum enim homo compositus sit ex natura spirituali et carne terrena, malum hominis in hoc consistit quod, derelictis spiritualibus bonis ad quae secundum rationalem mentem ordinatur, terrenis bonis inhaeret quae sibi competunt secundum carnem terrenam: et ideo mali inquantum naturam terrenam sequuntur recte terra dicuntur. Huiusmodi igitur terram non solum circuit Satan sed etiam perambulat, quia in eis effectum suae malitiae complet: in perambulatione enim complementum processus ipsius designatur, sicut e contrario de viris iustis dicitur quod in eis Deus perambulat, unde apostolus Cor. VI 16 inducit inhabitabo in illis et inambulabo inter eos . Potest etiam et ex hoc aliud intelligi. Triplex enim est status viventium: quidam sunt super terram, idest in caelo, ut Angeli et beati omnes, quidam in terra sicut homines mortali carne viventes, quidam autem sub terra ut Daemones et damnati omnes. Primos igitur Satan neque circuit neque perambulat, quia in caelestibus civibus nihil malitiae potest esse, sicut nec in caelestibus corporibus invenitur aliquod malum naturae; eos autem qui sunt in Inferno perambulat sed non circuit, quia eos totaliter suae malitiae subiectos habet, nec oportet ut ad eos decipiendos aliqua calliditate utatur; eos autem qui sunt in terra circuit et perambulat, quia et caliditate eos decipere nititur et quosdam eorum ad suam malitiam trahit, qui maxime per terram designantur, ut dictum est. Et quod per terram homines terreni designentur satis aperte ostenditur per hoc quod dominus Iob, quamvis in terra habitantem, a terra segregare videtur. Nam cum Satan dixisset circuivi terram et perambulavi eam , subiungitur dixitque dominus ad eum: numquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis in terra? Frustra enim quaesitum videretur an Iob considerasset qui terram circuisse et perambulasse se asserebat, nisi servum suum Iob praeter terram esse intelligeret. Et manifeste ostendit in quo a terra segregetur in hoc quod dicit servum meum Iob . Homo enim quasi medius constitutus est inter Deum et res terrenas, nam mente inhaeret Deo carne autem rebus terrenis coniungitur; omne autem medium duorum eo magis ab uno extremo recedit quo magis alteri appropinquat: homo igitur quanto magis Deo inhaeret tanto remotior est a terra. Hoc autem est servum Dei esse quod mente Deo inhaerere, nam servus est qui non sui causa est: ille autem qui mente Deo inhaeret se ipsum in Deum ordinat quasi servus amoris non timoris. Et notandum est quod affectiones terrenae aliquo modo a remotis imitantur spirituales affectus quibus mens Deo coniungitur, sed ad eorum similitudinem nullo modo pervenire possunt: nam et amor terrenus ab amore Dei deficit, et per consequens omnis affectio, nam cuiuslibet affectionis est amor principium. Unde convenienter postquam dixerat numquid considerasti servum meum Iob , subditur quod non sit similis ei in terra? Quia nihil in terrenis spiritualibus aequari potest. Quamvis et possit aliter intelligi: nam in unoquoque sancto est aliqua virtutis praeminentia quantum ad aliquem specialem usum, propter quod de singulis confessorum in Ecclesia canitur non est inventus similis illi qui conservaret legem excelsi , nisi quod in Christo omnia secundum perfectissimam excellentiam fuerunt; et secundum hunc modum intelligi potest quod nullus in terra habitantium similis erat Iob, inquantum Iob praeminebat quantum ad aliquem usum virtutis. In quo autem Iob fuerit servus Dei et nullus ei similis in terra, ostendit cum subdit homo simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo , quae quia supra exposita sunt ad praesens dimittantur. Considerandum autem quod Deus iustorum vitam non solum ad eorum bonum ordinat sed aliis eam conspicuam reddit; sed conspicientes eam non similiter afficiuntur ad ipsam: nam boni eam pro exemplo habentes ex ipsa proficiunt, mali vero si non corriguntur ut eius exemplo boni fiant, ex sanctorum vita inspecta deficiunt dum vel per invidiam torquentur vel falsis iudiciis eam pervertere conantur, secundum illud apostoli Cor. II 15 Christi odor bonus sumus Deo, et in his qui salvi fiunt et in his qui pereunt: aliis quidem odor mortis in mortem, aliis autem odor vitae in vitam . Sic igitur Deus sanctorum vitam non solum ab electis considerari vult ad profectum salutis sed etiam ab iniquis ad cumulum damnationis, quia ex vita sanctorum condemnabilis ostenditur perversitas impiorum, secundum illud quod dicitur Sap. IV 16 condemnat iustus mortuus vivos impios . Et ideo dominus ad Satan dicit numquid considerasti servum meum Iob etc., quasi dicat: terram quidem circuis et perambulas, sed servum meum Iob solum considerare potes et eius virtutem mirari. Solet autem perversorum hominum, quorum princeps est Satan et eorum hic personam gerit, talis esse consuetudo ut, sanctorum vitam quia reprehendere non possunt, non ex recta intentione eos agere calumnientur, secundum illud Eccli. XI 33 bona in mala convertens insidiatur et in electis imponet maculam . Et hoc apparet ex hoc quod subditur cui respondens Satan ait: numquid frustra Iob timet Deum? Quasi dicat: negare non possum quin bona faciat, sed hoc non agit ex recta intentione propter tuum amorem et honestatis, sed propter temporalia quae a te consecutus est. Et ideo dicit numquid frustra Iob timet Deum? Illud enim frustra facere dicimur ex quo id quod intendimus assequi non possumus; Iob autem tibi servit propter temporalia quae a te assecutus est, unde non est frustra quod tibi serviendo te timet. Et quod temporalem prosperitatem consecutus sit ostendit quantum ad duo. Primo quantum ad immunitatem malorum, quia scilicet praeservatus erat a Deo ab omni adversitate, et hoc est quod dicit nonne tu vallasti , idest protexisti sicut protegit vallum aut murus, eum , quantum ad suam personam, ac domum eius , quantum ad prolem et familiam, et universam substantiam eius , quantum ad possessiones; et addit per circuitum , ut perfecta immunitas ostendatur, quia illud quod per circuitum vallatur ex nulla parte potest pati insultum. Secundo ostendit eius prosperitatem quantum ad multiplicationem bonorum, et hoc est quod dicit operibus manuum eius benedixisti . Et quidem cum Deus dicendo omnia faciat, benedicere Dei est bonitatem rebus dare: tunc ergo Deus operibus alicuius benedicit quando ea ad bonum perducit ut finem debitum consequantur. Et quia quaedam bona homini proveniunt absque suo opere et intentione, propter hoc addit et possessio eius crevit in terra . Sic igitur Satan calumniatur facta beati Iob quasi ea ex intentione ageret bonitatis terrenae; unde manifestum est quod bona quae agimus non referuntur ad prosperitatem terrenam quasi ad praemium, alias non esset perversa intentio si quis propter prosperitatem temporalem Deo serviret; et similiter e contrario adversitas temporalis non est propria poena peccatorum, de quo fere in toto libro quaestio erit. Vult autem ostendere Satan quod propter prosperitatem terrenam quam consecutus erat Iob Deo servierat per oppositum: si enim cessante prosperitate terrena Iob Deum timere desineret, manifestum fieret quod propter prosperitatem terrenam qua fruebatur Deum timebat; et ideo subdit sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quae possidet , scilicet ea auferendo, nisi in faciem benedixerit tibi , idest manifeste maledixerit, supple male mihi accidat. Et notandum quod ex magna adversitate etiam vere iustorum interdum corda commoventur, sed simulate iusti ex modica adversitate turbantur velut nullam virtutis radicem habentes. Vult ergo Satan innuere quod Iob non vere iustus erat sed simulate, et ideo dicit quod si etiam paululum adversitate tangatur murmuraret contra Deum, quod est Deum blasphemare. Et signanter dicit nisi in faciem benedixerit tibi , ut significet quia etiam in prosperitate in corde suo Deum quodammodo blasphemabat dum eius amori temporalia praeponebat, sed prosperitate sublata etiam in faciem blasphemaret, idest manifeste. Potest et aliter intelligi hoc quod dicit nisi in faciem benedixerit tibi , ut benedictio proprie sumatur et sit sensus: si tu paululum eum tangas prosperitatem terrenam auferendo, haec mihi accidant nisi manifestum fiat quod antea benedixerit tibi non in vero corde sed in facie, idest ad apparentiam hominum. Et quia, sicut dictum est, dominus sanctorum virtutem vult omnibus esse notam, et bonis et malis, placuit sibi ut sicut bona facta eius omnes conspexerant ita etiam recta eius intentio omnibus fieret manifesta: et ideo voluit Iob prosperitate terrena privare, ut eo in Dei timore perseverante manifestum fieret quod ex recta intentione et non propter temporalia Deum timebat. Sed sciendum est quod Deus malos punit et per bonos Angelos et per malos, sed bonis numquam adversitatem inducit nisi per malos: et ideo super beatum Iob adversitatem non nisi per Satan induci voluit, et propter hoc subditur dixit ergo dominus ad Satan: ecce universa quae habet in manu tua sunt , idest potestati tuae trado, tantum in eum ne extendas manum tuam . Ex quo manifeste datur intelligi quod iustis viris Satan non quantum vult sed quantum permittitur nocere potest. Considerandum etiam quod dominus dictum non praecepit Satan ut Iob offenderet sed solum ei potestatem dedit, quia voluntas nocendi inest cuilibet malo ex se ipso sed potestas non nisi a Deo . Patet igitur ex praedictis hanc fuisse causam adversitatis beati Iob ut eius virtus omnibus fieret manifesta, unde et de Tobia dicitur quod ideo dominus ei tentationem evenire permisit ut posteris daretur exemplum patientiae eius sicut et sancti Iob . Cavendum autem est ne credatur dominum ex verbis Satan inductum esse ad permittendum Iob affligi, sed aeterna dispositione hoc ordinavit ad manifestandam virtutem Iob contra omnes calumnias impiorum: et ideo praemittitur calumnia et subsequitur divina permissio. Egressusque est Satan a facie domini et cetera. Posita causa adversitatis beati Iob, consequenter ostenditur qualiter ei huiusmodi adversitas supervenit. Et quia tota inducta est per Satan, ideo de ipso primo dicitur egressusque est Satan a facie domini , quasi ad utendum potestate sibi permissa. Et signanter dicitur quod egressus est a facie domini , nam Satan secundum quod potestas ei permittitur nocendi alicui coram facie domini est, quia ex rationabili Dei voluntate hoc accidit, sed dum exequitur permissam sibi potestatem a facie domini exit, quia ab intentione permittentis recedit; quod in proposito apparet: permissum enim fuit ei a Deo ut posset nocere Iob ad manifestandam eius virtutem, sed Satan non propter hoc eum afflixit sed ut eum ad impatientiam et blasphemiam provocaret. Simul autem in hoc manifeste apparet verum esse quod supra diximus, Satan affuisse inter filios Dei coram eo assistentes secundum quod assistere dicuntur Deo aliqui prout divino iudicio et examini subduntur, non secundum quod assistere coram Deo dicuntur qui Deum vident: unde et hic non dicitur quod Satan abiecerit a facie sua Deum sed quod egressus est a facie domini , quasi ab intentione providentiae eius recedens licet ordinem providentiae effugere non valens. Considerandum est autem quod in adversitate enarranda ordo contrarius observatur ordini quo fuerat prosperitas enarrata. Nam in prosperitate enarrata a potioribus ad minora processit incipiens a persona ipsius Iob, et post hoc posuit prolem et deinde animalia, primo oves et deinceps alia: et hoc rationabiliter quia perpetuitas quae in persona salvari non potest quaeritur in prole, ad cuius sustentationem possessionibus indigetur. In adversitate autem proponitur e converso: nam primo narratur amissio substantiae, secundo oppressio prolis, tertio afflictio propriae personae, et hoc ad adversitatis augmentum, nam ille qui maiori adversitate oppressus est minorem non sentit, sed post minorem sentitur maior. Et ideo ut a singulis adversitatibus Iob propriam afflictionem sentiret et sic magis ad impatientiam commoveretur, incepit Satan a minori adversitate Iob affligere et paulatim processit ad maiora. Considerandum est etiam quod ab his quae subito superveniunt hominis animus magis commovetur, nam praecogitata adversa facilius tolerantur; et ideo ut Iob magis commoveretur, in tempore maximae iocunditatis quando minus de adversitate cogitari poterat, ei Satan adversitatem induxit, ut etiam ex ipsa iocunditate praesenti adversitas gravior appareret: nam contraria iuxta se posita magis elucescunt . Et ideo dicitur cum autem quadam die filii et filiae eius comederent et biberent vinum , quod specialiter ponitur ad iocunditatis indicium, secundum illud Eccli. XXXI 35 vinum in iocunditate creatum est, non in ebrietate, ab initio; in domo fratris sui primogeniti , quod etiam ad maiorem solemnitatem ponitur: probabile enim est quod in domo primogeniti solemnius convivium celebraretur; nuntius venit ad Iob qui diceret: boves arabant , ut ex memoria fructus damnum intolerabilius videretur; et asinae pascebantur iuxta eos , quod etiam ponitur ad augmentum doloris, dum consideraret quod eo tempore hostes supervenerunt quo plura simul possent rapere; et irruerunt Sabaei , hostes scilicet a remotis venientes, a quibus non de facili recuperari possent quae rapuissent; tuleruntque omnia , ne si aliqua reliquissent, ea saltem sufficerent ad necessarium usum et ad propaginem; et pueros percusserunt gladio , quod viro iusto gravius fuit; et evasi ego solus ut nuntiarem tibi , quasi dicat: ideo hoc divina dispositione evenit ut ego solus evaderem, ut tu posses habere nuntium tanti damni, quasi Deus te dolore affligere intendit. Hac autem adversitate nuntiata statim altera nuntiatur, ne si aliquod intervallum fieret interim ad cor suum rediret et se ad patientiam praepararet, et sic sequentia facilius sustineret; et propter hoc subditur cumque adhuc ille loqueretur venit alter et dixit: ignis Dei , idest a Deo missus, descendit de caelo , ut quasi eius menti imprimeretur quod non solum ab hominibus sed etiam a Deo persecutionem pateretur, et sic facilius contra Deum provocaretur; et tactas oves puerosque consumpsit , quasi divinitus hoc procuratum sit ut statim ad tactum ignis omnia consumarentur, quod est supra naturalem virtutem ignis; et effugi ego solus ut nuntiarem tibi . Sequitur sed adhuc illo loquente venit alius et dixit: Chaldaei , qui erant feroces et potentes; unde ad eorum potentiam ostendendam subditur fecerunt tres turmas , ut sic vindicta sperari non possit nec recuperatio damni; de quo damno subditur et invaserunt camelos et cetera. Sequitur de oppressione prolis: adhuc loquebatur ille et ecce alius intravit et dixit: filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui , ut ex hoc eorum mors tristior foret quo Iob poterat dubitare eos in statu alicuius peccati fuisse morte praeventos: nam et ipse propterea sanctificabat eos et holocausta per singulos offerebat quia timebat ne in conviviis aliquod peccatum incurrissent. Et ne forte posset credi quod paenituerint et animae suae providerint, subditur repente ventus vehemens irruit a regione deserti et concussit quatuor angulos domus , quod dicitur ad ostendendum vehementiam venti qui praeter consuetudinem totam domum simul subvertit, ut per hoc ostendatur ex divina voluntate processisse, et sic facilius contra Deum moveretur dum affligebatur ab eo cui devota mente servierat. Et ad maiorem doloris cumulum subditur damnum interemptae prolis, cum dicitur quae corruens oppressit liberos tuos et mortui sunt , scilicet omnes, ne saltem in aliquo evadente ex liberis posteritatis spes remaneret. Et hoc eo magis credebatur dolorosum quo liberis omnibus interemptis, aliquis famulorum evadere potuit ad concitandum dolorem, nam sequitur et effugi ego solus ut nuntiarem tibi . Considerandum vero est quod cum omnis praedicta adversitas sit per Satan inducta, necesse est confiteri quod Deo permittente Daemones possunt turbationem aeris inducere, ventos concitare, et facere ut ignis de caelo cadat. Quamvis enim materia corporalis non oboediat ad nutum Angelis neque bonis neque malis ad susceptionem formarum sed soli creatori Deo, tamen ad motum localem natura corporea nata est spirituali naturae oboedire; cuius indicium in homine apparet, nam ad solum imperium voluntatis moventur membra ut opus a voluntate dispositum prosequantur. Quaecumque igitur solo motu locali fieri possunt, haec per naturalem virtutem non solum spiritus boni sed etiam mali facere possunt, nisi divinitus prohibeantur; venti autem et pluviae et aliae huiusmodi aeris perturbationes ex solo motu vaporum resolutorum ex terra et aqua fieri possunt, unde ad huiusmodi procuranda naturalis virtus Daemonis sufficit: sed interdum ab hoc divina virtute prohibentur ut non liceat eis facere omne quod naturaliter possunt. Nec est contrarium quod dicitur Ier. XIV 22 numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant? Aliud enim est naturali cursu pluere, quod solius Dei est qui causas naturales ad hoc ordinavit, aliud vero est causis naturalibus a Deo ad pluendum ordinatis interdum artificialiter uti ad pluviam, vel ventum interdum quasi extraordinarie producendum. Tunc surrexit Iob et cetera. Enumerata adversitate beati Iob, agitur hic de patientia quam in adversitate monstravit. Sciendum autem est ad evidentiam eorum quae hic dicuntur quod circa corporalia bona et circa animi passiones antiquorum philosophorum diversa opinio fuit. Nam Stoici dixerunt bona exteriora nulla bona hominis esse, et quod pro eorum amissione nulla tristitia animo sapientis poterat inesse; Peripateticorum vero sententia fuit quod bona exteriora sunt quidem aliqua hominis bona, non quidem principalia sed quasi instrumentaliter ordinata ad principale hominis bonum, quod est bonum mentis: et propter hoc sapientem in amissionibus exteriorum bonorum moderate tristari concedebant, ita scilicet quod per tristitiam ratio non absorberetur ut a rectitudine declinaret. Et haec sententia verior est et ecclesiasticae doctrinae concordat, ut patet per Augustinum in libro de civitate Dei. Hanc igitur sententiam Iob secutus, tristitiam quidem in adversitate monstravit, tamen sic moderatam ut rationi subiecta esset, et ideo dicitur quod tunc surrexit Iob et scidit tunicam suam , quod apud homines solet esse tristitiae indicium. Notandum vero est quod dicit tunc , scilicet post mortem filiorum auditam, ut de eis magis quam de amissione rerum doluisse videatur. De amicis enim mortuis non dolere duri et insensibilis cordis esse videtur, sed virtuosi est hunc dolorem non immoderatum habere, secundum illud apostoli Thess. IV 13 nolumus vos ignorare de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent : et hoc in beato Iob fuit, unde et status mentis eius per actum exteriorem apparuit. Quia enim ratio erecta stetit, congruenter dicitur quod Iob surrexit , quamvis homines dolentes magis soleant prosterni; quia vero tristitiam patiebatur sed non penetrantem usque ad intima rationis perturbanda, in exterioribus tristitiae signum ostendit quantum ad duo, scilicet quantum ad ea quae sunt extra naturam corporis, unde dicitur et scidit tunicam suam , et quantum ad ea quae de natura corporis procedunt, unde dicitur et tonso capite , quod apud eos qui comam nutriunt solet esse doloris indicium. Unde haec duo signa tristitiae convenienter praemissis adversitatibus respondent, nam scissio tunicae respondet amissioni rerum, tonsio capitis amissioni filiorum. Tunc autem mens erecta stat quando humiliter Deo subicitur: unumquodque enim tanto in maiori nobilitatis altitudine consistit quanto magis suo perfectivo substat, sicut aer dum subditur luci et materia dum subditur formae; quod igitur mens beati Iob per tristitiam deiecta non erat sed in sua rectitudine persistens, manifestatur per hoc quod Deo se humiliter subdidit, nam sequitur corruens in terram adoravit , ad humilitatis et devotionis indicium demonstrandum. Et non solum factis statum suae mentis declaravit sed etiam verbis; rationabiliter enim demonstravit, etsi tristitiam pateretur, se tristitiae non debere succumbere. Primo quidem ex condicione naturae, unde dicitur et dixit: nudus egressus sum de utero matris meae , scilicet terrae quae est communis mater omnium, nudus revertar illuc , idest in terram; et secundum hunc modum dicitur Eccli. XL 1 occupatio magna creata est hominibus, et iugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium . Potest et aliter intelligi, ut quod dicitur de utero matris meae accipiatur ad litteram de utero mulieris quae genuit eum, quod autem dicitur nudus revertar illuc intelligitur quod haec dictio illuc facit simplicem relationem: non enim aliquis iterato in ventrem matris revertitur, sed revertitur in illum statum quem habuit in utero matris quantum ad aliquid, scilicet quantum ad hoc quod est alienum esse a conversatione humana. Hoc igitur dicens rationabiliter ostendit quod propter amissionem exteriorum bonorum non debet homo tristitia absorberi, quia exteriora bona non sunt ei connaturalia sed accidentaliter adveniunt, quod ex hoc patet quia homo sine eis in hunc mundum venit et sine eis recedit: unde accidentalibus bonis sublatis, si substantiale remaneat, non debet homo tristitia superari etsi eum tristitia tangat. Secundo ostendit idem ex divina operatione dicens dominus dedit, dominus abstulit : ubi primo consideranda est vera eius sententia de providentia divina circa res humanas. In hoc enim quod dixit dominus dedit , confessus est prosperitatem mundanam hominibus advenire non casualiter neque ex fato stellarum nec ex solo humano studio sed ex dispensatione divina; in hoc vero quod dicit dominus abstulit , confitetur etiam adversitates mundanas in hominibus divinae providentiae iudicio provenire. Hoc autem inducit quod non habet homo iustam querelam de Deo si temporalibus bonis spolietur, quia qui gratis dedit potuit vel usque ad finem vel ad tempus largiri: unde cum ante finem homini temporalia aufert, homo conqueri non potest. Tertio ostendit idem ex beneplacito divinae voluntatis dicens sicut domino placuit ita factum est ; est autem amicorum idem velle et nolle: unde si ex beneplacito divino procedit quod aliquis bonis temporalibus spolietur, si Deum amat, debet voluntatem suam voluntati divinae conformare, ut hac consideratione tristitia non absorbeatur. Hae igitur tres rationes debito ordine ponuntur: nam in prima ratione ponitur quod bona temporalia sunt homini extranea, in secunda quod a Deo homini dantur et auferuntur, in tertia quod hoc accidit secundum beneplacitum divinae voluntatis. Unde ex prima ratione concluditur quod homo propter amissionem temporalium bonorum non debet tristitia absorberi, ex secunda quod nec etiam potest conqueri, ex tertia quod etiam debet gaudere. Non enim esset placitum Deo quod aliquis adversitatem pateretur nisi propter aliquod inde proveniens bonum: unde adversitas, licet ipsa ex se amara sit et tristitiam generet, tamen ex consideratione utilitatis propter quam Deo placet debet esse iocunda, sicut et de apostolis dicitur ibant apostoli gaudentes etc.; nam et de sumptione medicinae amarae aliquis ratione gaudet propter spem sanitatis licet sensu turbetur. Et quia gaudium est materia gratiarum actionis, ideo hanc tertiam rationem in gratiarum actionem concludit dicens sit nomen domini benedictum . Benedicitur quidem nomen domini ab hominibus inquantum de eius bonitate notitiam habent, quod scilicet omnia bene dispenset et nihil agat iniuste. Sic igitur concluditur innocentia Iob cum dicitur in omnibus his non peccavit Iob labiis suis , ut scilicet per verba impatientiae motum exprimeret, neque stultum quid contra Deum locutus est , idest blasphemum, ut scilicet de divina providentia blasphemaret: stultitia enim sapientiae opponitur quae proprie est cognitio divinorum. Caput 2 [84900] Super Iob, cap. 2 Factum est autem, cum quadam die et cetera. Cum triplex sit hominis bonum, scilicet animae, corporis et exteriorum rerum, hoc modo ad invicem ordinantur ut corpus sit propter animam, res vero exteriores et propter corpus et propter animam. Sicut igitur est perversa intentio si quis bona animae ordinet ad prosperitatem exteriorum bonorum, ita est perversa intentio si quis bona animae ordinet ad corporis salutem. Et quidem quod Iob in actibus virtutum abundaret, quae sunt animae bona, sensibiliter cunctis poterat esse manifestum, unde et dominus ad Satan supra dixerat numquid considerasti servum meum Iob et cetera. Sed Satan calumniam inferebat quasi Iob actibus virtutum intenderet propter temporalia bona, sicut et mali homines quorum Satan princeps est perniciose iudicant de intentione bonorum; sed haec calumnia repulsa erat per hoc quod post exteriorum bonorum amissionem adhuc in virtute stabilis permanebat, ex quo sufficienter ostensum est quod eius intentio non erat ad exteriora bona obliquata. Restabat igitur ostendere ad perfectam demonstrationem virtutis Iob quod nec etiam ad salutem proprii corporis incurvata erat eius intentio, et ideo rursus inducitur divinum iudicium quo hoc manifestatur: hoc est ergo quod dicitur factum est autem, cum quadam die venissent filii Dei et starent coram domino, venisset quoque Satan inter eos et staret in conspectu eius, ut diceret dominus ad Satan: unde venis? Quibus verbis quia supra exposita sunt diutius immorandum non est, nisi quod hoc notandum est quod propter aliud factum alia dies hic inducitur, sicut et in principio Genesis secundum diversa rerum genera quae instituebantur diversi dies describuntur. Quid autem Satan examinatus responderit ostenditur consequenter cum dicitur qui respondens ait: circuivi terram et perambulavi eam . Et hoc ut supra. Et rursus dominus virtutem Iob ei quasi conspicuam proponit ut supra, unde sequitur et dixit dominus ad Satan: numquid considerasti servum meum Iob, quod non est illi similis in terra? Vir simplex et rectus et timens Deum ac recedens a malo . Sed quia iam quaedam virtus beati Iob manifestata erat quae prius manifesta non fuerat, scilicet constantia in adversis, ideo nunc addit et adhuc , scilicet post amissionem temporalium bonorum, retinens innocentiam ; ex quo ulterius dominus ostendit suspicionem Satan fuisse calumniosam et intentionem frustratam, unde sequitur tu autem commovisti me adversus eum ut affligerem illum frustra . Ex hoc autem quod dicitur commovisti me adversus eum , non est intelligendum quod Deus ab aliquo provocetur ad volendum quod prius nolebat sicut est apud homines consuetum dicitur enim Num. XXIII 19 non est Deus ut homo ut mentiatur, neque ut filius hominis ut mutetur , sed loquitur hic Scriptura de Deo figuraliter more humano: homines enim quando facere aliquid volunt propter aliquem ab illo commoveri dicuntur; Deus autem vult quidem facere, sicut et facit, hoc propter illud, tamen absque omni mentis commotione quia ab aeterno in mente habuit quid propter quod facturus esset. Disposuerat igitur dominus ab aeterno Iob temporaliter affligere ad demonstrandam veritatem virtutis eius, ut omnis malignorum excluderetur calumnia, unde ad hoc significandum hic dicitur tu autem commovisti me adversus eum . Quod autem dicitur ut affligerem illum frustra , intelligendum est quantum ad intentionem Satan non quantum ad intentionem Dei: expetierat enim Satan adversitatem Iob intendens ex hoc eum in impatientiam et blasphemiam deducere, quod consecutus non erat; Deus autem hoc permiserat ad declarandam virtutem eius, quod et factum erat: sic igitur frustra afflictus est Iob quantum ad intentionem Satan sed non quantum ad intentionem Dei. Repulsus autem Satan non quiescit sed adhuc calumniam instruit, ostendere volens quod omnia bona quae Iob fecerat, et etiam hoc ipsum quod patienter adversa toleraverat, non pro amore Dei fecerat sed pro sui corporis salute, unde sequitur cui respondens Satan ait: pellem pro pelle, et cuncta quae habet homo dabit pro anima sua . Considerandum est autem quod Iob dupliciter afflictus fuerat, scilicet in amissione possessionum et in amissione natorum. Intendit igitur Satan dicere quod utramque afflictionem Iob patienter toleraverat pro corporis sui salute, et hoc non erat magnae virtutis sed erat humanum et apud homines consuetum; et hoc est quod dicit homo , quasi quicumque etiam non virtuosus, dabit de facili pellem pro pelle , idest carnem alienam pro carne sua: sustinet enim homo non virtuosus ut quicumque alii etiam quantumcumque coniuncti potius corpore affligantur quam ipse; et similiter homo quicumque dabit cuncta exteriora quae possidet pro anima sua , idest pro vita sua conservanda: exteriora enim bona ad conservationem vitae quaeruntur, ut sint in subsidium victus et vestitus et aliorum huiusmodi quibus vita hominis commode conservatur. Et quia posset aliquis dicere ad Satan: unde potest probari quod Iob amissionem natorum et possessionum patienter tulerit timens pelli suae et vitae suae? Quasi huic quaestioni respondens subdit alioquin , scilicet si verbo simplici non creditur, mitte manum tuam , idest exerce virtutem tuam, et tange os eius et carnem , idest affligas eum in corpore, non solum in superficie, quod posset significari per tactum carnis, sed etiam in profundum, quod significatur per tactum ossis, ut scilicet tactus usque ad intima perveniat; et tunc videbis , idest manifeste ab omnibus conspici poterit, quod in faciem benedixerit tibi , quod exponendum est ut supra. Voluit igitur dominus ostendere quod Iob Deo non servierat propter corporis salutem, sicut supra ostenderat quod ei non servivit propter exteriora bona, unde subditur dixit ergo dominus ad Satan: ecce in manu tua , idest potestatem tibi trado eum in corpore affligendi, verum tamen animam illius serva , idest vitam ei ne auferas. Non enim totaliter Deus servos suos voluntati Satan exponit sed secundum mensuram convenientem, secundum illud apostoli Cor. X 13 fidelis Deus, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis. Egressus igitur Satan et cetera. Accepta potestate Satan ad eius executionem procedit, unde dicitur egressus igitur Satan a facie domini percussit Iob , percussione quidem turpi et abominabili, unde dicitur ulcere , incurabili et doloroso, unde dicitur pessimo , et universali, unde dicitur a planta pedis usque ad verticem eius . Solent autem aegrotantium afflictiones remediis exterius adhibitis et deliciis alleviari, sed Iob sic alleviatus non fuit, sequitur enim qui testa saniem radebat , in quo ostenditur quod lenitiva medicamenta et delicata ei non adhibebantur; sedens in sterquilinio , ex quo ostenditur quod non recreabatur neque loci amoenitate neque stramentorum mollitie neque alicuius suavitatis odore, sed magis contrariis utebatur. Potest autem hoc dupliciter contigisse: vel quia percussus a domino ipse etiam se magis sponte affligebat et humiliabat ut misericordiam facilius obtineret, vel quia cuncta quae habebat amiserat, unde non poterat sibi convenientia remedia exhibere; et hoc satis probabile est ex hoc quod supra dominus dixit; nec videtur quod Satan citra potestatem sibi datam aliquid egerit ad nocendum. Solent etiam afflictiones hominum verbis consolatoriis relevari, sed afflicto Iob verba exasperantia dicuntur, tanto magis provocantia quanto a persona magis coniuncta proferuntur, sequitur enim dixit autem illi uxor sua , quam solam Diabolus reliquerat ut per eam viri iusti mentem pulsaret qui per feminam primum hominem deiecerat. Haec autem primo in verba irrisionis prorupit dicens adhuc tu permanes in simplicitate tua , quasi dicat: saltem post tot flagella cognoscere debes quia inutile tibi fuit simplicitatem servare, sicut etiam ex quorundam persona dicitur Mal. III 14 vanus est qui servit Deo; et quod emolumentum quia custodivimus praecepta eius? Secundo procedit ad verba perversae suggestionis dicens benedic Deo , idest maledic, quasi dicat: ex quo tibi benedicenti Deo adversitas supervenit, maledic Deo ut prosperitate potiaris. Ultimo concludit in verba desperationis dicens et morere , quasi dicat: pro mortuo te habe quia nihil tibi residuum est in simplicitate remanenti nisi ut moriaris. Vel aliter benedic Deo et morere , idest ex quo post tantam Dei reverentiam sic adversitate afflictus es, si adhuc Deo benedicas nihil restat nisi ut mortem expectes. Sanctus autem vir qui sua incommoda patienter tulerat, iniuriam Dei ferre non potuit, sequitur enim qui ait ad illam: quasi una de stultis mulieribus locuta es . Recte eam stultitiae arguit quae contra divinam sapientiam loquebatur. Quod autem stulte locuta fuerit ostendit si bona suscepimus de manu domini, mala autem quare non sustineamus? In quo perfectam hominis sapientiam docet. Cum enim temporalia bona et corporalia non sint amanda nisi propter spiritualia et aeterna, istis salvatis quasi principalioribus, non debet homo deici si illis privetur nec elevari si eis abundet. Docet ergo nos Iob tantam animi constantiam habere ut et bonis temporalibus, si nobis a Deo dentur, sic utamur ut ex hoc in superbiam non elevemur, et contraria mala sic sustineamus ut ex eis noster animus non deiciatur, secundum illud apostoli Phil. ult. Scio humiliari, scio et abundare , et postea omnia possum in eo qui me confortat . Deinde concluditur perseverans innocentia Iob cum dicitur in omnibus his non peccavit Iob labiis suis . Non solum per uxorem Diabolus mentem beati Iob exasperare nitebatur sed etiam per amicos, qui quamvis ad consolandum venerint tamen ad verba increpationis processerunt, de quibus dicitur igitur audientes tres amici Iob omne malum quod accidisset ei, venerunt singuli de loco suo, Eliphaz Themanites et Baldath Suites et Sophar Naamathites . Et quia inter hos fere vertitur tota disputatio huius libri, considerandum est quod hi tres in aliquo eiusdem opinionis erant cum Iob, unde amici eius dicuntur, et in aliquo ab eo differebant inter se invicem concordantes, unde sibi invicem connumerantur et a Iob discernuntur. Conveniebant siquidem cum Iob quod non solum res naturales sed etiam res humanae divinae providentiae subiacerent, sed differebant ab eo quod putabant hominem pro bonis quae agit remunerari a Deo prosperitate terrena, et pro malis quae agit puniri a Deo adversitate temporali, quasi temporalia bona sint praemia virtutum et temporalia mala sint propriae poenae peccatorum. Hanc autem opinionem quilibet eorum propriis modis defendere nititur, secundum quod sibi proprium ingenium suggerebat: propter quod dicuntur venisse singuli de loco suo . Iob autem huius opinionis non erat, sed credebat bona opera hominum ordinari ad remunerationem spiritualem futuram post hanc vitam, et similiter peccata futuris suppliciis esse punienda. Quod autem praedicti amici Iob ad consolandum venerint, ostenditur ex hoc quod sequitur condixerant enim ut pariter venientes visitarent eum et consolarentur , in quo veros amicos se ostenderunt in tribulationibus sibi non deficientes, dicitur enim Eccli. XII 9 in tristitia et in malitia viri amicus agnitus est . Et primo quidem ipsa visitatio consolativa erat: nam videre amicum et ei convivere delectabilissimum est. Consolantur etiam ipsum factis, compassionis suae ad eum signa ostendendo. Quibus compassionis signis praemittitur provocativum ad compassionem cum dicitur cumque elevassent procul oculos suos non cognoverunt eum : erat enim immutata facies ex ulcere, et habitus et reliquus cultus ex rerum amissione; quod autem dicit procul intelligendum est secundum eam mensuram qua homo a remotis potest cognosci. Haec autem immutatio amici eos provocavit ad tristitiam et compassionem quam per signa ostenderunt, sequitur enim et exclamantes , scilicet prae magnitudine doloris, ploraverunt, scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in signum humilitatis et deiectionis, quasi se ex deiectione amici deiectos reputantes. Addit autem in caelum , ut quasi hac humiliatione caelestem misericordiam provocarent. Considerandum est autem quod amicorum compassio consolativa est, vel quia adversitas quasi onus quoddam levius fertur quando a pluribus portatur, vel magis quia omnis tristitia ex admixtione delectationis alleviatur: delectabilissimum autem est experimentum sumere de amicitia alicuius, quod maxime sumitur ex compassione in adversis, et ideo consolationem affert. Non solum autem ex compassione ostensa eum consolabantur sed etiam ei societatem exhibendo, sequitur enim et sederunt cum eo in terra septem diebus et septem noctibus ; intelligendum tamen est non continue sed congruentibus horis, indigebat enim magna tristitia diuturna consolatione. Sed tertium quod maxime est consolatorium, scilicet verbum, non exhibebant, sequitur enim et nemo loquebatur ei verbum . Taciturnitatis autem causa ostenditur cum subditur videbant enim dolorem esse vehementem , quae causa magis redditur secundum consolantium opinionem quam secundum statum afflicti; cum enim mens alicuius fuerit dolore absorpta consolationis verba non recipit, unde et poeta dicit quis matrem nisi mentis inops in funere nati flere vetat? Iob autem non sic erat dispositus ut prae tristitia consolationem recipere non posset, sed magis ipse secundum rationem consolabatur se ipsum, ut ex verbis eius supra inductis apparet. © 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem Iura omnia asservantur OCLC nr. 49644264 CORPUS THOMISTICUM Sancti Thomae de Aquino Expositio super Iob ad litteram a capite III ad caput XIV Textum Leoninum Romae 1965 editum et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit Caput 3 [84901] Super Iob, cap. 3 Post haec autem aperuit Iob os suum et cetera. Sicut supra dictum est, circa passiones animae duplex fuit antiquorum opinio: Stoici enim dixerunt tristitiam in sapientem non cadere, Peripatetici vero dixerunt sapientem quidem tristari sed in tristitiis secundum rationem moderate se habere, et haec opinio veritati concordat. Ratio enim condicionem naturae auferre non potest; est autem naturale sensibili naturae ut et convenientibus delectetur et gaudeat et de nocivis doleat et tristetur: hoc igitur ratio auferre non potest sed sic moderatur ut per tristitiam ratio a sua rectitudine non divertat. Concordat etiam haec opinio sacrae Scripturae, quae tristitiam in Christo ponit, in quo est omnis virtutis et sapientiae plenitudo. Sic igitur Iob ex praenarratis adversitatibus tristitiam quidem sensit, alias patientiae virtus in eo locum non haberet, sed propter tristitiam ratio a rectitudine non declinavit quin potius tristitiae dominabatur. Ad hoc igitur ostendendum dicitur post haec aperuit Iob os suum . Dicit autem post haec , idest post septem taciturnitatis dies; ex quo manifestum fit quod verba quae sequuntur sunt secundum rationem prolata per tristitiam non perturbatam; si enim ex perturbatione mentis dicta fuissent, prius ea protulisset quando vis tristitiae vehementior erat: tristitia enim quaelibet longitudine temporis mitigatur et in principio magis sentitur; unde propter hoc tandiu tacuisse videtur ne perturbata mente loqui iudicaretur. Quod etiam ostenditur per hoc quod dicitur aperuit os suum ; cum enim aliquis loquitur ex impetu passionis, non ipse aperit os suum sed agitur passione ad loquendum: non enim per passionem nostri actus domini sumus sed per solam rationem. Loquendo autem tristitiam quam patiebatur ostendit: consuetum est enim apud sapientes ut ex ratione loquantur passionum motus quos sentiunt, sicut et Christus dixit tristis est anima mea usque ad mortem , et apostolus dicit Rom. VIII non enim quod volo bonum hoc ago, sed quod odi malum illud facio ; sic etiam et Boetius in principio de consolatione tristitiam aperuit ut ostenderet quomodo eam ratione mitigaret: sic et Iob loquendo tristitiam suam aperuit unde sequitur et maledixit diei suo , quod videtur esse contra illud apostoli Rom. XII 14 benedicite et nolite maledicere . Sed sciendum est quod maledicere multipliciter dicitur: cum enim maledicere nihil aliud sit quam malum dicere, totiens dicitur maledicere quotiens contingit malum dicere. Contingit autem aliquem alicui malum dicere primo dictione causante malum, sicut divinum dicere est causa eorum quae dicuntur, et sententia iudicis aliquem condemnantis est causa poenae eius qui condemnatur; et per hunc modum intelligitur quod dominus dixit Gen. III 17 maledicta terra in opere tuo , et Gen. X maledictus Chanaan, servus sit fratrum suorum ; et Iosue maledixit Achor qui de anathemate sustulerat. Secundo imprecando malum vel optando, sicut legitur in I Reg. quod Philisthaeus maledixit David in viis suis . Tertio contingit aliquem dicere malum simpliciter enuntiando vel in praesenti vel in praeterito vel in futuro, sive vere sive false. Prohibet igitur apostolus maledicere tali maledictione qua quis imprecatur malum alicui vel eum falso diffamat, non autem eo modo quo iudex reum condemnat vel aliquis verax malum alicuius rei ordinate demonstrat, vel demonstrando praesens vel recitando praeteritum vel praenuntiando futurum. Sic igitur intelligendum est Iob suo diei maledixisse quia eum malum esse denuntiavit, non secundum suam naturam qua a Deo creatus est, sed secundum illam Scripturae consuetudinem qua tempus dicitur bonum vel malum secundum ea quae in tempore aguntur, secundum illud apostoli Eph. V 16 redimentes tempus quoniam dies mali sunt ; maledixit igitur Iob diei suo inquantum mala sibi in ipso die accidisse commemorat. Quomodo autem maledixerit subditur: et locutus est: pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est: conceptus est homo . Sciendum est autem quod licet esse et vivere secundum se sit appetibile, tamen esse et vivere in miseria est fugiendum secundum quod huiusmodi, licet interdum esse in miseria libenter sustineatur propter aliquem finem; unde illa misera vita quae non ordinatur ad aliquem finem bonum nullo modo est eligenda, secundum quod dominus dicit Matth. XXVI 24 melius erat ei si natus non fuisset homo ille . Bonum autem quod ex aliqua miseria expectatur sola ratio apprehendit, vis autem sensitiva non percipit, sicut amaritudinem medicinae gustus percipit sed sola ratio in fine sanitatis delectatur; si quis igitur passionem sui gustus vellet exprimere denuntiaret medicinam esse malam, quamvis ratio iudicaret eam esse bonam propter finem; sic igitur miseria quam beatus Iob sustinebat rationi quidem poterat videri quantum ad aliquid utilis esse, sed inferior pars animae quae ex ea tristitia afficiebatur adversitatem totaliter repudiabat, unde et ipsum vivere sub tali adversitate odiosum ei erat. Quando autem est nobis aliquid odiosum, omnia abominamur per quae in illud devenimus; et ideo Iob secundum inferiorem partem animae, cuius passionem nunc exprimere intendebat, et nativitatem et conceptionem suam ex quibus in hanc vitam devenerat odio habebat, et per consequens diem nativitatis et noctem conceptionis, secundum illum loquendi modum quo ex his quae in tempore aguntur aliquid ascribitur tempori bonum vel malum. Sic igitur Iob quia secundum partem sensibilem vitam sub adversitate repudiabat, volebat se numquam natum vel conceptum fuisse, et hoc est quod dicit pereat dies in qua natus sum , ac si diceret numquam natus fuissem. Et nox in qua dictum est , idest vere dici potuit conceptus est homo , idest utinam numquam conceptus fuissem. Et congrue ordinat, quia nativitate sublata conceptio non aufertur sed e converso; congruenter etiam conceptionem nocti ascribit et nativitatem diei, quia secundum astrologos nativitas diurna est laudabilior, principaliori sidere existente super terram, idest sole, conceptio autem nocturna est frequentior. Similis modus loquendi habetur Ier. XX 14: maledicta dies in qua natus sum, dies in qua peperit me mater mea non sit benedicta . Posita ergo maledictione diei nativitatis et noctis conceptionis, prosequitur singillatim de maledictione utriusque, et primo de maledictione diei nativitatis dicens dies ille vertatur in tenebras . Considerandum autem est quod, sicut Hieronymus dicit in prologo, a verbis Iob in quibus ait pereat dies in qua natus sum usque ad eum locum ubi ante finem voluminis scriptum est idcirco ipse me reprehendo, hexametri versus sunt, dactylo spondeoque currentes ; et sic patet quod liber iste exhinc per modum poematis conscriptus est, unde per totum hunc librum figuris et coloribus utitur quibus poetae uti consueverunt. Solent autem poetae, ut vehementius moveant, ad eandem sententiam diversa inducere, unde et hic Iob ad maledicendum diei suae secundum modum quem dicimus ea inducit quibus aliquis dies solet esse odiosus. Dignitas autem diei est claritas eius, hac enim a nocte distinguitur; hanc igitur dignitatem excludit dicens dies ille vertatur in tenebras , quae quidem sententia quantum ad superficiem litterae frivola videtur et vana. Dies enim nativitatis praeterierat et iam non erat; quod autem praeteriit immutabile est: quomodo igitur poterat dies qui praeterierat in tenebras verti? Sed sciendum est quod quaedam per modum optandi dicuntur ad exprimendum iudicium quod de aliqua re habetur; sic igitur nunc dicitur dies ille vertatur in tenebras ac si diceretur: dies nativitatis meae debuisset esse tenebrosus ut congrueret tenebris miseriae quam patior. Quia enim aspectus luminis delectabilis est, secundum illud Eccl. XI 7 dulce lumen, et delectabile est oculis videre solem , consuetum est in Scripturis ut per tenebras tristitia significetur, secundum illud Eccl. V 16 comedit in tenebris et in curis multis et in aerumna atque tristitia . Est autem aliquis dies clarus multipliciter: primo quidem ex Dei sanctificatione qui eum celebrem esse instituit, sicut habetur Exodi XX 8 memento ut diem sabbati sanctifices ; hanc igitur claritatem a praedicto die removet dicens non requirat eum Deus desuper , quasi dicat: non exigat Deus ab hominibus ut hunc diem celebrem agant. Dies enim aliqui exiguntur a Deo ad celebritatem propter aliquod insigne beneficium in illa die hominibus collatum, sicut sabbatum in veteri lege propter beneficium creationis, et dies Paschae propter beneficium liberationis ex Aegypto; quod etiam manifestum est in diebus festis qui in novo testamento celebrantur. Vult ergo per hoc significare quod sua nativitas non debet computari inter insignia Dei beneficia, cum magis ad miseriam natus esse videatur quam ad laetitiam. Secundo aliquis dies clarus est ex hominum recordatione: solent enim homines aliquos dies celebres agere in quibus aliqua magna et iocunda eis contigerunt, sicut Herodes et Pharao diem nativitatis celebrabant; hanc igitur claritatem a praedicto die removet dicens et non sit in recordatione , scilicet hominum, quia videlicet non aliquid iocundum in illa die accidit sed magis triste ut ex eventu apparet. Tertio dies clarus est ex corporali lumine, quae quidem claritas multipliciter aufertur: primo quidem ex subtractione radiorum solis illuminantium terram, ut patet quando sol eclipsatur, et quantum ad hoc dicit nec illustretur lumine ; secundo ex oppositione nubium vel aliquorum huiusmodi occultantium radios solis, et quantum ad hoc dicit obscurent eum tenebrae ; tertio ex defectu visivae virtutis, cum enim aliquis moritur vel visu privatur, quantum ad eum claritas diei aufertur, et quantum ad hoc dicit et umbra mortis . Modum autem obtenebrationis praemissae exponit dupliciter: primo quidem quantum ad ordinem in hoc quod dicit occupet eum caligo : tunc enim dies caligine occupatur quando diei prius splendenti subito et ex insperato tenebrae inducuntur, cuius simile in vita ipsius Iob apparet; secundo quantum ad genus tenebrarum in hoc quod dicit et involvatur amaritudine , per quod dat intelligere totum quod de obtenebratione dictum est ad tenebras tristitiae esse referendum: hunc enim morem observare videtur ut parabolicam locutionem ex aliquo subsequenti exponat. Per omnia igitur haec nihil aliud dicere intendit quam quod dies suae nativitatis non debet iudicari dies gaudii sed maeroris, cum per suam nativitatem ad vitam tantae adversitati subiectam devenerit. Post maledictionem igitur diei suae nativitatis, consequenter maledicit noctem suae conceptionis secundum similem modum loquendi, et primo attribuit ei illud unde nox magis horribilis redditur. Cum enim nox propter tenebras secundum se ipsam horrida sit, quanto magis tenebrae noctis augmentantur tanto magis horrida redditur, quod contingit cum aliqua magna tempestas in nocte oboritur, et quantum ad hoc dicit noctem illam tenebrosus turbo possideat , quasi diceret: congruum fuisset noctem illam tenebroso turbine possideri ut vitae meae congrueret, quae tanto adversitatis turbine involvitur. Deinde removet ab ea illa quae pertinere videntur ad bonum noctis, et primo quantum ad opinionem hominum. Cum enim homines tempora distinguant secundum ea quae aguntur in tempore, in nocte autem pauca vel nulla fiant memoria digna, nox non notatur per se ipsam in hominum memoriis sed ex die coniuncta. Hoc igitur bonum a nocte praedicta removet dicens non computetur in diebus anni nec numeretur in mensibus , quasi dicat: nox illa non est memoria digna cum nihil insigne in ea acciderit sed magis aliquid dolorosum. Inter noctes autem quae in memoriis hominum aguntur, quaedam non solum memorabiles sunt sed etiam celebres et festivae in quibus homines ad aliqua festa agenda congregantur, et hoc removet dicens sit nox illa solitaria . Huiusmodi autem hominum congregatio in aliqua nocte fit in laude et celebritate illius noctis propter aliquod celebre factum quod in illa nocte recolitur, sicut apud fideles agitur in nocte dominicae resurrectionis, et ideo subdit nec laude digna : est enim aliqua nox digna laude propter aliquod magnum factum in illa nocte contingens. Ex hoc ergo nihil aliud intendit quam significare quod sua conceptio non fuit aliquid magnum nec ad bonum ordinata sed potius ad malum adversitatis quam sentiebat, unde subdit maledicant ei qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan . Quod quidem secundum litteram dupliciter potest exponi: uno modo secundum quod per Leviathan intelligitur aliquis magnus piscis, prout videtur congruere his quae in fine huius libri de eo dicuntur an extrahere , inquit, poteris Leviathan hamo? Et secundum hoc intelligendum est quod illi qui huiusmodi magnos pisces piscantur de nocte eos invadunt in tenebris, et ideo quando dies incipit apparere maledicunt diei quia per hoc eorum opus et intentio impeditur. Alio modo potest intelligi ut per Leviathan significetur draco antiquus, scilicet Diabolus, secundum illud Is. XXVII 1 in die illa visitabit dominus in gladio suo duro et gravi et forti super Leviathan, serpentem tortuosum . Illi ergo parati sunt suscitare Leviathan qui student ad suggestiones Diaboli implendas operibus iniquitatis vacando, qui diei maledicunt quia, ut dicitur Ioh. IV, omnis qui male agit odit lucem , et infra XXIV 15 dicitur oculus adulteri observat caliginem , et postea si subito apparuerit aurora arbitratur umbram mortis . Secundum hoc igitur, sicut per hoc quod dixerat nec laude digna vult praedictam noctem esse odiosam bonis, ita per hoc quod subdit maledicant ei etc. vult eam esse odiosam malis: nam adversitatem et boni et mali abhorrent. Deinde excludit a praedicta nocte quae videtur ad bonum noctis pertinere secundum naturam, quorum unum est quod nox decoratur aspectu stellarum, et hoc removet dicens obtenebrentur stellae caligine eius ; aliud est quod decoratur ex spe diei, et hoc removet dicens expectet lucem et non videat , quasi dicat: quamvis naturale sit ut in nocte lux diei expectetur, illa tamen nox habeat tenebras infinitas quae numquam diurnae lucis successione terminentur. Noctis quidem tenebrae plena luce diei totaliter excluduntur, aurorae vero crepusculo diminuuntur; imprecatur autem praedictae nocti non solum ut eius tenebrae non excludantur per diem sed quod nec minuantur per auroram, unde dicit nec ortum surgentis aurorae . Sed quia id quod dixerat impossibile videbatur, ut scilicet nocti non succederet dies nec aurora, ostendit ex quo sensu id dictum sit subdens quia non conclusit ostia ventris qui portavit me . Vita enim hominis in ventre matris abscondita est, unde tenebris noctis comparatur; cum autem per nativitatem in manifestum prodit, tunc clarae diei similitudinem habet; ideo ergo dixit quod nox illa neque diem neque auroram succedentem haberet, ut ostenderet se desiderare quod suus conceptus numquam venisset ad partum neque ad pueritiam, quae per auroram intelligitur, neque ad iuventutem, quae per plenam lucem diei designatur. Dicit autem quia non conclusit ostia etc., non quod ipsa nox concludat ventrem, idest impediat partum, sed quia in nocte hoc agitur: ex ipsa enim conceptione potest praestari impedimentum ne conceptus ad partum perveniat. Et quia hoc etiam videbatur irrationabile quod aliquis vitam abhorreret cum omnibus desiderabile sit esse et vivere, ostendit ex qua ratione id dixerit cum subdit nec abstulit mala ab oculis meis , quasi dicat: non ipsam vitam propter se abhorreo sed propter mala quae patior; etsi enim vita secundum se desiderabilis sit, non tamen vita miseriis subiecta. Ubi considerandum est quod omnia quae supra figurative locutus est hac finali clausula exposuisse videtur, quod etiam in aliis eius dictis advertendum est. Quare non in vulva mortuus sum? Postquam diei nativitatis et nocti conceptionis suae maledixerat ut ostenderet initia suae vitae se abhorrere, nunc ostendit se abhorrere suam conservationem in vita, ut ex his manifestius ostendat quod vita eius est ei onerosa. Est autem duplex status vitae: unus occultus quo concepti vivunt in utero, alius manifestus quo vivunt homines post nativitatem ex utero. Quantum ergo ad primum statum dicit quare non in vulva mortuus sum? Quantum ad secundum egressus ex utero non statim perii? Et de hoc secundo primo prosequitur. Sciendum est autem quod exterior vita dupliciter tollitur: quandoque quidem ex aliquo nocumento supervenienti, vel intrinseco sicut est morbus, vel extrinseco sicut gladius aut aliquid huiusmodi, et ad hoc potest referri quod dixit egressus ex utero non statim perii? Quandoque vero ex subtractione necessarii subsidii, quod quidem est vel extrinsecum ut sunt vehicula, fomenta et alia huiusmodi adiumenta, et quantum ad hoc dicit quare exceptus genibus? Vel intrinsecum sicut est cibus, et quantum ad hoc dicit aut lactatus uberibus? His enim adminiculis indiget vita nati in sui primordio. Et quia cum aliquis dicit quare hoc factum est? Dat intelligere hoc inutiliter esse factum, ideo consequenter ostendit inutile sibi fore se fuisse conservatum in vita, immo potius nocivum. Quod quidem ostendit primo quantum ad mala quae nunc patitur, dicens nunc enim dormiens silerem : mortem quidem somnum dicit propter spem resurrectionis, de qua postmodum plenius loquetur; per silentium autem intelligit quietem ab adversitatibus quas patiebatur, quasi dicat: si statim post ortum mortuus fuissem, his malis quae patior non inquietarer. Secundo quantum ad bona quae primo habuerat; posset enim ei aliquis dicere: si in vita conservatus non esses, non habuisses bona quae olim habuisti, sed quasi ad hoc respondens ostendit quod nec propter illa bona vitae conservatio sibi fuisset optanda: nam etiam illi qui in tota vita sua maximis prosperitatibus florent hoc fine concluduntur, scilicet mortis; hoc est ergo quod dicit et somno meo , idest morte, requiescerem , idest a vitae inquietudinibus immunis essem, cum regibus et consulibus terrae . Sciendum est autem quod eorum qui in dignitatibus constituti sunt, qui maxime prosperari videntur, intentio est vel ad voluptatibus fruendum, et quantum ad hos dicit qui aedificant sibi solitudines , ad litteram causa venationis vel aliarum voluptatum solitarii esse volentes; vel ad divitias congregandum, et quantum ad hos dicit aut cum principibus qui possident aurum et replent domos suas argento , quasi dicat: si statim mortuus essem post ortum, nihil nunc minus haberem quam habent illi post mortem qui in multis prosperantur. Considerandum est autem quod cum quiescere non sit nisi subsistentis, ex his verbis dat intelligere hominem secundum animam post mortem subsistere. Si autem aliquis obiciat quod huiusmodi reges aut principes de quibus loquitur forte non quiescunt sed sunt in poenis Inferni, vel etiam quod ipsi Iob in hoc fuit utilis vita quod sibi meritum acquisivit, advertendum est quod, ut supra diximus, Iob nunc loquitur ex persona sensualis partis, exprimens eius affectum, quae non habet locum nisi ad corporalia et praesentia bona vel mala. Sic igitur postquam ostendit sibi desiderandum non fuisse quod post ortum conservaretur, consequenter ostendit sibi desiderandum non fuisse quod conservatus in utero perveniret ad ortum, explicans quod supra dixerat quare non in vulva mortuus sum . Considerandum est autem quod in vulva aliqui moriuntur ante infusionem animae rationalis quae sola immortalis est, et quantum ad hoc dicit aut sicut abortivum absconditum non subsisterem : ab huiusmodi enim abortivis fetibus nihil perpetuum remanet; aliqui vero moriuntur post infusionem animae rationalis, qui quidem post mortem subsistunt secundum animam sed lucem huius mundi non vident, et quantum ad hoc dicit vel , supple sicut, qui concepti non viderunt lucem , scilicet vitae praesentis. Et quod hoc sibi fuisset optandum ostendit per hoc quod non esset subiectus malis huius vitae, unde dicit ibi , scilicet in statu quem habent qui concepti non viderunt lucem, impii cessaverunt a tumultu , scilicet quem aliis inferebant eos affligendo, quod refertur ad immunitatem a malo culpae; et ibi , scilicet in statu mortuorum, fessi robore , idest viri bellatores qui bella gerendo fatigati sunt, requieverunt , idest caruerunt huiusmodi labore quia, ut dictum est, non loquitur nunc nisi de quiete a malis praesentis vitae; potest etiam et intelligi de fatigatione in quocumque labore quem quis patitur sua fortitudine operando. Et illi qui fuerunt quondam vincti erunt ibi pariter sine molestia , idest sine priori angustia, pariter cum eis qui eos vinctos detinebant; et ibi homines oppressi angariis vel servitutibus non exaudierunt vocem exactoris , secundum illud quod dicitur Is. XIV 4 quomodo cessavit exactor, quievit tributum . Et quod hoc sit verum ostendit per hoc quod subdit parvus et magnus ibi sunt pariter, quia parvitas et magnitudo est in hac vita secundum inaequalitatem prosperitatis terrenae, qua sublata remanent secundum naturam aequales; quod ergo dicit parvus et magnus , intelligendum est: idest illi qui fuerunt in hac vita differentes secundum magnitudinem terrenae prosperitatis. Sciendum tamen est quod differentia magnitudinis et parvitatis secundum spiritualia bona remanet etiam ibi, sed de his nunc non loquitur, ut iam dictum est. Et ibi erit servus liber a domino suo , unde non habebit locum exactio aut aliquid huiusmodi. Quare data est misero lux? Postquam Iob vitam propriam detestatus fuerat multipliciter, nunc detestatur communiter totius humani generis vitam, tam quantum ad eos qui in prosperitate sunt quam quantum ad eos qui in adversitate, de quibus primo prosequitur quasi a manifestiori incipiens. Sciendum est autem quod in viventibus duo videntur esse praecipua, scilicet vivere et cognoscere. Et quidem ipsum cognoscere quamvis delectabilissimum sit et nobilissimum, tamen cognoscere ea quae hominem affligunt poenosum est, et ideo dicit quare data est misero lux? Quasi dicat: ad quid prodest homini miseriis subiecto quod lucem cognitionis habet, cum per eam consideret mala quibus affligitur? Vivere autem nobile est propter animam; quod si anima in amaritudine sit, ipsum vivere redditur amarum, et ideo dicit et vita his qui in amaritudine animae sunt , resume quare data? Et quod inutiliter detur ostendit hac ratione quia contrarium eius desideratur a miseris, unde dicit qui , scilicet in amaritudine existentes, expectant mortem et non venit , scilicet tam cito sicut optant. Et ut ostendat quod expectant mortem non horrentes sed desiderantes eam, subiungit quasi effodientes thesaurum , qui scilicet magno desiderio accenduntur ut fodiendo ad thesaurum perveniant. Et quia desiderium cum completur gaudium parit, subiungit gaudentque vehementer cum sepulcrum invenerint , idest cum vident se pervenire ad mortem per quam sepulcrum inveniunt. Quidam autem hoc referunt ad eos qui thesaurum effodiunt, qui gaudent sepulcro invento, quia in sepulcris antiquis consueverunt thesauri inveniri; sed prima expositio melior est. Et quia posset aliquis dicere quod vita etsi inutiliter detur miseris, utiliter tamen datur his qui in prosperitate sunt, ad hoc removendum subdit viro cuius abscondita est via , supple quare data est lux et vita? Viri enim via abscondita est quia nescitur quo status praesentis prosperitatis perveniat, dicitur enim Prov. XIV 13 risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat , et Ier. X 23 dicitur non est in homine via eius , Eccl. VII 1 quid necesse est homini maiora se quaerere cum ignoret quid conducat sibi in vita sua? Aut quis potest indicare quid post eum futurum sub sole sit? Quomodo autem sit via hominis abscondita exponit subdens et circumdedit eum Deus tenebris , quod quidem multipliciter manifestum est: quantum ad ea quae sunt ante et post, secundum illud Eccl. VIII 6 multa hominis afflictio quia ignorat praeterita et ventura nullo scire potest nuntio ; et quantum ad ea quae sunt iuxta, scilicet ad homines, secundum illud Cor. II 11 quis scit quae sunt hominis nisi spiritus hominis qui in ipso est? Et quantum ad ea quae sunt supra, secundum illud Tim. ult. lucem habitat inaccessibilem , scilicet Deus, quem nullus hominum vidit sed nec videre potest , et in Psalmo dicitur quod posuit tenebras latibulum suum ; et quantum ad ea quae sunt infra, dicitur enim Eccl. I 8 cunctae res difficiles, non potest homo eas explicare sermone . Dicitur autem Deus hominem tenebris circumdedisse, quia Deus ei talem intellectum tribuit quod praedicta cognoscere non possit. Ostenso igitur quod vita hominum difficilis est propter miseriam et amaritudinem hominum, haec quae communiter dixerat sibi adaptat, exprimens suam amaritudinem cum dicit antequam comedam suspiro ; sicut enim risus gaudii signum est, ita suspirium amaritudinis animae: ostendit igitur ex modo suspirii suae amaritudinis modum. Suspirium igitur eius et tempestive incipiebat, dicit enim antequam comedam suspiro , et continuum erat et magnum, unde subdit et quasi inundantis aquae sic rugitus meus ; sicut enim suspirium moderatae tristitiae signum est ita rugitus vehementis et quae vix tolerari potest. Hic autem rugitus aquae rugitui comparatur: aqua enim de facili movetur et murmuris sonum facit, sic et homo in magna afflictione constitutus ex levi memoria suae miseriae provocatur ad rugitum. Addit autem inundantis aquae ut ostendat suae amaritudinis continuitatem: aqua enim inundans continue movetur et sonum facit. Sed quia animae amaritudo ex miseria nascitur, post amaritudinem animae de sua miseria subiungit dicens quia timor quem timebam evenit mihi . Et notandum est quod miseria hominis ad amaritudinem provocans in duobus consistere videtur: in damnis rerum vel personae et in dehonorationibus. Quantum ergo ad primum dicit timor quem timebam evenit mihi , idest ea quae timebam mihi provenerunt, ubi magnitudo damnorum et poenarum exprimitur: quanto enim aliquis prudentior est, tanto in statu prosperitatis magis recogitat quae in adversitatis tempore sibi accidere possunt, secundum illud Eccli. XI 27 in die bonorum ne immemor sis malorum ; magnam igitur miseriam Iob prudentissimus patiebatur dum sibi quae timuerat evenerunt. Quantum autem ad secundum, scilicet ad dehonorationes, dicit et quod verebar accidit : est enim verecundia secundum philosophum timor inhonorationis ; per hoc igitur ostendit quod ex magna gloria in multa opprobria et dehonorationes acciderat. Solet autem aliquis miseriam et amaritudinem pati sed ex propria culpa, sed hoc removet Iob dicens nonne dissimulavi? Et sciendum est quod aliquis offendit unde poenam meretur a Deo dupliciter: uno modo quando ex iniuriis sibi illatis ultra modum provocatur ad vindictam, secundum quod dicitur in Psalmo si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis , hoc autem a se removet dicens nonne dissimulavi? Scilicet iniurias mihi factas; alio modo dum ipse alium primitus offendit vel verbis, et hoc removet dicens nonne silui? Quasi dicat: nulli contumeliosa aut iniuriosa verba protuli; vel factis, et hoc removet a se dicens nonne quievi? Impii enim quasi mare fervens quod quiescere non potest Is. LVII 20. Et quamvis innocens sim tamen venit super me indignatio , idest poena a Deo - ira enim in Deo non accipitur pro commotione animi sed pro punitione -, in quo recognoscit adversitates huius mundi non absque divino nutu provenire. Si quis igitur colligere velit quae in hac deploratione Iob dicta sunt, sciendum est tria in ea contineri: primo enim ostendit sibi suam vitam esse taediosam, secundo magnitudinem miseriae quam patiebatur, ibi antequam comedam etc., tertio ostendit suam innocentiam cum dicit nonne dissimulavi et cetera. Caput 4 [84902] Super Iob, cap. 4 Respondens autem Eliphaz Themanites et cetera. Amici Iob qui ad consolandum venerant, cum prius propter doloris magnitudinem tacuissent, post locutionem Iob audaciam sumpserunt loquendi. Et primo loquitur Eliphaz Themanites qui verba a Iob proposita non eo animo accepit quo erant dicta: nam odium praesentis vitae quod dixerat se pati desperationi imputabat, magnitudinem amaritudinis impatientiae, innocentiae confessionem praesumptioni. Primo igitur arguit eius impatientiam, et incipit loqui ad eum quasi ad hominem impatientiae vitio subiacentem qui ex verbis sibi prolatis indignatur, unde dicit si coeperimus loqui tibi forsitan moleste accipies , ubi satis impatientis et irati consuetudinem exprimit, qui non suffert audire verba usque ad finem sed statim in ipso verborum exordio provocatur. Addit autem forsitan ne de temerario iudicio condemnetur, quamvis etiam in praesumptionibus seu suspicionibus in meliorem partem dicta vel facta interpretanda sunt. Sed dum ipse Iob de impatientia arguit, se ipsum impatientiae et fatuitatis reum ostendit dicens sed conceptum sermonem tenere quis poterit? Secundum illud Eccli. XIX 12 sagitta infixa femori canis, sic verbum in corde stulti ; quamvis et iusti ex zelo divino interdum ea quae concipiunt ad honorem Dei dicenda tacere non possunt, secundum illud Ier. XX 9 dixi: non recordabor eius , scilicet sermonis domini, neque loquar ultra in nomine illius; et factus est in corde meo quasi ignis exaestuans claususque in ossibus meis, et defeci ferre non sustinens . Ulterius autem procedit ad manifeste eius impatientiam ostendendam. Exaggerat autem eius impatientiam ex duobus, scilicet ex praecedenti doctrina et ex praecedenti vita: ex praecedenti quidem doctrina quia turpe est homini cum non servat ad quod alios inducit, secundum illud Matth. XX dicunt enim et non faciunt ; Iob autem multos antea ab impatientia retraxerat, et diversimode secundum quod diversis congruebat. Sunt enim aliqui qui per impatientiam deficiunt ex ignorantia dum nesciunt adversis uti ad virtutem, et quantum ad hos dicit ecce docuisti multos ; quidam vero primo quidem in adversis virtuose agunt sed adversitate durante quasi recta actione fatigati deficiunt, et quantum ad hos dicit et manus lassas roborasti , scilicet bonis inductionibus; sunt etiam aliqui qui in adversis in dubitationem incidunt an ex divino iudicio proveniant, et quantum ad hos dicit vacillantes confirmaverunt sermones tui ; sunt etiam aliqui qui parvam quidem adversitatem sustinerent sed sub magna adversitate quasi sub magno pondere deficiunt, et quantum ad hos dicit et genua trementia confortasti , scilicet tuis sermonibus: tremunt enim genua homini magnum pondus portanti. Ad praedicta autem implenda exhortatur dominus Is. XXXV 3 dicens confortate manus dissolutas et genua debilia roborate . Vult autem consequenter ostendere quod ea quae docuerat non implevit, unde subditur nunc autem venit super te plaga et defecisti , a firmitate scilicet mentis quam habere videbaris et quam aliis suggerebas, et hoc referendum est ad adversitatem quam passus fuerat in exterioribus rebus; tetigit te et conturbatus es , idest quietem mentis quam habuisse videbaris amisisti, quod referendum est ad afflictionem corporis quam sustinebat: unde et supra Satan dixerat mitte manum tuam et tange os eius et carnem . Sic igitur Iob arguitur quod praecedentem doctrinam subsequenti patientia non confirmaverit, contra id quod scriptum est Prov. XIX 11 doctrina viri per patientiam noscitur . Sed et ex vita praeterita quae in Iob videbatur subsequentem impatientiam exaggerat; videtur enim non fuisse vera virtus quae tam cito in tribulatione defecit quia, sicut scriptum est Eccli. II 5, in igne probabitur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis . Multiplici autem virtute aliquis in tribulationibus conservatur ne deficiat: primo quidem per reverentiam divinam, dum homines considerant mala quae patiuntur ex divina providentia provenire, sicut et Iob supra dixerat sicut domino placuit ita factum est , et ad hoc excludendum inducit ubi est timor tuus? Quo scilicet Deum revereri videbaris. Secundo aliqui conservantur animi firmitate, quae quidem duos gradus habet: in quibusdam enim tanta est animi firmitas ut eorum animus adversitatibus non nimium molestetur, et hoc ad fortitudinem pertinere videtur, unde dicit ubi est fortitudo tua? Nec accipitur hic fortitudo secundum quod conservat hominem ne succumbat timori, sed ut non deiciatur per tristitiam; quidam vero gravem quidem tristitiae passionem ex adversitate patiuntur sed ab ea propter rationem bene dispositam non abducuntur, et hoc videtur ad patientiam pertinere, ut talis sit differentia inter patientiam et fortitudinem qualem assignant philosophi inter continentiam et castitatem, et ideo adiungit patientia tua? Tertio vero conservantur aliqui ex amore honestae actionis et ex eo quod horrent turpiter agere, qui etsi interius conturbentur in adversitatibus, tamen nec verbo nec facto in aliquid indecens prorumpunt, et propter hoc addit et perfectio viarum tuarum? Per vias enim actiones intelliguntur quibus quasi quibusdam viis pervenitur ad finem; vel per vias possunt intelligi excogitata consilia quibus aliquis se evadere confidit, unde adversitates facilius tolerat. Recordare, obsecro te et cetera. Postquam Eliphaz arguerat Iob impatientiae occasione accepta ex eo quod dixerat antequam comedam suspiro , nunc intendit eum praesumptionis arguere eo quod se dixerat innocentem. Ad ostendendum autem eum non esse innocentem, ex eius adversitate argumentum assumit dicens recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit, aut quando recti deleti sunt? Ubi considerandum est hanc fuisse opinionem Eliphaz, et aliorum duorum, sicut supra dictum est, quod adversitates huius mundi non adveniunt alicui nisi in poenam peccati et e contrario prosperitates pro merito iustitiae; unde secundum eius opinionem inconveniens videbatur quod aliquis innocens temporaliter periret, aut quod aliquis rectus, idest iustus secundum virtutem, deleretur per amissionem gloriae temporalis, quam credebat praemium esse iustitiae. Et hanc quidem opinionem intantum veram esse credebat quod etiam Iob ab ea discordare non posset; aestimabat tamen quod perturbata mente ipsius, veritatem quam aliquando cognoverat quasi oblitus esset, unde dicit recordare . Posito ergo quod innocentibus et rectis adversitas non contingat, consequenter adiungit quibus adversitas contingat dicens quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem et seminant dolores et metunt eos, flante Deo perisse et spiritu irae eius esse consumptos . In hoc autem quod dicit vidi dat intelligere se ista per experimentum probasse; per eos autem qui operantur iniquitatem intelligit eos qui manifeste iniustitiam faciunt et praecipue in nocumentum aliorum; per eos autem qui seminant dolores et metunt eos intelligit eos qui per dolum aliis nocent: hi enim dolores seminant dum calumnias praeparant quibus alios dolentes reddant, quos quidem dolores metunt dum malitiam suam ad effectum perducunt, et hoc pro magno fructu habent. Quam quidem metaphoram ulterius prosequitur quantum ad poenam: consueverunt enim segetes vento urente siccari et consumi, unde dicitur Mal. III 11 increpabo pro vobis devorantem , scilicet ventum, et non corrumpet fructum terrae vestrae , et hoc est quod dicit quod flante Deo pereunt, quasi ipsum divinum iudicium ad vindictam iniquitatis procedens flatus quidam venti sit; ipsa autem Dei vindicta dicitur spiritus, idest ventus, irae eius. Non solum autem dicit quod pereunt sed quod consumuntur, quia non solum in propriis personis puniuntur sed et eorum filii et familia tota perit ut nihil ex eis residuum videatur, in quo videbatur tangere Iob qui et in suo corpore flagellatus erat, et filios et familiam et opes amiserat. Sed quia videbatur hoc esse contra opinionem Eliphaz quod pro peccato parentis filii et familia puniretur, cum ipse intendat hanc opinionem defendere quod adversitates in hoc mundo sunt poenae peccati, huic obiectioni respondens subiungit rugitus leonis et vox leaenae et dentes catulorum leonum contriti sunt . Ubi primo considerandum occurrit quod homo ceteris animalibus praeminet ratione; cum igitur ratione praetermissa passiones brutales sequitur, efficitur similis bestiis, et illius bestiae nomen sibi competit cuius passionem imitatur, utpote qui subiacet concupiscentiae passionibus equo vel mulo comparatur, secundum illud Psalmi nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus ; propter ferocitatem autem vel iram leo aut ursus nominatur, secundum illud Prov. XXVIII 15 leo rugiens et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem , et Ez. XIX 3 leo factus est et didicit capere praedam hominemque comedere : sic igitur et nunc hominem ferocem leoni comparat dicens rugitus leonis , rugitus enim est leoninae ferocitatis indicium. Contingit autem frequenter quod ferocitas viro additur ex suggestione uxoris, et sic ea quae vir ferociter agit uxori imputantur in culpam, sicut patet de uxore Herodis quae impulit eum ad decollandum Iohannem, propter quod dicitur et vox leaenae . His autem quae tyrannus aliquis ferociter acquirit eius filii luxuriose interdum utuntur, et sic in rapina patris delectantur: unde et ipsi a culpa immunes non sunt, propter quod subditur et dentes catulorum leonum contriti sunt , secundum illud Nah. II 12 et leo cepit sufficienter catulis suis . Et sic obiectioni praemissae respondisse videtur, quia cum pro peccato viri punitur uxor et filii non est iniustum, cum et ipsi culpae participes fuerint; quod totum dicebat volens Iob et eius familiam de rapina notabilem reddere. Videbatur tamen hoc quod dixerat ad Iob non pertinere quia eius uxor punita non videbatur, et ideo ad hoc removendum subiungit tigris perit eo quod non haberet praedam : hi enim qui rapere consueverunt in hoc ipsum puniri se aestimant quod eis rapere non licet. Considerandum est autem quod mulierem et leaenae comparat propter ferocitatem irae, et tigridi propter promptitudinem sive velocitatem ad iram, dicitur enim Eccli. XXV 23 non est ira super iram mulieris , et iterum brevis omnis malitia super malitiam mulieris . Et quia filii Iob totaliter perierant, subiungit et catuli leonum dissipati sunt. Porro ad me dictum est verbum absconditum et cetera. Quia asseruerat Eliphaz quod adversitates in hoc mundo non adveniunt alicui nisi propter eius peccatum, volens ex hoc arguere Iob et eius familiam fuisse peccatis subiectam, cuius contrarium videbatur ex his quae manifeste in Iob et in eius familia apparuerant, vult ostendere quod nec Iob nec eius familia fuerit a peccato immunis. Et quia, propter auctoritatem Iob et famam ipsius, eius verbum invalidum videbatur, recurrit ad auctoritatem maiorem ostendens ea quae propositurus est se ex revelatione didicisse; et ad ostendendum altitudinem revelationis proponit eius obscuritatem: quanto enim aliqua sunt altiora tanto humano respectu sunt minus perceptibilia, unde et apostolus dicit Cor. XII 4 quod raptus est in Paradisum Dei et audivit arcana verba quae non licet homini loqui , iuxta quem modum et Eliphaz hic vel vere vel ficte loquitur dicens porro ad me dictum est verbum absconditum . Considerandum est autem quod aliqua veritas, quamvis propter sui altitudinem sit homini abscondita, revelatur tamen quibusdam manifeste, quibusdam vero occulte; ad effugiendam igitur notam iactantiae hanc veritatem abscondite dicit sibi esse revelatam, unde subdit et quasi furtive suscepit auris mea venas susurrii eius , ubi triplex modus occultationis innuitur qui solet in revelationibus contingere. Quorum primus est cum intelligibilis veritas alicui revelatur per imaginariam visionem, secundum quod dicitur Num. XII 6 si quis fuerit inter vos propheta domini, per somnium aut in visione loquar ad eum; at non talis servus meus Moyses: ore ad os loquar ei qui palam et non per aenigmata videt Deum ; Moyses igitur hoc verbum absconditum per modum clarae vocis audivit, alii vero per modum susurrii. Secundus modus occultationis est quia in ipsa imaginaria visione proferuntur quandoque aliqua verba expresse continentia veritatem, sicut est illud Is. VII 14 ecce virgo concipiet , quandoque vero sub quibusdam figuratis locutionibus, sicut est illud Is. XI 1 egredietur virga de radice Iesse et flos etc.; in hoc igitur quod Isaias audivit ecce virgo concipiet percepit ipsum susurrium, in hoc autem quod audivit egredietur virga de radice Iesse percepit venas susurrii: nam figuratae locutiones sunt quasi quaedam venae ab ipsa veritate per similitudinem derivatae. Tertius modus est quod aliquando aliquis revelationem divinam frequentem et diutinam habet, sicut dicitur de Moyse Exodi XXXIII 11 quod loquebatur dominus ad Moysem facie ad faciem, sicut solet homo loqui ad amicum suum ; aliquando autem aliquis habet revelationem subitam et transitoriam: hunc igitur subitum revelationis modum significat in hoc quod dicit quasi furtive , nam ea quasi furtive audimus quae raptim et quasi pertranseundo ad nos perveniunt. Sic igitur altitudine visionis ostensa, prosequitur de circumstantiis revelationis, et primo de tempore dicens in horrore visionis nocturnae quando sopor solet occupare homines . Tempus enim nocturnum propter quietem magis est congruum revelationibus percipiendis: in die enim a tumultibus hominum et occupationibus sensuum mens quendam strepitum patitur ut susurrium verbi absconditi percipere nequeat. Secundo ex dispositione percipientis, unde subdit pavor tenuit me : homines enim ad insolita pavere consueverunt, unde quando alicui fiunt insolitae revelationes in principio timorem patiuntur. Et ad magnitudinem huius timoris ostendendam subiungit et tremor : est enim tremor corporis indicium magnitudinis timoris. Et ad magnificandum huiusmodi tremorem subiungit et omnia ossa mea perterrita sunt , quasi dicat: tremor non fuit superficialis sed vehemens, qui etiam ossa concuteret; simile est quod habetur Dan. X 8 vidi visionem hanc grandem et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me et emarcui nec habui in me quicquam virium . Causam autem huius timoris consequenter ostendit dicens et cum spiritus me praesente transiret, inhorruerunt pili carnis meae : rationabile enim est quod ad praesentiam maioris virtutis minor obstupescat; manifestum est autem virtutem spiritus esse maiorem quam carnis, unde non est mirum si ad praesentiam spiritus carnis pili inhorrescunt quod ex subito timore procedit, et praesertim cum praesentia spiritus aliquo corporali indicio insolito sentitur: quae enim insolita sunt admirationem et timorem inducere solent. Et ut huic terrori quem se passum esse commemorat temporis dispositio conveniret, supra dixit in horrore visionis nocturnae : quia enim in tempore noctis res visu discerni non possunt, quaecumque modica commotio perturbationem inducere solet aestimantibus aliquid maius esse, et hoc est quod dicitur Sap. XVII 17 sive spiritus sibilans aut inter spissos ramos avium sonus suavis deficientes faciebat illos prae timore . Tertio ponitur persona revelans cum dicitur stetit quidam cuius non agnoscebam vultum, imago coram oculis meis , ubi tria ponit ad visionis certitudinem pertinentia. Sciendum est enim quod aliquando propter nimiam commotionem fumositatum et humorum, vel omnino non apparent somnia, phantasmatibus totaliter suffocatis, aut apparent somnia perturbata et instabilia sicut in febricitantibus solent accidere, et huiusmodi somnia cum parum vel nihil spiritualitatis habeant omnino absque significatione existunt; cum autem humores et fumositates resederint apparent somnia quieta et ordinata, quae cum sint magis spiritualia, intellectiva parte in quendam vigorem erumpente, huiusmodi somnia solent esse veriora, et ideo dicit stetit quidam , per quod stabilitatem visionis ostendit. Item considerandum est quod somnia etiam cum sunt quieta plerumque sunt reliquiae praecedentium cogitationum, unde homo frequentius in somno videt illos cum quibus consuevit conversari; et quia talia somnia causam habent ex nobis et non ab aliqua superiori natura, non sunt magnae significationis: ad hoc ergo removendum dicit cuius non agnoscebam vultum , per quod ostendit huiusmodi visionem non traxisse originem ex prius visis sed ex aliqua occultiori causa. Tertio considerandum est quod huiusmodi visa quae ex aliqua superiori causa oriuntur, quandoque apparent dormientibus quandoque autem vigilantibus, et veriora solent esse et certiora cum vigilantibus apparent quam cum dormientibus, eo quod in vigilando est ratio magis libera et quia in somno spirituales revelationes minus discerni possunt a somniis frivolis et consuetis; et ideo ut ostendat hanc revelationem non dormienti sed vigilanti factam esse, subiungit imago coram oculis meis , per quod significat se hoc vidisse cum oculis per vigiliam apertis, quod etiam supra significavit cum diceret quando sopor solet occupare homines , ubi innuit se sopore occupatum non fuisse. Deinde modum denuntiationis sibi factae narrat dicens et vocem quasi aurae lenis audivi . Ubi considerandum est quod huiusmodi apparitiones aliquando fiunt a spiritu bono, aliquando a spiritu malo: utroque autem modo in principio timorem patitur homo propter insolitam visionem; sed cum a bono spiritu apparitio procedit, timor in consolationem finitur, sicut patet de Angelo confortante Danielem, Dan. X 18, et de Gabriele confortante Zachariam et Mariam, Luc. I; sed malus spiritus hominem perturbatum relinquit. Per hoc igitur quod dicit vocem quasi aurae lenis audivi , consolationem quandam sedantem pavorem praeteritum demonstrat, ut per hoc visio demonstretur esse a spiritu bono non a spiritu malo, a quo frequenter visiones mendaces ostenduntur, secundum illud Reg. ult. egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius ; per hunc etiam modum III Reg. legitur de apparitione facta Eliae quod post commotionem tenuis aurae sibilus, et ibi dominus . Sciendum tamen est quod etiam in visionibus quae a bono spiritu procedunt interdum commotiones magnae et voces horribiles audiuntur, ut patet Ez. I 4 ubi dicitur et vidi, et ecce ventus turbinis veniebat ab Aquilone , et post multa subditur et audiebam sonum alarum quasi sonum aquarum multarum , et Apoc. I 10 dicitur audivi post me vocem magnam tamquam tubae , sed hoc est ad designandum comminationes aut aliqua gravia pericula quae in huiusmodi revelationibus continentur; sed quia hic aliquid consolatorium dicendum erat, ideo inducitur loquentis vox similis aurae leni. Ultimo autem ponuntur verba quae sibi asserit esse revelata cum dicit numquid homo Dei comparatione iustificabitur? Quae quidem verba inducit ad confirmandum suam opinionem quam supra tetigerat, quod scilicet adversitates in hoc mundo non proveniant alicui nisi pro peccato. Ut igitur nullus posset se excusare quia adversa patitur per hoc quod se asserat a peccato immunem, inducit tres rationes, quarum prima sumitur ex comparatione ad Deum et est ducens ad impossibile: si enim homo absque culpa punitur a Deo, sequitur quod homo sit iustior Deo. Cum enim opus iustitiae sit reddere unicuique quod suum est, si Deus homini innocenti cui non debetur poena inferat poenam, homo autem qui a Deo patitur nulli homini absque culpa poenam intulerit quod oportet dicere si innocens ponitur, sequitur quod homo punitus a Deo sit iustior Deo, quod est hominem comparatione Dei iustificari, ut eum scilicet comparatione iustitiae ad Deum iustificari. Et quia forte alicui hoc non videretur inconveniens, ducit ad aliud apparentius inconveniens dicens aut factore suo purior erit vir? Quaelibet enim res puritatem habet secundum quod in sua conservatur natura quam ex causis propriis habet; puritas igitur uniuscuiusque effectus a sua causa dependet, unde suam causam in puritate superare non potest: unde nec vir potest esse purior suo factore, scilicet Deo. Secundam rationem ponit ex comparatione ad Angelos, et est a maiori, cum dicit ecce qui serviunt ei non sunt stabiles, et in Angelis suis reperit pravitatem , quae quidem sententia secundum doctrinam Catholicae fidei plana est: tenet enim fides Catholica omnes Angelos bonos fuisse creatos, quorum quidam per propriam culpam ceciderunt a rectitudinis statu, quidam vero ad maiorem gloriam pervenerunt. Quod autem Angeli a statu rectitudinis ceciderunt mirum videtur propter duo, quorum unum pertinet ad vim contemplativam, aliud ad vim activam ipsorum. Ex vi enim contemplativa videbatur quod in Angelis esse deberet stabilitas. Manifestum est enim quod causa mutabilitatis est potentia, causa immutabilitatis est actus: est enim de ratione potentiae quod se habeat ad esse et non esse, sed secundum quod magis perficitur ab actu firmius stat in uno, id vero quod secundum se actus est omnino immobile est. Sciendum est autem quod sicut materia comparatur ad formam ut potentia ad actum, ita voluntas ad bonum; id igitur quod est ipsum bonum, scilicet Deus, omnino immutabile est, ceterarum vero naturarum voluntates quae non sunt ipsum bonum comparantur ad ipsum ut potentia ad actum, unde quanto magis inhaerent ei tanto magis stabiliuntur in bono; et ideo cum Angeli inter ceteras creaturas magis et propinquius Deo videantur inhaerere utpote ipsum subtilius contemplantes, stabiliores inter ceteras creaturas videntur, et tamen non fuerunt stabiles; unde multo minus inferiores creaturae, scilicet homines, quantumcumque Deo inhaerere videantur ipsum colendo, quod est ei servire, stabiles iudicari possunt. Ex vi vero activa videtur quod in Angelis vel nihil vel minimum de pravitate esse possit: quanto enim regula propinquior est primae rectitudini minus habet de obliquitate; Deus autem in quo est prima rectitudo, sua providentia dirigens universa, inferiores creaturas per superiores disponit; unde in superioribus creaturis quae dicuntur Angeli, quasi a Deo missi ad alia dirigenda, minimum videtur esse vel nihil de pravitate; unde cum in eis inventa sit pravitas, credendum est quod in quovis hominum quantumcumque magnus appareat pravitas possit inveniri. Cavendum autem est ne ex his verbis aliquis in errorem incidat Origenis qui etiam nunc quoscumque spiritus creatos instabiles asserit et posse ad pravitatem perduci; hoc enim aliqui per gratiam assecuti sunt ut immobiliter Deo inhaereant ipsum per essentiam videntes; et secundum hoc, etiam aliquibus hominibus, quamvis sint inferioris naturae quam Angeli, per gratiam conceditur etiam in hac vita quod sint a pravitate peccati mortalis immunes. Tertiam rationem ponit sumptam ex condicione humana cui coniungitur conclusio praecedentis rationis, unde etiam posset ex duobus una ratio formari, et hoc cum dicit quanto magis hi qui habitant domos luteas . Est autem humana condicio talis quod ex terrena materia corpus eius compactum est, quod designat cum dicit quanto magis qui habitant domos luteas : corpus enim humanum luteum dicitur quia ex terra et aqua, gravioribus elementis, abundantius constat, quod eius motus declarat, unde Gen. I dicitur quod formavit Deus hominem de limo terrae ; hoc igitur luteum corpus domus animae dicitur quia anima humana quantum ad aliquid est in corpore sicut homo in domo vel sicut nauta in navi, inquantum scilicet est motor corporis. Fuerunt autem aliqui qui propter hoc dixerunt quod anima non unitur corpori nisi accidentaliter sicut homo vestimento aut nauta navi, sed ut hanc opinionem excluderet subdit qui terrenum habent fundamentum , per quod datur intelligi quod anima humana unitur corpori etiam ut forma materiae: dicitur enim materia fundamentum formae eo quod est prima pars in generatione sicut fundamentum in constitutione domus. Utitur autem tali modo loquendi ut id quod est animae attribuat homini, non ideo quod anima sit homo ut quidam posuerunt dicentes hominem nihil aliud esse quam animam indutam corpore, sed quia anima est principalior pars hominis: unumquodque autem consuevit appellari id quod est in eo principalius. Haec autem duo quae de hominis infirmitate dicit videntur contraponi his quae supra de Angelorum excellentia dixerat: nam hoc quod dicit qui habitant domos luteas videtur ponere contra id quod dixerat qui serviunt ei , quod est inhaerere ei et in ipso spiritualiter habitare; quod vero dicit qui terrenum habent fundamentum , ei quod dixerat in Angelis suis : Angeli enim natura incorporei sunt, secundum illud Psalmi qui facit Angelos suos spiritus . Ex praemissa autem hominis condicione miserabilem eius eventum concludit dicens consumentur velut a tinea , et quidem potest hoc secundum superficiem litterae de morte corporali intelligi quam homo necessario patitur ex eo quod terrenum habet fundamentum; et secundum hoc potest designari duplex mors, scilicet naturalis in hoc quod dicit consumentur velut a tinea : tinea enim sic vestimentum corrodit quod ex vestimento nascitur, ita et mors naturalis ex causis interioribus corporis exoritur; et mors violenta in hoc quod subditur de mane usque ad vesperam succidentur : succisio enim arboris ex causa exteriori procedit. Et satis signanter dicit de mane usque ad vesperam , quia mors naturalis potest quidem per aliqua naturalia signa praecognosci, sed mors violenta omnino incerta est utpote diversis casibus subiecta, unde non potest sciri si homo de mane perveniat usque ad vesperum. Sciendum tamen quod hoc non est intentio litterae: nam supra proposuit de defectu peccati cum diceret in Angelis suis reperit pravitatem ; unde ut conclusio praemissis respondeat oportet hoc etiam ad peccatum referre, per quod vita iustitiae in homine consumitur dupliciter: uno modo ex interiori corruptione, quod significat cum dicit consumentur velut a tinea : sicut enim vestimentum consumitur a tinea quae ex eo nascitur, ita iustitia hominis consumitur ex his quae in homine sunt sicut est corruptio fomitis, malae cogitationes et alia huiusmodi; alio modo ex exteriori tentatione, quod notatur in hoc quod dicit de mane usque ad vesperam succidentur . Sed considerandum est quod interior tentatio non subito hominem prosternit sed paulatim, dum per negligentiam aliquis in se ipso peccati initia reprimere non curat, secundum illud Eccli. qui minima negligit paulatim defluit , sicut etiam vestimentum quod non excutitur, a tinea consumitur; exterior vero tentatio hominem plerumque subito prosternit, sicut David ad aspectum mulieris in adulterium prorupit et etiam multi in tormentis fidem negaverunt. Quocumque autem modo homo per peccatum ruat, si peccatum suum recognoscat et paeniteat misericordiam consequetur; sed quia nullus est qui omnia peccata possit cognoscere, secundum illud delicta quis intelligit? Sequitur quod plurimi hominum peccata non cognoscentes eis remedia non adhibent per quae liberentur et hoc est quod subdit et quia nullus intelligit , scilicet lapsus peccatorum, in aeternum peribunt , scilicet plurimi quasi a peccato numquam liberati. Sed quia aliqui sunt qui contra peccata remedia adhibent licet ea non plene intelligant, sicut David qui dicebat ab occultis meis munda me, domine , subiungit qui autem reliqui fuerint , scilicet de numero eorum qui in aeternum pereunt, auferentur ex eis , idest segregabuntur ex eorum consortio; morientur quidem quia quamvis homo a peccato paeniteat a mortis tamen necessitate non liberatur, sed sapientia in eis non moritur, et hoc est quod dicit et non in sapientia . Vel hoc quod dicit morientur et non in sapientia non respondet ad immediate dictum sed ad id quod supra dixerat in aeternum peribunt , ut sit sensus quod morientur sine sapientia. Vel hoc quod dicit qui reliqui fuerint potest intelligi de filiis qui relinquuntur ex parentibus pereuntibus, qui propter peccata parentum quae imitantur et ipsi auferuntur sine sapientia morientes. Vult ergo ex omnibus istis Eliphaz habere quod cum condicio hominis sit tam fragilis de facili cadit in peccatum, quod dum homo non cognoscit in perditionem vadit ipse et filii eius; et sic Iob licet se peccatorem non recognosceret, credendum erat quod propter peccata aliqua ipse et filii eius perierint. Sic igitur postquam revelationem sibi factam exposuerat, quia posset Iob hanc revelationem non credere ideo subiungit voca ergo si est qui tibi respondeat , quasi dicat: si mihi hoc esse revelatum non credis, tu ipse invoca Deum si forte ipse tibi ad hanc dubitationem respondere voluerit; et si per merita propria hoc a Deo obtinere non putas, ad aliquem sanctorum convertere , ut eo mediante huius rei veritatem a Deo cognoscere possis. Et notandum est quod dicit ad aliquem sanctorum , quia non licet per immundos spiritus quocumque modo vel arte occulta perquirere sed solum per Deum vel per sanctos Dei, secundum illud Is. VIII 19 cum dixerint ad vos: quaerite a Pythonibus et a divinis qui strident in incantationibus suis, numquid non populus a Deo suo requirit visionem pro vivis aut mortuis? Caput 5 [84903] Super Iob, cap. 5 Virum stultum interficit iracundia . Quia in revelatione quam sibi factam esse commemoraverat Eliphaz inter cetera hoc continetur quod homines qui terrenum habent fundamentum consumuntur velut a tinea , vult hoc ostendere per hominum diversas condiciones: non enim est aliqua condicio hominum cui non adsit pronitas ad aliquod peccatum. Sunt autem duae hominum condiciones: quidam enim sunt magni et elati animi qui facile provocantur ad iram, quod ideo est quia ira est appetitus vindictae ex praecedenti offensa proveniens; quanto autem aliquis est magis elati animi tanto ex leviori causa se putat offensum, et ideo facilius provocatur ad iram, et hoc est quod dicit virum stultum interficit iracundia . Vocat autem eum qui est superbi et elati animi stultum, quia per superbiam homo praecipue metas rationis excedit et humilitas viam sapientiae parat, secundum illud Prov. XI 2 ubi humilitas ibi sapientia ; cum hoc etiam stultitia iracundiae competit: iracundus enim, ut docet philosophus, utitur quidem ratione dum pro offensa intentat vindictam, sed perverse dum in vindicta modum rationis non servat: perversitas autem rationis stultitia est. Quidam vero sunt pusillanimes et hi proni sunt ad invidiam, unde subdit et parvulum occidit invidia , et hoc rationabiliter dicitur: invidia enim nihil aliud est quam tristitia de prosperitate alicuius inquantum prosperitas illius aestimatur propriae prosperitatis impeditiva; hoc autem ad parvitatem animi pertinet quod aliquis non se aestimet posse prosperari inter alios prosperantes. Sic igitur manifestum videtur quod homo, cuiuscumque condicionis existat, pronus est ad aliquod peccatum: facile enim esset his similia de aliis peccatis inducere. Sic igitur per omnia supra dicta Eliphaz probare intendit quod adversitates in hoc mundo non adveniunt alicui nisi pro peccato. Contra quod videntur esse duae obiectiones, quarum una est ex hoc quod multi iusti videntur adversitatibus subdi, sed hanc obiectionem dissolvere visus est per hoc quod homines ostendit esse faciles ad peccandum; secunda obiectio est quod aliqui iniqui in hoc mundo prosperantur, cui consequenter satisfacere intendit per hoc quod prosperitas eorum in malum ipsorum redundat, unde dicit ego vidi stultum , idest hominem in divitiis superbientem, firma radice , idest firmatum in prosperitate huius mundi, ut videbatur, sed eius prosperitatem non approbavi, quin immo maledixi pulchritudini eius statim . Ubi considerandum est quod loquitur de homine sub metaphora arboris, cuius cum radix fuerit firma, pulchritudinem habet in ramis et fructibus; comparat igitur prosperitatem hominis in divitiis firmati pulchritudini arboris, quam maledicit, idest malam esse pronuntiat et nocivam, secundum illud Eccl. V 12 est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole: divitiae conservatae in malum domini sui ; addidit autem statim ut ostendat se de hac sententia nullatenus dubitare. Quae autem mala ex prosperitate stulti proveniant ostendit primo quantum ad filios. Frequenter enim contingit quod quando aliquis dives et potens filios sine disciplina nutrit, quod proprium est stulti, filii eius in multa pericula incidunt: et quandoque quidem propter odia quae contra se concitant absque iudicio perimuntur, vel etiam dum ipsi sibi non cavent inordinate delectabilibus utentes vitam amittunt, et quantum ad hoc dicit longe fient filii eius a salute ; quandoque vero dum calumnias et iniurias aliis inferunt coram iudicibus conveniuntur et ibi condemnantur, et quantum ad hoc dicit et conterentur in porta , idest per sententiam iudicum, nam iudices olim in portis sedere solebant. Et quia homines stulti in prosperitatibus nullum dubitant offendere, in adversitatibus non inveniunt adiutorem, et ideo subdit et non erit qui eruat . Sed quia posset aliquis dicere non curo quicquid accidat filiis meis dum ego prosperitate fruar in hoc mundo, ideo secundo ponit mala provenientia ipsi stulto et in rebus et in persona dicens cuius messem famelicus comedet : frequenter enim homines stulti divitiis abundantes pauperes opprimunt, qui plerumque gravamina sustinere non valentes quasi quadam necessitate ad rapiendum bona divitum coguntur; et quia tales homines deliciose viventes solent per vitae delicias vigorem animi amittere et imbelles esse, de facili a pauperibus bellicosis destruuntur, unde sequitur et ipsum rapiet armatus , quasi absque omni resistentia. Et ut quod dixerat de messibus generaliter intelligatur, subiungit et bibent sitientes divitias eius , idest homines cupidi. Remotis igitur praedictis obiectionibus, finaliter rationem inducit ad probandum principalem intentionem, scilicet quod adversitates in hoc mundo non proveniant alicui nisi pro peccato, et est ratio talis: quaecumque fiunt in terra ex propriis et determinatis causis proveniunt; si igitur adversitates in hoc mundo alicui accidant hoc habet determinatam causam, quae nulla alia videtur esse nisi peccatum; hoc est ergo quod dicit nihil in terra sine causa fit : videmus enim omnes effectus ex determinatis causis procedere. Ex quo quasi concludens subdit et de humo non orietur dolor , et est metaphorica locutio: quaedam enim herbae sine semine producuntur de quibus dicitur quod eas humus sponte profert; quicquid igitur sine causa propria contingeret quasi sine semine, per quandam similitudinem metaphorice posset dici quod oritur de humo: dolor autem, idest adversitas, non orietur de humo, idest non est sine causa. Quod autem dixerat nihil in terra sine causa fit , ex hoc praecipue redditur manifestum quod omnia habent dispositionem naturalem congruam propriae operationi, ex quo apparet quod dispositiones naturales rerum non sunt sine causa sed propter determinatum finem, et ideo dicit homo ad laborem nascitur et avis ad volandum . Manifestum est enim quod quia proprius motus quem natura avis requirebat est volatus, oportuit avem habere ex sua natura instrumenta congrua ad volandum, scilicet alas et pennas; homo vero quia rationem habebat per quam proprio labore posset sibi omnia necessaria adiumenta conquirere, naturaliter productus est absque omnibus adiumentis quae natura aliis animalibus dedit, scilicet absque tegumento, absque armis et aliis huiusmodi quae sibi proprio labore parare poterat ex industria rationis. Quamobrem ego deprecabor dominum et cetera. Quia Eliphaz proposuerat omnia quae in terris fiunt determinatam causam habere et hoc probaverat per hoc quod res naturales apparebant esse dispositae propter finem, hoc autem, scilicet quod res naturales sunt propter finem, potissimum argumentum est ad ostendendum mundum regi divina providentia et non omnia agi fortuito, idcirco Eliphaz statim ex praemissis concludit de regimine divinae providentiae. Sciendum est autem quod providentia divina sublata orationis fructus tollitur et cognitio Dei circa res humanas, quae tamen necesse est ponere ei qui regimen providentiae concedit; et ideo Eliphaz concludens dicit: ex quo omnia quae in terra fiunt sunt propter finem, necesse est concedere regimen providentiae, quamobrem ego deprecabor dominum , quasi oratione fructuosa existente utpote Deo disponente res humanas, et ad Deum ponam eloquium meum , utpote Deo cognoscente facta et dicta et cogitata humana; ad cuius confirmationem subiungit ea quae maxime divinam providentiam ostendunt. Est autem sciendum quod illi qui providentiam negant omnia quae apparent in rebus mundi ex necessitate naturalium causarum provenire dicunt, utpote ex necessitate caloris et frigoris, gravitatis et levitatis et aliorum huiusmodi. Ex his ergo potissime providentia divina manifestatur quorum ratio reddi non potest ex huiusmodi naturalibus principiis, inter quae unum est determinata magnitudo corporum huius mundi: non enim potest assignari ratio ex aliquo principio naturali quare sol aut luna aut terra sit tantae quantitatis et non maioris aut minoris; unde necesse est dicere quod ista dispensatio quantitatum sit ex ordinatione alicuius intellectus, et hoc designat in hoc quod dicit qui facit magna , idest qui res in determinata magnitudine disponit. Rursus si omnia ex necessitate principiorum naturalium provenirent, cum principia naturalia sint nobis nota haberemus viam ad inquirendum omnia quae in hoc mundo sunt; sunt autem aliqua in hoc mundo ad quorum cognitionem nulla inquisitione possumus pervenire, utpote substantiae spirituales, distantiae stellarum et alia huiusmodi; unde manifestum est non procedere omnia ex necessitate principiorum naturalium sed ab aliquo superiori intellectu res esse institutas, et propter hoc addit et inscrutabilia . Item quaedam sunt quae videmus quorum rationem nullo modo possumus assignare, puta quod stellae disponuntur secundum talem figuram in hac parte caeli et in alia secundum aliam; unde manifestum est hoc non provenire ex principiis naturalibus sed ab aliquo superiori intellectu, et propter hoc addit et mirabilia : sic enim differt inscrutabile et mirabile quod inscrutabile est quod ipsum latet et perquiri non potest, mirabile autem est quod ipsum quidem apparet sed causa eius perquiri non potest. Sciendum est etiam quod aliqui posuerunt dispositionem rerum secundum quendam ordinem numeri a Deo procedere, utpote quod a primo uno simplici procedit tantum unus effectus primus in quo iam aliquid compositionis et pluralitatis habetur, et sic ex ipso procedunt duo vel tria quae sunt adhuc minus simplicia, et sic gradatim secundum eos progreditur tota rerum multitudo; secundum quam quidem positionem tota universi dispositio non est ex ordinatione intellectus divini sed ex quadam necessitate naturae; unde ad hanc positionem removendam adiungit absque numero : vel quia absque necessitate numeralis ordinis res in esse productae sunt, vel quia a Deo immediate innumerabilia nobis producta sunt, quod praecipue apparet in primo caelo in quo sunt plurimae stellae. Sic igitur Eliphaz ostendit productionem rerum esse a Deo et non ex necessitate naturae. Consequenter ostendit et rerum factarum cursum divina providentia gubernari. Et primo in rebus naturalibus, ex hoc quod res naturales contemperatae esse videntur ad hominum et aliorum animalium usum, licet naturalis elementorum ordo aliud requirere videatur: si quis enim in elementis gravitatem et levitatem consideret, manifestum est naturaliter terram aquae subiacere, aeri vero aquam, aerem autem igni. Invenitur autem aliqua pars terrae discooperta ab aquis immediate aeri subiacere: aliter enim animalia respirantia in terra vivere non possent; et rursus ne terra ab aquis discooperta sua siccitate infructuosa et inhabitabilis redderetur, dupliciter humectatur a Deo: primo quidem per pluviam qua superficies terrae infunditur, et quantum ad hoc dicit qui dat pluviam super faciem terrae ; alio modo quantum ad fontes, rivos et flumina, quibus terra irrigatur, quorum principium sub terra est sicut pluviae in alto, et quantum ad hoc dicit et irrigat aquis universa . Deinde ostendit operationem providentiae etiam in rebus humanis. Et quidem si res humanae currerent secundum quod earum dispositio videtur exigere, nullum vel parvum in eis divinae providentiae vestigium appareret; sed rebus humanis alio modo currentibus, stulti qui superiores causas non considerant hoc casui et fortunae attribuunt, ex quorum persona loquitur Salomon Eccl. IX 11 dicens vidi sub sole nec velocium esse cursum nec fortium bellum nec sapientium panem nec doctorum divitias nec artificum gratiam, sed tempus casumque in omnibus ; Eliphaz autem in altiorem causam hoc refert, scilicet in providentiam Dei. Et primo quantum ad oppressos qui et de infimo elevantur in altum, et quantum ad hoc dicit qui ponit humiles , idest deiectos, in sublimi , et de dolore transferuntur ad gaudium, et quantum ad hoc dicit et maerentes erigit sospitate . Secundo quantum ad opprimentes, quorum duplex est genus. Quidam enim manifeste alios opprimunt per potentiam, et quantum ad hos dicitur qui dissipat cogitationes malignorum ne possint implere manus eorum quod coeperant , quia scilicet in ipsa operis prosecutione impediuntur a Deo ne iniquam cogitationem possint perducere ad effectum; quidam vero per astutiam decipiunt, et quantum ad hos dicitur qui apprehendit sapientes in astutia eorum , inquantum scilicet ea quae astute cogitant in contrarium propositi eorum cedunt, et consilium pravorum dissipat , dum scilicet ea quae ab eis sapienter consiliata videntur, aliquibus impedimentis superinductis, ad effectum perducere non possunt; quandoque vero non solum astute consiliata impediuntur in opere, sed etiam eorum mens obscuratur ne in consiliando possint discernere meliora, unde subdit per diem incurrent tenebras , quia scilicet in re manifesta omnino quid faciant nesciunt, et quasi in nocte sic palpabunt in meridie , idest in his quae nullo modo sunt dubia sic dubitabunt sicut in rebus obscuris. Et ut haec ex divina providentia provenire videantur, subiungit utilitatem ex praemissis provenientem. Dum enim malignorum astutia impeditur, pauperes ab eorum deceptionibus liberantur, et hoc est quod subdit porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum : qui enim sunt astuti in malo blandis verbis et fictis alios seducere solent, quae quidem verba in nocendo gladio comparantur, secundum illud Psalmi lingua eorum gladius acutus . Cum vero operationes malorum potentium impediuntur a Deo, manifestum est etiam quod pauperes salvantur, unde sequitur et de manu violenti pauperem . Et ex hoc duo sequuntur, quorum unum est quod homines, qui ex se ipsis impotentes sunt, de divina potentia confidunt, tamquam Deo de rebus humanis curante, unde subdit et erit egeno spes ; aliud est quod homines potentes et iniqui se ipsos retrahunt ne ex toto malignentur, unde sequitur iniquitas autem contrahet os suum , ne scilicet se ex toto effundat in perniciem aliorum. Beatus homo qui corripitur a domino et cetera. Sicut supra dictum est, Eliphaz in superioribus beatum Iob et impatientiae arguerat et praesumptionis super hoc quod se asseruerat innocentem, nunc autem desperationem ab eo nititur auferre ex qua verba illa provenire credidit quibus Iob vitam suam fuerat detestatus. Sciendum est igitur quod ex supra dictis quibus divinam providentiam tam circa res naturales quam circa res humanas asseruerat, hoc accipit tamquam notum quod omnes adversitates hominibus divino iudicio inducantur, sed quibusdam quidem ad ultimam condemnationem qui sunt incorrigibiles, quibusdam autem ad correptionem qui per adversitates emendantur, quos asserit esse beatos dicens beatus homo qui corripitur a domino : si enim correptio ab homine salubris est, qui tamen perfecte scire non potest mensuram et modum secundum quem possit esse salubris correptio nec est omnipotens ad mala removenda et bona tribuenda, multo magis reputari debet salubris et felix Dei omnipotentis et omnia scientis correptio. Ex qua sententia ad propositum concludit dicens increpationem ergo domini ne reprobes , quasi dicat: licet hanc adversitatem patiaris a Deo propter tua peccata, tamen debes aestimare quod hoc sit quasi quaedam domini increpatio ad te corrigendum, unde non debes hanc adversitatem intantum reprobare quod propter hoc vitam tuam habeas odiosam. Et praedictorum causam subiungit dicens quia ipse vulnerat , graviori adversitate, et medetur , auferendo mala et restituendo bona; percutit , leviori adversitate, et manus eius , idest operationes ipsius, sanabunt , idest liberabunt. Non ergo Eliphaz eum qui corripitur a domino beatum asseruit propter futuram vitam, quam non credebat, sed propter praesentem in qua post correptionem homo a Deo obtinebat immunitatem a malis et abundantiam bonorum. Unde consequenter de immunitate a malis subiungit dicens in sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum : quia enim septenario dierum omne tempus agitur solet septenario numero universitas designari, ut sit sensus quod ei qui a domino corripitur post emendationem nulla nocebit adversitas. Et quia secundum eius sententiam quanto aliquis magis fuerit depuratus a culpa tanto minus adversitatem patitur in hoc mundo, ideo dicit in septima non tanget te malum , quasi ante emendationem homo ab adversitate non liberetur, cum autem incipit liberari ab ea tangatur sed non opprimatur Deo liberante, post perfectam autem liberationem omnino non tangatur. Quod quidem verum est quantum ad mentem, quae dum finem suum in rebus mundanis constituit adversitatibus mundanis opprimitur; cum ab eis amorem suum revocans Deum amare coeperit tristatur quidem in adversitatibus sed non opprimitur, quia spem suam non habet in mundo; cum autem totaliter mundum contempserit tunc eum adversitates mundanae vix tangunt. Non est autem haec sententia vera quantum ad corpus, sicut Eliphaz eam intellexit, cum perfectissimi viri interdum gravissimas adversitates patiantur, secundum illud Psalmi propter te mortificamur tota die , quod de apostolis inducitur. Et quia septem tribulationes tetigerat, eas subsequenter enumerat. Sciendum est autem quod quandoque adversitas est ex aliquo periculo particulari alicuius personae, quod quidem quandoque est contra vitam corporalem eius, quae quandoque aufertur per subtractionem necessariorum, et quantum ad hoc dicit in fame eruet te de morte , quasi dicat: patieris quidem famem utpote increpatus a domino sed ex hoc non pervenies ad mortem Deo te liberante; et haec est prima tribulatio. Quandoque vero aufertur per violentiam alicuius inferentis nocumentum, et quantum ad hoc dicit et in bello de manu , idest potestate, gladii , quasi dicat: superveniet tibi bellum sed in potestate gladii non deduceris; et haec est secunda tribulatio. Aufertur autem et vita corporalis per mortem naturalem, sed hoc inter tribulationes non computatur cum natura hominis hoc requirat. Quandoque autem personale periculum est contra famam hominis quae pertinet ad vitam civilem, et quantum ad hoc dicit a flagello linguae absconderis : dicitur autem flagellum linguae detractio graviter infamantis, a quo tunc homo absconditur quando facta sua de quibus posset infamari latent detrahentem; et haec est tertia tribulatio. Quandoque autem est adversitas ex aliquo periculo generali, quod quidem imminet vel personis vel rebus: personis quidem utpote quando alicui patriae exercitus hostium supervenit per quem timetur communiter vel mors vel captivatio, et quantum ad hoc dicit et non timebis calamitatem cum venerit , quasi dicat: imminente calamitate ab hostibus tuae patriae tu non timebis; et haec est quarta tribulatio. Rebus autem imminet commune periculum vel per sterilitatem terrae, quod est tempore famis, vel per aliquam devastationem fructuum ab hostibus, et quantum ad haec duo dicit in fame et vastitate ridebis , idest abundantiam habebis quae erit tibi materia gaudii; et sic tangitur quinta et sexta tribulatio. Quandoque autem est adversitas ab impugnatione brutorum animalium sive in communi sive in particulari, et quantum ad hoc dicit et bestiam terrae non formidabis ; et haec videtur esse septima tribulatio in qua non tangit malum. Post immunitatem autem a malis ponit abundantiam in bonis, et primo quantum ad fertilitatem terrarum dicens sed cum lapidibus regionum pactum tuum , idest etiam terrae lapidosae et steriles tibi afferent fructum, secundum illud Deut. XXXII 13 ut suggeres mel de petra etc.; secundo quantum ad animalia bruta, et quantum ad hoc dicit et bestiae terrae erunt tibi pacificae , idest non te offendent possent et haec duo aliter exponi, ut per lapides intelligantur homines duri et rudes, per bestias homines crudeles; tertio quantum ad homines domesticos, cum dicit et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum , idest familia tua pacem habebit ad invicem; quarto specialiter quantum ad uxorem, et quantum ad hoc dicit et visitans speciem tuam non peccabis , quasi dicat: habebis uxorem honestam et pacificam cum qua conversari poteris sine peccato; quinto quantum ad filios, unde dicit progenies tua quasi herba terrae , idest habebis multos filios et nepotes; sexto quantum ad pacificam et quietam mortem, et quantum ad hoc dicit ingredieris in abundantia sepulcrum , quasi in bona prosperitate non spoliatus rebus tuis, sicut infertur acervus tritici in tempore suo , quasi non praeventus intempestiva et subita morte. Ultimo autem approbat ea quae supra dixerat, dicens ecce hoc ut investigavimus ita est . Et quia aestimat Iob ita esse tristitia absorptum quod talia non multum cogitaret, eum reddit attentum dicens quod auditum, mente pertracta Caput 6 [84904] Super Iob, cap. 6 Respondens autem Iob dixit . Sicut ex superioribus patet, Eliphaz in lamento Iob tria notaverat: desperationem quidem quia videbatur appetere se non esse, impatientiam sive immoderatam tristitiam propter suspiria et gemitus quos se perpeti dicebat, praesumptionem quia se innocentem asseruerat. Et circa haec tria totus superior Eliphaz sermo versabatur, in quo ad ostendendum Iob peccato fuisse subiectum et ideo adversa tolerasse, proposuit inter cetera fragilitatem condicionis humanae ex qua nullus potest se praesumere immunem a peccato: hinc ergo Iob sumit suae responsionis initium. Certum est enim quod ex fragilitate condicionis humanae nullus homo est immunis a peccato quantumcumque iustus appareat, sed tamen in viris iustis non sunt peccata gravia et mortalia sed sunt in eis peccata levia et venialia quae ex negligentia et subreptione proveniunt; si autem hoc esset verum quod Eliphaz asserere nitebatur, quod propriae poenae peccatorum essent adversitates vitae praesentis, sequeretur quod propter gravia peccata graves adversitates homines paterentur et propter levia leves, et sic viri iusti numquam gravibus adversitatibus subiacerent, quod patet esse falsum. Hanc ergo rationem Iob contra disputationem Eliphaz proponit, unde dicitur respondens autem Iob dixit: utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas quam patior in statera . Quasi dicat: dicere non possum in me nulla esse peccata, confido tamen in me non esse mortalia sed venialia; si ergo pro peccatis huiusmodi iram, idest poenam, a Deo merui, debuisset in statera iustitiae appendi calamitas et peccatum ut secundum aequalitatem unum alteri responderet. Sed adversitas apparet multo maior, et hoc est quod subdit quasi arena maris , idest incomparabiliter, haec , scilicet calamitas, gravior appareret si sententia Eliphaz esset vera quod adversitates in hoc mundo infliguntur solum secundum peccata, cum appareat multos sceleratos, quorum peccatis peccata Iob comparata quasi nulla erant, quasdam leves adversitates sustinere. Ex hoc autem ulterius procedit ad se excusandum a tristitia quam verbis expresserat, dicens unde et verba mea dolore sunt plena , quod concludendo infert quia dolor ex adversitatis magnitudine causabatur. Causam autem doloris subiungit duplicem: causatur enim dolor interdum ex his quae aliquis iam perpessus est, interdum vero ex his quae perpeti timet. Primo igitur assignat causam sui doloris ex his quae perpessus iam erat, dicens quia sagittae domini in me sunt , in quo ostendit ex improviso se fuisse afflictum, nam sagitta ex remotis et ex improviso venit; et ut ostendat percussionis magnitudinem subiungit quarum indignatio ebibit spiritum meum , idest me respirare non permisit, sed totaliter quicquid in me virium aut consolationis esse poterat sustulit. Deinde ostendit causam doloris ex his quae perpeti timebat, dicens et terrores Dei militant contra me : solent enim afflicti ex spe melioris status consolari, sed cum post afflictionem aliquis iterum similia vel maiora timet, nulla videtur esse consolatio residua. Posset autem aliquis dicere: causam quidem doloris habes sed ex ea in verba doloris prorumpere non deberes. Contra quae respondet Iob ex his quae in aliis animalibus inveniuntur. Homo enim aliis animalibus similis est in natura sensitiva, unde ea quae naturam sensitivam consequuntur naturaliter adsunt homini sicut et aliis animalibus; quod autem naturale est non potest totaliter vitari; invenitur autem in aliis animalibus quod afflictionem cordis ore exprimunt, et hoc significat dicens numquid rugiet onager cum habuerit herbam? Aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit? Quasi dicat non; rugit autem onager et mugit bos cum necessario victu caruerint, in quo apparet naturale esse animalibus quod interiorem afflictionem exprimant voce. Rursus aliquis dicere posset naturale esse quod dolor conceptus voce exprimatur, sed ad sapientem non pertinere quod ex quibuscumque causis tristitiam corde concipiat, ut Stoici posuerunt. Sed hoc ostendit Iob esse contra naturam sensitivam: nam sensus non potest non refugere id quod est nocivum vel inconveniens, et ideo dicit aut poterit comedi insulsum quod non est sale conditum? Quasi dicat non, quia videlicet huiusmodi insipida non conveniunt ad delectationem gustus; et similiter ea quae non sunt delectabilia non potest cor hominis libenter acceptare, et multo minus illa quae sunt amara et noxia, unde subdit aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem? Quasi dicat non; et sicut hoc est impossibile in sensu exteriori, ita impossibile est quod ea quae per sensus interiores apprehenduntur ut noxia, sine tristitia recipiantur. Sed quia sapiens licet tristitiam patiatur eius tamen ratio a tristitia non absorbetur, ostendit Iob consequenter quod licet tristitiam pateretur tamen ei maxima inerat sollicitudo et timor ut se contra tristitiam tueretur, ne per tristitiam deduceretur in aliquod vitiosum: quod ut vitaret praeoptabat mortem, et ad hoc exprimendum dicit quae prius tangere nolebat anima mea, nunc prae angustia cibi mei sunt , quasi dicat: ea quae anima mea prius abhorrebat nunc delectabiliter appetit. Et quae sint ista ostendit dicens quis det ut veniat petitio mea? Et ut hanc petitionem non oretenus tantum sed etiam ex intimo corde proponere ostendatur, subiungit et quod expecto tribuat mihi Deus? Et quae sit ista petitio ostendit subdens et qui coepit , scilicet me affligere, ipse me conterat , scilicet per mortem, et hoc est quod subdit solvat manum suam et succidat me? Manum Dei dicit potentiam divinam qua ipsum Deus afflixerat, quae quidem manus quodammodo ligata videtur divina voluntate et misericordia dum affligere desistit, solvitur autem quodammodo dum ad finem occisionis percussio divina perducitur. Et quia dixerat ea quae prius tangere nolebat nunc cibos suos esse, ostendit quomodo hoc sit intelligendum, quia scilicet mors quae sibi fuerat horribilis nunc effecta est dulcis, unde subdit et haec mihi sit consolatio ut affligens me dolore , scilicet Deus, non parcat , idest non retrahat manum suam sed me ad mortem perducat. Et quare hoc optet ostendit per id quod subdit nec contradicam sermonibus sancti , idest Dei, hoc est eius iudiciis sive sententiis quibus me afflixit. Timebat enim Iob ne per afflictiones multas ad impatientiam deduceretur, ita quod ratio tristitiam reprimere non posset; impatientiae autem ratio est cum ratio alicuius adeo a tristitia deducitur quod divinis iudiciis contradicit; si vero aliquis tristitiam quidem patiatur secundum sensualem partem sed ratio divinae voluntati se conformet, non est impatientiae defectus, et sic frustra Eliphaz arguebat Iob ubi dixerat nunc venit super te plaga, et defecisti : licet enim tristaretur non tamen defecerat. Deinde assignat rationem ex propria fragilitate quare timebat ne ad hoc perduceretur ut contradiceret sermonibus sancti. Huiusmodi enim timor ex duplici causa tolli posset: primo quidem si tanta sibi esset rationis fortitudo ut nullo modo superari posset, sicut est in illis quorum est liberum arbitrium per gratiam confirmatum, sed hanc fortitudinem in se non sentiebat, unde dicit quae est enim fortitudo mea ut sustineam? Scilicet quascumque tribulationes; secundo si tribulationes et tristitias aliquo brevi tempore tolerare oporteret, et ideo ad hoc removendum adiungit aut quis finis meus ut patienter agam? Quasi dicat: quis terminus tribulationibus meis positus est ut usque ad illum expectans possim praesumere me patientiam servaturum? Et ad horum expositionem subiungit dicens nec fortitudo lapidum fortitudo mea : fortitudo enim lapidum sine sensu est; hominis autem fortitudo est cum sensu eorum quae noxia sunt, propter quod subdit nec caro mea aenea est , idest sine sensu, quia quantumcumque ratio mortalis hominis fortis sit tamen necesse est quod ex parte carnis experiatur sensum doloris. Et per hoc excluditur increpatio Eliphaz qui tristitiam in beato Iob arguebat: etsi enim inesset beato Iob fortitudo mentis aderat tamen ex parte carnis sensus doloris, quem tristitia consequebatur. Simul etiam per hoc confutatur opinio Stoicorum dicentium sapientem non tristari, cuius opinionis Eliphaz fuisse videtur; beatus autem Iob hoc defendere intendit quod sapiens tristatur quidem sed ad hoc studet per rationem ut ad inconveniens non deducatur, quod etiam Peripatetici posuerunt. Ecce non est auxilium mihi in me et cetera. Ostenderat Iob in praecedentibus se rationabiliter dolorem sensisse et verba doloris protulisse, sed tamen dolore non esse absorptum propter ea quae passus erat; sed quia interdum homo licet aliqua adversa patiatur ita se suo et alieno auxilio et solatio contra adversa tuetur ut vel parvum vel nullum inde dolorem concipiat, vult ostendere beatus Iob se huiusmodi remediis esse destitutum, ut ex hoc appareat evidentius se rationabiliter verba doloris protulisse. Et primo quidem ostendit se praedictis remediis destitutum esse ex parte sua, cum dicit ecce non est auxilium mihi in me : etsi enim bona eius aliqua direpta fuissent, posset hoc absque tristitia tolerare si se posset adiuvare ad recuperandum bona amissa et ad vindicandum iniuriam illatam, sed hoc non poterat, omnibus divitiis, filiis et proprii corporis sanitate destitutus. Rursus multa per nos ipsos non possumus quae possumus per amicos; et ideo Iob secundo ostendit se etiam auxilio amicorum destitutum esse, cum dicit et necessarii quoque mei , idest familiares et domestici, recesserunt a me . Et quod hoc non sine culpa illorum sit, ostendit subdens qui tollit ab amico suo misericordiam , scilicet in tempore miseriae, timorem domini derelinquit , idest reverentiam quam debet habere ad Deum, propter quem et in quo proximus diligendus est: qui non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt quomodo potest diligere? Ut dicitur Ioh. IV 20. Deinde ostendit se etiam a consanguineis esse derelictum dicens fratres mei , idest consanguinei, praeterierunt me : loquitur ad similitudinem simul in via incedentium, ac si uno cadente in foveam alii nihilominus praecedant eo dimisso. Et quidem aliqualiter excusabiles essent si, postquam aliquo tempore auxilium tulissent, eum dimisissent vel propter taedium vel propter desperationem adiuvandi; et ideo ut inexcusabiles sint, ostendit se statim et subito ab eis esse desertum, quod significat cum subdit sicut torrens qui raptim transit in convallibus , qui velocissime movetur. Et ne hoc se impune fecisse credant, subiungit qui timent pruinam, irruet super eos nix , quasi dicat: qui propter timorem minoris periculi a iustitia et misericordia discedit in maiora pericula deducetur; unde et fratres Iob qui eum praeterierunt compati nolentes, ipsi tristitiam in propriis damnis sustinebunt. Et quod eorum pericula sint futura sine remedio ostendit subdens tempore quo fuerint dissipati , idest quo incurrent aliqua pericula, peribunt , scilicet totaliter, et ut incaluerint, solventur de loco suo . Loquitur sub metaphora nivis, de qua fecerat mentionem, quae cum multum firmata fuerit per congelationem non statim ad primam calefactionem dissolvitur, sed cum adhuc non est congelata statim ad radium solis dissolvitur et fluit: hoc est ergo quod dicit ut incaluerint, solventur de loco suo , idest statim ad primum impetum adversitatis quasi cuiusdam caloris tota eorum prosperitas dissolvetur. Et causam ostendit subdens involutae sunt semitae gressuum eorum : illud enim quod involvitur, in se ipsum quadam tortuositate redit; illorum igitur semitae involutae sunt qui in consanguineis et amicis nihil nisi propriam utilitatem quaerunt, et propter hoc in tempore prosperitatis amicitiam simulant sed in tempore adversitatis derelinquunt. Sed homines qui fraudulenter propriam utilitatem quaerunt plerumque a sua spe deficiunt, et ideo subdit ambulabunt in vacuum : tunc enim aliqui in vacuum ambulare dicuntur quando a fine ambulationis deficiunt; et non solum eorum spes evacuabitur sed etiam contrarium eis accidet, unde sequitur et peribunt , idest totaliter destruentur. Sic igitur neque in se ipso neque in domesticis neque in consanguineis auxilium habebat. Consequenter ostendit quod neque in aliis amicis, unde dicit considerate semitas Theman, itinera Saba , in quibus regionibus maxime videbatur habuisse amicos, nam et Eliphaz de Theman venerat, et expectate paulisper , considerantes scilicet utrum aliqui per has vias venerint ad auxilium mihi ferendum; et hoc non videbitis quia confusi sunt , scilicet venire ad me, quia speravi , idest quia tempus erat in quo ab eis auxilium sperare debebam: homines enim qui auxiliari nolunt confunduntur visitare illos a quibus aestimant sibi rationabiliter posse peti auxilium; venerunt quoque , aliqui scilicet eorum, usque ad me, et pudore cooperti sunt , quia scilicet mihi non dederunt auxilium cum recognoscerent se debere. Nec est mirum de aliis cum etiam vos, qui sapientiores videmini, in hoc deficiatis, unde subdit nunc venistis, et modo videntes plagam meam timetis , ne forte scilicet oporteat vos mihi auxilium ferre; sed ne timeatis quia in nullo auxilium vestrum requisivi: neque enim requiro a vobis ut subveniatis mihi in denariis, et hoc est quod dicit numquid dixi: afferte mihi et de substantia vestra donate mihi? Neque petii a vobis auxilium in bello contra hostes, et hoc est quod subdit liberate me de manu hostis, et de manu robustorum eruite me? Neque petii a vobis auxilium doctrinae, et hoc est quod dicit: numquid dixi docete me , scilicet in speculativis, et ego tacebo, et si quid forte ignoravi, instruite me? Scilicet in agendis. Nec solum vos mihi auxilium non praebetis, sed etiam quantum in vobis est me ulterius verbis affligitis, et hoc est quod subdit quare detraxistis sermonibus veritatis? Quos scilicet primo protuli in mea lamentatione, quam Eliphaz reprehendere visus est, ut dictum est. Et ut haec detractio inexcusabilis ostendatur, excludit omnia illa quibus aliquis reprehensor a detractione potest excusari. Quorum primum est cum aliquis maioris auctoritatis alium pro culpa reprehendit, et hoc excludit dicens cum ex vobis nullus sit qui possit arguere me . Secundum est cum aliquis contra aliquem verba dura profert ad eius utilitatem et non ad ipsum exacerbandum, et hoc est quod subdit ad increpandum tantum , et non ad utilitatem, eloquia concinnatis , idest studiose componitis ut non videantur leviter esse dicta. Tertium est cum aliquis verba quae profert contra aliquem efficacibus rationibus munit, et hoc removet dicens et in ventum verba profertis , quasi dicat: verba vestra inania sunt nullum robur rationis habentia. Quartum est cum aliquis aliquem reprehendit eo tempore et in illo statu in quo praesumi potest quod non fiat inde deterior sed melior; sed si aliquis eo tempore aliquem reprehendere velit quo est consternatus animo et ad iram dispositus, videtur non velle correctionem sed subversionem, et ideo dicit super pupillum irruitis, et subvertere nitimini amicum vestrum : se ipsum pupillum nominat quia in tristitia positus omni auxilio destitutus erat. Et ne quis putaret quod hoc diceret timens concertationem cum eis, quasi de veritate suae sententiae et iustitia suae causae non praesumeret, subiungit verum tamen quod coepistis explete , ut ex mutua disputatione veritas elucescat; unde subdit praebete aurem , idest auscultate, et videte , idest considerate, an mentiar : hoc est enim primum impedimentum veritatis inveniendae per disputationem, cum aliquis ea quae ab adversario dicuntur audire non vult. Secundum impedimentum est cum ad audita clamose et contumeliose respondet, et ad hoc removendum dicit respondete, obsecro, absque contentione: est enim contentio , ut Ambrosius dicit, impugnatio veritatis cum confidentia clamoris . Tertium impedimentum est cum aliquis in disputatione non intendit ad veritatem sed ad victoriam et gloriam, ut accidit in disputationibus litigiosis et sophisticis: et loquentes id quod iustum est iudicate , ut scilicet concedatis ea quae vobis videntur vera, et negetis ea quae videntur falsa. Et , si hoc feceritis, non invenietis in lingua mea iniquitatem , scilicet aliquid contra iustitiam quae debetur proximo, nec in faucibus meis stultitia personabit , idest aliquid contra sapientiam qua recte sentitur de Deo: intendebat enim et circa divina et circa humana defendere et probare veritatem. Caput 7 [84905] Super Iob, cap. 7 Militia est vita hominis super terram et cetera. Eliphaz in superioribus, volens beatum Iob a desperatione removere, ei quandam terrenam beatitudinem repromiserat si increpationem domini non reprobaret; unde beatus Iob, postquam tristitiae suae rationabiles causas ostendit, vult ulterius ostendere praedictam consolationem Eliphaz ex repromissione terrenae felicitatis esse incongruam. Et primo hoc ostendit ex condicione praesentis vitae, postmodum vero id ostendet ex sua propria condicione. Circa condicionem vero praesentis vitae diversa fuit hominum sententia: quidam enim posuerunt in hac vita ultimam felicitatem esse, et hanc sententiam videntur sequi dicta Eliphaz. Ibi enim est ultimus finis hominis ubi expectat finalem retributionem pro bonis aut malis: unde si in hac vita homo remuneratur a Deo pro bene actis et punitur pro malis, ut Eliphaz astruere nitebatur, consequens videtur quod in hac vita sit ultimus hominis finis. Hanc autem sententiam intendit Iob reprobare et vult ostendere quod praesens vita hominis non habet in se ultimum finem, sed comparatur ad ipsum sicut motus ad quietem et via ad terminum; et ideo comparat eam illis statibus hominum qui tendunt ad aliquem finem, scilicet statui militum qui militando ad victoriam tendunt, et hoc est quod dicit militia est vita hominis super terram , ac si dicat: vita praesens qua super terram vivimus non est sicut status victoriae sed sicut status militiae; comparat etiam eam statui mercennariorum, et hoc est quod subdit et sicut dies mercennarii dies eius , scilicet hominis super terram viventis. Comparat autem praesentem vitam his duobus statibus propter duo quae imminent homini in praesenti vita, ut scilicet resistat impedimentis et nocivis et propter hoc comparatur militiae, et ut operetur utilia ad finem et propter hoc comparatur mercennario. Ex utroque autem exemplo datur intelligi praesens vita divinae providentiae subdi: nam et milites sub duce militant et mercennarii a patrono mercedem expectant. Satis etiam in his duobus exemplis apparet falsitas sententiae quam Eliphaz defendebat. Manifestum est enim quod dux exercitus strenuis militibus non parcit a periculis aut laboribus, sed secundum quod militiae ratio exigit interdum eos et maioribus laboribus et maioribus periculis exponit, sed post victoriam adeptam magis strenuos plus honorat; sic et paterfamilias melioribus mercennariis maiores labores committit, sed in tempore mercedis eis maiora munera largitur; unde nec divina providentia hoc habet ut bonos magis ab adversitatibus et vitae praesentis laboribus eximat, sed quod in fine eos magis remuneret. Quia igitur ex his verbis Eliphaz sententia tota subruitur, ad eorum confirmationem Iob intendit et ea efficaci ratione demonstrat. Manifestum est enim quod quaelibet res adepto ultimo fine quiescit, unde necesse est quod quando voluntas humana ultimum finem consecuta fuerit, in illo quiescat et ulterius ad alia desideranda non moveatur; huius autem contrarium in praesenti vita experimur, nam semper homo quasi non contentus praesentibus futura desiderat: unde manifestum est in hac vita ultimum finem non esse, sed hanc vitam ordinari ad alium finem sicut ordinatur militia ad victoriam et dies mercennarii ad mercedem. Sciendum est autem quod in praesenti vita praesentia non sufficiunt sed desiderium tendit in futura propter duo: scilicet propter afflictiones praesentis vitae, et propter hoc inducit exemplum servi desiderantis umbram dicens sicut servus , ab aestu afflictus, desiderat umbram , qua refrigeretur; et propter defectum perfecti boni et finalis quod hic non habetur, et ideo ponit exemplum de mercennario dicens et sicut mercennarius praestolatur finem operis sui - perfectum enim bonum est hominis finis -, sic et ego habui menses vacuos , idest reputavi menses praeteritos mihi vacuos praeterisse, utpote in quibus perfectionem finalem adeptus non eram; et noctes , deputatas quieti contra afflictiones, laboriosas numeravi mihi , idest reputavi ac si essent laboriosae, inquantum in eis retardabar a consecutione finis. Quomodo autem habuerit menses vacuos et noctes laboriosas exponit subdens si dormiero , idest cum fuerit tempus dormiendi de nocte, dico: quando consurgam? Exoptans diem. Et rursum , facto die, expectabo vesperam , sic semper in futurum per desiderium tendens. Et hoc quidem commune est omni homini viventi super terram, sed plus et minus hoc sentiunt homines secundum quod magis aut minus gaudiis seu tristitiis afficiuntur: nam qui in gaudio est minus desiderat futurum, plus autem qui in tristitia; et ideo ut hoc desiderium Iob in se esse vehemens ostendat, subiungit et replebor doloribus usque ad tenebras , propter quos dolores praesens tempus fit mihi taediosum et futurum magis desidero. Induta est caro mea putredine et cetera. Ostenderat supra beatus Iob consolationem Eliphaz ex promissione felicitatis in vita terrena fuisse ineptam ex generali condicione vitae hominis super terram, nunc autem intendit ostendere eandem consolationem ineptam esse ex sua propria condicione. Et proponit duo quae impediunt ipsum expectare prosperitatem super terram, quorum primum est infirmitas corporis quam patiebatur: homini enim gravi infirmitate detento nihil potest contingere quod eum in hac vita faciat esse felicem, et ideo dicit induta est caro mea putredine , quasi dicat: undique corpus meum circumdatum est putredine ulcerum sicut corpus circumdatur vestimento. Et quia vulnera a principio curata ad sanitatem perveniunt, ostendit ulcera sua fuisse neglecta, unde dicit et sordibus pulveris : non enim erant debito modo curata quia ad litteram in sterquilinio sedebat, ut supra dictum est. Expectatur autem sanitas aliquando etiam si ulcera sint neglecta, quando natura est fortis, sed in Iob vigor naturae defecerat, unde dicit cutis mea aruit et contracta est , quia scilicet humor naturalis iam consumptus est vel propter senectutem vel propter infirmitatem, unde non videtur locus ut in hac vita ulterius felicitatem expectem. Secundum est quia plurimum tempus vitae suae iam praeterierat, unde modicum tempus restabat nec in eo poterat magnam felicitatem expectare, et propter hoc dicit dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur . Vita enim hominis quantum ad aliquid similis est texturae: sicuti enim ille qui texit telam fila filis adiungit ut ad perfectionem telae perveniat, qua perfecta eam succidit, sic ad hoc quod vita hominis perficiatur dies diebus adduntur, cum autem fuerit perfecta tollitur. Ideo tamen dicit quod velocius transeunt dies hominis quam tela succidatur quia in opere telae textor interdum quiescit, sed tempus vitae hominis absque quiete continuo labitur. Sed posset aliquis dicere quod licet plurimum temporis vitae eius transierit adhuc tamen posset expectare reditum ad statum vitae praeteritae: posuerunt enim aliqui quod post mortem, transactis plurimis annorum curriculis, homo rediturus erat ad eandem vitae seriem quam prius egerat, ut puta quod Plato in futuris temporibus lecturus erit Athenis et eadem acturus quae prius egit, et sic homo licet plurimum temporis vitae eius transierit posset expectare restitutionem beatitudinis in vita terrena; et ideo ad hoc removendum subiungit Iob et consumpti sunt absque ulla spe , redeundi scilicet ad pristinos dies. Et ad hoc probandum subiungit ad Deum loquens - ad quem ab illo loco militia est vita hominis super terram videtur direxisse sermonem -, dicens memento quia ventus est vita mea , idest vento similis: sicut enim ventus pertransit et ultra non revertitur, ita vita hominis cum pertransierit non redit, et hoc est quod subdit et non revertetur oculus meus ut videat bona , scilicet terrenae vitae quae quondam habui et nunc amisi. Et sicut cum vita mea praeterierit ego non revertar ut videam bona terrena, sic nec videbor ab oculo terreno, unde sequitur nec aspiciet me visus hominis ; ponit autem haec duo ut significet quod non revertetur ad conversationem humanam quae maxime consistit in videre et videri: nam visus cum sit subtilior sensuum principatum tenet in vita sensibili. Sed quamvis post mortem ab oculo hominis se dixerit non videndum, confitetur tamen se videndum esse ab oculo divino in hoc quod subdit oculi tui in me , scilicet erunt: Deo enim mortui conspicui sunt qui spiritualia intuetur, quia mortui secundum spiritum vivunt, non secundum carnem quam visus hominis aspicere potest. Posset autem ex hoc aliquis intelligere quod oculi Dei ita respiciant mortuum non secundum statum praesentem sed sicut respicit futura, quasi homo mortuus iterum rediturus sit ad vitam quam dimisit, et ideo ad hoc excludendum subiungit et non subsistam , quasi dicat: sic dico quod oculi tui in me erunt post mortem, quod tamen ego postmodum iterato non subsistam in statu huius vitae terrenae. Et hoc probat per simile cum subdit sicut consumitur nubes et pertransit, sic qui descendit ad Inferos non ascendet . Dicuntur autem mortui ad Inferos descendere, vel quia secundum animam ante Christi mortem omnes ad Infernum descendebant, vel quia secundum carnem sub terra ponuntur; quantum enim ad praesens pertinet, nihil differt quomodolibet exponatur: nihil enim aliud vult dicere nisi quod mortui non redeunt ad vitam praeteritam, et hoc probat in quodam simili, probatione sufficienti. Sicut enim philosophus docet in II de generatione, tam in corporibus corruptibilibus quam in corporibus incorruptibilibus quidam circularis motus apparet; sed haec est differentia quia in corporibus caelestibus secundum circulationem reiteratur idem numero, sicut idem sol numero qui occidit redit ad ortum, et hoc ideo quia substantia non corrumpitur in tali mutatione sed solum locus mutatur; in motu vero generabilium et corruptibilium non redit idem numero sed idem specie. Patet enim quod secundum circularem motum solis annuum, circulatio quaedam fit in dispositione aeris: nam in hieme sunt nubes, et postmodum in aestate consumuntur, et iterum redeunte hieme redeunt nubes, non tamen eadem numero sed eadem specie quia illae nubes quae prius fuerunt omnino dispereunt. Et similiter est in hominibus: non enim iidem homines per generationes redeunt qui prius fuerunt secundum numerum sed solum secundum speciem. Ex quo patet solutio rationis illorum qui ponebant reditum ad eandem vitam et ad eosdem actus: credebant enim quod inferiora disponuntur secundum motum corporum caelestium, unde cum redierit eadem constellatio post plurima temporum spatia credebant quod rediret eadem res numero; non est autem necesse quod redeant eadem numero, ut dictum est, sed solum similes secundum speciem. Ponebant autem isti quod homo mortuus, post certa temporum spatia non solum rediret ad vitam sed etiam ad easdem possessiones et domos quas prius habuit, et ideo ad hoc excludendum subiungit nec revertetur ultra ad domum suam . Ponebant etiam quod eadem opera acturus erat quae prius egit et eadem officia et dignitates habiturus, unde ad hoc etiam excludendum subiungit neque cognoscet eum amplius locus eius , idest non redibit ulterius ad locum suum; et accipitur hic locus pro statu personae, illo modo loquendi quo dicere consuevimus: iste habet magnum locum in ista civitate. Manifestum est autem ex his quod Iob hic resurrectionem quam fides asserit non negat, sed reditum ad vitam carnalem quem Iudaei ponunt et quidam philosophi etiam posuerunt. Nec hoc etiam contradicit narrationi Scripturae de hoc quod aliqui sunt resuscitati ad vitam praesentem, quia aliud est quod miraculose agitur, aliud est quod agitur secundum cursum naturae prout hic loquitur Iob. Considerandum est etiam quia quod supra dixit memento quia ventus est vita mea non ideo dixit quasi in Deum oblivio cadat, sed loquitur ex hypothesi positionis adversariorum: si enim Deus repromitteret homini cuius vita iam quasi praeteriit bona in hac vita terrena, videretur quasi oblitus quod vita hominis ad modum venti sine reditu transit. Quapropter et ego non parcam ori meo . Postquam ostendit Iob consolationem Eliphaz promittentis prosperitatem terrenam fuisse incongruam per rationes ostensivas, nunc ostendit deducendo ad inconvenientia, quia si illi consolationi inniteretur quae ex spe terrenae prosperitatis sibi ab Eliphaz data erat, cum ista spes frivola sit, ut ostensum est, sequebatur quod oporteret eum adhuc in tristitia remanere et doloris verba proferre et penitus desperare. Et ideo quasi contra positionem disputans, concludit quapropter , quia scilicet vanum est expectare prosperitatem terrenam, ut ostensum est, et vos aliunde non habeatis unde me consolemini, et ego , quasi consolatione destitutus, non parcam ori meo quin loquar verba lamentationis prout mens suggerit: et hoc est quod subdit loquar in tribulatione spiritus mei , idest secundum quod tribulatio quam patior spiritum meum impellit ad loquendum. Nec solum aderat ei tribulatio exterior sed tristitia interior exinde concepta, et ideo subdit confabulabor cum amaritudine animae meae , idest inania et quasi fabulosa verba loquar secundum quod amaritudo animae meae mihi ministrabit. Inter cetera autem quae homines amaricati confabulari solent, praecipue solent inquirere de causis suae amaritudinis, quia vix est aliquis amaricatus quin videatur sibi vel penitus iniuste vel plus iusto afflictus esse: et ideo Iob, gerens personam hominis amaricati, inquirit de causa suae afflictionis dicens numquid mare sum ego aut cetus quia circumdedisti me carcere? Ubi notandum est quod aliter providentia Dei operatur circa creaturas rationales et aliter circa irrationales: in creaturis enim rationalibus invenitur meritum et demeritum propter liberum arbitrium, et propter hoc debentur eis poenae et praemia; creaturae vero irrationales cum non habeant liberum arbitrium, nec merentur nec demerentur poenas aut praemia, sed operatur Deus circa eas ad earum ampliationem vel restrictionem secundum quod competit ad bonum universi. Ex qua quidem provisione seu ratione contingit quod Deus mare coercet ne totam terrae superficiem occupet, ut sit locus animalibus et terraenascentibus; similiter etiam cetum infra mare Oceanum coercet ne si in alia maria deduceretur aliquibus posset esse in nocumentum. Et ideo inquirit Iob utrum similis causa sit suae afflictionis causae propter quam coartatur mare aut cetus, ut scilicet afflictus sit non propter aliquod suum demeritum sed propter aliquam utilitatem exinde aliis provenientem. Dicit autem se carcere circumdatum eo quod ita oppressus erat tribulatione quod ex nulla parte patebat sibi vel liberatio vel consolatio, et ideo consequenter ostendit se privatum esse illis remediis quibus afflicti solent consolari, quorum unum est somnus, nam post somnum tristitia mitigatur, et hoc notat cum dicit si dixero: consolabitur me lectulus meus , scilicet tempore dormitionis. Aliud remedium est cum homines sapientes per deliberationem rationis se ipsos consolantur, et hoc remedium tangit cum dicit relevabor , scilicet ab oppressione tristitiae, loquens mecum , per deliberationem rationis, in stratu meo : homines enim sapientes quando solitarii sunt et a tumultibus hominum et negotiorum semoti, tunc magis secum loqui possunt secundum rationem aliquid cogitando. Sed ista remedia eum iuvare non poterant, quia tempore quo his remediis uti debebat aderant sibi alia impedimenta quibus perturbabatur, scilicet somnia terribilia et visiones horribiles, et hoc est quod subdit terrebis me per somnia , quae scilicet dormienti apparent, et per visiones , quae scilicet apparent vigilanti ab usu exteriorum sensuum alienato, horrore concuties . Solent enim nocturna phantasmata conformia esse diurnis cogitationibus, unde quia Iob in die quae maeroris sunt cogitabat, similibus phantasmatibus perturbabatur in nocte; infirmitas etiam corporis ad hoc operatur ut perturbata phantasmata dormientibus appareant. Sic igitur undique consolatione exclusa, nullus modus mihi remanet tot angustias evadendi nisi per mortem, et ideo praeeligo mortem quantumcumque abiectam vitae tam miserae, et hoc est quod dicit quamobrem elegit suspendium anima mea . Et ne putaretur haec electio ex aliqua infirma cogitatione provenire, aliis fortibus cogitationibus repugnantibus, subiungit nihil esse in se tam forte quod mortem non desideret, et hoc est quod dicit et mortem ossa mea : solet enim per ossa in Scriptura id quod est in homine roboris designari. Et quare hoc eligat, ostendit cum subdit desperavi , scilicet a spe quam mihi dedisti ut iterum fruar prosperitate terrena; et quare desperaverit, ostendit subdens nequaquam ultra iam vivam : in quo duo possunt intelligi quae supra posuerat, scilicet quod maius tempus vitae suae iam praeterierat et quod non erat reditus post mortem ad eandem vitam, ut scilicet viveret super terram. Hoc igitur inconveniens consequebatur ipsi Iob ex consolatione Eliphaz, quod scilicet desperaret, mortem eligeret et non haberet unde tristitiam reprimeret. Parce mihi, domine . Postquam ostendit Iob quod consolatio Eliphaz ex promissione felicitatis terrenae inducebat eum ad desperationem et desiderium mortis, ostendit quid sibi sperandum relinquatur a Deo, ut scilicet tribulatio illata cesset, et hoc est quod dicit parce mihi, domine , quasi dicat: a spe prosperitatis terrenae decidi, hoc mihi sufficit ut parcas, idest flagellare desistas. Et quia ad parcendum inducere solet parvitas et miseria hominis, subiungit nihil enim sunt dies mei , quod videtur referri ad hominis parvitatem et ad vitae brevitatem: et communiter quantum ad omnes et specialiter quantum ad se ipsum cuius dies iam quasi praeterierant. Utrumque autem consequenter prosequitur, et primo de parvitate dicens quid est homo , idest quam parvum quid et infirmum secundum corpus, quia magnificas eum honore quodam inter ceteras creaturas, aut quia ponis erga eum cor tuum , eum speciali cura custodiendo et protegendo? Ubi considerandum est quod licet omnia subsint divinae providentiae et omnia secundum statum suum magnitudinem consequantur a Deo, aliter tamen et aliter. Cum enim omnia particularia bona quae sunt in universo ordinari videantur ad commune bonum universi sicut pars ad totum et imperfectum ad perfectum, eo modo aliqua disponuntur secundum divinam providentiam secundum quod habent ordinem ad universum; sciendum est autem quod secundum modum quo aliqua participant perpetuitatem, essentialiter ad perfectionem universi spectant, secundum autem quod a perpetuitate deficiunt, accidentaliter pertinent ad perfectionem universi et non per se: et ideo secundum quod aliqua perpetua sunt, propter se disponuntur a Deo, secundum autem quod corruptibilia sunt, propter aliud. Quae igitur perpetua sunt et specie et individuo, propter se gubernantur a Deo; quae autem sunt corruptibilia individuo, perpetua specie tantum, secundum speciem quidem propter se disponuntur a Deo, secundum individuum propter speciem tantum, sicut bonum et malum quod accidit in brutis animalibus, utpote quod haec ovis occiditur ab hoc lupo vel aliquid aliud huiusmodi, non dispensatur a Deo propter aliquod meritum vel demeritum huius lupi vel huius ovis, sed propter bonum specierum, quia divinitus unicuique speciei ordinatus est proprius cibus. Et hoc est quod dicit aut quia ponis erga eum cor tuum , dum scilicet ei provides propter eius bonum; non ponit autem erga animalia singularia cor suum, sed erga bonum speciei quod potest esse perpetuum. Quomodo autem ponat erga eum cor suum ostendit cum subdit visitas eum diluculo , idest a principio nativitatis tua providentia administras ei quae sunt necessaria ad vitam et magnificationem, tam corporalia quam spiritualia; et subito probas illum per adversa in quibus apparet qualiter se habeat ad virtutem quia, sicut habetur Eccli. XXVII 6, vasa figuli probat fornax, et homines iustos tentatio tribulationis . Dicitur autem Deus hominem probare non ut ipse addiscat qualis est homo sed ut alios eum cognoscere faciat et ut ipsemet se ipsum cognoscat. Haec autem verba Iob non sunt intelligenda tamquam improbantis divinam circa homines sollicitudinem, sed tamquam inquirentis et admirantis: id enim quod de homine videtur exterius parvum quid est, fragile et caducum, unde mirum videretur quod Deus tantam sollicitudinem haberet de homine nisi aliquid lateret in eo quod esset perpetuitatis capax. Unde per hanc inquisitionem et admirationem sententia Eliphaz excluditur, quia si non esset alia vita hominis nisi quae est super terram, non videretur condignus homo tanta Dei sollicitudine circa ipsum: ipsa ergo sollicitudo quam Deus specialiter habet de homine demonstrat esse aliam vitam hominis post corporis mortem. Deinde aliam rationem subdit ut sibi parcatur sumptam ex brevitate vitae, eam sub interrogatione proponens cum dicit usquequo non parcis mihi? Quasi dicat: tempus vitae hominis breve est et temporis vitae meae maior pars iam transiit, quis ergo terminus expectatur ut mihi parcas si modo non parcis, ut saltem aliquod breve spatium habeam in quo quiescam? Quod significat in hoc quod subdit nec dimittis me ut glutiam salivam meam? Homines enim dum verba proferunt salivam glutire non possunt: necesse est ergo in loquendo aliquam modicam pausam fieri ut saliva vel expuatur vel glutiatur; cui quidem horulae residuum tempus vitae suae comparat, ac si dicat: si parcere differas, non remanebit mihi a laboribus aliqua quies saltem illi pausae similis qua loquentes salivam glutiunt. Et haec etiam ratio procedit ex suppositione sententiae Eliphaz, quia si non sit vita alia hominis nisi quae est super terram, non restabit quando Deus parcat si in hac vita non parcit. Posset autem aliquis dicere Iob indignum esse ut sibi parcatur a Deo, quia peccata sua merentur eum ulterius affligi, secundum sententiam Eliphaz qui eum propter peccata flagellari putabat, et ideo subdit peccavi , quasi dicat: esto quod peccaverim et propter hoc merear flagellari, adhuc remanet ratio quare mihi parcere debeas. Et subiungit ad hoc tres rationes quare parcere debeat sumptas ex hominis infirmitate, quarum prima sumitur ex impotentia satisfaciendi. Homo enim nihil condignum facere potest propriis viribus ad recompensandum offensam quam contra Deum commisit, et hoc est quod dicit quid faciam tibi, o custos hominum? Quasi dicat: si tantam sollicitudinem de hominibus habes quasi custos eorum ut de singulis eorum actibus rationem requiras, non suppetunt meae vires ad faciendum aliquid propter quod peccata remittas, unde si hoc expectatur numquam mihi parceres; et ideo hoc non obstante mihi parcas. Secunda ratio sumitur ex impotentia perseverandi. Homo enim post corruptionem humanae naturae perseverare non potest sine gratia Dei, unde et in sacra Scriptura consuetum est dici quod Deus aliquem indurat vel excaecat ex hoc quod gratiam non largitur per quam emolliatur et videat; secundum ergo hunc modum et hic Iob loquitur dicens quare posuisti me contrarium tibi? Idest quare mihi gratiam non dedisti per quam in hoc perseverarem ut tibi contrarius non essem per peccatum? Quicumque enim peccat Deo contrarius est, dum divinis mandatis repugnat sive quae sunt in lege scripta tradita sive quae sunt naturaliter indita hominis rationi. Sciendum est autem quod ratio fortior est inter omnes animae virtutes, cuius signum est quod aliis imperat et eis utitur ad suum finem; contingit tamen quod ratio interdum ad modicum absorbetur per concupiscentiam vel iram aut alias inferiorum partium passiones, et sic homo peccat; non tamen inferiores vires sic possunt rationem ligatam tenere quin semper redeat ad suam naturam, qua in spiritualia bona tendit sicut in proprium finem. Sic igitur pugna quaedam fit etiam hominis ad se ipsum ratio renititur ei quod per concupiscentiam vel iram absorpta peccavit; et quia ex peccato praeterito inferioribus viribus est addita pronitas ad similes actus propter consuetudinem, ratio non potest libere uti inferioribus viribus ut eas in superiora bona ordinet et ab inferioribus retrahat: et sic homo dum fit contrarius Deo per peccatum fit etiam sibimet ipsi gravis, et hoc est quod subdit et factus sum mihimet ipsi gravis? In quo apparet quod peccatum statim suam poenam habet; et sic post hanc poenam facilius videtur homini esse parcendum. Tertia ratio sumitur ex impotentia hominis ad purgandum peccatum. Homo enim per se ipsum in peccatum labitur, sed solius Dei est peccatum remittere, et ideo quaerit Iob: si poena mea cessare non debet quandiu peccatum manet, et tu solus peccatum auferre potes, cur non tollis peccatum meum quod in Deum vel in me ipsum commisi? Et quare non aufers iniquitatem meam , si qua est contra proximum commissa? Considerandum est autem quod huiusmodi quaestiones Iob non facit quasi temerarius divinorum iudiciorum inquisitor, sed ad falsitatem destruendam quam adversarii asserere nitebantur, scilicet quod in hac vita tantum essent expectanda a Deo bona vel mala pro factis humanis: quo quidem posito, tota ratio divinorum iudiciorum turbatur, quibus homines in hac vita punit propter peccata vel peccata remittit secundum quod eos praeordinat ad vitam futuram vel praedestinando vel reprobando. Si autem non esset vita futura sed tantum praesens, non esset ratio quare Deus differret parcere his quibus parcere intendit aut eos iustificare et remunerare, et ideo Iob ut suam intentionem aperiat, subdit ecce nunc in pulvere dormiam , quasi iam in promptu est finis vitae meae cum moriar resolvendus in pulverem; et propter incertitudinem mortis non potest expectari firmiter etiam dies crastinus, et ideo subdit et si mane me quaesieris non subsistam , quasi dicat: non possum repromittere mihi tempus vitae usque in mane, nedum longa vitae spatia in quibus expectare possim quod mihi parcas si alia vita non erit. Considerandum est autem quod Iob procedit more disputatoris, cui a principio sufficit falsam opinionem refellere et postmodum aperit quid ipse de veritate sentiat. Notandum est etiam quod Iob in verbis praemissis tres rationes tetigit quare aliquis in hac vita flagellatur a Deo: prima est ut cohibeatur eius malitia ne aliis nocere possit, et hanc rationem tetigit cum dixit numquid mare sum ego aut cetus quia circumdedisti me carcere? Secunda est ad hominis probationem ut virtus eius manifestetur, et hanc tetigit cum dixit visitas eum diluculo et subito probas illum ; tertia est in poenam peccatorum, et hoc tetigit cum dixit peccavi, quid faciam tibi, o custos hominum et cetera. Caput 8 [84906] Super Iob, cap. 8 Respondens autem Baldath Suites et cetera. In superioribus beatus Iob dictis Eliphaz responderat eius sententiam efficaciter et profunde evacuando; sed Baldath Suites in eadem sententia cum Eliphaz concordans profunditatem beati Iob non comprehenderat, et ideo contra responsionem beati Iob loquitur sicut solent homines loqui contra sententias non intellectas. Homines autem non comprehendentes mentes loquentium in duobus deficere solent, quorum unum est quia nesciunt quando ille qui loquitur ad finem propositum pervenerit, aliud est quia ordinationem sermonum loquentis capere non possunt. Et hoc in verbis Baldath manifeste apparet, dicitur enim respondens autem Baldath Suites dixit: usquequo loqueris talia? Videbatur enim ei quod nimis protraxisset sermonem, non considerans nec intelligens ad quem finem Iob suum sermonem perducere volebat; similiter etiam neque ordinationem eorum quae Iob dixerat, qualiter scilicet ad invicem compacta erant, capiebat, et ideo subiungit et spiritus multiplex sermonis oris tui? Reputabat enim, quia Iob multa protulerat quorum ordinem ipse non capiebat, quod essent verba dissuta et quasi hominis sine ratione ex impetu spiritus varia loquentis absque ordine rationis. Et quia, ut dictum est, Baldath intentionem Iob non comprehenderat, eius verba in alia intentione accipiens ad inconveniens deducere conatur. Volens enim Iob superius excludere sententiam Eliphaz ponentis quod adversitates in hoc mundo pro peccatis hominum contingebant et quod peccatores flagellati a Deo si convertantur ad statum prosperitatis reducentur, contra utrumque locutus fuerat: nam contra primum, ut supra expositum est, dixerat utinam appenderentur peccata mea et calamitas quam patior in statera . Contra secundum dixerat desperavi, nequaquam ultra iam vivam , et multa huiusmodi ut ex superioribus patet. Haec autem dicebat Iob intendens quod poena peccatorum et iustitiae praemium non sunt expectanda a Deo in hac vita; Baldath autem, qui aliam vitam nesciebat, sic accepit haec verba ac si Iob intenderet dicere quod Deus peccata non punit nec benefacta remunerat, quod videtur esse divinae iustitiae contrarium, et ideo Baldath proponit dicens numquid Deus supplantat iudicium et omnipotens subvertit quod iustum est? Quasi dicat: hoc sequitur ex tuis verbis si homines in hoc mundo absque peccato punit aut ultra mensuram peccati, vel si ad se reversis bona non reddit. Et notandum est quod iustitia dupliciter corrumpitur, scilicet per astutiam alicuius sapientis et per violentiam alicuius potentis; in Deo autem utrumque est, et perfecta sapientia et omnipotentia, nec tamen per sapientiam quae nomine Dei intelligitur quasi astute agens supplantat iudicium, neque per omnipotentiam quasi violenter subvertit quod iustum est. Duo autem erant quae videbantur impedire Iob ne pristina prosperitas ei restitui posset etiam si converteretur ad Deum, ut Eliphaz dixerat, quorum unum erat quia filii quos amiserat mortui erant, nec expectari poterat quod resuscitarentur per suam conversionem ad vitam, et ideo Baldath dicit etiam si filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suae , quasi dicat: cum tu conversus fueris ad Deum, illa recuperabis quae pro peccatis tuis amisisti; filii autem tui morte oppressi sunt non propter peccata tua sed propter peccata eorum, unde non est contra sententiam Eliphaz - qua dixerat quod per conversionem redibis ad prosperitatem -, si filii tui te converso non resuscitentur. Et notandum est quod quia poenas praesentis vitae pro peccatis accidere credebat, ultima autem poenarum praesentium est mors, tunc homo videtur perfecte pro peccato punitus quando usque ad mortem pro peccato perducitur; et ideo signanter dicit et dimisit eos in manu iniquitatis suae , quasi in potestate peccatorum suorum, ut absque aliquo retinaculo usque ad ultimam poenam pro peccatis deducerentur. Aliud autem est, quod reditum ad pristinam prosperitatem impedire videbatur, quod plurimum tempus vitae Iob iam transierat et parvum restabat, ut Iob supra dixerat, unde non videbatur quod in illo modico tempore sufficienter sibi pristina prosperitas posset restitui etiam si converteretur ad Deum; et ideo Baldath ei promittit post conversionem recompensationem fiendam quantitatis ad tempus, ut scilicet multo maiora bona obtineat quam prius habuit per hoc quod modico tempore ea esset habiturus. Et ideo Baldath primo describit ei modum debitae conversionis, ad quam tria requiruntur, quorum primum est ut peccator absque mora a peccato surgat, et hoc est quod dicit tu tamen si diluculo , idest tempestive, consurrexeris ad Deum , relictis peccatis, secundum illud Eccli. V 8 ne tardes converti ad dominum ; secundum est ut homo pro peccatis satisfaciat, et quantum ad hoc dicit et omnipotentem fueris deprecatus : inter satisfactionis enim opera quasi praecipuum videtur esse oratio; tertium est ut homo perseveret cavens sibi a recidivo peccati, et ideo dicit si mundus et rectus incesseris , scilicet cavens tibi ab immunditiis carnis et ab iniustitiis quibus laeditur proximus. Sic autem perfecta conversione descripta, subiungit promissionem prosperitatis dicens statim evigilabit ad te : Deus enim quasi dormire videtur cum iustos affligi permittit, evigilare autem quando eos defendit, secundum illud exurge, quare obdormis, domine? Et effectum huius evigilationis subiungit dicens et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae , quasi dicat: domus et familia tua tempore peccati tui fuit perturbata, sed tempore iustitiae tuae pacem habebit. Et ne posset conqueri de temporis brevitate, repromittit excessum prosperitatis dicens intantum ut priora tua fuerint parva , scilicet comparatione sequentium, et hoc est quod subdit et novissima tua multiplicentur nimis , ita quod magnitudo prosperitatis recompenset tibi tempus quo in adversitate fuisti. Interroga enim generationem pristinam et cetera. Baldath Suites in praecedentibus eandem sententiam cum Eliphaz Themanite defendens, proposuerat homines pro peccato in praesenti vita divinitus punitos post conversionem ad prosperitatis statum redituros, quod quidem ex nunc probare intendit. Probat autem dupliciter: primo quidem ex experimento, secundo ex similitudine. Experimentum enim in rebus particularibus maxime efficax est ad probandum, et tanto magis quanto diuturnius est observatum et infallibile inventum. Ea autem quae diuturnitatem temporis requirunt per antiquorum memorias maxime comprobantur, et ideo ad propositi probationem recurrit ad antiquorum memorias, et quantum ad antiquos cum dicit interroga enim generationem pristinam , et quantum ad immediate praecedentes cum dicit et diligenter investiga patrum memoriam , idest ea quae patres tui in memoria habent. Interrogatio autem generationis pristinae est considerando antiquorum gestorum scripta et ea quae de antiquis per famam feruntur; et quia de rebus antiquis multa fabulose et scribuntur et narrantur, ne ex hoc aliquis se falli reputaret, remittit ad patres qui narrare possunt ea quae viderunt. Necessitatem autem huius investigationis ostendit subdens hesterni quippe sumus , quasi heri nati, et ignoramus propter hoc antiqua; et hoc quidem dicit ad ostendendam vitae nostrae brevitatem, unde subdit quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram : umbra enim cito transit, statim scilicet dum removetur obstaculum lucis, et dum corpus movetur ad cuius obiectum fit umbra, prior umbra transit et alia succedit: ita et dies hominis sunt in continuo transitu dum alii aliis succedunt. Quid autem ex praecedenti investigatione utilitatis assequatur, ostendit subdens ipsi , scilicet pristini et patres interrogati, docebunt te veritatem super praemissis, vel verbis patres, vel scriptis et fama antiqui; et de corde suo proferent eloquia , quod subdit ad ostendendam veritatem huius doctrinae, quasi dicat: non aliud docebunt quam quod corde senserunt quia nulla inest causa eis decipiendi. Deinde inducit similitudinem ad propositi probationem ex rebus corporalibus sumptam. Et ponit exemplum de duobus terraenascentibus, quorum unum ad sui conservationem exigit humorem in terra, scilicet scirpus, idest iuncus, unde dicit numquid vivere potest scirpus absque humore? Aliud autem requirit loca aquosa, scilicet carices, et sunt herbae latae et in summitate acutae quae non crescunt nisi in locis aquosis, unde subdit aut crescere carectum sine aqua? Dicitur enim carectum locus in quo huiusmodi herbae crescunt; et quod scirpus humorem requirat et carectum aquam, ostendit quia per solam subtractionem humoris aut aquae faciliter desiccantur, nulla alia causa desiccationis existente. Est autem duplex causa in aliis terraenascentibus desiccationis: una est naturalis propter antiquitatem, alia est violenta quando evelluntur; utraque autem causa cessante, scirpus et carectum arefiunt ex sola subtractione humoris et aquae, et hoc est quod dicit cum adhuc sit in flore , idest cum adhuc sit in sua iuventute et suo vigore, per quod excluditur temporis antiquitas, nec carpatur manu , per quod excluditur violentia, ante omnes herbas arescit , idest prae omnibus aliis herbis facilius. Hoc autem adaptat ad propositum. Ubi considerandum est quod adhaesionem hominis ad Deum hoc modo intellexit esse causam prosperitatis mundanae sicut humor est causa viriditatis herbae, et hoc ideo quia bonum hominis aestimabat esse prosperitatem terrenam; bonum autem hominis manifestum est esse ex hoc quod homo Deo inhaeret, et ideo credidit quod ex quo Deo non inhaeret eius prosperitas terrena deficiat: quod quidem verum est de felicitate spirituali quae est verum hominis bonum, non autem de prosperitate terrena quae inter minima bona computatur utpote organice deserviens ad veram hominis felicitatem; et ideo subdit sic viae omnium qui obliviscuntur Deum, et spes hypocritae peribit . Ubi considerandum est quod duobus supra positis duo hic correspondentia subdit: carectum enim manifestam aquam requirit ad sui viriditatem et per eius subtractionem arescit, scirpus autem requirit aquam in terra occultatam et eam humectantem et per eius defectum siccatur; similiter et aliqui sunt qui secundum eius sententiam pereunt propter hoc quod eis subtrahitur in manifesto adhaesio ad Deum, scilicet quia opera manifeste agunt Deo contraria, quos significat per eos qui obliviscuntur Deum : qui enim manifeste male agere non formidant, omnino Dei reverentiam postponere videntur et eum in memoria non habere; aliqui autem sunt qui secundum eius sententiam pereunt propter subtractionem occultae adhaesionis ad Deum, et hi sunt hypocritae qui exterius praetendunt ac si Deo inhaereant sed cor eorum est ad terrena: et ideo de hypocrita loquens nominavit spem, de obliviscentibus Deum nominavit vias, idest operationes, quia eorum opera sunt aversa a Deo, hypocritae autem spes. Quomodo autem spes hypocritae pereat, ostendit cum subdit non ei placebit vecordia sua , ubi considerandum est quod hypocrita cor habet vanum quidem et negligens ad spiritualia sed quantum ad temporalia sollicitum, et hoc quidem ei placet quandiu in temporalibus ei bene succedit secundum quod sperat; si autem ei temporalia subtrahantur, tunc necesse est quod ei displiceat quod circa Deum cor verum et firmum non habuit. Dicit ergo non ei placebit vecordia sua , idest adversitate veniente displicebit ei quod ad Deum cor rectum non habuit; et sollicitudo eius quam circa temporalia habuit omnino deficiet, et hoc est quod subdit et sicut tela aranearum fiducia eius , idest ea in quibus confidebat de facili frangentur sicut aranearum tela: confidebat enim non in divino auxilio sed in domus suae fortitudine, idest in abundantia divitiarum, multitudine consanguineorum et aliis huiusmodi, sed haec ei de facili deficient, unde sequitur innitetur super domum suam , idest fiduciam habebit suae stabilitatis in prosperitate domus suae, et tamen non stabit , quia cum deerit ei divinum auxilium ruet. Contingit autem quod aliquis in futurum adversa prospiciens aliqua adminicula sibi et domui suae contra adversa parat, sed et hoc ei non valebit, sequitur enim fulciet eam , aliquibus scilicet remediis contra adversa, sicut domui quae minatur ruinam fulcimenta aliqua adhibentur, et tamen non consurget vel ipse vel domus sua ad prosperitatis statum. Ad hanc autem sententiam quam de fragilitate fiduciae dixerat praemissam similitudinem de scirpo adaptat. Ex duobus enim de scirpo fiducia haberi videtur: primo quidem ex propria viriditate, quae tamen adveniente sole et desiccante terrae humorem cito deficit, et quantum ad hoc dicit humectus videtur , scilicet scirpus, antequam veniat sol , qui eius viriditatem tollat; et in ortu suo , scilicet scirpi, germen eius egreditur : cito enim crescere et proprium fructum facere videtur; et similiter hypocrita quia a principio arridet sibi fortuna proficere videtur, sed veniente sole, idest tribulatione, cito prosperitas eius deficit. Secundo potest haberi fiducia de scirpo ex aliis, scilicet vel ex multitudine aliorum scirporum ei coadhaerentium, vel ex soliditate loci in quo crescit dum nascitur in loco lapidoso: et ideo consequenter dicit super acervum petrarum radices eius , scilicet scirpi, densabuntur , inquantum simul coniunguntur multorum scirporum radices, quod dicit quantum ad primum; quantum ad secundum dicit et inter lapides commorabitur ; ita etiam et aliquis hypocrita potest habere fiduciam de sua stabilitate, non solum propter prosperitatem propriam sed etiam propter multitudinem consanguineorum et domesticorum, aut etiam propter fortitudinem regni aut civitatis in qua inhabitat. Sed haec fiducia eius deficit ei sicut et circa scirpum accidit, sequitur enim si absorbuerit eum , scilicet scirpum, aliquis de loco suo , locus eius negabit eum et dicet: non novi te , quasi dicat: ita scirpus de loco suo evellitur quod nec vestigium eius in loco apparet nec locus eius aliquid operatur ad hoc quod ille idem scirpus iterum inseratur. Et causam subiungit dicens haec est enim laetitia viae eius - vel vitae eius - ut rursum de terra alii germinentur , quasi dicat: processus et vita scirporum in aliquo loco commorantium non ad hoc naturali appetitu tendit, nec per hoc conservatur, quod idem numero scirpus qui ereptus est reinseratur, sed ad hoc quod alii eiusdem speciei renascantur; ita etiam est cum aliquis per mortem aut alio modo ab aliqua fortium societate separatur, statim quasi oblivioni traditur, secundum illud Psalmi oblivioni datus sum tamquam mortuus a corde , sed huiusmodi societas gaudet in his qui ei succedunt, secundum illud Eccl. IV 14 alius natus in regno inopia consumatur. Vidi cunctos viventes qui ambulant sub sole cum adolescente secundo qui consurgit pro eo . Haec autem ad hoc introducta sunt ut ostendat quod etsi aliqua prosperitas interdum malis eveniat, non tamen est firma de qua confidere possint, sed cito transit, unde pro nihilo reputanda est. Ex omnibus autem supra dictis ostendit consequenter quid intendat dicens Deus non proiciet simplicem , idest a se eum non elongabit ut eum non sustentet qui simplici corde ei adhaeret; nec porriget manum malignis , idest non dabit eis auxilium ut eorum prosperitas confirmetur. Et quia posset dicere Iob: quicquid tu dicas et similitudinibus confirmare velis, tamen ego contrarium in me sum expertus, qui cum simplex essem adversitatem patior et maligni adversarii mei contra me praevaluerunt, ideo ad hoc excludendum subiungit donec impleatur risu os tuum et labia tua iubilo , quasi dicat: hoc quod dixi intantum verum est quod hoc in te senties, si tamen fueris simplex, ita scilicet quod ex prosperitate quae subsequetur laetitia tua prorumpet in risum et iubilum, quae solent ex magnitudine gaudii provenire; et e contrario, qui oderunt te induentur confusione , idest manifeste ac multipliciter confundentur ut sic sit eis confusio quasi vestimentum. Et ne hoc alicui videatur impossibile propter prosperitatem praesentem qua videntur florere, subiungit et tabernaculum impiorum non subsistet : per tabernaculum enim, in quo plurimi Orientalium habitare consueverunt et suas divitias et supellectiles habere, potest intelligi omne illud quod pertinet ad prosperitatem vitae praesentis. Considerandum est autem quod ideo Baldath de hypocrita et simplici fecit mentionem quia aestimabat Iob non vere sanctum sed hypocritam fuisse, et quod propterea prosperitas eius firma non fuerit, sed si simplex esse inceperit promittit ei prosperitatem affuturam. Caput 9 [84907] Super Iob, cap. 9 Et respondens Iob ait: vere scio quod ita sit . Beatus Iob in superiori responsione qua verbis Eliphaz responderat, unum praetermisisse videbatur quod Eliphaz de Dei iustitia proposuerat cum dixerat numquid homo comparatione Dei iustificabitur? Quin immo quadam quasi contentiosa disputatione visus est ad Deum loqui cum dixit numquid mare sum ego aut cetus etc., et iterum usquequo non parcis mihi et cetera. Et ideo Baldath Suites replicans contra responsionem beati Iob a defensione divinae iustitiae incepit dicens numquid Deus supplantat iudicium etc., et in hoc idem suum sermonem terminavit cum dixit Deus non proiciet simplicem et cetera. Et ideo beatus Iob in hac responsione primo ostendit se divinae iustitiae contradicere nolle nec contra Deum velle contendere, ut illi suspicabantur, et hoc est quod dicitur et respondens Iob ait: vere scio quod ita sit , scilicet quod Deus non supplantat iudicium et quod non proiciet simplicem , quae Baldath proposuit; et scio etiam quod non iustificetur homo compositus Deo , idest comparatus ei, et hoc dicit respondens ei quod supra Eliphaz dixerat numquid homo comparatione Dei iustificabitur? Et unde hoc sciat consequenter ostendit ex quodam signo. Cum enim aliquis comparatione alterius iustus est, libere et secure potest cum eo contendere, quia per mutuam disceptationem iustitia et veritas manifestatur; nulli autem homini tutum est cum Deo contendere, et ideo subdit si voluerit contendere cum eo , scilicet homo cum Deo, non poterit respondere ei , scilicet homo Deo, unum pro mille . Sciendum siquidem est quod maior numerorum qui apud nos proprium nomen habeat est millenarius, nam omnes maiores numeri per replicationem inferiorum numerorum nominantur, ut puta decem millia, centum millia; et hoc rationabiliter accidit, nam secundum quosdam antiquorum species numerorum usque ad decem protenduntur, postmodum enim priores numeri repetuntur - quod quidem secundum nominationem manifestum est quicquid sit secundum rei veritatem -; cubicus autem ex denario consurgens millenarius est: decies enim decem decies mille sunt. Millenarium igitur numerum quasi maximum numerorum nominatorum apud nos pro quantumcumque magno determinato numero sumpsit: idem est ergo quod dicit quod non potest homo Deo respondere unum pro mille ac si diceret quod nulla determinata numeri mensura metiri potest quantum divina iustitia humanam excedat, cum haec sit finita, illa autem infinita. Quod autem homo in contendendo nulla proportione possit ad Deum accedere, ostendit consequenter cum dicit sapiens corde est et fortis robore , scilicet Deus. Duplex enim est contentio: una qua contenditur disputando et haec est per sapientiam, alia qua contenditur pugnando et haec est per fortitudinem; in utroque autem excedit Deus quia et fortitudine et sapientia omnem fortitudinem et sapientiam excedit. Et utrumque horum excessuum ostendit consequenter, et primo excessum fortitudinis, quem quidem ostendere incipit quantum ad homines cum dicit quis restitit ei et pacem habuit? Quasi dicat nullus. Sciendum siquidem est quod aliter homo obtinet pacem a potentiori, aliter a minus potenti vel ab aeque potenti: manifestum est enim quod potentior a minus potenti pacem acquirit contra eum pugnando, sicut cum rex potens contra aliquem rebellem in suo regno bellum movet et victoriam obtinens pacem regni reformat; similiter etiam et ab aeque potenti quandoque aliquis pacem obtinet pugnando: licet enim eum superare non possit, tamen assiduitate pugnae eum fatigat ut ad pacem reducatur; sed a magis potente numquam aliquis pacem obtinet resistendo vel pugnando, sed se ei humiliter subdendo. Hoc est igitur evidens signum quod fortitudo Dei omnem humanam fortitudinem excedit, quia nullus cum eo pacem habere potest resistendo sed solum humiliter oboediendo, unde dicitur Is. XXVI 3 servabis pacem, pacem, quia in te speravimus ; sed impii qui Deo resistunt pacem habere non possunt, secundum quod dicitur Is. LVII 21 non est pax impiis, dicit dominus , et hoc est quod hic dicitur quis restitit ei et pacem habuit? Deinde ostendit quod fortitudo Dei omnem fortitudinem rerum naturalium excedit, et hoc quidem ostendit tam in corporibus superioribus quam inferioribus. In corporibus quidem inferioribus hoc ostendit ex hoc quod ea quae maxime videntur esse stabilia et firma in inferioribus corporibus pro sua voluntate movet. Inter corpora igitur mixta, ad quae post homines transitum facit, maxime videntur esse firma et stabilia montes, quorum stabilitati sanctorum stabilitas in Scripturis comparatur, secundum illud Psalmi qui confidunt in domino sicut mons Sion ; et tamen montes Deus sua virtute movet, et hoc est quod subditur qui transtulit montes , quod quidem etsi miraculose divina virtute fieri possit - cum hoc videatur firmitati fidei repromissum, secundum illud Matth. XXI 21 si habueritis fidem et non haesitaveritis, si monti huic dixeritis: tolle et iacta te in mare, fiet et Cor. XIII 2 si habuero omnem fidem ita ut montes transferam -, tamen congruentius videtur ut hoc ad naturalem cursum rerum referatur. Hoc enim habet naturae ordo ut omne quod naturaliter generatur etiam determinato tempore corrumpatur: unde cum generatio montium sit naturalis, necesse est quod quandoque montes naturaliter destruantur; et hanc quidem naturalem montium corruptionem translationem vocat, eo quod dissolutio montium et ruina cum quadam translatione partium eius accidit. Nec autem irrationabiliter ea quae naturaliter contingunt divinae virtuti attribuit: cum enim natura agat propter finem, omne autem quod ad finem certum ordinatur vel se ipsum dirigit in finem vel ab alio dirigente in finem ordinatur, necesse est quod res naturalis, quae finis notitiam non habet ut se in ipsum dirigere possit, ab aliquo superiori intelligente ordinetur in finem. Comparatur igitur tota naturae operatio ad intellectum dirigentem res naturales in finem, quem Deum dicimus, sicut comparatur motus sagittae ad sagittatorem: unde sicut motus sagittae convenienter sagittatori attribuitur, ita convenienter tota naturae operatio attribuitur virtuti divinae; unde si per operationem naturae montes subruuntur, manifestum est quod a virtute divina montium stabilitas superatur. Contingit autem quandoque apud homines quod aliquis rex sua virtute aliquam fortem civitatem expugnat, quod quanto citius et insensibilius fit tanto magis virtus regis demonstratur; hoc igitur quod montes transferuntur maxime virtuti divinae attestatur cum quasi subito et insensibiliter fiat, ut etiam ab his qui circa montes habitant et per subversionem montium pereunt praecognosci non possit, et hoc est quod subditur et nescierunt hi quos subvertit in furore suo , quasi dicat: adeo subito tantam rem Deus operatur quod etiam hi qui circa montes habitant praenoscere non possunt, quod inde evidens fit quia si praecognoscerent, sibi caverent ut non subverterentur. Addit autem in furore suo , ad ostendendum quod Deus interdum naturales operationes moderatur secundum ordinem suae providentiae prout necessarium est ad hominum peccata punienda, quibus metaphorice irasci dicitur cum in eos vindictam exercet, quae apud nos solet esse irae effectus. Ex corporibus autem mixtis transit ad elementa, inter quae firmissimum et stabilissimum videtur esse terra quae est immobilis sicut centrum motus totius, et tamen quandoque secundum aliquas partes suas movetur naturaliter ex vapore incluso, ut philosophi tradunt, et hoc est quod subdit qui commovet terram de loco suo , non quidem totaliter secundum se totam sed cum aliquae partes eius agitantur, sicut in terraemotu accidit; in quo quidem motu etiam montes concutiuntur, qui sunt quasi columnae super terram fundatae, unde sequitur et columnae eius concutientur . Possunt etiam per columnas ad litteram intelligi columnae et quaecumque alia aedificia videntur terrae adhaerere, quae in terraemotu concutiuntur; vel possunt intelligi per columnas terrae inferiores et intimae partes terrae, eo quod sicut domus stabilitas super columnas firmatur ita stabilitas terrae ex centro procedit, ad quod omnes partes terrae naturaliter tendunt, et per consequens omnes inferiores partes terrae sunt superiorum sustentatrices et quasi columnae: et sic cum terraemotus ex profundis partibus terrae procedat, videtur quasi ex concussione columnarum terrae causari. Ultimo autem ad corpora caelestia procedit, quae etiam virtuti divinae cedunt. Considerandum est autem quod sicut de natura terrae est immobilitas et quies, ita de natura caeli est quod semper moveatur; sicut ergo virtus terrae ostenditur superari a virtute divina per motum qui in ea apparet, ita virtus caelestis corporis ostenditur a virtute divina superari per hoc quod motus eius impeditur per quem fit solis et aliorum siderum ortus et occasus, et ideo subdit qui praecipit soli, et non oritur . Quod quidem non dicitur propter hoc quod ortus solis impediatur secundum rei veritatem, cum motus caeli continuus sit, sed quia secundum apparentiam aliquando non oriri videtur, puta cum aer fuerit nubilosus intantum quod solis ortus habitantibus super terram in solita claritate apparere non possit; huiusmodi autem nebulositas, cum per operationem naturae fiat, convenienter divino praecepto attribuitur, a quo tota natura in sua operatione regulatur, ut dictum est. Et quod sic intelligat solem non oriri inquantum solis ortus occultatur, manifeste apparet ex hoc quod subditur et stellas claudit quasi sub signaculo : stellae enim quasi claudi videntur cum nubibus caelum obtegitur ne stellae inspici possint. Qui extendit caelos solus et cetera. Postquam beatus Iob ostendit robur divinae fortitudinis, hic incipit ostendere profunditatem divinae sapientiae. Procedit autem contrario ordine nunc et prius: nam primo quidem incepit ab ostensione divinae fortitudinis in rebus humanis et processit usque ad corpora caelestia, hic autem incipit a corporibus caelestibus et procedit usque ad res humanas; et hoc rationabiliter, nam sapientia factoris ostenditur in hoc quod opera stabilia facit, et ideo in ostensione divinae sapientiae incipit a creaturis magis stabilibus, utpote ab habentibus evidentius divinae sapientiae indicium; robur autem alicuius fortitudinis ostenditur ex hoc quod potest aliqua a suo statu mutare - unde homines consueverunt examinari in elevatione vel proiectione lapidum, prostratione hominum et huiusmodi -, et propterea cum ostendebat robur divinae fortitudinis, incepit ab his in quibus manifestius apparet mutatio. Sic igitur ad ostendendam divinam sapientiam a corporibus caelestibus incipit dicens qui extendit caelos solus . Sciendum autem est quod sapientia Dei in tribus praecipue commendabilis apparet, primo quidem in hoc quod aliqua magna suo intellectu et sapientia metiri potest, et quantum ad hoc dicit qui extendit caelos solus : in extensione enim caelorum magnitudo quantitatis eorum exprimitur; sic igitur Deus solus extendisse caelos dicitur inquantum ipse solus tantam quantitatem sua sapientia mensuratam caelis dare potuit. Secundo Dei sapientia commendabilis apparet in hoc quod res variabiles et quasi in incertum fluctuantes in certum ordinem reducit et suae gubernationi subditas esse facit, et quantum ad hoc subdit et graditur super fluctus maris : fluctus enim maris inordinatissimi esse videntur utpote quia ventis variis nunc hac nunc illac circumferuntur, et tamen super eos Deus graditur inquantum eos Deus suae gubernationi subdit. Tertio Dei sapientia commendabilis apparet ex hoc quod Deus multa condidit secundum suae sapientiae rationem quae mirabilia hominibus apparent, et eorum rationem investigare non possunt, et haec praecipue sunt quae in situ et dispositione stellarum apparent, quae tamen a Deo sapientissime et rationabiliter sunt instituta. Et haec quidem enumerat incipiens a polo Septentrionali et procedens usque ad polum meridionalem, unde dicit qui facit Arcturum : Arcturus quidem est quaedam constellatio in caelo quae vocatur ursa maior et habet septem stellas claras quae numquam nobis occidunt sed semper circueunt polum Septentrionalem. Sequitur et Oriona : Orion est quaedam constellatio multum evidens in caelo propter sui magnitudinem et claritatem stellarum quae dicuntur esse in tauro et geminis. Sequitur et Hyadas , quae sunt quaedam stellae in pectore tauri, ut dicitur, existentes et sunt etiam multum notabiles visu. Sequitur et interiora Austri , ubi considerandum est quod his qui sub aequinoctiali habitant, si tamen aliqui ibi habitant, uterque polus conspicuus est, cum horizon eorum ad rectos angulos aequinoctialem secet, et sic oportet quod transeat per utrumque polum aequinoctialem, unde uterque polus redditur conspicuus habitantibus sub aequinoctiali, ut dictum est; recedentibus autem ab aequinoctiali et accedentibus versus polum Septentrionalem, elevatur super horizontem polus Septentrionalis et deprimitur polus Australis secundum modum elongationis ab aequinoctiali: unde nobis qui in parte Septentrionali sumus polus Australis numquam potest esse conspicuus, et similiter stellae ei vicinae occultae sunt nobis secundum quantitatem qua elongamur ab aequinoctiali, et haec dicuntur hic interiora Austri quia sunt nobis occulta, quasi sub horizonte abscondita et depressa. Et ne aliquis credat quod in praedictis solum divina sapientia se manifestaverit, ostendit consequenter quod multa alia similia innumerabilia nobis Deus fecit, dicens qui facit magna , in quibus scilicet commendabilis apparet Dei sapientia ex commensuratione magnitudinis: et hoc respondet ei quod dixerat qui extendit caelos solus; et inscrutabilia , quae scilicet homines scrutari non possunt propter eorum instabilitatem, quae tamen divina gubernatione ordinantur: et hoc respondet ei quod dixerat et graditur super fluctus maris; et mirabilia , quorum scilicet rationes homines considerare non possunt licet a Deo secundum rationem sint facta: et hoc respondet ei quod dixerat qui facit Arcturum et cetera. Quod autem addit quorum non est numerus ad singula referendum est, ita tamen quod intelligantur divina opera innumerabilia esse hominibus, sed numerabilia Deo qui facit omnia in numero, pondere et mensura. Si venerit ad me non videbo . Beatus Iob volens ostendere suam intentionem non esse ut cum Deo contendat, per plura indicia profunditatem divinae sapientiae in rebus naturalibus ostendit; nunc autem vult ostendere profunditatem divinae sapientiae in rebus humanis. Considerandum est autem quod ad rectorem humanarum rerum tria pertinere videntur: primum est ut suis subiectis iustitiae praecepta et alia beneficia dispenset, secundum est ut actus subditorum examinet, tertium est ut quos culpabiles invenit poenis subiciat. In his ergo tribus immensam profunditatem divinae sapientiae ostendit: primo quidem quia tam profunde et subtiliter suis subditis providet sua beneficia quod etiam eis qui recipiunt incomprehensibile est, et hoc est quod dicit si venerit ad me non videbo, si abierit non intelligam eum . Ubi considerandum est quod in Scripturis Deus venire ad hominem dicitur quando ei sua beneficia largitur, sive intellectum eius illuminando sive affectum inflammando sive qualitercumque ei benefaciendo, unde dicitur Is. XXXV 4 Deus noster ipse veniet et salvabit nos ; e contrario vero Deus ab homine recedere dicitur quando ei sua beneficia vel suam protectionem subtrahit, secundum illud Psalmi ut quid, domine, recessisti longe, despicis in opportunitatibus, in tribulatione? Contingit autem quandoque quod Deus aliquibus vel tribulationes vel etiam aliquos spirituales defectus evenire permittit ad procurandum eorum salutem, sicut dicitur Rom. VIII 28 diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum ; sic ergo Deus ad hominem venit eius procurando salutem, et tamen homo eum non videt quia beneficium eius non percipit; e contrario vero multis Deus manifesta beneficia non subtrahit quae tamen in eorum perniciem vergunt, et ideo dicitur quod Deus sic recedit ab homine quod homo eum non intelligit recedentem. Sic ergo apparet profunditas sapientiae divinae in dispensatione suorum beneficiorum. Ostenditur autem secundo divinae sapientiae profunditas in examinatione humanorum actuum, quia videlicet sic subtiliter et efficaciter examinat ut eius examinationem nullus per quamcumque cavillationem subterfugere possit, et hoc est quod dicit si repente interroget, quis respondebit ei? Interrogat autem Deus hominem quando eum ad considerandum suam conscientiam reducit, vel interius inspirando vel exterius provocando beneficiis aut flagellis, secundum illud Psalmi dominus interrogat iustum et impium ; tunc autem homo sufficienter Deo responderet quando in eo nihil inveniretur quod iuste a Deo reprehendi posset, quod nulli hominum in hac vita contingit, secundum illud Prov. XX 9 quis potest dicere: mundum est cor meum, purus sum a peccato? Signanter autem dicit si repente interroget , quia si homini spatium respondendi detur potest per poenitentiam delicta diluere. Contingit autem quandoque quod aliquis in examinando aliorum excessus remissus invenitur, timens ne et sui excessus versa vice ab aliis examinentur, sed hoc Deo formidandum non est ut in sua examinatione mollescat, quia non habet superiorem qui de eius factis iudicare possit, et ideo subditur vel quis dicere ei potest: cur ita facis? Quasi eum castigando. Tertio autem ostenditur divinae sapientiae profunditas in punitione delictorum, quia quocumque se vertat homo, nulla astutia, nulla potentia Dei vindictam declinare potest, secundum illud Psalmi quo ibo a spiritu tuo et quo a facie tua fugiam? Et hoc est quod dicit Deus cuius irae resistere nemo potest : ira enim secundum quod Deo attribuitur in Scripturis non importat commotionem animi sed vindictam. Huius autem probationem consequenter inducit: et sub quo curvantur qui portant orbem . Intelligendi sunt autem portare orbem caelestes spiritus quorum ministerio tota corporalis creatura divinitus procuratur, ut Augustinus dicit III de Trinitate. Hi autem caelestes spiritus sub Deo curvantur quia ei per omnia oboediunt, secundum illud Psalmi benedicite domino omnes Angeli eius, ministri eius, qui facitis voluntatem eius ; sic igitur Angelis Deo oboedientibus, manifestum est quod totus cursus rerum corporalium qui per Angelos administratur divinae subiacet voluntati, et sic ex nulla creatura homo potest habere auxilium ad effugiendum Dei vindictam, secundum illud Psalmi si ascendero in caelum tu illic es, si descendero ad Infernum ades ; quin immo, ut dicitur Sap. V 21, pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos . Possent etiam intelligi portare orbem reges et principes mundi qui sub Deo curvantur, secundum illud Prov. VIII 15 per me reges regnant , vel quia nec ipsi reges irae divinae resistere possunt, ut ex hoc a maiori idem de aliis concludi possit. Sic igitur ostensa multipliciter immensitate divinae potentiae et profunditate divinae sapientiae, concludit propositum, quod scilicet suae intentionis non est cum Deo contendere, et hoc est quod dicit quantus ergo ego sum , idest quam potens, quam sapiens, qui respondeam ei , scilicet Deo interroganti potentissimo et sapientissimo, et loquar verbis meis cum eo , examinando facta eius et dicendo cur ita facis? Ac si diceret: non sufficiens sum ut contendam cum Deo; contentio enim in respondendo et obiciendo consistit. Contingit autem quandoque quod aliquis, etsi non sit multum potens aut sapiens, tamen propter securitatem suae conscientiae non formidat contendere cum quovis iudice; sed hanc etiam causam contendendi cum Deo a se excludit dicens qui etiam si habuero quippiam iustum non respondebo , scilicet Deo examinanti quasi meam iustitiam defendendo, sed meum iudicem deprecabor , quasi non petens iudicium sed misericordiam. Signanter autem dicit si habuero quippiam iustum , ad designandum incertitudinem humanae iustitiae per hoc quod dicit si habuero , secundum illud apostoli I ad Cor. IV 4 nihil mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum ; et ad ostendendum quod iustitia hominis parva est et imperfecta ad divinum examen relata, propter quod dicit quippiam , secundum illud Is. LXIV 6 omnes iustitiae nostrae quasi pannus menstruatae sic sunt coram illo. Quid autem ex sua deprecatione consequatur, ostendit cum subdit et cum invocantem exaudierit me, non credo quod audierit vocem meam . Contingit enim quandoque quod Deus hominem exaudit non ad votum sed ad profectum: sicut enim medicus non exaudit ad votum infirmum postulantem amoveri medicinam amaram, si medicus eam non removeat eo quod scit eam esse salutiferam, exaudit tamen ad profectum quia per hoc sanitatem inducit quam maxime infirmus desiderat, ita Deus homini in tribulationibus constituto tribulationes non subtrahit, quamvis deprecanti, quia scit eas expedire ad finalem salutem; et sic licet Deus vere exaudiat, tamen homo in miseriis constitutus se exaudiri non credit. Et quare non credat ostendit subdens in turbine enim conteret me ; et more suo quod metaphorice dictum est exponit subdens et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa : hoc enim est conterere quod multiplicare vulnera, idest tribulationes, et hoc est in turbine , idest in horribili obscuritate, quod dicit sine causa , scilicet manifesta et ab homine afflicto perceptibili; si enim homo afflictus perciperet causam quare Deus eum affligit et quod afflictiones sunt ei utiles ad salutem, manifestum est quod crederet se exauditum, sed quia hoc non intelligit credit se non exauditum. Et ideo non solum exterius affligitur sed etiam interius, sicut infirmus qui nesciret se per medicinam amaram sanitatem consecuturum non solum affligeretur in gustu sed etiam in animo, et ideo subdit non concedet requiescere spiritum meum : requiescit enim spiritus licet carne afflicta propter spem finis, secundum quod dominus docet Matth. V 11 beati eritis cum maledixerint vobis homines , et postea subdit gaudete, quoniam merces vestra copiosa est in caelis ; et sic dum affligor exterius et interius non requiesco, implet me amaritudinibus , scilicet intus et extra. Et est considerandum quod ab illo loco et cum invocantem exaudierit etc. evidenter exposuit quod supra occulte dixerat si venerit ad me non videbo : hoc enim fere ubique in dictis Iob observandum est quod obscure dicta per aliqua consequentia exponuntur. Et quia supra breviter et summarie dixerat quantus ego sum qui respondeam ei? Hoc consequenter diffusius explicat, ubi etiam assignat causam quare non respondet sed iudicem deprecatur. Quod enim aliquis audacter iudici respondeat potest ex duobus contingere: primo quidem si iudex sit debilis qui subditum coercere non possit, sed hoc excludit dicens si fortitudo quaeritur , scilicet in Deo ad subditos coercendum, robustissimus est , omne robur excedens; secundo aliquis audacter respondet iudici quia confidit de sua causa, quod aliquando contingit quia habet multos excusatores, sed hoc excludit dicens si aequitas iudicii , scilicet requiritur, secundum quam aliquis habens pro se multos testes absolvitur, nemo pro me audet testimonium dicere : intellectus enim hominis hoc non capit quod hominis iustitia maior sit quam veritas Dei redarguentis. Aliquando vero homo, etsi non habeat alios testes pro se, confidit tamen de causa sua innitens testimonio conscientiae suae; sed testimonium conscientiae non potest valere homini contra redargutionem divinam, et hoc ostendit per singulos gradus. Habet enim testimonium conscientiae tres gradus, quorum summus est quando alicui conscientia sua testimonium reddit quod sit iustus, secundum illud Rom. VIII 16 ipse spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei ; sed hoc testimonium non valet contra divinam reprehensionem, unde dicit si iustificare me voluero , idest si voluero dicere me esse iustum, Deo mihi obiciente quod sim impius, os meum condemnabit me , idest condemnabilem me reddet propter blasphemiam. Secundus gradus est quando aliquis, etsi non praesumat se esse iustum, tamen non reprehendit eum conscientia de aliquo peccato, secundum illud I ad Cor. IV 4 nihil mihi conscius sum ; sed nec hoc testimonium valet contra Deum, unde dicit si innocentem ostendero , idest si voluero me ostendere esse sine peccato, pravum me comprobabit , inquantum mihi vel aliis manifestabit peccata quorum mihi non sum conscius quia, ut dicitur in Psalmo, delicta quis intelligit? Tertius gradus est quando aliquis, etsi sit sibi conscius de peccato, tamen praesumit vel quia non habuit malam intentionem aut quia non fecit ex malitia et dolo sed ex ignorantia et infirmitate; sed nec hoc testimonium valet homini contra Deum, et ideo dicit etiam si simplex fuero , idest sine dolo vel duplicitate pravae intentionis, hoc ipsum ignorabit anima mea : homo enim non potest ad liquidum motum sui affectus deprehendere, tum propter variationem eius tum propter permixtionem et impetum multarum passionum, propter quod dicitur Ier. XVII 9 pravum est cor hominis et inscrutabile; quis cognoscet illud? Et propter huiusmodi ignorantiam quod homo se ipsum non cognoscit nec statum suum, redditur etiam iustis sua vita taediosa, et propter hoc subdit et taedebit me vitae meae. Unum est quod locutus sum . Postquam beatus Iob ostendit non esse suae intentionis ut cum Deo contendat, proponit illud de quo cum adversariis ei disputatio erat. Dixerat enim Eliphaz quod poenae a Deo non nisi pro peccatis immittuntur, contra quod in superiori responsione Iob locutus fuerat; et quia Baldath sententiam Eliphaz asserere conatus fuerat, Iob iterato sententiam suam repetit dicens unum est quod locutus sum: innocentem et impium ipse consumit , quasi dicat: non solum peccatoribus sed etiam innocentibus mors a Deo immittitur, quae tamen est maxima poenarum praesentium, et sic non est verum quod vos dicitis, quod solum pro peccatis propriis homo puniatur a Deo. Quod autem mors a Deo sit dicitur Deut. XXXII 39 ego occidam et ego vivere faciam ; sed cum mors communiter omnibus immittatur a Deo, unum est quod durum videtur, scilicet quod innocentes praeter mortem communem multiplices adversitates sustinent in hac vita, cuius rei causam investigare intendit, et ideo subdit si flagellat, occidat semel , quasi dicat: detur quod flagellum mortis omnibus sit commune, videretur tamen rationabile quod innocentibus, qui ex propriis peccatis non sunt rei, praeter mortem quae debetur peccato communi aliam poenam infligere non deberet. Si enim, ut vos dicitis, nulla alia causa est quare iuste alicui infligi poena possit nisi peccatum, manifestum est autem innocentes pati poenam in hoc mundo, videtur sequi quod sine causa puniantur ac si ipsae poenae propter se Deo placerent, et ideo subdit et de poenis innocentium non rideat : de illis enim ridere solemus quae nobis secundum se placent. Si autem hoc est inconveniens quod poenae innocentium Deo secundum se placeant, inveniuntur autem innocentes frequenter in terris puniri, videtur sequi aliud inconveniens, scilicet quod istae poenae ex divino iudicio non procedant sed ex malitia alicuius iniqui domini qui habeat potestatem in terra et puniat innocentes, unde sequitur terra data est in manus impii , quasi dicat: si ipsi Deo non placent secundum se poenae innocentium qui tamen puniuntur in terra, oportebit dicere quod Deus regimen terrae alicui impio commiserit, ex cuius iniquitate iudicium in terra pervertitur ut innocentes puniantur; et hoc est quod subdit vultum iudicum eius operit , idest rationem eorum obnubilat vel cupiditate aut odio aut amore, ne veritatem iudicii in iudicando sequantur. Quod si ille non est , scilicet impius cui tradita est terra, a quo scilicet causatur innocentium punitio, quis ergo est , scilicet huius punitionis causa? Non enim dici potest, ut ostensum est, quod hoc sit a Deo, supposita vestra positione quod solum peccatum sit causa poenarum praesentium. Hoc autem quod dixit terra data est in manus impii est quidem secundum aliquid verum, inquantum scilicet terreni homines sub potestate Diaboli a Deo relinquuntur, secundum illud qui facit peccatum servus est peccati ; simpliciter autem est falsum: non enim Diabolo absolute terrae dominium est concessum, ut scilicet libere in ea facere possit quod velit, sed quicquid facere permittitur ex divina dispositione procedit quae omnia ex rationabili causa dispensat; unde hoc ipsum quod innocentes puniantur non dependet absolute ex malitia Diaboli sed ex sapientia Dei permittentis. Unde si peccatum non est causa punitionis innocentium, non sufficit hoc ad malitiam Diaboli reducere, sed oportet ulterius aliquam rationabilem causam esse propter quam Deus permittit, et ideo signanter dicit quod si ille non est, quis ergo est? Quasi dicat: si malitia Diaboli non est sufficiens causa punitionis innocentium, oportet aliam causam investigare. Ad investigandum igitur rationem quare innocentes puniantur in hoc mundo, primo proponit defectum quem sustinuerat in amissione bonorum, ostendens mutabilitatem prosperitatis praesentis ex similitudine eorum quae videntur esse velocissima in hoc mundo. Sed considerandum est quod ad prosperitatem huius mundi aliqui diversimode se habent: quidam enim ipsam pro fine habent nihil ultra ipsam sperantes - ad quod videbatur declinare illorum opinio qui omnia praemia et poenas in hac vita constituebant -, tales autem non pertranseunt prosperitatem huius mundi, sed prosperitas huius mundi fugit ab eis quando eam amittunt; quidam vero, de quorum numero fuit Iob, in prosperitate huius mundi finem non ponunt sed ad alium finem tendunt, et tales prosperitatem huius mundi magis ipsi pertranseunt quam pertranseantur ab ea. Tendentibus autem ad aliquem finem tria sunt necessaria: primum est ut in nullo alio cor suum figant per quod retardari possint a fine, sed festinent ad finem consequendum, et ideo primo ponit exemplum de cursore qui sic tendit ad finem sui cursus quod in via moram non contrahit, unde dicit dies mei velociores fuerunt cursore , in quibus verbis et labilitatem praesentis fortunae et intentionem suam in aliud tendentem demonstrat; fugerunt , quasi in rebus huius mundi requie cordis non inventa, unde sequitur et non viderunt bonum , scilicet in quod mea intentio ferebatur, quod est verum bonum: unde pro iustitia me remuneratum non reputo; quod si prosperitatem praesentem remunerationem putatis, ea subtracta innocens punitus sum. Secundo requiritur quod tendens in aliquem finem acquirat sibi illa per quae possit ad finem pervenire, sicuti qui vult sanari oportet quod acquirat medicinas quibus sanetur; similiter qui vult ad verum bonum pervenire oportet quod acquirat virtutes quibus illud consequi possit, unde subdit pertransierunt quasi naves poma portantes , in quo etiam duo demonstrat: et labilitatem praesentis fortunae, quia naves poma portantes ad vendendum festinant ne per moram putrescant, et studium tendendi in finem, quasi dicat: dies mei non pertransierunt vacui, sed virtutes congregavi cum quibus tendo ad finem consequendum. Tertium restat consecutio finis, unde dicit sicut aquila volans ad escam , in quo etiam duo praedicta designantur: nam aquila velocis volatus est praecipue cum a fame impellitur, et escam habet pro fine quo reficitur. Quia ergo in his verbis quasi innuerat se esse iustum et innocentem, quod praesumptuosum ab adversariis reputabatur, incipit de sua innocentia conferre cum Deo qui solus est conscientiae iudex, unde subdit cum dixero , scilicet in corde meo: nequaquam ita loquar , ut scilicet sim iustus et innocens, commuto faciem meam , scilicet a fiducia quam conceperam de mea innocentia ad quandam sollicitudinem investigandi peccata, et dolore torqueor , in conscientiae propriae discussione recogitans ne forte pro aliquo peccato sic puniar. Et causam doloris subdit dicens verebar omnia opera mea : est enim alicui magna causa doloris quando magnam sollicitudinem habet de re aliqua et tamen incidit in illud quod vitare studebat; ipse autem circa omnia opera sua magnam sollicitudinem apponebat, timens ne in aliquo a iustitia declinaret, et hoc est quod dicit verebar omnia opera mea . Et causa quare sic verebatur in omni suo opere erat timor de severitate divini iudicii, unde subditur sciens quod non parceres delinquenti , nisi scilicet convertatur quia, sicut in Psalmo dicitur, nisi conversi fueritis gladium suum vibrabit. Si autem , post tantum studium innocentiae, et sic impius sum ut tam gravibus poenis a Deo puniri meruerim, quare frustra laboravi in tanta sollicitudine innocentiae conservandae? Frustra enim laborare dicitur qui suo labore tendit ad finem ad quem non pertingit. Sed quia puritas hominis quantacumque sit ad divinum examen relata deficiens invenitur, ideo consequenter ostendit quod cum se purum et innocentem dicit, se purum et innocentem intelligit quasi hominem, non quasi in nullo penitus a rectitudine divinae iustitiae recedentem. Est autem sciendum quod duplex est puritas: una quidem innocentis altera paenitentis; utraque autem imperfecta est in homine si ad perfectam rectitudinem divinae regulae comparetur. Dicit ergo quantum ad puritatem poenitentis si lotus fuero , idest si a peccatis meis me purgare studuero, quasi aquis nivis , quae bene ablutivae esse dicuntur; quantum vero ad puritatem innocentis subdit et fulserint velut mundissimae manus meae , idest et in operibus meis, quae per manus designantur, nulla inveniatur immunditia, sed fulgeat in eis iustitiae claritas - dicit autem velut mundissimae ad insinuandum quod in homine perfecta munditia esse non potest -; si, inquit, sic fuero mundus, tamen sordibus intinges me , idest sordidus demonstrabor tuae iustitiae comparatus et per tuam sapientiam convictus. Semper enim in operibus humanis aliquis defectus invenitur: quandoque quidem ex ignorantia propter debilitatem rationis, quandoque autem ex negligentia propter infirmitatem carnis; quandoque autem aliqua infectio alicuius terrenae affectionis etiam in bonis operibus admiscetur, propter volubilitatem humani cordis quod non fixum in eodem perseverat: unde semper aliquid in humanis operibus invenitur quod deficit a puritate divinae iustitiae. Cum autem aliquis immundus est qui tamen exterius aliquam iustitiae ostensionem habet, signa iustitiae quae de eo exterius apparent ei non competunt, et ideo subdit et abominabuntur me vestimenta mea : per vestimenta enim exteriora opera designantur quibus homo quasi contegitur, secundum illud Matth. VII 15 veniunt ad vos in vestimentis ovium ; tunc ergo vestimenta alicuius aliquem abominantur quando exteriora hominis quae iustitiam praetendunt interioribus non concordant. Quare autem quantumcumque sit purus non potest se defendere quin a Deo convincatur impurus, consequenter ostendit ex duobus in quibus Deus homines excellit, videlicet ex puritate iustitiae et ex auctoritate maiestatis. Quantum ergo ad primum dicit neque enim viro qui similis mei est respondebo , quasi dicat: si aliquis homo me impurum vellet convincere, possem ei resistere, si mihi obiceret quae ipse sentiret in homine servari non posse de perfecta iustitiae puritate; sed sic respondere non possum Deo in quo nullus defectus invenitur. Quantum ad secundum dicit nec qui mecum in iudicio ex aequo possit audiri : cum enim duo homines ad invicem contendunt, iudicem possunt habere qui utriusque dicta examinet; sed hoc inter Deum et hominem esse non potest duplici ratione: una ratio est quia oportet quod in iudice sit altior sapientia quae sit quasi regula ad quam examinentur dicta utriusque partis: manifestum est autem quod divina sapientia est prima regula ad quam omnium veritas examinatur, et propter hoc subdit non est qui utrumque valeat arguere , quasi dicat: non est alius superior Deo ex cuius maiori sapientia divina sapientia corrigi possit. Alia ratio est quia oportet quod in iudice sit maior potestas qua possit utramque partem comprimere, et hoc excludit dicens et ponere manum suam in ambobus , idest coercere utrumque: hoc enim excluditur per immensitatem divinae potentiae, quam supra ostendit. Et quia, ut dictum est, intendit perscrutari qua ratione innocentes puniantur in hoc mundo, consequenter ostendit quid eum impedire posset ab hac perscrutatione et qua intentione hoc perscrutari velit. Impediri autem posset ab hac perscrutatione ex duobus, primo quidem ex afflictione quam patiebatur: homines enim quorum mens occupata est tristitia non possunt subtiliter perscrutari, et quantum ad hoc dicit auferat a me virgam suam ; secundo ex reverentia quam ad Deum habebat: homines enim aliquando ex quadam reverentia quam ad Deum habent omittunt ea quae Dei sunt perscrutari, et quantum ad hoc dicit et pavor eius non me terreat , quasi dicat: concedat spiritum meum requiescere ab afflictione quam patior, et non imputetur mihi ad irreverentiam quod de divinis disputo; et sic potero perscrutari, unde sequitur loquar et non timebo eum , idest ac si non timerem eum; neque enim possum metuens respondere , idest dum ex reverentia eius revocor a perscrutatione. Sciendum est autem quod timor Dei aliquando timentes Deum a perscrutatione divinorum non revocat, quando scilicet perscrutantur divina desiderio veritatis cognoscendae, non ut comprehendant incomprehensibilia sed semper eo moderamine ut intellectum suum divinae subiciant veritati; revocantur autem per timorem Dei ne sic perscrutentur divina quasi comprehendere volentes et intellectum suum divina veritate non regulantes. Sic igitur per haec verba Iob intendit ostendere quod eo moderamine de his quae ad divinam providentiam pertinent perscrutatur, ut intellectum suum divinae veritati subiciat, non ut divinam veritatem impugnet, quod esset contra reverentiam divini timoris. Caput 10 [84908] Super Iob, cap. 10 Taedet animam meam vitae meae et cetera. Postquam proposuit superius Iob quod tam innocentes quam impii in hoc saeculo tribulantur, et tetigit unam causam punitionis innocentium quae posset aestimari, scilicet quod terra quasi derelicta a Deo sit exposita voluntati quasi iniquae potestatis innocentes pro libitu punientis, hoc autem remoto quia manifestum inconveniens continet, inquisivit quis esset innocentium punitor et qua de causa, et hanc quaestionem hic prosequi intendit. Prius tamen quam ad investigationem procedat, ostendit quo animo hic loquatur: loquitur enim in persona hominis afflicti secundum conceptiones quas ei tristitia subministrat; unde primo ponit taedium quod patitur in hac vita propter tribulationes quas patitur, quae intantum graves sunt quod etiam ipsam vitam reddunt taediosam: licet enim vivere delectabile sit, tamen in angustiis vivere taediosum est, unde dicit taedet animam meam vitae meae . Sicut autem homo cui delectabilis est sua vita optat se vivere, ita cui taediosa est sua vita optat se vita privari, et ideo subiungit dimittam adversum me eloquium meum ; hoc enim est contra aliquem quod est peremptivum ipsius: tunc ergo homo adversum se loquitur quando se vita privari exoptat. Sed signanter dicit dimittam : multotiens enim homo aliquos motus in corde patitur propter aliquam passionem vel tristitiae vel concupiscentiae vel irae aut cuiuscumque alterius, sed tamen ita ratione omnes motus reprimit quod ad verbum exterius non procedit; quando autem ratio ostendere volens quid interius patiatur occultos motus in verba producit, tunc eloquium dimittere dicitur quasi prius retentum, et propter hoc subdit loquar in amaritudine animae meae , quasi dicat: verba quae exterius proferam interiorem amaritudinem ostendunt, ut det intelligere se in persona hominis amaricati loqui. Sed ne rursus intelligatur quod ista eloquii dimissio sit per hoc quod ratio a tristitia superatur, subiungit dicam Deo: noli me condemnare ; cum enim ratio a passione vincitur, homo contra Deum remurmurat et quandoque usque ad blasphemiam procedit, sed dum inter tribulationes hominis ratio recta manet, Deo se subdit et ab ipso remedium praestolatur dicens Deo noli me condemnare . Simul etiam in hoc ad quaestionem accedit: cum enim supra quaesivisset quis esset causa innocentium poenae in hoc mundo, hic iam confitetur Deum esse auctorem punitionis dum petit quod ab eo non condemnetur, secundum illud I Reg. II 6 dominus mortificat et vivificat , ex quo Manichaeorum haeresis confutatur. His autem praemissis, supposito quod Deus sit punitionis auctor, inquirit de causa suae punitionis ad Deum loquens: indica mihi cur me ita iudices , idest facias me cognoscere causam propter quam a te puniar: sciebat enim quod rationis investigatio ad veritatis terminum pervenire non potest nisi divinitus doceatur. Scire autem causam suae punitionis necessarium est homini vel ad correctionem vel ut patientius flagella sustineat. Ad inquisitionem autem huius quaestionis procedit sub quadam disiunctione: necesse est enim quod ipse qui punitur vel sit innocens vel peccator. Primo autem procedit supponendo quod sit innocens; et quia ad cognitionem divinorum per res humanas pervenimus, proponit duos modos quibus in humano iudicio quandoque innocentes puniuntur. Primus modus est propter malitiam punientis, ex qua contingit tripliciter poenas innocentibus irrogari: aliquando quidem dum per astutiam innocentibus calumnias ingerunt, et quantum ad hoc dicit numquid bonum tibi videtur si calumnieris ; aliquando vero per potentiam opprimunt, et quantum ad hoc subdit et opprimas me opus manuum tuarum ; aliquando vero ipsi quidem ex proprio motu innocentes non puniunt, sed quia inordinate aliquos impios diligunt, eos etiam in oppressione innocentium iuvant, unde subditur et consilium impiorum adiuves? Sed considerandum est quod aliquando diversis naturis unum et idem potest esse bonum et malum, sicut iracundum esse cani quidem est bonum, homini autem malum; nullus autem sanae mentis hoc in dubitationem ducit si Deus ex malitia aliquid operetur: non enim potest in summo bono aliquid mali esse; sed potest contingere quod aliquid malum est in homine quod ad divinam pertinet bonitatem, sicut non misereri secundum quod misericordia in passionem sonat in homine quidem vituperatur, quod tamen divina bonitas ex sui perfectione requirit. Manifestum est autem quod tria praedicta, calumniari, opprimere et consilium impiorum adiuvare, in hominibus mala sunt: unde hoc in quaestionem inducit utrum Deo possint esse bona, unde non quaerit numquid calumniaris et opprimis? Sed numquid bonum tibi videtur ut calumnieris et opprimas? Quasi supponens pro firmo quod Deus numquam aliquid facit nisi quod bonum sibi videtur, et hoc vere est bonum. Item considerandum est quod ea quae naturaliter sunt nulli imputantur in culpam vel in malum; naturale autem est quod unumquodque perdat suum contrarium, unde et Deus qui est summe bonus, odit ea quae contra se fiunt et ipsa disperdit, secundum illud Psalmi odisti omnes qui operantur iniquitatem, perdes etc.; si ergo homines non essent a Deo facti sed a principio contrario, ut Manichaei fabulantur, bonum videretur quod Deus homines opprimeret propter se ipsos: ad hoc igitur excludendum non simpliciter dicit ut opprimas me , sed addit opus manuum tuarum . Item bonum videtur quod Deus iustorum voluntates adimpleat; qui autem innocentem calumniari aut opprimere volunt non sunt iusti sed impii, et praecipue si non ignoranter vel casu sed ex consilio et deliberatione hoc velint: unde cum se innocentem supponat in prima parte quaestionis, sequitur impios esse qui eum ex deliberato consilio opprimere vel calumniari vellent, et ideo signanter dicit et consilium impiorum adiuves . Hac igitur causa remota, quia Deo hoc bonum videri non potest, cum ipse sit opus manuum Dei et cum eius hostes qui ipsum oppresserant impii comprobentur, procedit consequenter ad secundum modum quo in humano iudicio quandoque innocentes affliguntur. Contingit enim quandoque quod quando aliquis innocens falso apud iudicem accusatur, iudex ad exquirendam veritatem eum tormentis subicit secundum iustitiam agens, sed huius rei causa est defectus cognitionis humanae, qui triplex est: unus quidem quia omnis cognitio hominis a sensu procedit et, quia sensus corporei et corporalium sunt, non potest iudex interiorem conscientiam accusati cognoscere; ut ergo hoc excludat a Deo dicit numquid oculi carnei tibi sunt? Ac si dicat: numquid tu corporalibus sensibus cognoscis ut sola corporalia videas et interiora cognoscere non possis? Ponit autem oculos quia visus inter alios sensus excedit. Secundus defectus est quod homo per sensus corporeos nec etiam omnia corporalia conspicere potest: non enim potest cognoscere quae a remotis et in abditis fiunt, quod a Deo removet dicens aut sicut videt homo ita et tu vides , ut scilicet non possis quae ubique fiunt etiam occulta cognoscere? Tertius defectus humanae cognitionis est ex tempore, tum quia homo de die in diem plura cognoscit tum etiam quia per temporis longitudinem obliviscitur eorum quae novit, ut sic oporteat eum iterato quasi addiscere: hoc ergo a Deo removet dicens numquid sicut dies hominis dies tui , ut scilicet de die in diem tua crescat cognitio; et anni tui sicut humana sunt tempora , ut scilicet per cursum temporum aliquid tuae cognitioni decrescat? Et subdit ut quaeras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris , idest ut per flagella inquiras an ego peccaverim opere et iniquus sim mente, sicut homines per tormenta peccata exquirunt? Et sic post inquisitionem huiusmodi in me peccata non inveniens, scias quia nihil impium fecerim , quasi hoc aliunde cognoscere non possis nisi per flagella peccata mea exquiras; et hoc libere facias absque contradictione, cum sit nemo qui de manu tua possit eruere : aliquando enim ab hac inquisitione quae est per tormenta iudices deficiunt, dum hi qui torqueri debent ab eorum manibus eruuntur. Et quia supra dixerat se esse opus manuum Dei, ut ex hoc ostenderet quod bonum Deo videri non potest ut eum opprimat propter se, quasi in oppressione eius delectatus, quod supposuerat manifestat, unde subdit manus tuae fecerunt me . Et ne aliquis credat, secundum Manichaeorum haeresim, hominis animam a Deo factam corpus vero a contrario auctore formatum, subiungit et plasmaverunt me totum in circuitu. In circuitu dicit quia corpus videtur esse animae in circuitu sicut vestimentum vestito vel sicut domus habitatori; totum dicit ut ad singula corporis membra referatur; plasmaverunt dicit ut alludat ei quod homo ex limo terrae dicitur esse formatus; per manus autem operatio divina intelligitur, unde dicit pluraliter manus quia licet sit una divina virtus operans, multiplicatur tamen eius operatio in effectibus, tum propter diversitatem effectuum tum etiam propter varietatem causarum mediarum mediantibus quibus suos effectus producit. Subdit autem et sic repente praecipitas me? Quia repentinum esse videtur ut aliquis qui aliquam rem produxit eam absque causa manifesta corrumpat: qui enim facit aliquid vult illud esse - ad hoc enim facit ut sit -, qui autem corrumpit vult illud non esse; videtur igitur si aliquis destruat quod prius fecit, videtur repentina mutatio voluntatis, nisi aliqua manifesta causa de novo oriatur ex qua appareat illud esse corrumpendum quod prius fuit fiendum; huiusmodi autem repentina mutatio voluntatis in Deum cadere non potest, et ideo quasi admirative quaerit et sic repente praecipitas me? Quasi dicat: hoc inconveniens videtur si quem prius fecisti sine causa nunc destruas. Vel quod dixit fecerunt me potest referri ad constitutionem substantiae, quod autem dixit et plasmaverunt me totum in circuitu potest referri ad ea quae substantiae adveniunt, sive sint bona animae sive corporis sive exterioris fortunae. Et quia in generali se factum et plasmatum a Deo posuerat, in speciali prosequitur de modo suae factionis, ad similitudinem alicuius qui alicui vult reducere aliquid ad memoriam quod oblitus videtur: particulariter ei cuncta edisserit ut vel sic ei in memoriam reducatur. Videtur autem Deus benivolentiae quam ad suam facturam habet oblivisci cum eam corruptioni exponit: ad modum enim obliviscentis se habet, et secundum hunc modum dicitur in Psalmo usquequo, domine, oblivisceris me in finem , et ideo dicit memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me . Ubi considerandum est quod duplicem hominis factionem commemorat, primo quidem eam quae pertinet ad primam institutionem naturae, alludens ei quod dicitur Gen. I Deus hominem de limo terrae formavit , et ideo dicit quod sicut lutum feceris mei ubi etiam compositionem hominis ex primis elementis tangere videtur. Et quia etiam primo homini dictum est pulvis es et in pulverem reverteris , consequenter subiungit et in pulverem reduces me , quod etiam naturali materiae competit: nam ea quae ex terra generantur consequens est secundum naturae ordinem ut resolvantur in terram. Sed de hoc aliquis mirari potest, cum maius videatur de terra formare hominem quam hominem formatum retinere ne in pulverem redigatur, unde est quod Deus qui hominem de luto formavit eum in pulverem redigi permittit: utrum scilicet hoc sit solum ex necessitate materiae, ut homo in hoc nihil plus habeat aliis quae ex terra formantur, vel hoc sit ex divina providentia aliquam hominis culpam puniente. Consequenter autem tangit factionem hominis quantum ad opus propagationis secundum quod homo ab homine generatur. Ubi considerandum est quod omnia naturae opera Deo attribuit non ut excludat naturae operationem sed eo modo quo principali agenti attribuuntur ea quae per causas secundas aguntur, ut artifici operatio serrae: hoc enim ipsum quod natura operatur a Deo habet, qui ad hoc eam instituit. In hac autem hominis generatione primo occurrit seminis resolutio, et quantum ad hoc dicit nonne sicut lac mulsisti me? Sicut enim semen est superfluum alimenti ita et lac. Secundo autem occurrit compactio massae corporeae in utero mulieris, et quantum ad hoc subdit et sicut caseum me coagulasti? Ita enim se habet semen maris ad materiam quam femina ministrat in generatione hominis et aliorum animalium sicut se habet coagulum in generatione casei. Tertio autem occurrit distinctio organorum, quorum quidem consistentia et robur est ex nervis et ossibus, circumdantur autem exterius a pelle et carnibus, unde dicit pelle et carnibus vestisti me, ossibus et nervis compegisti me . Quartum autem est animatio fetus, et praecipue quantum ad animam rationalem quae non infunditur nisi post organisationem; simul autem cum anima rationali infunduntur homini divinitus quaedam seminaria virtutum, aliqua quidem communiter omnibus, aliqua vero specialiter aliquibus secundum quod homines quidam sunt naturaliter dispositi ad unam virtutem, quidam ad aliam: Iob autem dicit infra ab infantia crevit mecum miseratio, et de utero egressa est mecum , unde et hic dicit vitam et misericordiam tribuisti mihi . Ultimum autem est conservatio vitae tam in materno utero quam post exitum ex utero, quae quidem conservatio est partim quidem per principia naturalia, partim autem per alia Dei beneficia naturae superaddita, sive pertineant ad animam sive ad corpus sive ad exteriora bona, et quantum ad hoc subdit et visitatio tua custodivit spiritum meum : sicut enim Deus ab aliquo recedere dicitur in Scripturis quando Deus ab eo sua dona subtrahit, sic eum visitare dicitur quando ei sua dona largitur. Ne autem ex hoc quod Deo dixerat memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me aliquis credere posset eum huius opinionis esse quod oblivio in Deum cadere posset, excusat se ab hoc subdens licet haec celes in corde tuo, tamen scio quia universorum memineris ; dicitur autem Deus ad similitudinem hominis aliquid in corde celare quando non ostendit per effectum quod habet in cognitione vel affectione: sic itaque Deum praedicta in corde celare dicit quia in effectu non ostenditur quod eum pro sua factura recognoscat, quem sic repente praecipitare videtur. Si peccavi et ad horam pepercisti mihi et cetera. Superius inquisivit Iob causam suae punitionis supposito quod innocens esset, nunc autem procedit ad inquirendum si propter hoc puniatur quia peccator est. Et quod pro peccato non puniatur primo ostendit utens tali ratione: si enim peccatum commisit, maxime hoc commisisse videtur tempore prosperitatis; si autem peccatum est tota causa quare aliqui adversitates sustineant in praesenti, posita autem causa ponitur effectus, oporteret quod statim cum aliquis peccat adversitas sequeretur; manifestum autem erat quod Iob tempore suae prosperitatis eundem modum vivendi servavit: unde si peccavit hoc modo vivendo, diu ante peccaverat quam adversitatem pateretur; oporteret ergo dicere quod, cum statim post peccatum adversitas secuta non sit, quod Deus pro tempore illo ei pepercerit quo adversitates non induxit; inconveniens autem est dicere quod peccatum quod Deus pepercit iterum imputet ad poenam: non ergo videtur quod pro peccato prius ab eo commisso nunc puniatur. Hoc est ergo quod dicit si peccavi , scilicet tempore prosperitatis meae, et ad horam pepercisti mihi , quia scilicet non statim adversitatem induxisti, cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris? Quasi dicat: cur ex quo reputasti me aliquo tempore quasi purum parcendo mihi iniquitatem meam, nunc iterum me punis quasi non sim purus? Aliam etiam rationem consequenter subiungit quae talis est: si peccatum est tota causa adversitatum praesentium, sequeretur quod non tam iusti quam peccatores adversitates in hoc mundo patiantur; videmus autem et iustis et peccatoribus adversitates esse communes, et hoc est quod dicit et si impius fuero, vae mihi est . Idest adversitates sustineo; et si iustus vel prius fui vel modo factus, non propter hoc levabo caput , quasi a miseria sublevatus: ego dico existens saturatus afflictione , quantum ad dolores, et miseria , quantum ad penuriam et confusionem. In saturitate autem abundantiam afflictionis et miseriae designat, et hoc videtur dicere contra dictum Eliphaz et Baldath qui dixerant quod si converteretur ab adversitate liberaretur: contra quod dicit quod etiam si iustus effectus sit non tamen propter hoc a miseria relevatur, quamvis pro praecedentibus peccatis si qua fuerint iam sufficienter punitus sit, quod per saturitatem afflictionis et miseriae designat. Et quia hoc ei ad superbiam Eliphaz imputaverat quod se innocentem dicebat, subiungit et propter superbiam quasi leaenam capies me : dixerat enim supra Eliphaz in denotatione Iob rugitus leonis et vox leaenae et dentes catulorum leonum contriti sunt ; dicit ergo propter superbiam quasi leaenam capies me , quasi dicat: facis me reputari ab his qui capiunt verba mea quasi leaenam propter superbiam. Et hoc ipsum quod sic malus reputabatur erat ei poena super poenam, unde subdit reversusque mirabiliter me crucias , quasi prius venisti affligens me per subtractionem rerum et corporis vulnera, et nunc iterato redisti et crucias me per amicos, quod est mirabile quia ab amicis magis consolationem deberem accipere; vel hoc dicit quia maxime homo affligitur cum ab amicis deridetur. Qualis autem sit iste cruciatus ostendit subdens instauras testes tuos contra me : Eliphaz enim dum videbatur iustitiam Dei defendere et similiter socii eius, in quo quasi testes Dei se demonstrabant, contra Iob loquebantur eum de peccato arguentes; et sic multiplicas iram tuam , idest effectum irae dum me multipliciter punis, et poenae militant in me , quasi cum quadam auctoritate et sine contradictione me impugnant: milites enim consueverunt cum auctoritate regia et absque ulla contradictione aliquem qui reputatur reus invadere. Quare de vulva eduxisti me et cetera. Terminaverat Iob inquisitionem suam in hoc quod, sive iustus sive peccator esset, tribulationibus multiplicibus subiacebat; et ne aliquis posset credere Deum in eius tribulationibus delectari, vult inquirere an hoc verum esse possit. Inconveniens autem videtur quod aliquis effectum suum producat ad hoc quod male se habeat, cum potius omne agens in suo effectu bonum intendat; supponit autem, sicut ex praemissis patet, se esse opus Dei, et ideo ab eo quaerit quare de vulva eduxisti me? Quasi dicat: numquid propter hoc me nasci fecisti ut tribulationibus subdas? Et quia posset aliquis dicere quod etiam sic in tribulationibus esse melius est simpliciter quam natum non esse, excludit hoc dicens qui utinam consumptus essem , scilicet in materno utero, ne oculus me videret , idest ne confusionem paterer ex tantis malis quae in me oculi hominum conspiciunt; et tamen si in materno utero consumptus essem, habuissem dignitatem essendi sine miseria quae mihi existenti accidit, et hoc est quod dicit fuissem , quasi participans, idest participassem id quod boni est in esse, quasi non essem , idest immunis forem a malis huius vitae ac si numquam fuissem; non est enim dignitas humani esse ut in perpetuum conservetur sed, ut tandem homo moriatur et transferatur ad tumulum qui mortuo praeparatur ad hoc quod aliqualis eius memoria post mortem remaneat: et hoc etiam mihi non defuisset, unde sequitur de utero translatus ad tumulum . Nullus autem in poenis alicuius delectatus ita crudelis invenitur qui vel non ad modicum ab affligendo cesset; dato ergo quod Deus causa nativitatis hominis non esset, tamen dies hominis breves sunt et praecipue in comparatione ad aeternitatem Dei, et ista etiam brevitas, quando homo iam magnam partem vitae transivit, cito finienda expectatur, et hoc est quod dicit numquid non paucitas dierum meorum , quia omnes dies vitae meae pauci sunt, finietur brevi iam ipsius paucitatis magna parte transacta? Non est ergo magnum si de cetero a percutiendo cesses, et hoc est quod concludit dimitte ergo me . Et si tibi durum videtur quod vel ad horam absque afflictionibus sim, certum est quod etiam te cessante a percussione non mihi remanet unde gaudeam sed unde doleam, et hoc est quod subdit ut plangam paululum dolorem meum , scilicet quem ex praecedentibus percussionibus concepi; hoc autem dicit quia percuti se adhuc reputabat dum amici eum obiurgabant, de quibus dixerat instauras testes tuos contra me . Et quia posset sibi responderi immo potius hic modico tempore affligendus es, quando hinc transibis consolationem invenies, quod posset esse dupliciter: uno modo iterato redeundo ad hanc vitam, et hoc excludit cum dicit antequam vadam , scilicet per mortem, et non revertar , ut iterum vivam - quod potest exponi dupliciter: uno modo ut dicat se non reverti ad similem modum vivendi, ut quidam fabulabantur; vel melius dicendum quod more disputatoris loquitur secundum id quod adversarii sentiunt antequam veritas manifestetur: infra autem Iob manifeste veritatem resurrectionis indicabit, et ideo in omnibus praecedentibus loquitur de resurrectione supponendo opinionem eorum cum quibus disputabat, qui non credebant aliam vitam esse nisi istam, sed in hac sola homines aut puniri aut praemiari pro malis ac bonis quae agunt -; alio modo posset post finem huius vitae consolationem expectare in ipso statu mortis, sed hoc excludit dicens ad terram tenebrosam , ad quam scilicet vadam post mortem. Et potest hoc exponi dupliciter: uno modo de Inferno ad quem animae omnium hominum descendebant etiam iustorum ante Christum, licet iusti ibi poenas sensibiles non paterentur sed solum tenebras, alii vero et poenas et tenebras; sed quia Iob sic locutus fuerat ac si dubium esset utrum ipse esset iustus ut rei veritas erat, vel peccator ut amici eius calumniabantur, describit Infernum communiter et quantum ad bonos et quantum ad malos. Accipiendo ergo Infernum sic communiter dicitur terra tenebrosa inquantum caret claritate divinae visionis; dicitur operta mortis caligine quantum ad peccatum originale quod est caligo inducens ad mortem; dicitur terra miseriae quantum ad poenas quas ibi reprobi patiuntur; dicitur terra tenebrarum quantum ad obscuritates peccatorum actualium quibus mali involvuntur; dicitur autem ibi esse umbra , idest similitudo, mortis quia sic affliguntur ac si semper morerentur; dicitur autem ibi nullus ordo esse vel propter confusionem mentium quam patiuntur damnati vel propter hoc quod ille ordo non ibi servatur qui hic: hic enim ignis ardet et lucet, quod ibi non est; sempiternus autem horror ibi inhabitat quia licet semper doleant de poenis praesentibus, semper tamen timent futuras. Sed quia illi contra quos disputabat immortalitatem animae non ponebant ut sic post mortem remaneret, ipse autem adhuc loquitur secundum positiones eorum, melius quantum ad sensum litterae sic exponitur ut totum referatur ad corpus quod in terra sepelitur et in terram convertitur. Dicit ergo ad terram tenebrosam quantum ad ipsam proprietatem terrae, quae in se opaca est; sed licet in se sit opaca, tamen viventes qui super terram habitant illustrantur lumine aeris operientis terram, sed isto lumine mortui non perfruuntur, unde subdit et opertam mortis caligine , quasi dicat: mors facit ut post mortem aliquis non utatur lumine quo vivi utuntur. Contingit autem quandoque quod licet aliquis vivus lumine circumdante terram non perfruatur, tamen in aliquo occulto loco terrae existens fruitur desideratis quoad appetitum et considerat veritates secundum intellectum, sed hoc mortui carent, unde subdit terram miseriae quantum ad carentiam omnium desiderabilium, et tenebrarum inquantum deficit consideratio veritatum. Inter alia etiam in quibus vivi delectantur, praecipuum est societas humana cum debito ordine quo quidam praesunt et alii subsunt et alii serviunt, sed hoc mortui privantur, unde subdit ubi umbra mortis , quasi dicat: apud mortuos non sunt nisi umbrae secundum aestimationem viventium, ut dicitur Sap. XVII 4 personae apparentes tristes pavorem illis dederunt; et nullus ordo , quia absque differentia honoris et dignitatis similis est condicio mortuorum; sed sempiternus horror inhabitat , quantum ad viventes quibus horrori sunt mortui, quasi dicat: nihil est in statu mortuorum nisi quae homines horrent, et hoc in sempiternum apud eos erit si ad vitam non redeunt. Sic igitur Iob inquirendo causam suae tribulationis ostendit hoc non esse ab aliquo impio in cuius manu data sit terra, non esse a Deo calumniose opprimente, non esse a Deo culpam inquirente, non esse a Deo peccata puniente, non esse a Deo in poenis sibi complacente: unde adhuc remanet sub dubio causa tribulationis eius. Quae omnia prosequitur Iob ut de necessitate inducat eos ad ponendum aliam vitam in qua et iusti praemiantur et mali puniuntur, ex quo ea non posita non potest reddi causa tribulationis iustorum, quos certum est aliquando in hoc mundo tribulari. Caput 11 [84909] Super Iob, cap. 11 Respondens autem Sophar Naamathites dixit et cetera. Superius Iob inter cetera mala quae patiebatur, mirabiliter cruciari se dixerat ab amicis suis qui contra eum insurgebant quasi testes pro Deo, a quo verbo tactus Sophar respondit, unde dicitur respondens autem Sophar Naamathites dixit: numquid qui multa loquitur nonne et audiet? Quasi dicat: tu multa locutus es inordinate, unde non est mirum si ab amicis tuis reprehensus es; quia si homo qui loquitur multa non reprehenderetur, sequeretur hoc inconveniens quod homines ex hoc ipso quod sunt loquaces iusti reputarentur, unde sequitur aut vir verbosus iustificabitur , idest iustus reputabitur? Et quia posset dicere Iob sibi debere deferri propter suam dignitatem, excludit hoc subdens tibi soli tacebunt homines, et cum ceteros irriseris a nullo confutaberis? Intelligebat enim et alios esse irrisos in hoc quod eos testes Dei vocaverat et in hoc quod supra dixerat quare detraxistis sermonibus veritatis? Et ideo dicit non esse mirandum si etiam alii contra ipsum loquantur. Sed forte posset dicere quod non haberent quid dicerent contra eum vel contra verba eius, et ad hoc excludendum subdit dixisti enim: purus est sermo meus : hoc accipit ab eo quod supra dixerat non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit; et mundus sum in conspectu tuo : hoc Iob expresse non dixerat, sed ex verbis eius accipere volebat quia disputaverat se non pro peccato punitum, vel ex eo quod dixerat scias quia nihil impium fecerim , vel ex eo quod supra dixit nonne dissimulavi? Nonne silui? Considerandum est autem quod cum peccatum sit obliquatio a lege Dei, non potest plene cognosci peccatum vel quantitas eius nisi lex Dei cognoscatur: rectum enim est iudex sui ipsius et obliqui ; quod igitur Iob se diceret immunem a peccato vel non ita graviter peccasse sicut puniebatur, ex hoc reputabat Sophar accidere quod Iob legem Dei non perfecte cognosceret, et ideo dicit atque utinam Deus loqueretur tecum et aperiret labia sua tibi . Hoc videtur in suggillationem Iob dicere, quia dixerat indica mihi cur me ita iudices ; et potest dici quod Deus simpliciter loquitur homini cum eius cordi aliquid de sua sapientia inspirat, secundum illud Psalmi audiam quid loquatur in me dominus Deus ; labia autem sua aperit cum per aliquos effectus hominibus aliquid revelat: labiis enim formantur voces exterius quibus interiores conceptus cordis exprimimus. Considerandum autem quod ab intellectu divinorum duplici ratione deficimus: primo quidem quia cum invisibilia Dei cognoscere non possimus nisi per ea quae facta sunt , ea vero quae facta sunt multum deficiant a virtute factoris, oportet quod remaneant multa in factore consideranda quae nobis occultantur, et haec vocantur secreta sapientiae Dei, de quibus dicit ut ostenderet tibi secreta sapientiae . Secundo quia etiam ipsum creaturarum ordinem ad plenum comprehendere non possumus secundum quod a divina providentia dispensatur; aliter enim est in humano regimine et aliter in divino: nam apud homines quanto aliquis est superior in regendo tanto eius ordinatio ad universaliora solum se extendit, particularia vero relinquit inferioribus rectoribus dispensanda, et sic lex regiminis superioris rectoris est universalis et simplex; sed Deus quanto est superior in regendo tanto eius ordinatio etiam usque ad minima se extendit: unde lex sui regiminis non solum est secreta, si respiciamus ad altitudinem rectoris excedentem universam proportionem creaturae, sed etiam est multiplex, universa etiam singularia et minima sub certo ordine, dispensans, et ideo addidit et quod multiplex sit lex eius . Et hoc quidem non solum in rebus naturalibus est considerare, prout divino subduntur regimini, sed etiam in rebus humanis. Leges enim humanae, quia non potuerunt earum latores omnia singularia respicere, ad universalia quaedam respiciunt quae ut in pluribus accidunt; qualiter autem universalia statuta humana sint factis singularibus applicanda relinquitur prudentiae operantis: unde in multis homo potest deficere a rectitudine, in quibus tamen non contrariatur legi humanitus positae; sed lex divina secundum quod est in sapientia Dei ad omnia particularia et minima se extendit, et sic non potest contingere quod homo in aliquo a rectitudine discordet et non contrarietur legi divinae. Quia igitur homo ad ipsam legem divinam, prout est in secreto sapientiae Dei inspiciendam, pertingere non potest et per consequens nec eius multiplicitatem agnoscere, contingit quod aliquando non putet se contra legem Dei agere cum tamen agat, vel parum delinquere cum multum delinquat, unde subdit et intelligeres , scilicet si essent tibi ostensa secreta sapientiae et multiplicitas legis Dei, quod multo minora exigaris ab eo , scilicet in sustinendo poenas, quam meretur iniquitas tua , quam vel non cognoscis vel aestimas parvam. Et in hoc videtur reprehendere quod Iob supra dixerat utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas quam patior in statera. Quasi arena maris haec gravior appareret . Et quia supposuerat in divina sapientia esse aliquod secretum quod nondum erat Iob ostensum, ne hoc posset negari, per sequentia confirmat dicens forsitan vestigia Dei comprehendes . Vestigia signa sunt per viam procedentis; opera autem Dei viae ipsius dicuntur, et productio creaturarum a Deo quidam processus Dei intelligitur in creaturas, prout divina bonitas ab eo in quo simpliciter et summe existit gradatim ad effectus derivata procedit dum superiora inferioribus meliora inveniuntur: vestigia ergo Dei sunt signa quaedam in creaturis inventa, ex quibus per eas Deus aliquatenus cognosci potest. Sed cum humana mens nec ipsas creaturas totaliter et perfecte cognoscere possit, multo minus et de ipso creatore perfectam notitiam habere potest, et ideo interrogando subdit et usque ad perfectum omnipotentem reperies? Quasi dicat: si creaturas perfecte cognoscere non potes, multo minus nec creatorem; et signanter dicit reperies quia per quandam inquisitionem ratio ab effectibus procedit ad causam, quam dum per effectus cognoscit eam dicimur invenire. Nec est mirum si creaturis non perfecte cognitis creator non perfecte cognoscitur, quia etiam creaturis perfecte cognitis adhuc creator non perfecte cognosceretur: tunc enim per effectus perfecte causa cognosci potest quando effectus adaequant causae virtutem, quod de Deo dici non potest, et ideo subdit excelsior caelo est, et quid facies? Profundior Inferno, et unde cognosces? Longior terra mensura eius et latior mari . Haec sub metaphora dicuntur: non enim debet intelligi quod Deus qui incorporeus est dimensionibus corporalibus distendatur, sed magnitudinem virtutis sub similitudine magnitudinis corporalis describit, quia quantumcumque quantitates corporeae videntur esse magnae vel altitudine vel profunditate vel longitudine vel latitudine, deficiunt tamen a magnitudine virtutis Dei quae maiora facere posset, et ideo signanter Deum omnipotentem prius nominavit. Ex hoc ergo ostendit quod perfecte in creaturis inveniri non potest, quia dato quod omnes creaturae perfecte cognoscerentur, ex eis cognosci non posset virtus ei aequalis: quod ergo medium sumi potest ad cognoscendum virtutem Dei secundum quod excedit omnem creaturam? Et hoc significat cum dicit quid facies? Et unde cognosces? Non solum autem divina virtus excedit omnem creaturam in producendo sed etiam in conservando: non enim creaturae conservatio est nisi a Deo, nec est aliqua virtus in creatura quae divinae voluntati resistere posset si ipsam creaturam ulterius conservare non vellet, et ideo subdit si subverterit omnia , in nihilum redigendo, subtrahendo scilicet eis esse, vel in unum coartaverit , confusionem inducendo per subtractionem ordinis quo res distinguit, quis contradicet ei? Idest quae virtus creaturae poterit esse contraria, contra eius voluntatem conservans vel se vel alia in esse? Sed ne aliquis dicat quod licet nihil posset conservari in esse nisi per eum, tamen quasi ex debito res in esse conservat, ad hoc excludendum subdit vel quis dicere ei potest: cur ita facis? Quasi ab eo exigens rationem de debito praetermisso. Ipse enim novit hominum vanitatem et cetera. Postquam ostendit Sophar quod in divina sapientia est aliquid secretum quod homini incomprehensibile est, procedit ad aliud manifestandum quod prius supposuerat, scilicet quod Deus pro peccato ab homine exigat poenam et, ad hoc quidem manifestandum, quod Deus facta hominum cognoscat, unde dicit: recte dico quod exigeris a Deo minora quam mereatur tua iniquitas, ipse enim novit hominum vanitatem , idest hominum facta vana. Vana autem dici consueverunt quae instabilia sunt eo quod debitis finibus non stabiliuntur: ex hoc igitur est vanitas hominis quod cor eius in veritate non figitur per quam solam potest stabiliri, et ex hoc quod a veritate recedit iniquitatem operatur, dum videlicet appetit illud quod apparet bonum loco eius quod est bonum, unde subdit et videns , scilicet Deus, iniquitatem , ex vanitate hominum prodeuntem, nonne considerat , scilicet ad puniendum? Tunc enim iudex peccatum videns inconsiderate pertransire videtur quando dissimulat et poenam apponere non curat, quod de Deo videtur non esse dicendum: cum igitur ipse videat hominum vanitatem, pro iniquitate exigit poenam. Sicut autem ex vanitate contingit quod homo ad iniquitatem declinat, ita ex eadem vanitate provenit quod homo divino iudicio se subiectum esse non reputat, et ideo subdit vir vanus in superbiam erigitur , ut scilicet suo superiori se subditum esse non credat, et hoc est quod subdit et tamquam pullum onagri natum se liberum putat . Onager asinus silvestris est, cuius pullus ab hominis dominio liber nascitur; pulli autem asinorum qui ab hominibus possidentur in servitute hominum nascuntur: homines igitur qui se divino iudicio subiectos esse non putant reputant se quasi pullos onagri natos, licet videant alios homines eiusdem condicionis divino iudicio coerceri. Hoc in suggillationem beati Iob dicere videbatur, intelligens ex verbis eius quod quasi de pari cum Deo vellet contendere quia dixerat auferat a me virgam suam et pavor eius non me terreat; loquar et non timebo eum , et ideo subdit tu autem firmasti cor tuum , ut scilicet defenderes iniquitatem tuam. Et tamen cum hac cordis obfirmatione, expandisti ad Deum manus tuas orando, supra scilicet cum dixit dicam Deo: noli me condemnare ; et ideo inutilis est oratio tua: utilis enim oratio est quando homo primo iniquitatem dimittit et postea a Deo petit ut a puniendo cesset, et hoc est quod subdit si iniquitatem quae est in manu tua abstuleris a te , ut scilicet desistas ab opere iniquo quod adhuc prae manibus habes, et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia , ut scilicet quae iniuste accepta reposita habes restituas, vel ut tuos familiares corrigas pro quorum delictis interdum domini puniuntur propter negligentiam corrigendi, tum levare poteris , scilicet ad Deum orando, faciem tuam absque macula , scilicet culpae. Et sic cessabit condemnatio, primo quidem quantum ad futura, unde subdit et eris stabilis , ut scilicet ulterius per tribulationes non commovearis, et etiam non timebis futura pericula; et quia aliquando licet non timeat de futuro, homo tamen affligitur pro his quae amisit vel passus est, subiungit miseriae quoque , scilicet quam hactenus passus es, oblivisceris , propter abundantiam bonorum supervenientium; et hoc exemplo confirmat cum subdit et quasi aquarum quae praeterierunt non recordaberis , quod dicit quia homo post tempestatem pluviae, cum serenitas advenit, pluviarum praecedentium obliviscitur, vel propter hoc quod aquae fluviorum citissime currunt, et earum postquam transeunt nulla remanet memoria. Sed quia contra promissionem prosperitatis in hac vita Iob supra duo opposuerat, scilicet devastationem proprii corporis cum dixit induta est caro mea putredine , et praeteritionem dierum vitae suae cum dixit dies mei velocius transierunt etc., ideo ad utramque obiectionem excludendam subiungit et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam , ac si dicat: licet tibi videatur quod dies tui pertransierint et vita tua sit in fine quasi ad vesperam, tamen tanta poterit tibi supervenire prosperitas quod quasi reducet te ad gaudium iuventutis tuae: sicut enim per vesperam intelligitur senectus, ita per meridiem iuventus; fulgorem autem vocat claritatem terrenae prosperitatis. Contra hoc vero quod dixerat de consumptione proprii corporis subiungit et cum te consumptum putaveris , scilicet propter infirmitatem quam passus es, orieris ut Lucifer , idest ad pristinum decorem revertetur corpus tuum. Et quia iterum supra Iob dixerat quod dies sui consumpti erant absque ulla spe , subiungit et habebis fiduciam, proposita tibi spe . Et quia Iob supra improbaverat opinionem dicentium quod homo post mortem, transactis multis saeculis, iterum redit ad hunc modum vivendi, non huius rei spem dicit ei esse propositam sed secundum quod homo post mortem vivit in memoriis hominum. Quod quidem ex duobus contingit: uno quidem modo ex tumulis in quibus corpora mortuorum conduntur ut conservetur memoria defunctorum, unde et monumenta dicuntur, et quantum ad hoc dicit et defossus securus dormies , quasi nullus sepulcrum tuum violabit, nec etiam timendum erit quod aliquis attentet, unde subdit requiesces et non erit qui exterreat ; alio modo mortui vivunt in memoriis hominum propter bona quae fecerunt dum viverent, ex quibus eorum vita desideraretur, et quantum ad hoc subdit et deprecabuntur faciem tuam plurimi , idest plurimi exoptabunt praesentiam tuam vel reverentiam exhibebunt tumulo tuo, memorantes beneficia tua. Et quia haec promiserat si Iob ab iniquitate vellet discedere, ostendit consequenter quod iniquis ista non dantur, et ideo subdit oculi autem impiorum deficient , quia videlicet bona quae exoptant non obtinebunt: tunc enim oculi alicuius deficere dicuntur quando aspicit ad aliquod apprehendendum ad quod attingere non valet. Et sicut bona desiderata non adipiscuntur, ita etiam mala quae patiuntur vel timent vitare non possunt, unde sequitur et effugium peribit ab eis , quia scilicet non poterunt fugere mala. Post mortem autem non erunt in veneratione vel desiderio sed in abominatione propter mala quae fecerunt, et hoc est quod subditur et spes eorum abominatio animae , idest illud quod de eis potest sperari post mortem est quod sint in abominatione. Caput 12 [84910] Super Iob, cap. 12 Respondens autem Iob dixit et cetera. Sophar in verbis praecedentibus conatus fuerat ostendere quod secreta sapientiae Dei homo comprehendere non potest, ad suggillandum Iob qui quasi cum Deo disputationem requirere videbatur. Et sicut ex verbis eius et aliorum amicorum perpendi potest, circa tria tota eorum versabatur intentio: primo enim studebant ad dicendum aliqua magnifica de Deo, extollentes eius sapientiam et potentiam et iustitiam, ut ex hoc eorum causa favorabilior appareret; secundo huiusmodi magnifica de Deo assumpta ad falsa quaedam dogmata applicabant, utpote quod propter iustitiam homines prosperarentur in hoc mundo et propter peccata tribularentur, et quod post hanc vitam non esset aliquid expectandum; tertio ex huiusmodi assertionibus, propter adversitatem quam patiebatur Iob, arguebant eum quasi iniquum et promittebant ei quaedam inania si iniquitatem desereret, utpote quod defossus securus dormiret et quod ad vesperam oriretur ei fulgor meridianus, quae Iob quasi irrisiones reputabat: et circa haec tota Iob responsio versatur. Primo ergo contra eos loquitur de hoc quod se extollebant, quaedam magnalia de Deo proponentes ac si soli ipsi ea scirent et Iob ea ignoraret, et ideo dicitur respondens autem Iob dixit: ergo vos soli estis homines? Quod sequitur si vos haec solos scire reputatis de magnitudine Dei quae omnes homines cognoscunt; et cum in cognitione magnitudinis Dei consistat sapientia, sequitur quod, si haec soli vos nostis, quod in vobis solum sit sapientia, et ita cessantibus vobis sapientia cessat, et ideo subdit et vobiscum morietur sapientia? Quasi dicat: inconveniens est vel quod vos soli sitis homines vel quod vos soli sitis sapientes. Sed quia possent dicere non soli nos scimus sed tamen tu nescis, respondet subdens et mihi est cor , scilicet ad haec scienda, sicut et vobis, nec inferior vestri sum , quantum scilicet ad hanc cognitionem. Et ne hoc arrogantiae posset ascribi, subiungit quis enim haec quae nostis ignorat? Quasi dicat: non est magnum si dico me scire ea quae scitis quia non est magnum ea scire, cum quilibet ea sciat; sed in hoc quod me haec ignorare reputatis, me contemptui habere videmini quasi ignorem ea quae omnes sciunt, unde subdit qui deridetur ab amico suo sicut ego , a vobis scilicet dum me insipientem reputatis, invocabit Deum, et exaudiet eum , quia ubi deest auxilium humanum ibi maxime adest auxilium divinum, secundum illud Psalmi quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me, dominus autem assumpsit me ; et in hoc videtur quasi respondere ei quod supra dixerat Sophar tunc levare poteris faciem tuam , ac si dicat: non oportet me amplius expectare ad fiducialiter orandum, quia ex hoc ipso quod ab amicis derideor datur mihi spes recurrendi ad Deum. Quare autem irrisus ab amico a Deo exaudiatur, ostendit subdens deridetur enim iusti simplicitas , ubi ostendit et qui sunt qui derideantur et quare, et etiam a quibus, cum subdit lampas contempta apud cogitationes divitum . Derideri enim deficientis est, deridere autem superabundantis; qui autem in virtutibus superabundant eos qui in virtutibus deficiunt non irrident, sed magis compatiuntur et iuvant si possunt, sed illi qui in temporalibus abundant maxime solent irridere eos qui in temporalibus deficiunt, et praecipue quando studium non adhibent ad temporalia conquirenda; studium autem iustorum non est ad temporalia conquirenda sed ad rectitudinem sectandam, unde a fraudibus et dolis abstinent quibus plerumque divitiae acquiruntur, et ex hoc simplices reputantur: ergo ut plurimum deridentur iusti. Causa autem irrisionis est simplicitas, sed non sic irridetur quasi malum manifestum sed quasi bonum occultum, et ideo hic simplicitas vocatur lampas propter claritatem iustitiae, sed contempta apud cogitationes divitum , scilicet qui finem suum in divitiis ponunt - qui enim summum bonum in divitiis ponit, oportet quod cogitet quod intantum sunt aliqua magis bona inquantum magis prosunt ad divitias conquirendas -, unde oportet quod eis sit contemptibilis iustorum simplicitas per quam divitiarum multiplicitas impeditur. Sed licet ipsa simplicitas iustorum in cogitationibus divitum contemnatur, tamen suo tempore a fine debito non fraudatur, unde dicit parata ad tempus statutum ; non autem dicit hoc quasi in aliquo tempore praesentis vitae iustis pro sua simplicitate aliqua terrena prosperitas sit reddenda, sed indeterminatum relinquit quod sit istud tempus statutum et ad quem finem iustorum simplicitas praeparetur: nondum enim ad hoc disputatio pervenit sed in sequentibus ostendetur. Sic igitur Iob occulte insinuat quare ab amicis irrideretur, quos divites vocat, quia prosperitatem huius mundi finem hominis ponebant quasi praemium iustitiae hominis; ipse autem sua simplicitate non hoc praemium quaerebat sed aliud in tempore statuto, et ideo fiduciam habebat ut si invocaret dominum ab eo exaudiretur. Et quia divites iusti simplicitatem irridentes non in hoc sistunt sed usque ad contemptum Dei procedunt, unde subditur abundant tabernacula praedonum : consequens enim est quod, ex quo aliqui finem suum in divitiis ponunt, quod omnes vias exquirant ad hunc finem ultimum consequendum vel fraudando vel quocumque alio modo, et sic efficiuntur praedones et dum praedantur divitiis abundant; ex hac autem abundantia sequitur contemptus Dei, unde subditur et audacter provocant Deum . Tunc enim aliquis aliquid audacter facit quando credit hoc esse bonum quod facit: cum enim conscientia remordet de malo, non sine timore homo perpetrat malum quia, ut dicitur Sap. XVII 10, cum sit timida nequitia data est in omnium condemnationem ; qui autem finem ultimum in divitiis ponunt, ex hoc ipso aestimant bona omnia esse per quae hunc finem consequuntur; manifestum est autem quod cum divitias acquirunt praedando, provocant Deum contra eius iustitiam facientes: unde consequens est quod audacter provocent Deum. Vel aliter: ex divitiis homo in superbiam erigitur reputans se per eas sibi sufficere, et ex hoc contemnit Deum audacter in divitiis suis confidens, secundum illud Deut. XXXII 15 incrassatus est dilectus et recalcitravit . Sed quia dixerat abundare praedonum tabernacula qui provocant Deum, ne forte responderetur quod talis abundantia non est a Deo, subiungit cum ipse dederit omnia in manibus eorum , idest in potestate eorum, quia potestas nocendi alicui non est nisi a Deo, voluntas autem malefaciendi non est nisi a se ipso, et ideo in hoc quod praedantur Deum provocant, sed abundantia consequens est eis a Deo. Et hoc consequenter probat cum subdit nimirum interroga iumenta et docebunt te, et volatilia caeli et indicabunt tibi; loquere terrae et respondebit tibi, et narrabunt pisces maris ; quid autem omnia ista interrogata respondeant, ostendit subdens quis ignorat quod omnia haec manus domini fecerit? Hoc ergo est quod omnia confitentur se a Deo esse facta; tunc autem homo creaturas interrogat quando eas diligenter considerat, sed interrogatae respondent dum per considerationem ipsarum homo percipit quod tanta ordinatio quae invenitur in dispositione partium, in ordine actionum, nullo modo posset esse nisi ab aliqua superiori sapientia dispensante. Si autem huiusmodi creaturae a Deo factae sunt, manifestum est quod in Dei potestate sunt sicut artificiata in potestate artificis, et ideo subdit in cuius manu , idest potestate, est anima omnis viventis , et non solum aliorum animalium sed et spiritus universae carnis hominis ; si autem in potestate eius sunt, manifestum est quod nullus illas habere potest nisi ab ipso, secundum illud Dan. IV 14 dominatur excelsus in regno hominum, et cuicumque voluerit dabit illud . Manifestum est igitur quod et terram et animalia de quibus supra dixerat, in quibus humanae divitiae consistunt, nullus homo habere potest nisi Deus in manu eius dederit: et sic si praedones abundant, Deus dedit in manibus eorum; per hoc ergo confutatur illorum opinio qui ponebant divitias a Deo dari pro merito iustitiae, cum etiam praedonibus a Deo dentur. Nonne auris verba diiudicat et cetera. Quia superius posuerat Iob ea quae Sophar de excellentia divinae magnitudinis dixerat esse omnibus manifesta, intendit hic ostendere quod hoc ad notitiam hominum pervenire potest per experimentum divinae potentiae et sapientiae in rebus humanis. Unde primo manifestat quomodo homines per experimentum in rerum cognitionem deveniant, dicens nonne auris verba diiudicat , scilicet dum ea audit? Et fauces comedentis saporem nonne diiudicant? Quia experimentum a sensu est, convenienter per iudicium sensuum virtutem experimenti manifestat, et praecipue per auditum et gustum, quia auditus inter omnes sensus est disciplinabilior, unde plurimum ad scientias contemplativas valet; gustus autem est perceptivus ciborum qui homini sunt necessarii ad vitam, unde per iudicium gustus experimentum significat quod de rebus activae vitae habetur. Et propter hoc ex iudicio duorum sensuum ostendit virtutem experimenti tam in speculativis quam in operativis, cum subdit in antiquis est sapientia , quae ad contemplationem pertinet, quia scilicet antiqui multa audierunt; et in multo tempore prudentia , quae ad actionem pertinet, quia scilicet in multo tempore homines multa degustant, utilia vel nociva. Sic igitur manifestata experimenti virtute, subiungit quid homines de Deo experiri possunt cum dicit apud ipsum est sapientia et fortitudo, ipse habet consilium et intelligentiam . Ubi quatuor Deo attribuit quae se per ordinem habent: nam primum quidem est occulta cognoscere, quod ad intelligentiam pertinet; secundum autem est, ex his quae homo intelligit, invenire in activis quidem vias accommodas ad aliquem finem, quod ad consilium pertinet, sicut et in speculativis, per ea quae homo intelligit, rationes deducit ad aliquas conclusiones cognoscendas; tertium autem est ut de his quae homo adinvenit rectum iudicium habeat, quod ad sapientiam pertinet; quartum autem est ut ea quae aliquis iudicat esse facienda potenter exequatur, et ad hoc pertinet fortitudo. Quia vero experimentum procedit a sensibilibus, quae licet sint priora secundum nos sunt tamen simpliciter et secundum naturam posteriora, ideo incipit ostendere quomodo homines experiri possunt fortitudinem divinam, et primo quidem in ipsis rebus humanis. Videmus enim quod aliqui homines totaliter destruuntur, vel per mortem quantum ad esse naturae vel per omnimodam abiectionem quantum ad esse civile cum tamen habeant multos manutentores; unde cum adiuvari per homines non possunt ne ad destructionem perveniant, manifestum est quod ab aliqua occulta causa et divina et excellente humanam virtutem hoc contingit, cum ei virtus humana resistere non possit, et hoc est quod dicit si destruxerit nemo est qui reaedificet . Item videmus aliquos homines in suis processibus impediri, etsi non totaliter destruantur, licet habeant plurimos directores; unde manifestum est quod hoc etiam ab aliqua excellentiori virtute fit, unde subditur et si incluserit hominem , involvendo eum diversis difficultatibus, nullus est qui aperiat , idest qui expedire possit, unde Eccl. VII 14 dicitur nemo potest corrigere eum quem Deus despexerit . Deinde ostendit quomodo possint homines experiri divinam potentiam in rebus naturalibus, praecipue quantum ad pluvias et siccitates, unde dicit si continuerit aquas , ne scilicet pluendo cadant, omnia siccabuntur , scilicet quae ex terra germinant, et si emiserit eas , in magna abundantia, subvertent terram , sicut in diluviis accidit. Et licet hoc ex aliquibus causis naturalibus proveniat quod aliquando pluviae cessent usque ad omnimodam siccitatem, aliquando autem abundent usque ad terrae subversionem, non tamen hoc a divina potentia subtrahitur quae etiam ipsas naturales causas ad proprios ordinavit effectus: sic igitur quasi ex praemissis concludens, subdit apud ipsum est fortitudo . Deinde incipiens progredi ad secundum membrum, adiungit et sapientia , quasi proponens quod manifestare intendit. Est autem proprium sapientiae ut per eam rectum iudicium habeatur de rebus; ille autem recte iudicat de rerum veritate qui potest discernere quomodo aliquis decipiatur a veritate declinans: et ideo ad ostendendum quod in Deo sit sapientia, subdit ipse novit decipientem et eum qui decipitur , idest discernit recto iudicio deceptiones, quibus aliquis praetermittit veritatem, a recta veritatis cognitione. Et hoc quidem supponit ab eo quod communiter ipse et amici conveniunt in hoc quod res humanae divino iudicio subduntur, de quibus iudicare non posset nisi peccata cognosceret, inter quae magnum locum obtinent deceptiones et fraudes. Deinde ostendit per ea quae in rebus humanis apparent quod apud Deum sit consilium. Circa quod tamen considerandum est quod sicut Deus scit et principia speculativarum scientiarum et conclusiones et ordinem eorum ad invicem, non tamen per principia conclusionum cognitionem accipit sed omnia primo et simplici aspectu cognoscit, ita et in operativis et fines et ea quae sunt ad finem novit et quae viae ad fines aliquos consequendos expediant, non tamen vias ex finibus inquirit sicut nos dum consiliamur; sicut igitur in Deo dicitur esse ratio inquantum cognoscit ordinem principiorum ad sequentia, non tamen ei convenit investigare aliquid per modum rationis ut ratio facit, ita apud ipsum dicitur esse consilium non per modum inquisitionis sed per modum simplicis et absolutae cognitionis. Profunditas autem alicuius in consiliis ex duobus perpendi potest: primo quidem quando subtilitate sui consilii adversarios, etiam si exercitati in consiliis videantur, ad hoc deducit eos quod necesse sit eis, deficientibus omnibus viis eorum, ad finem inconvenientem pervenire; et quantum ad hoc dicit adducit consiliarios in stultum finem , impediendo scilicet profunditate sui consilii vias quas adinveniunt ad finem huiusmodi evitandum. Secundo autem ostenditur profunditas alicuius in consiliis quando adversarios ad hoc deducere potest subtilitate sui consilii ut ignorent quid eos oporteat agere; et quantum ad hoc subdit et iudices in stuporem : dicit autem iudices sapientes qui de agendis rectum iudicium consueverunt habere. Sicut etiam et in disputationibus speculativis accidit quod aliquis efficax disputator habetur, qui adversarium ad inconveniens ducere potest vel propositum taliter firmare quod in contrarium nihil dici possit, sic autem et Deus contra suos adversarios facit, quia et per vias quas ipsi eligunt eos ad perditionem ducit et suam veritatem et opera sic firmat ut ab adversariis commoveri non possint. Et quia hoc generaliter dixerat, consequenter per specialia exempla manifestat, ostendens quomodo omnia quae in rebus humanis excellere videntur profunditate divini consilii in stultum finem et in stuporem adducuntur. In rebus autem humanis excellunt reges secundum potentiam, et quantum ad hos dicit balteum , idest cingulum militare, regum dissolvit : in cingulo enim eorum potentia designatur, secundum illud Psalmi accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime; et praecingit fune renes eorum , dum in captivitatem trahuntur, in quo maximus defectus potentiae denotatur. Sacerdotes autem excellunt quantum ad reverentiam in qua habentur, de quibus subdit ducit sacerdotes inglorios . Primarii autem et consiliarii civitatis aut regni excellere videntur secundum prudentiam in consiliis, et de his subdit et optimates supplantat , idest decipit. Philosophi autem excellunt in consideratione veritatis, et de his dicit commutans labium veracium , idest eorum qui ad veritatem loquendam student: aliquando enim Deus obnubilat eorum mentem per subtractionem suae gratiae, ut veritatem invenire non possint et per consequens nec loqui, secundum illud Rom. I 22 dicentes se esse sapientes stulti facti sunt . Excellunt etiam senes in directione iuvenum, et de his subdit et doctrinam senum auferens , vel quia senes infatuantur, vel quia totaliter de medio subtrahuntur, secundum illud Is. III 1 auferet dominus a Ierusalem iudicem et prophetam et ariolum et senem . Excellunt autem principes in auctoritate quam habent aliis praecipiendi, et de his subdit effundit despectionem super principes , ut scilicet despiciantur ab his qui eis oboedire debebant. Haec igitur omnia pertinere videntur ad hoc quod dixerat adducit consiliarios in stultum finem ; sed quod aliquando aliqui ex infimo statu provehantur ad summum, pertinere videtur ad hoc quod dixerat et iudices in stuporem , et quantum ad hoc subdit et eos qui oppressi fuerant relevat , ut hoc referatur ad impotentes potentia maiorum oppressos, qui oppressoribus deiectis interdum ad statum potentiae elevantur. Quantum vero ad eos qui nullius sunt gloriae sed in infimo statu latent, subdit qui revelat profunda de tenebris , idest homines in infimo statu positos, et propter hoc ignotos quasi in tenebris existentes, in gloriam adducit, eos aliis revelando. Quantum vero ad eos qui ignorantes reputantur et stulti, subdit et producit in lucem umbram mortis : umbra enim mortis ignorantia esse videtur vel stultitia, cum per cognitionem maxime viventia a non viventibus distinguantur; producit ergo in lucem umbram mortis quando vel ignorantibus sapientiam tribuit vel eos qui sapientes erant sapientes esse demonstrat quorum sapientia erat prius ignota. Ut sic quod dictum est eos qui oppressi fuerant relevat , dicatur quasi in oppositum eius quod dixerat balteum regum dissolvit ; quod vero subditur qui revelat profunda de tenebris , contra id quod dixerat ducit sacerdotes inglorios ; quod vero subditur et producit in lucem umbram mortis , contra omnia quae sequuntur. Sicut autem huiusmodi alternationem sublimitatis et deiectionis circa singulares personas a Deo fieri dixerat, hoc idem et circa totam gentem ostendit subdens qui multiplicat gentes , ut scilicet numerositate hominum crescant, et perdit eas , idest destruit aut bellis aut pestilentiis, et subversas , vel ex his casibus, vel ex oppressione alicuius vel aliquorum qui inique praesident, in integrum restituit , idest ad bonum statum reducit. Ostenso igitur quod in Deo sit fortitudo, sapientia et consilium, ultimo ostendit quod in eo sit intelligentia, quam diximus pertinere ad cognitionem occultorum, quae maxime videntur esse ea quae in corde latent: haec autem Deum cognoscere ostendit per hoc quod in cordibus hominum operatur, et sic occulta cordium quasi suos effectus cognoscit. Dicit ergo qui immutat cor principum populi terrae , quantum scilicet ad voluntatem, unde et Prov. XXI 1 dicitur cor regis in manu domini, quocumque voluerit inclinabit illud ; et licet omnium hominum voluntates Deus inclinet, tamen specialis mentio fit de regibus et principibus quia eorum voluntates maius pondus habent, utpote quorum voluntatem multi sequuntur. Quantum vero ad intellectum subiungit et decipit eos , quod quidem dicitur non quod in falsitatem eos inducat, sed quia lumen suum eis subtrahit ne veritatem cognoscant, et eorum rationem obnubilat ne ad mala quae proponunt consequenda vias idoneas invenire possint, unde sequitur ut frustra incedant per invium , idest ut procedant per vias non convenientes quibus ad finem suum pervenire non possint. Contingit autem aliquem errare in agendis dupliciter: uno modo per ignorantiam, et quantum ad hoc dicit palpabunt in tenebris et non in luce , ut per tenebras ignorantia, per lucem cognitio designetur; palpant autem aliqui per ignorantiam ad modum caecorum dum non considerant nisi quae praesentialiter quasi tangendo sentiunt; alio modo errant aliqui in agendis propter passiones, quibus eorum ratio ligatur circa particularia ut ne universalem cognitionem applicet ad agenda, et quantum ad hoc subdit et errare eos faciet quasi ebrios : sic enim passione ligatur ratio quasi quadam ebrietate. Caput 13 [84911] Super Iob, cap. 13 Ecce haec omnia vidit oculus meus . Postquam ostenderat Iob quod per experimentum cognosci poterat divinae virtutis excellentia, quasi concludens subdit ecce haec omnia vidit oculus meus et audivit auris mea , quasi dicat: effectus praedictos, quibus divina fortitudo et sapientia ostenditur, partim visu partim auditu cognovi; nec in his sensibilibus effectibus mea cognitio requievit, sed ex eis ad intelligentiam veritatis ascendi, unde subdit et intellexi singula , quid scilicet singuli effectus demonstrarent circa Deum vel eius sapientiam vel intelligentiam vel consilium vel fortitudinem. Unde eorum iactantiam excludens, qua magnifica de Deo proponendo se Iob praeferre videbantur, subdit secundum scientiam vestram et ego novi , ea scilicet quae ad Dei magnificentiam pertinent, nec inferior vestri sum , quasi vel minus vel imperfectius ea cognoscens vel a vobis modo addiscens. Sed quia Sophar excellentiam divinam proposuerat ad arguendum Iob de eo quod cum Deo disputare moliretur, subiungit sed tamen ad omnipotentem loquar , quasi dicat: quamvis intelligam ex diversis eius effectibus excellentiam divinae sapientiae et virtutis non minus quam vos, tamen per hoc rationabiliter a meo proposito non mutor quin Deum alloqui velim, motus cordis mei aperiendo ei qui est cordium scrutator et iudex, et ab eo qui totius veritatis est doctor veritatem exquirendo; unde subdit et disputare cum Deo cupio , non quidem ut eius iudicia improbare velim sed ut vestros errores destruam, quibus suppositis sequeretur quod esset iniustitia apud Deum, unde subdit prius vos ostendens fabricatores mendacii , quia hoc mendacium adinvenerant quod Iob iniquam vitam duxisset. In hoc autem mendacium devenerant propter hoc quod circa fidem qua Deus colitur errabant, credentes quod in hac vita tantum fieret meritorum ac poenarum retributio, et ideo subdit et cultores perversorum dogmatum : quicumque enim a vera Dei cognitione declinat, non Deum sed sua falsa dogmata colit. Non autem sic intelligendum est quod dicit prius vos ostendens , quasi prius in ordine sequentis doctrinae destructurus sit prava eorum dogmata et postmodum cum Deo disputaturus, sed quia dum cum Deo disputare intendit, hoc primum est in intentione sua ut eorum dogmata destruat. Contingit autem quandoque ut aliqui aliqua probabilia licet falsa proponant, sed dum ea verisimiliter defendere nesciunt aut probare, in loquendo suam insipientiam manifestant, quod amicis Iob contingebat, et ideo subdit atque utinam taceretis ut putaremini esse sapientes . Quia hoc ipsum quod vestra falsa dogmata inconvenienter defenditis et probatis vos insipientes esse demonstrat. Quia ergo falsa dogmata proponitis et ad eorum manifestationem inconvenientia media assumitis, ideo correctione indigetis, et hoc est quod concludit subdens audite ergo correctionem meam , qua vestrum processum corrigam, et iudicium labiorum meorum attendite , quo vestra falsa dogmata condemnabo. Primo autem intendit corrigere eorum inconvenientem processum. Quia enim ponebant bonorum et malorum operum praemia et poenas in hac vita retribui, ad iustitiam Dei defendendam oportebat quod quaedam mendacia assumerent: cum enim manifestum sit quosdam innocentes et iustos in hac vita adversitatibus premi, necesse erat eis iustis imponere crimina ad Dei iustitiam defendendam, et sic Iob quem afflictum videbant impietatis arguebant; non autem convenienti medio utitur qui veritatem per mendacia defendit, et ideo dicit numquid Deus indiget mendacio vestro? Quasi dicat: numquid necessarium est quod ad defendendum divinam iustitiam mendacia assumantur? Quod enim non potest nisi per mendacia defendi impossibile est esse verum. Cum autem aliquis contra manifestam veritatem mentiri nititur, cogitur aliquas dolosas et fraudulentas vias adinvenire ut mendacium aliqua fraude coloret; sic et isti cum contra iustitiam Iob quae omnibus manifesta erat mentiri conarentur, quibusdam dolis utebantur, ostendendo scilicet fragilitatem humanam quae facile labitur in peccatum et comparando eam ad divinam excellentiam, ut sic probabilius reputaretur Iob iniquum fuisse quam Deum esse iniustum, et ideo subiungit ut pro illo loquamini dolos? Quia quasi pro Deo dolos loquebantur, dum dolose impietatem Iob conabantur imponere ut Deum esse iustum defenderent. Possent autem dicere se non dolose contra Iob aliquid dicere, sed hoc tantum dicere quod putabant. Ostendit ergo Iob quod si hoc verum esset, a dolositate excusati in aliud vitium labebantur, scilicet in acceptionem personarum, quae iustitiam iudicantis excludit. Est enim personarum acceptio si aliquis iustitiam alicuius quae apparet contemnit aut negat propter magnitudinem alterius, licet iustitiam eius non cognoscat; si igitur amici Iob eum esse iniquum iudicabant, videntes in eo iustitiam manifestam, ac sola divinae magnitudinis consideratione licet intelligere non possent secundum sua dogmata qualiter Iob iuste puniretur a Deo, in suo iudicio quo Iob condemnabant quasi Dei personam accipere videbantur. Et ideo subdit numquid faciem eius accipitis et pro Deo iudicare nitimini? Quod signanter dicit quia ille pro aliquo iudicare nititur, qui eius iustitiam non cognoscit et tamen conatur qualescumque vias adinvenire ad hoc quod eius causam iustam esse ostendat. Contingit autem quandoque quod aliquis alicuius causam fraudulenter defendens, ei placeat etiam si sit iustus, quod potest esse dupliciter: uno modo quia ignorat suam causam esse iniustam, unde placet ei quod ab aliquo defendatur, et hoc a Deo excludit dicens aut placebit ei , scilicet Deo, quod pro eo iniuste iudicare nitimini cum hoc ei non possit esse ignotum, propter quod subdit quem celare nihil potest? Alio modo quando ille cuius causa per fraudem defenditur fraudibus defendentis decipitur ut eius defensionem reputet esse iustam, et hoc etiam a Deo excludit subdens aut decipietur ut homo vestris fraudulentiis? Sic igitur manifestum est quod divina bonitas et iustitia mendacio non indiget ad sui defensionem quia veritas sine mendacio defendi potest: ex quo etiam patet quod, si positis eorum dogmatibus hoc inconveniens sequitur quod iustitia Dei mendacio indigeat ad sui defensionem, manifestum fit dogmata proposita esse falsa. Sed ulterius considerandum est quod ille qui ad ostendendam Dei iustitiam vel bonitatem mendacio utitur non solum rem agit qua Deus non indiget, sed etiam hoc ipso contra Deum vadit: cum enim Deus veritas sit, omne autem mendacium veritati contrarietur, quicumque mendacio utitur ad Dei magnificentiam ostendendam hoc ipso contra Deum agit. Et hoc manifeste patet per apostolum Cor., ubi dicit invenimur autem et falsi testes Dei, quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit si mortui non resurgunt ; dicere ergo quod Deus mortuum suscitavit, si verum non sit, contra Deum est quamvis videatur divinae virtutis ostensivum, quia est contra Dei veritatem. Sic igitur qui ad Deum defendendum mendacium assumunt non solum praemium non accipiunt quasi ei placentes, sed etiam poenam merentur quasi contra Deum agentes, et ideo subdit ipse vos arguet quoniam in abscondito faciem eius accipitis ; et dicit in abscondito quia licet viderentur exterius causam Dei agere quasi Dei iustitiam cognoscentes, tamen in conscientiis eorum hoc erat quod nesciebant qua iustitia Iob punitus esset, et sic quantum ad cordis eorum absconditum faciem Dei accipiebant dum eius iustitiam falso defendere nitebantur. Quomodo autem eos arguet, ostendit subdens statim ut se commoverit, turbabit vos , quasi dicat: vos quia modo adversitatem non patimini tranquilla mente de Dei iustitia disputatis, sed si super vos veniat tribulatio - quam commotionem Dei nominat eo modo loquendi quo punitio in Scriptura ira Dei nominatur - mens vestra conturbabitur, et praecipue cum in veritate solidata non sit. Et quia non alia bona vel mala reputabant nisi haec temporalia, dum a peccatis cavebant ne mala eis supervenirent, propter solum timorem praesentium malorum Deo servire velle videbantur, et ideo subdit et terror eius irruet super vos , quasi dicat: illud propter quod tantum Deum timetis vobis superveniet, scilicet adversitas praesens, secundum illud quod dicitur Prov. X 24 quod timet impius veniet super eum . Et quia ipsi vane Iob promiserant quod etiam post mortem in memoria hominum remaneret, ipse contrarium eis promittit quasi eos irridens, dicens memoria vestra comparabitur cineri : sicut enim cinis post consumptionem lignorum ad modicum durat, ita fama hominis post mortem cito pertransit, unde expectare famam post mortem vanum videtur. Promiserant etiam ei immunitatem et reverentiam quandam habendam ad eius sepulcrum post mortem, sed hoc etiam pro nihilo ducens contrarium eis promittit dicens et redigentur in lutum cervices vestrae , per cervices eorum potentiam et dignitatem designans, quas dicit esse redigendas in lutum , idest in rem contemptibilem et infirmam. Tacete paulisper ut loquar et cetera. Postquam Iob correxerat amicorum processum qui mendaciis divinam iustitiam defendere nitebantur, nunc procedit ad eorum falsa dogmata destruenda sub figura divinae disputationis, et primo petit audientiam quasi grandia dicturus, dicens tacete paulisper ut loquar quaecumque mihi mens suggesserit ; hoc addit ne forte dicerent: tu inania loqueris et ideo non es audiendus, sed paulisper audire quicquid aliquis loquatur non est durum; vel hoc addit ad designandum quod non componendo mendacia vel adinveniendo dolos locuturus sit sed illud quod habet in mente. Duo autem imposuerant Iob eius amici, scilicet impatientiam et iactantiam, quorum utrumque a se excludit ne videatur in sequenti disputatione vel ex ira vel ex superbia locuturus. Considerandum est autem quod impatientia contingit ex tristitiae superabundantia non moderatae per rationem, superabundans autem tristitia desperationem inducit; ex desperatione autem contingit quod homo salutem et corporis et animae parvipendit: ut ergo a se impatientiam excludat, dicit quare lacero carnes meas dentibus meis? Quasi dicat: nulla est ratio quare de corporis salute desperem per impatientiam ad modum eorum qui, desperantes de corporali vita, fame oppressi carnes suas comedunt; et iterum quare animam meam porto in manibus meis? Idest nulla est ratio quare salutem animae meae parvipendam: illud enim quod in manibus portatur de facili amittitur, unde videtur quod eius amissio non multum timeatur: quae enim aliquis amittere timet diligenter abscondit. Et rationem quare nec per impatientiam carnem lacerare debeat nec animam in manibus portare, subdit dicens etiam si occiderit me in ipso sperabo , quasi dicat: non credatis quod propter mala temporalia quae patior de Deo sperare cessaverim; si enim spes mea esset de Deo propter bona temporalia tantum, cogerer desperare - sicut supra dixit desperavi -, sed quia spes mea de Deo est propter bona spiritualia quae manent post mortem, etiam si me usque ad occisionem afflixerit spes quam de ipso habeo non cessabit. Sed quia inordinata spes in praesumptionem degenerat, propter hoc subdit verum tamen vias meas in conspectu eius arguam , quasi dicat: non sic spero in ipso quasi ab ipso liberandus etiam si in peccatis perseveravero, sed quia me liberabit si peccata mea reprehendero, et hoc est quod subditur et ipse erit salvator meus , si scilicet peccata mea mihi displicuerint. Quare autem salvet eos qui in conspectu eius vias suas arguunt, ostendit subdens non enim veniet in conspectu eius omnis hypocrita , idest simulator qui cum sit iniquus se tamen iustum profitetur et vias suas non arguit coram Deo: unde non veniet in conspectu eius ut Deum videat in quo ultima salus hominis consistit, sicut infra magis exponet, veniet tamen in conspectu eius quasi ab eo iudicandus. Sic igitur non solum impatientiam a se exclusit sed etiam praesumptionem innocentiae, dum profitetur quod vias suas arguit coram Deo, ut sic omnis amicorum calumnia cesset. Deinde ingressurus disputationem, primo reddit auditores attentos dupliciter: uno quidem modo per occultationem dicendorum - cum enim ea quae dicenda sunt difficilia profitemur, auditores attentiores redduntur -, unde dicit audite sermonem meum et aenigmata percipite auribus vestris : aenigma dicitur sermo obscurus qui aliud praetendit in superficie et aliud interius significat; alio vero modo ex certitudine veritatis eorum quae dicenda sunt, unde subdit si fuero iudicatus, scio quod iustus inveniar , quod quidem non dicit de iustitia vitae, cum supra dixerit vias meas in conspectu eius arguam , sed de veritate doctrinae de qua quasi in iudicio contendebatur; ille autem in iudicio invenitur iustus pro quo sententia fertur: unde cum aliquis disputando verum dicere demonstratur, quasi in iudicio iustus invenitur. Postquam ergo auditores reddidit attentos, modum disputationis suae determinat: vult enim disputare quasi cum alio contendens, et hoc est quod subdit quis est qui iudicetur mecum , idest cum quo de veritate disputem? Veniat , idest ad disputandum accedat. Causam autem quare de veritate disputare intendit, subdit dicens quare tacens consumor? Homo enim per decursum praesentis vitae paulatim consumitur, et praecipue cum est infirmitati subiectus sicut erat Iob; tacens autem consumitur qui sic praesentem vitam decurrit quod tamen suae sapientiae per doctrinam nullum vestigium relinquit: ne ergo Iob hoc pateretur, disposuit non tacere de veritate ut consumptus corpore post mortem viveret in sua doctrina. Vel potest hoc ad aliam intentionem referri: cum enim aliquis dolorem quem in corde patitur exterius exprimit, quodammodo eius animus mitigatur, sed tacendo interius magis a dolore angustatur et quodammodo sua taciturnitate consumitur. Quia ergo condisputatorem petierat dicens quis est qui iudicetur mecum? Et supra dixerat disputare cum Deo cupio , ex nunc loquitur quasi Deum habens praesentem et cum eo disputans. Videbatur autem disputatio hominis ad Deum esse indebita propter excellentiam qua Deus hominem excellit; sed considerandum est quod veritas ex diversitate personarum non variatur, unde cum aliquis veritatem loquitur vinci non potest cum quocumque disputet; certus autem erat Iob quod veritatem loquebatur sibi a Deo per donum fidei et sapientiae inspiratam, unde de veritate non diffidens petebat se divina fortitudine non premi, neque per mala praesentialiter illata neque per timorem inferendorum, et hoc est quod dicit duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar , quasi non timebo tecum disputare: timentes enim se abscondere solent a facie eorum quos timent. Quae autem sint ista duo ostendit subdens manum tuam longe fac a me , idest non me percutias per flagella praesentia; et fortitudo tua non me terreat , quantum ad flagella futura: his enim duobus modis potest impediri homo ne etiam veritatem quam certissime novit disputando defendere possit, dum vel molestatur in corpore vel sollicitatur in anima timore aut aliqua alia passione. Est autem disputatio inter duas personas, scilicet opponentem et respondentem; ingrediens ergo disputationem cum Deo, dat ei optionem utramlibet personam eligendi vel opponentis vel respondentis, unde dicit voca me et respondebo tibi , quasi dicat: obicias et respondebo, aut certe loquar , obiciendo, et tu responde mihi ; hoc autem dicit aenigmatice ostendendo paratum se esse ad utrumque, sive ad defendendam veritatem quam profitetur sive ad impugnandum quod contra veritatem diceretur. Primo autem Deo dat partes opponentis dicens quantas habeo iniquitates et peccata, scelera mea atque delicta ostende mihi . Ubi considerandum est quod amici Iob quasi causam Dei agentes contra Iob disputare videbantur, secundum illud quod supra dixit numquid faciem eius accipitis et pro Deo iudicare nitimini? Amici autem Iob hoc contra ipsum opponebant quod pro peccatis suis punitus erat: hoc igitur sibi a Deo obiciendum expetit dicens quantas habeo iniquitates et peccata, scelera mea atque delicta ostende mihi , quasi dicat: si sic est quod pro peccatis meis me affligis, ut amici mei pro te loqui conantes calumniantur, peto ut mihi ostendas pro quibus peccatis tam graviter me affligis. Unde non dicit quas habeo iniquitates sed quantas , quia si non est alia ratio adversitatum praesentium quam peccata hominum, ut amici Iob opinabantur, necesse est maxima esse peccata quae maximis afflictionibus puniuntur. Peccatorum autem quaedam sunt commissa quae contra praecepta legis negativa fiunt, quaedam omissa quibus praecepta affirmativa negliguntur; committitur autem aliquid contra praeceptum legis tripliciter: uno modo quia est in nocumentum proximi, ut furtum, homicidium et huiusmodi quae proprie iniquitates dicuntur, quia aequitati iustitiae quae est ad alium contrariantur; alio modo secundum quod homo peccat in se ipso per deordinationem sui actus, ut apparet in peccatis praecipue gulae et luxuriae, et haec dicuntur peccata , quasi deordinationes quaedam hominis; tertio modo committuntur aliqua directe contra Deum, ut blasphemiae, sacrilegium et huiusmodi, et haec propter sui gravitatem scelera dicuntur. Omissiones autem proprie nominantur delicta . Deinde quasi tacente eo cui partes opponentis dederat, ipse partes obicientis assumit et inquirit de causis suae punitionis. Et primo quia posset aliquis dicere quod Deus eum punivit quasi inimicum, hanc causam excludit dicens cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum? Iniquum enim videtur quod aliquis alium sibi inimicum arbitretur absque causa; causa autem inimicitiae conveniens esse non potest nisi offensa: tunc igitur manifestum est quod Deus hominem inimicum sibi arbitratur quando eius peccata manifestantur; petiverat autem Iob sibi ostendi sua peccata, nec erant ei ostensa; non ergo apparebat ratio quare Deus sibi inimicaretur, et hoc est quod insinuat dicens cur faciem tuam abscondis , quasi latenter et ex ratione occulta eum odio habens? Facies enim hominis odientis aperta est quando rationem sui odii non occultat. Secundo quia posset aliquis dicere quod Deus eum punivit ut in ipso ostenderet suam potentiam, hanc etiam causam excludit dicens contra folium quod vento rapitur ostendis potentiam tuam? Non enim conveniens est quod aliquis fortissimus suam potentiam velit ostendere in re debilissima; comparatur autem humana condicio folio quod vento rapitur, quia et in se ipso homo fragilis est et infirmus sicut folium quod de facili cadit, et nihilominus decursu temporis et varietate fortunae ducitur ut folium vento: unde non videtur convenienter dici quod Deus ad hoc solum aliquem hominem puniat quod in eo suam potentiam ostendat. Tertio quia posset aliquis dicere quod Deus punivit eum propter peccata quae in sua iuventute commisit, etiam et hoc excludit dicens et stipulam siccam persequeris? Scribis enim contra me amaritudines, et consumere me vis peccatis adolescentiae meae? Homo enim in iuventute comparatur herbae virenti, sed in senectute comparatur quasi stipulae siccae: idem ergo videtur hominem in senectute punire pro peccatis adolescentiae ac si aliquis pro defectu herbae virentis desaeviret in stipulam. Sed considerandum est quod in hac inquisitione, ab hac sententia non recedit quod adversitates hominum ex divino iudicio inferuntur, ad quod significandum dicit scribis contra me amaritudines , ac si amaritudines, idest adversitates hominum, ex Scriptura divinae sententiae procedant. Quarto quia posset aliquis dicere quod, licet Iob gravia peccata non commiserit, tamen aliqua peccata commisit sine quibus praesens vita non agitur, et pro his sic punitus est, hoc etiam excludit dicens posuisti in nervo pedem meum et observasti omnes semitas meas et vestigia pedum meorum considerasti, qui quasi putredo consumendus sum et quasi vestimentum quod comeditur a tinea? Ubi considerandum est quod illi qui ponuntur in carceris nervo, sic ligantur quod a nervo divertere non possunt: sicut autem pes hominis constringitur nervo, ita processus hominis constringitur lege divinae iustitiae a qua divertere non licet, et hoc est quod dicit posuisti in nervo pedem meum . Ad divinam autem iustitiam pertinet ut facta hominum discutiat, non solum quid unusquisque faciat sed etiam quo animo vel quo fine, et ideo dicit observasti omnes semitas meas , quantum ad facta, et vestigia pedum meorum considerasti , quantum ad affectum facientis vel etiam quantum ad quascumque circumstantias operis. Irrationabile autem videtur quod Deus tantam diligentiam de actibus hominum habeat, si totaliter esse desinunt per corporis mortem: quae quidem quandoque est naturalis, quandoque autem violenta, unde de utraque subiungit dicens qui quasi putredo consumendus sum , quantum ad mortem naturalem, et sicut vestimentum quod comeditur a tinea , quantum ad mortem violentam, ac si dicat: si, ut amici mei suspicantur, non est alia vita nisi praesens quam homo amittit vel per modum putredinis vel per modum succisionis, irrationabile videretur quod Deus tanta districtione de actibus hominum curam haberet ut etiam pro minimis peccatis et negligentiis hominem puniret. Et quia hoc quod ultimo dictum est magnam viam praestat ad inquisitionem veritatis, circa hanc manifestandam magis insistit, et quod de se singulariter dixerat generaliter ad totum genus humanum reducit. Ubi primo exponit fragilitatem humanae condicionis: et quantum ad originem cum dicit homo natus de muliere , quasi de re fragili, et quantum ad durationem cum dicit brevi vivens tempore , et quantum ad condicionem cum dicit repletur multis miseriis , ubi quasi exponere videtur quod supra dixerat contra folium quod vento rapitur ostendis potentiam tuam? Secundo excludit ea de quibus homo gloriari posset, quorum primum est corporis pulcritudo qua pollet in iuventute: sed ista gloria nulla est quia cito transit ad modum floris, unde dicit qui quasi flos egreditur et conteritur , scilicet de facili; secundum est fama quae diu non durat, unde dicit et fugit velut umbra : umbrae enim transeuntis nullum vestigium aut memoria manet; tertium est potestas et virtus qua aliquis se et sua conservare conatur, et contra hoc dicit et numquam in eodem statu permanet . Et possunt haec tria ad tria superiora referri: homo enim natus de muliere quasi flos egreditur et cito conteritur, sic autem brevi vivit tempore ut velut umbra fugiat cuius non restat vestigium, sic autem multis repletur miseriis ut si interdum prosperitate et gaudio potiatur numquam tamen in eodem statu permaneat. Tertio admiratur diligentiam divinae providentiae circa hominem: mirabile enim videtur quod de re tam fragili et despecta Deus tantam curam habet. Quamvis autem omnia divinae providentiae subsint, specialiter tamen sollicitudo divina circa hominem apparet in tribus: primo quidem quantum ad hoc quod ei leges et praecepta vivendi dedit, et hoc tangit cum dicit et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos , eo modo loquendi quo aliquis dicitur super aliquem oculos suos aperire cum eum dirigit et vias eius considerat; secundo quantum ad hoc quod Deus hominem pro bonis praemiat et pro malis punit, et hoc tangit cum dicit et adducere eum tecum in iudicium ; tertio quantum ad hoc quod Deus eum virtutibus ornat quibus contra foeditates peccati se mundum conservat, et hoc tangit cum dicit quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? Semen quidem hominis immundum est non secundum naturam sed secundum concupiscentiae infectionem; de hoc tamen immundo semine homo conceptus interdum mundus invenitur per virtutes. Sicuti autem de frigido facere calidum est eius quod per se calidum est, ita de immundo facere mundum est eius qui per se mundus est, et ideo subdit nonne tu qui solus es , scilicet vere et per te ipsum mundus? Puritas enim et munditia in solo Deo perfecte invenitur, in quo nec potentialitas nec defectus aliquis esse potest, unde quicquid quocumque modo mundum vel purum est, a Deo munditiam et puritatem habet. Caput 14 [84912] Super Iob, cap. 14 Breves dies hominis sunt et cetera. Admiratus fuerat Iob de dignatione divina circa homines, cum tamen homo sit tam fragilis et miserae condicionis considerato statu vitae praesentis, sed haec admiratio cessat si consideretur quod post hanc vitam homini alia vita reservatur in qua in aeternum permaneat: et ideo ad hoc ostendendum ex nunc conatur. Praemittit ergo, quasi supponens quod ostendere intendit, et brevitatem praesentis vitae, cum dicit breves dies hominis sunt ; et quod ipsa mensura vitae humanae determinatur a Deo, cum dicit numerus mensium eius apud te est , sicut apud nos numerum illorum esse dicimus quorum numerus a nobis stabilitur; et iterum immutabilitatem divinae determinationis, cum dicit constituisti terminos eius qui praeteriri non poterunt : divina enim dispositio non fallitur, unde hominem vel diutius vel minus vivere quam divina dispositio habet est impossibile, licet hunc hominem nunc vel prius mori sit contingens si in se consideretur. Sunt autem et termini humanae vitae praestituti ex aliquibus corporalibus causis, puta ex complexione vel ex aliquo huiusmodi, ultra quos vita hominis protendi non potest, quamvis ante possit deficere ex aliqua accidentali causa, sed terminos praestitutos secundum divinam providentiam, sub qua omnia cadunt, nec in plus nec in minus vita hominis potest praeterire. Praemittit etiam alterius vitae expectationem cum dicit recede paululum ab eo ut quiescat donec optata veniat et sicut mercennarii dies eius . Ubi considerandum est quod sicut sol est causa diei, ita Deus est auctor vitae; recedente autem sole, dies finitur et nox venit: per recessum ergo Dei intelligit terminationem praesentis vitae quae est homini a Deo. Vita autem praesens multis turbationibus repletur, secundum hanc enim dictum est de homine quod repletur multis miseriis ; et quia quies finis laboris esse videtur ideo mortem quietem vocat: dicit ergo recede paululum ab eo ut quiescat , idest subtrahe virtutem tuam qua hominem vivificas, ut moriatur. Sed mors hominis non est in perpetuum, sed iterum reparabitur ad vitam immortalem; status ergo mortis humanae, quantocumque tempore resurrectio differatur, brevis est in comparatione ad statum futurae immortalitatis, unde signanter dicit paululum : ab aliis enim rebus quae non reditura intereunt non paululum sed in aeternum Deus recedit, sed ab hominibus qui sic intereunt ut resurgant, per modicum tempus. Dictum est autem supra quod vita hominis super terram est sicut dies mercennarii desiderantis tempus mercedis; tempus autem retributionis hominis non est in hac vita, ut amici Iob opinabantur, sed in illa vita ad quam homo resurgendo reparatur: dicit ergo ut quiescat , idest ut moriatur, non tamen in perpetuum sed donec veniat optata dies eius , sicut mercennarii dies est optata in qua mercedem recipit, ubi primo Iob suam intentionem aperuit: non enim sic negat adversitates praesentes esse punitiones quasi Deus hominum actus non remuneret vel puniat, sed quia tempus retributionis proprie est in alia vita. Lignum habet spem si praecisum fuerit . Posita sententia sua, hic Iob ad eius manifestationem procedit, et primo ostendit quod homo secundum ea quae apparent in hac vita est peioris condicionis quibusdam etiam infimis creaturis quae post interitum reparantur, ut praecipue apparet in lignis. Dupliciter autem vita arboris deficit, sicut et vita hominis, scilicet per violentiam et per naturam: quantum ergo ad violentum defectum arboris dicit lignum si praecisum fuerit habet spem , idest naturalem aptitudinem ut iterum reparetur, quia rursum virescit ipsum in se ipso si plantetur; et rami eius pullulant , in quo ostenditur perfectam vitam recuperare sicut et prius. Quantum autem ad defectum naturalem arboris subdit si senuerit in terra radix eius , cum non possit attrahere alimentum propter defectum virtutis naturalis, et sic consequenter in pulvere emortuus fuerit truncus illius , idest per putredinem in pulvere sit redactus secundum aliquam partem, ad odorem aquae germinabit , idest veniente pluvia, ex putredine ligni habente vim sementinam, et faciet comam , scilicet frondium, quasi cum primo plantatum est . Hoc autem in homine non invenitur secundum decursum praesentis vitae, unde subdit homo vero cum mortuus fuerit et nudatus atque consumptus, ubi, quaeso, est? Et ponit tria quae gradatim homo amittit: primo enim anima separatur a corpore, et ad hoc pertinet quod dicit cum mortuus fuerit ; secundo vero tegumenta et ornatus corporis, quae interdum post mortem homini remanent sed postea etiam his nudatur, et ad hoc pertinet quod dicit et nudatus ; ad ultimum vero etiam ipsa compago corporis solvitur, et ad hoc pertinet quod dicit atque consumptus . Quae cum peracta fuerint, nihil sensibiliter apparet de homine remanens, unde apud illos qui nihil nisi sensibilia et corporalia esse credunt videtur totaliter in nihilum redactus: horum igitur dubitationem exprimens dicit ubi, quaeso, est? Considerandum est autem quod ea quae non totaliter pereunt reparari posse videntur, sicut de ligno praeciso vel senescente dictum est, sed ea quorum nihil remanet impossibile videtur iterum reparari, sicut si totaliter aqua maris aut fluminis desiccaretur; homo autem, sicut iam dictum est, videtur sic per mortem consumi ut nihil eius remaneat, unde secundum hanc rationem apparet quod impossibile sit ipsum iterum reparari ad vitam, et hoc est quod subdit quomodo si recedant aquae de mari et fluvius vacuefactus arescat, sic homo cum dormierit , idest cum mortuus fuerit, non resurget a morte. Eiusdem autem impossibilitatis esse videtur ut incorruptibilia corrumpantur et ut totaliter corrupta iterum reparentur; caelum autem incorruptibile est, et ideo subdit donec atteratur caelum, non evigilabit , quasi reviviscens, nec consurget de somno suo , ad opera vitae peragenda, quasi dicat: sicut impossibile est caelum atteri, idest corrumpi, ita impossibile est hominem mortuum resurgere; et hoc quidem dicitur, ut dictum est, supposito quod de homine nihil remaneat post mortem, secundum hoc quod dictum est ubi, quaeso, est? Vel potest hoc referri ad opinionem illorum qui ponebant totum universum corporale istud corrumpendum et iterum reparandum, in qua quidem reparatione ponebant eosdem homines redituros, ut sit sensus: durante isto mundo, homo a morte non resurget; fides autem Catholica non ponit substantiam mundi perituram, sed huius mundi statum qui nunc est, secundum illud I Cor. VII 31 praeterit figura huius mundi ; haec ergo mundi immutatio secundum figuram potest hic intelligi per caeli attritionem: resurrectio enim mortuorum communis in fine mundi expectatur, secundum illud Ioh. XI 24 scio quia resurget in resurrectione, in novissimo die. Quis mihi hoc tribuat ut in Inferno protegas me et cetera. Postquam Iob ostenderat quid ex his quae sensibiliter apparent de resurrectione hominis conici possit, hic suam sententiam circa resurrectionem ponit. Esset autem valde horrendum et miserabile si homo per mortem sic deficeret quod numquam esset reparandus ad vitam, quia unumquodque naturaliter esse desiderat: unde Iob suum desiderium ostendit de resurrectione futura, dicens quis mihi hoc tribuat ut etiam post mortem in Inferno protegas me , idest sub speciali cura qua homines protegis me contineas, donec pertranseat furor tuus , idest tempus mortis - quia, sicut supra dictum est, mors hominis accidit per subtractionem divinae operationis conservantis vitam, unde dixerat recede paululum ab eo -: videtur enim Deus homini esse iratus quando beneficium vitae ei subtrahit, et praecipue cum credamus mortem ex peccato primi hominis provenisse. Quomodo autem se protegi velit etiam in Inferno, exponit subdens et constituas mihi tempus in quo recorderis mei? Videtur enim Deus hominis esse oblitus quando ei subtrahit beneficium vitae, tunc ergo eius recordatur cum ipsum ad vitam reducit: constituere ergo tempus in quo Deus hominis mortui recordetur nihil est aliud quam constituere tempus resurrectionis. Et satis convenienter hoc nominat protectionem: cum enim artifex, dissoluto artificio, ex eadem materia non intendit iterum aedificium reparare, utpote domum vel aliquid huiusmodi, de materia dissoluti aedificii nullam curam agere videtur; sed quando ex ea intendit aedificium reparare, diligenter custodit ne pereat: hanc ergo custodiam protectionem vocat. Postquam igitur desiderium suum de resurgendo expressit, quia desideria quandoque sunt etiam impossibilium consequenter sub quaestione ponit utrum hoc quandoque futurum sit quod ipse desideravit, unde subdit putasne mortuus homo rursum vivet? Et super hoc quid ipse sentiat, ostendit dicens cunctis diebus quibus nunc milito expecto donec veniat immutatio mea . Ubi considerandum est quod supra vitam hominis super terram militiae comparaverat et diebus mercennarii, quia tam milites quam mercennarii aliquid post statum praesentem expectant, et ideo sicut supra resurrectionis statum per diem optatam mercennarii expressit, ita et nunc sub similitudine militis idem ostendit. Et notandum est quod optatum finem non expectat in aliqua parte temporis huius vitae, quia cunctos dies huius vitae statui militiae deputat dicens cunctis diebus quibus nunc milito . Item notandum est quod non expectat aliam vitam huic similem, quia tunc et illa esset militia, sed expectat vitam in qua non militet sed triumphet et regnet, et ideo dicit expecto donec veniat immutatio mea , quasi dicat: in hac tota vita milito, mutabilitati, laboribus et angustiis subiectus, sed expecto immutari in statum alterius vitae quae sit sine labore et angustia; et de hac immutatione dicit apostolus I Cor. XV 51 omnes quidem resurgemus sed non omnes immutabimur . Et ne aliquis crederet quod naturali virtute homo in statum alterius vitae immutaretur, hoc excludit subdens vocabis me et ego respondebo tibi , quasi dicat: futura immutatio ex virtute tuae vocis sive ex tuo imperio procedet, secundum illud Ioh. V 28 omnes qui in monumentis sunt audient vocem filii Dei, et qui audierint vivent ; vocare enim ad imperium pertinet, sed respondere ad oboedientiam qua creatura creatori oboedit. Sed quia mortui ad imperium Dei non solum resurgent ad vitam sed in quendam altiorem statum immutabuntur, et hoc virtute divina, propter hoc subdit operi manuum tuarum porriges dexteram , quasi dicat: homo resurgens non erit opus naturae sed opus tuae virtutis, cui quidem operi adiutricem dexteram tuam porriges dum per auxilium tuae gratiae in gloriam novitatis exaltabitur. Vel quod dicit vocabis me et ego respondebo tibi , potest referri ad corporis reparationem, quod autem subdit operi manuum tuarum porriges dexteram , ad animam quae naturaliter appetit uniri suo corpori, cui Deus adiutricem dexteram porriget dum quod sua virtute non potest consequi virtute divina consequetur. Posita ergo sententia sua de resurrectione mortuorum futura, redit ad id quod supra admiratus fuerat, quod Deus tam sollicite opera hominum considerat, cum dixit observasti omnes semitas meas et vestigia pedum meorum considerasti , unde subdit tu quidem gressus meos dinumerasti , quasi dicat: iam non est mirum si facta hominum sic diligenter examinas ex quo eum ad aliam vitam reservas. Considerandum est autem quod circa humanos actus divina providentia secundum duo attenditur: primo quidem secundum hoc quod ea examinat et discutit, quod quidem significatur in hoc quod dicit tu quidem gressus meos dinumerasti : dinumeramus enim ea de quibus diligentiam habemus; et ne videretur alicui esse magnae severitatis quod Deus hominis fragilis facta tanta diligentia examinaret, innuit consequenter eius pronitatem ad parcendum cum dicit sed parce peccatis meis , quasi dicat: licet dinumeres tamen hanc spem retineo quod parcas. Secundo vero secundum hoc quod facta hominum bona vel mala in sua memoria conservat ad retribuendum pro eis bona vel mala, unde subdit signasti quasi in sacculo delicta mea : ea enim quae signantur in sacculo diligenter conservantur; et ne ista signatio divinam misericordiam excluderet, subdit sed curasti iniquitatem meam , quasi dicat: sic pro peccatis reservas poenam quod tamen per poenitentiam delicta curas. Mons cadens defluit et saxum transfertur de loco suo . Postquam Iob suam sententiam de futura resurrectione posuerat, hic probabilibus rationibus eam munit, et prima ratio sumitur ex comparatione hominis ad inferiores creaturas, quae totaliter consumuntur absque spe reparationis. Omnia enim quae generantur corruptioni subiecta sunt, unde et montes, licet videantur firmissimi, tamen ex certis causis post aliqua temporum curricula dissolvuntur, et hoc est quod dicit mons cadens defluit ; saxa etiam, licet videantur fortissima, tamen vel per violentiam vel ex aliqua causa naturali exciduntur, et hoc est quod sequitur et saxum transfertur de loco suo ; lapides etiam, licet videantur durissimi, tamen aquis excavantur, et hoc est quod subditur lapides excavant aquae ; terra etiam, licet videatur stabilissima, tamen a sua dispositione paulatim immutatur, et hoc est quod subditur et abluvione paulatim terra consumitur . Inconveniens autem esset si esset eadem ratio corruptionis hominis et rerum praedictarum, et ideo concludit, quasi inconveniens, et homines ergo similiter perdes? Quasi dicat: non est conveniens quod similiter corrumpantur homines sicut aliae creaturae corporales; nam praedictae creaturae totaliter corrumpuntur, unde non reparantur eaedem numero; homo vero, licet corrumpatur secundum corpus, remanet tamen incorruptibilis secundum animam quae totum genus corporalium transcendit, ut sic remaneat spes reparationis. Deinde inducit ad idem rationes sumptas ex proprietatibus hominis. In duobus autem excellit homo omnes inferiores creaturas, quorum unum est virtus operativa: est enim dominus sui actus per liberum arbitrium, quod nulli alii creaturae corporali competit, et secundum hoc homo est potentior qualibet creatura corporali, unde et aliis utitur propter se ipsum; aliud autem in quo excellit est cognitio intellectiva, quae cum sit in mente, aliquod tamen eius indicium apparet in corpore, et praecipue in facie quam habet homo valde diversam ab aliis animalibus; et ex his duobus apparet quod homo non sic corrumpitur sicut alia ut in perpetuum non sint. Quantum ergo ad primum horum dicit roborasti eum paululum ut in perpetuum pertransiret? Quasi dicat: non est conveniens quod tantum robur homini praestiteris ad modicum tempus, sic quod postea in perpetuum non esset; stultum enim videretur si aliquis faceret fortissimum instrumentum ut ad modicam horam eo uteretur, et postea ipsum omnino proiceret; virtus autem cuiuscumque creaturae corporeae est determinata ad finitos effectus, sed virtus liberi arbitrii se habet ad infinitas actiones: unde hoc ipsum attestatur virtuti animae ad hoc quod in infinitum duret. Quantum autem ad secundum, scilicet ad intellectum, dicit immutabis faciem eius et emittes eum? Quasi dicat: non est conveniens quod tu faciem eius immutaveris, idest diversificaveris ab aliis animalibus, et tamen emittas eum a statu vitae in perpetuum non rediturum sicut alia animalia. Per faciem autem intellectiva cognitio accipi solet propter hoc quod est proprium rationalis creaturae; intellectualis autem cognitio non potest convenire nisi substantiae incorruptibili, ut a philosophis probatur. Posset autem aliquis dicere quod, licet homo post mortem ad vitam non redeat, tamen non in perpetuum pertransit, inquantum quodammodo vivit in suis filiis: quod etiam verba Baldath sonant, cum supra dixit haec est laetitia viae eius ut rursum alii de terra germinentur . Sed hanc responsionem excludit Iob subdens sive nobiles fuerint filii eius sive ignobiles, non intelliget , quasi dicat: homo per intellectum capit aeternum bonum, unde et naturaliter ipsum desiderat; bonum autem quod est in successione filiorum non potest satiare appetitum intellectualem, si homo totaliter per mortem consumatur ut in perpetuum non sit, quia appetitus intellectualis non quiescit nisi in bono intellecto; bonum autem quod est in successione filiorum non intelligit homo neque dum vivit neque post mortem si totaliter desinat esse per mortem. Non ergo ad aeternitatem huius boni tendit appetitus intellectivus hominis sed ad bonum vel malum quod in se ipso habet, unde subdit attamen caro eius dum vivet dolebit, et anima illius super semet ipso lugebit , ubi duplicem dolorem distinguit: unum quidem carnis in apprehensione sensus, alium autem animae ex apprehensione intellectus vel imaginationis qui proprie dicitur tristitia et hic luctus nominatur. © 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem Iura omnia asservantur OCLC nr. 49644264 CORPUS THOMISTICUM Sancti Thomae de Aquino Expositio super Iob ad litteram a capite XV ad caput XXI Textum Leoninum Romae 1965 editum et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit Caput 15 [84913] Super Iob, cap. 15 Respondens autem Eliphaz Themanites dixit . Auditis verbis Iob, Eliphaz non ad profunditatem sententiarum eius respondet sed nititur ad calumniose reprehendendum aliqua verba a Iob prolata, secundum superficiem ipsorum verborum ea considerans et non secundum profunditatem intellectus eorum. Et primo quidem reprehendit hoc quod Iob dixerat in principio suae locutionis et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum , in quo quidem de duobus eum notat: primo quidem de inani gloria quia se ipsum commendat, et hoc est quod dicit numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens : in ventum enim loqui videtur qui ad gloriam captandam verba componit; secundo autem de iracundia, propter hoc quod obiurgando loqui inceperat cum dixerat ergo vos estis soli homines etc., et ideo subdit et implebit ardore stomachum suum , idest iracundia animum suum? Deinde reprehendit eum de hoc quod dixerat disputare cum Deo cupio , et iterum duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar etc., in quo quidem eum notat multipliciter: primo quidem de superbia quia contra maiorem se contendit, et hoc est quod dicit arguis eum verbis qui non est aequalis tui ; secundo de stultitia quia Eliphaz talem disputationem nocivam reputabat, unde subdit et loqueris quod tibi non expedit , disputando scilicet cum Deo. Et quare non expediat cum eo disputare, ostendit per hoc quod huiusmodi disputatio duo valde necessaria excludere videtur, quorum primum est timor Dei: qui enim timet aliquem non praesumit cum eo contendere, unde etiam et Iob supra dixerat fortitudo tua non me terreat , et ideo Eliphaz hic subdit quantum in te est evacuasti timorem , quia scilicet conatus es a te timorem Dei excludere; secundum est oratio ad Deum: non enim est eiusdem contendere cum aliquo et eum rogare, et ideo subdit et tulisti , idest abstulisti, preces coram domino , contra id quod supra Eliphaz dixerat quamobrem ego deprecabor dominum . Disputaverat autem Iob cum Deo non ex superbia sed ex fiducia veritatis, sed Eliphaz temerarie iudicavit hoc ex iniquitate procedere, unde subdit docuit enim iniquitas tua os tuum ; et hoc ex effectu apparet quia blasphemas, unde sequitur et imitaris linguam blasphemantium . Blasphemans enim est qui Dei iustitiam negat, sed linguam blasphemantis imitari videtur qui cum Deo disputat de eius iustitia: disputare enim de aliquo videtur esse dubitantis de illo, dubitans autem propinquus est neganti. Volens ergo Eliphaz contra disputationem Iob loqui, primo dicit quod Iob tam manifeste male locutus est quod non indiget alio reprehensore sed ipsa verba eius indicant eius malitiam, et hoc est quod dicit condemnabit te os tuum et non ego, et labia tua respondebunt tibi , quasi dicat: non indigent verba tua alio respondente sed ipsa se interimunt. Ostendit tamen multipliciter disputationem praedictam non fuisse convenientem: primo quidem per comparationem eius ad omnes creaturas; si enim aliqua creatura cum Deo contendere posset, hoc praecipue competeret primae et excellentissimae creaturae: quod non conveniebat Iob, unde dicit numquid primus homo tu natus es et ante omnes colles formatus , ut ex hoc scilicet competat tibi pro toto humano genere vel pro tota creatura disputare cum Deo? Secundo per comparationem ad Deum: ille enim potest cum aliquo de factis eius disputare convenienter qui cognoscit rationem qua ille cum quo disputat operatur, quam quidem cognoscere potest dupliciter: uno modo ut ab eo addiscens, alio modo ut per superiorem sapientiam de factis alterius iudicans; sed neutrum competit Iob in comparatione hominis ad Deum, et hoc est quod dicit numquid consilium Dei audisti , quantum ad primum, et inferior te erit eius sapientia , quantum ad secundum, ut sic cum Deo disputare possis? Tertio per comparationem ad alios homines, quibus non magis sciens apparet ut ex fiducia maioris scientiae cum Deo disputare praesumat, unde dicit quid nosti , scilicet per fidem vel revelationem, quod ignoremus? Quid intelligis , naturali cognitione, quod nesciamus? Sed quia posset se Iob iactare de scientia accepta ab aliis, subdit et senes , scilicet dignitate scientiae et vitae, et antiqui tempore sunt in nobis multo vetustiores quam patres tui , idest quam magistri tui a quibus scientiam accepisti vel, ad litteram, quam tui progenitores; per maiorem autem vetustatem maiorem sapientiam vult intelligi, quia per experimentum longi temporis aliquis sapientior redditur. Quarto ex parte ipsius Iob ostendit disputationem eius cum Deo fuisse inconvenientem, et primo quidem quia fuit ei nociva, explicans quod supra dixerat loqueris quod tibi non expedit , unde dicit numquid grande est ut consoletur te Deus? Quasi dicat: facile est Deo ut te ad statum prosperitatis reducat, quia ipse vulnerat et medetur , ut supra dixerat, sed verba tua prava hoc prohibent , quibus iram Dei magis contra te provocas. Secundo ostendit quod fuit vana et superba, quasi exponens quod supra dixerat numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens? Unde subdit quid te elevat cor tuum , scilicet per superbiam, ut intantum de tua sapientia praesumas? Et signum superbiae ostendit subdens et quasi magna cogitans, attonitos habes oculos? Cum enim aliquis aliqua magna et mirabilia considerat, in stuporem adducitur et exinde contingit quod oculos attonitos habet. Tertio ostendit quod disputatio eius fuit praesumptuosa et impia, exponens quod supra dixerat arguis eum verbis qui non est aequalis tui , unde subdit quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo huiuscemodi sermones , quibus scilicet Deum ad disputationem provocas? Quid est homo ut immaculatus sit et cetera. Postquam Eliphaz reprehenderat Iob de hoc quod Deum ad disputandum provocaverat, quod videbatur ad praesumptionem sapientiae pertinere, nunc reprehendit eum de praesumptione iustitiae quia dixerat si fuero iudicatus, scio quod iustus inveniar . Quod quidem Eliphaz impugnat, primo quidem ex fragilitate condicionis humanae per quam homo, et difficulter vitat peccatum, unde dicit quid est homo ut immaculatus sit? Et etiam difficulter operatur bonum, unde subdit et ut iustus appareat natus de muliere? Quia, ut dicitur Prov., in abundanti iustitia virtus maxima est , quae non videtur competere ei qui ex infirma re originem habet. Secundo impugnat idem ex comparatione sublimiorum creaturarum, unde subdit ecce inter sanctos eius , idest Angelos, nemo est immutabilis , scilicet per naturam propriam sed solum dono divinae gratiae, quin possit in peccatum deflecti; et caeli , qui tenent supremum locum puritatis inter corpora, non sunt mundi, in conspectu eius , idest per comparationem ad ipsum, quia sunt materiales et corporei et mutabiles. Tertio impugnat idem ex propria condicione ipsius Iob, quasi a maiori concludens: quanto magis abominabilis , per peccatum, et inutilis , per defectum iustitiae, homo qui bibit quasi aquam iniquitatem , idest qui pro nihilo et absque aliqua observatione iniquitatem committit; qui enim bibit vinum cum aliqua observatione bibit ne inebrietur, quod in potu aquae non observatur: in hoc ergo ipsum Iob notat quod de facili ad iniquitatem declinaret, sicut aliquis de facili et in promptu habet quod aquam bibat. Ostendam tibi, audi me et cetera. Postquam Eliphaz reprehenderat Iob quod Deum ad disputationem provocaverat et quod de sua iustitia praesumebat, nunc reprehendit eum de verbis quae disputando dixerat, et praecipue de illis arbitraris me inimicum tuum; contra folium quod vento rapitur ostendit potentiam tuam , et posuisti in nervo et cetera. Et primo excitat attentionem dicens ostendam tibi , scilicet illud quod a Deo quaerebas, audi me attente; unde autem ostendere possit, manifestat subdens quod vidi , scilicet ex proprio intellectu inveniens, narrabo tibi ; et iterum non erubescam dicere quod ab aliis audivi, eos in auctoritatem inducens, quia sapientes confitentur et non abscondunt patres suos , a quibus scilicet sapientiam perceperunt: hoc enim insipientium et superborum est ut quae ab aliis acceperunt sibi ascribant. Et quare non sint abscondendi, ex eorum dignitate ostendit cum subdit quibus solis data est terra ; et potest hoc indifferenter et sub eodem sensu referri vel ad sapientes vel ad patres sapientum, quos vult intelligi etiam sapientes: sapientibus enim solis terra data esse dicitur quia bonorum terrenorum ipsi sunt domini, utentes eis ad suum bonum, insipientes autem utuntur eis ad suum damnum, secundum illud Sap. XIV 11 creaturae factae sunt in muscipulam pedibus insipientium . Et iterum ad eorundem dignitatem ostendendam subdit et non transibit alienus per eos , quia videlicet hi qui sunt a sapientia alieni consortio sapientum annumerari non possunt; vel quia sapientes ab extraneis non suppeditantur: per illos enim alienus transire dicitur qui ab aliquo alieno vincuntur et subiciuntur. Postquam ergo auditorem attentum reddiderat, iam contra verba Iob disputantis respondere conatur, ex quibus duo intellexit: primo quidem quod Iob in angustia et timore vivebat, quasi Deo eum persequente et insidias ei ponente, quia dixerat arbitraris me inimicum tuum et observasti omnes semitas meas ; secundo quia de sua consumptione credebat eum dubitare, quia dixerat scribis contra me amaritudines, et consumere me vis peccatis adolescentiae meae : primo ergo loquitur contra primum et secundo contra secundum, ibi habitabit in civitatibus desolatis . Ostendit ergo primo ex qua radice praedicta suspicio in corde Iob oriatur: quia ex eius impietate et voluntate nocendi, unde dicit cunctis diebus suis impius superbit , idest extollitur contra Deum et in nocumentum hominum. Dies autem suos dicit non dies vitae eius sed dies potestatis vel prosperitatis; sed quia voluntas nocendi est homini a se ipso, potestas autem a Deo, non potest scire quanto tempore ei detur potestas implendi suam impiam voluntatem, unde subditur et numerus annorum incertus est tyrannidis eius . Et ex ista incertitudine sequitur suspicio et timor, quam consequenter describit dicens sonitus terroris semper in auribus illius , quia scilicet ad quemlibet rumorem timet aliquid contra se parari, quasi de nullo confidens, propter quod subdit et cum pax sit, ille insidias suspicatur , idest cum nullus contra eum aliquid moliatur, ipse tamen de omnibus formidat propter suam impiam voluntatem qua paratus esset omnibus nocere. Cum autem aliquis de aliquibus suis inimicis timet, potest sperare liberationem, etiam si ad horam succumbat, per adiutorium amicorum; sed ille qui de nullo confidit sed de omnibus timet, non potest sperare quod post oppressionem relevetur, et ideo subdit non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem , idest de statu adversitatis in statum prosperitatis, circumspectans undique gladium , idest ex omni parte inimicos sibi imminere videns; et hoc specialiter dicit propter hoc quod Iob dixerat quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum quod comeditur a tinea , per quod intellexit Eliphaz Iob desperare de sua liberatione. Contingit autem quandoque quod aliquis tyrannus etsi ab omnibus extraneis timeat, habet tamen aliquos familiares et domesticos cum quibus secure conversatur; sed quando est superabundans malitia eius, etiam a domesticis suis timet cum quibus vivit, unde sequitur cum se moverit ad quaerendum panem, novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies , idest mortis, quasi dicat: non solum insidias suspicatur in actibus exterioribus in quibus necesse habet cum extraneis conversari, sed etiam in actibus domesticis comedendo et bibendo et huiusmodi, a domesticis suis mortem sibi parari credens. Et cum ipse sic timeat de omnibus, non quiescit sed contra eos quos timet semper aliquid machinatur, et sic crescit ei timoris occasio, unde subdit terrebit eum tribulatio , scilicet ab aliis sibi imminens, et angustia vallabit eum , scilicet per cordis timorem ex omni parte, sicut regem qui praeparatur ad proelium : rex enim qui praeparatur ad proelium sic angustiatur timore ne perdat quod tamen molitur inimicos destruere. Quo autem merito in tantam miseriam timoris impius et tyrannus deveniat, ostendit subdens tetendit enim adversus Deum manum suam , contra Deum agendo, et contra omnipotentem roboratus est , idest potentia sibi data usus est contra Deum. Et quomodo contra Deum egerit, ostendit subdens cucurrit adversus eum erecto collo , idest superbiendo: per superbiam enim maxime homo Deo resistit cui per humilitatem subici debet, secundum illud Eccli. X 14 initium superbiae hominis apostatare a Deo ; et sicut ille qui Deum diligit in via eius currere dicitur propter promptitudinem voluntatis ad serviendum ei, ita et superbus propter praesumptionem spiritus contra Deum currere dicitur. Superbia autem ex abundantia temporalium rerum oriri solet, et ideo sequitur et pingui cervice armatus est , scilicet contra Deum superbiendo: pinguedo enim ex abundantia humorum causatur, unde abundantiam temporalium significat. Sicut autem humilitas principium est sapientiae, ita et superbia sapientiae est impedimentum, unde sequitur operuit faciem eius crassitudo : per operimentum enim faciei impedimentum cognitionis designatur. Nec solum opulentia quae est superbiae causa in ipso invenitur, sed etiam ad collaterales eius derivatur, unde sequitur et de lateribus eius arvina dependet . Per quae omnia significare intendit quod Iob ex opulentia in superbiam incidit, per quam contra Deum se erexit et tyrannidem in homines exercuit, et ideo in hanc suspicionem devenit ut Deum sibi adversarium et insidiatorem suspicaretur. Habitabit in civitatibus desolatis et cetera. Postquam ostendit Eliphaz angustias timoris quas impius patitur etiam in statu prosperitatis existens, nunc loquitur de amaritudinibus quibus in adversitatem deiectus consumitur, propter hoc quod Iob dixerat scribis contra me amaritudines, et consumere me vis peccatis adolescentiae meae . Inter alias amaritudines primam ponit quod efficitur fugitivus; est autem fugitivorum consuetudo quod loca occulta et inhabitata quaerunt, et ideo dicit habitabit in civitatibus desolatis et in domibus desertis, quae in tumulos sunt redactae : huiusmodi enim loca consueverunt esse fugitivorum receptacula. Secundam, quod suis divitiis spoliatur, unde dicit non ditabitur , ut scilicet de novo divitias acquirat, nec perseverabit substantia eius , ut divitias prius acquisitas retinere possit. Tertiam ponit impossibilitatem recuperandi, dicens nec mittet in terra radicem suam : arbor enim si extirpetur et iterum plantetur, convalescit si in terram mittat radicem, sed si in terram radicem mittere non possit, non potest iterum convalescere. Et quasi hoc exponens subdit non recedet de tenebris , idest de statu adversitatis; et rationem non redeundi ad lucem assignat subdens ramos eius arefaciet flamma : arbor enim si extirpata fuerit, ramis virentibus adhuc remanet spes reparationis quia possunt inseri vel plantari, sed si rami comburantur, nulla spes ultra remanet recuperationis; rami autem hominis sunt filii et aliae personae coniunctae per quas homo interdum a statu adversitatis resurgit, sed filii Iob occisi erant et eius familia perierat; et ipsemet infirmitate oppressus erat, quod innuit subdens et auferetur spiritu oris sui , idest superbia verborum suorum, ut non posset aliquo modo recuperationem sperare, nec etiam a Deo quem superbia verborum offendit, unde subdit non credat frustra errore deceptus quod aliquo pretio redimendus sit , idest quod aliquo auxilio liberandus sit de tribulatione. Quartam amaritudinem ponit abbreviationem vitae, unde subdit antequam dies eius impleantur peribit , idest morietur antequam perficiatur tempus aetatis eius, et manus eius arescent , idest eius filii et propinqui deficient. Et subdit exemplum dicens laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius , quae quidem laesio ex frigore solet accidere, unde significat exteriorem persecutionem; et quasi oliva proiciens florem suum , quod solet accidere ex aliqua interiori causa, unde significat meritum adversitatis ex parte ipsius qui patitur. Unde de hoc merito subdit congregatio enim hypocritae sterilis , idest illa quae congregantur ab hypocrita infructuosa redduntur, et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt : fit enim interdum ex divino iudicio ut ea quae male acquisita sunt de facili consumantur; et hoc dicit notans Iob de rapacitate et hypocrisi quasi propter huiusmodi peccata ei adversitas acciderit. Et addit tertium peccatum, scilicet dolositatem, unde sequitur concepit dolorem , idest praeexcogitavit in corde suo qualiter alii dolorem inferret; cuius quidem conceptus partus est nocumentum iniuste illatum, unde sequitur et peperit iniquitatem . Adiungit consequenter modum quo hoc perficiat dicens et uterus eius praeparat dolos : hypocritarum enim est non manifeste sed dolose aliis nocumentum inferre; per uterum autem cor intelligitur in quo fiunt conceptus spirituales, sicut in utero conceptus corporales. Caput 16 [84914] Super Iob, cap. 16 Respondens autem Iob dixit et cetera. Eliphaz in sua responsione durius contra Iob locutus fuerat: unde Iob in principio sui sermonis eum arguit de indecenti consolatione, primo quidem quia frequenter eadem repetebat, tam ipse quam amici eius, unde dicit audivi frequenter talia , quasi dicat: vestra locutio semper circa idem versatur. Diversis enim verbis ad idem intendebant, scilicet ad arguendum Iob quod pro peccatis suis in adversitates inciderat, et ideo subdit consolatores onerosi omnes vos estis : consolatoris enim officium est ea dicere quibus dolor mitigetur; onerosus ergo consolator est qui ea loquitur quae magis animum exasperant. Possent tamen haec excusationem habere quando ad utilitatem aliquam verba exasperantia proferrentur et veritatem continerent aut etiam breviter et pertranseundo dicerentur, sed si aliquis verba exasperantia contristatum falso, inutiliter et prolixe prosequatur, onerosus consolator videtur, unde subdit numquid habebunt finem verba ventosa? In hoc enim quod dicit numquid habebunt finem , ostendit quod prolixe immorabantur circa verba exasperantia; in hoc vero quod dicit verba ventosa , ostendit quod inutilia et falsa erant, soliditatem non habentia. Ostendit autem consequenter quod non erat paritas ex utraque parte in hac disputatione quia amici Iob absque molestia loquebantur, unde dicit aut aliquid molestum tibi est si loquaris? Quasi dicat: ideo tam prolixe loqueris in meam calumniam quia ex hoc nullam molestiam sentis; Iob autem molestabatur. Et ne aliquis crederet quod haec disputatio esset facilis amicis Iob propter eminentem scientiam, Iob autem molesta propter scientiae defectum, hoc excludit ostendens quod si adversitate non deprimeretur et esset in statu amicorum suorum, similia loqui posset, unde dicit poteram et ego similia vobis loqui , scilicet si adversitate non gravarer. Et huius rei experiendae sibi facultatem desiderat dicens atque utinam esset anima vestra pro anima mea , ut scilicet vos adversitatem pateremini quam ego patior. Quod quidem dicit non affectu odii aut livore vindictae sed ut a crudelitate qua utebantur, suis verbis Iob exasperantes, revocarentur dum sentirent sibi esse aspera verba similia si eis dicerentur: unde subdit consolarer et ego vos sermonibus , scilicet similibus quibus vos me consolamini, et moverem caput meum super vos , in signum compassionis vel in signum reprobationis, sicut vos me arguitis; et etiam roborarem vos ore meo , ne per impatientiam deficeretis, et moverem labia , scilicet ad loquendum, quasi parcens vobis , idest simulans me ex misericordia quam ad vos haberem loqui, sicut vos circa me facitis. Sic igitur leve esset mihi loqui sicut et vobis si in statu vestro essem, sed nunc impedior dolore qui non tollitur neque locutione neque taciturnitate, unde subdit sed quid agam? Si locutus fuero non quiescet dolor meus, et si tacuero non recedet a me . Est autem duplex dolor: unus quidem interior qui tristitia nominatur, proveniens ex apprehensione alicuius mali inhaerentis; alius autem est dolor exterior qui est dolor secundum sensum, puta ex solutione continui proveniens vel ex aliquo huiusmodi. Primus quidem igitur horum dolorum collocutione tolli potest, non autem secundus, et ideo consequenter ostendit quod intelligit de hoc secundo dolore qui verbis non tollitur, dicens nunc autem oppressit me dolor meus , idest impedivit me ne faciliter et libere uti possim ratiocinatione sicut antea solebam: nam cum est dolor vehemens in sensu, oportet quod intentio animae avocetur vel impediatur ab intellectualium consideratione. Et quod de dolore corporali intelligat, ostendit subdens et in nihilum redacti sunt omnes artus mei : omnia enim membra eius ulcerata erant, sicut supra dictum est quod Satan percussit Iob ulcere pessimo a planta pedis usque ad verticem . Et non solum dissipationes membrorum dolorem sensibilem mihi ingerunt, sed etiam sunt in argumentum contra me: amici enim Iob videntes eum sic ulceratum ex hoc argumentabantur quod graviter peccasset, putantes hoc ei in poena peccati accidisse, et hoc est quod sequitur rugae meae testimonium dicunt contra me : ex infirmitatibus enim corrugatur corpus propter humidi consumptionem sicut et ex senectute. Quomodo autem rugae contra ipsum testimonium perhibeant, ostendit subdens et suscitatur falsiloquus adversum faciem meam, contradicens mihi : falsum enim dixerat Eliphaz quod propter peccatum in hanc infirmitatem incidisset. Vel potest dici quod Iob intellexit per spiritum sanctum suam adversitatem a Diabolo procuratam, Deo permittente; unde quicquid passus est vel in damnis rerum et filiorum vel in proprii corporis ulcere vel etiam in molestatione uxoris et amicorum, totum hoc Diabolo attribuit quasi instiganti: ipsum ergo vocat falsiloquum contra suam faciem suscitatum quia intelligebat instigante Diabolo amicos suos contradicentes ei. Et secundum hunc sensum planius est quod sequitur collegit furorem suum in me : videtur enim Diabolus totum furorem suum contra Iob collegisse dum omni modo nocendi ipsum impugnavit; et non solum in praeterito me afflixit sed etiam in futurum mihi comminatur, et hoc est quod sequitur et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis . Et loquitur per similitudinem bestiae quae homini comminando dentes contra ipsum parat; hoc autem dicit propter hoc quod Eliphaz usque ad mortem ei sub persona impii mala imminere praenuntiaverat: intelligebat autem Iob huiusmodi comminationes per os Eliphaz a Diabolo esse procuratas, et ideo dicebat quod dentibus contra eum infremuerat. Non solum autem Eliphaz verbis comminationis contra eum usus fuerat mala praenuntiando sed etiam de factis eius male iudicaverat, eum impium et hypocritam nominans, et ideo subdit hostis meus terribilibus oculis me intuitus est : placidis enim oculis aliquem aliquis intuetur quando facta eius benigne interpretatur, sed quando bona interpretatur in malum tunc terribilibus oculis intuetur, et ideo subdit aperuerunt super me ora sua , scilicet amici mei ab hoste meo instigati; et hoc exponit subdens exprobrantes percusserunt maxillam meam : ille enim dicitur in faciem aliquem percutere qui ei improperium in facie dicit; amici autem Iob multa improperia contra eum dixerant, peccata multa ei exprobrantes. Et quia iusti homines videntes peccata puniri de iustitia laetantur, secundum illud Psalmi laetabitur iustus cum viderit vindictam , amici Iob se iustos reputantes, Iob autem peccatorem, de poenis eius gaudebant quodammodo quasi divinae iustitiae congratulantes, et ideo sequitur satiati sunt poenis meis . Et ne aliquis crederet quod Iob opinaretur huiusmodi poenas sibi a Deo inflictas non esse quia dixerat ab hoste se esse afflictum, ad hoc excludendum subdit conclusit me Deus apud iniquum , idest Diabolum, concedendo me scilicet potestati ipsius, et manibus impiorum me tradidit , quantum ad eos qui instinctu Diaboli eum vel factis vel verbis afflixerant: intellexit enim Iob afflictiones suas sibi per Diabolum quidem sed Deo permittente irrogatas. Et huius signum evidens ostendit quadruplex: primo quidem quia a maxima prosperitate non paulatim decidit, sicut consuetum est in rebus humanis, sed subito totaliter corruit, quod non videtur potuisse subito casu accidere sed ex sola divina ordinatione, et hoc est quod dicit ego ille opulentus quondam repente contritus sum ; et in hoc quod dicit opulentus designatur divitiarum abundantia, in hoc autem quod dicit ille designatur claritas famae eius qua ab omnibus demonstrabatur. Secundum autem signum est quod totaliter corruit, ad quod significandum subdit tenuit cervicem meam, confregit me ; et loquitur ad similitudinem alicuius fortissimi viri qui, alicuius debilis cervice apprehensa, eam confringeret et sic totaliter eum de vita auferret: sic enim Iob videbatur totaliter prosperitatis statum amisisse. Tertium signum est quod non una adversitate sed multis simul concurrentibus oppressus fuit, ut supra narratum est, et quantum ad hoc subdit posuit me sibi quasi in signum , quod scilicet ponitur diversis sagittis feriendum, et ideo subdit circumdedit me lanceis suis , ubi tripliciter multitudinem suarum adversitatum describit: primo namque ostendit se exterius vulneratum in rebus possessis, et ad hoc pertinet quod dicit circumdedit me lanceis suis ; res enim exteriores circa nos sunt quasi extrinsecae: tunc ergo homo lanceis adversitatis circumdatur quando in rebus exterioribus damnificatur. Secundo autem dicit se percussum interius quantum ad personarum afflictionem, et hoc est quod subdit convulneravit lumbos meos , quasi dicat: non solum in circuitu lanceatus sum, sed vulnera pervenerunt usque ad interiora in quibus delectabatur, quae per lumbos significantur in quibus est delectatio vel etiam generationis origo, unde etiam per lumbos filii oppressi possunt designari; et insuper ostendit multiplicitatem percussionis ex acerbitate vulneris, cum subdit non pepercit , quasi retrahens manum suam a percussione ne gravius offenderet, sed gravissime laesit, et hoc est quod subdit et effudit in terram viscera mea , quia scilicet omnes filios suos et filias una ruina in mortem oppressit. Tertio ostendit multitudinem percussionis ex his quae in propria persona est passus, unde subdit concidit me , in propria scilicet persona, vulnere ulceris pessimi, super vulnus mortis filiorum. Quartum signum est, quod eius tribulatio ex divina providentia processerit, quod resisti non potuit nec remedium adhiberi, secundum illud quod supra IX 13 dictum est Deus cuius irae resistere nemo potest , et hoc est quod subdit irruit in me quasi gigas , cui propter magnitudinem potestatis homo debilis resistere non potest. Et possunt haec omnia intelligi vel de Deo qui conclusit, vel melius de iniquo, scilicet Diabolo, apud quem conclusit. Haec igitur omnia commemoravit Iob de magnitudine suae adversitatis ad ostendendum quod non de pari poterat cum eis contendere, quia ab huiusmodi adversitatibus immunes erant. Verum Eliphaz eum de superbia notaverat dicens quid te elevat cor tuum etc. quae tanto fuisset detestabilior quanto per graves adversitates emendari potuisset, secundum quod contra quosdam in Psalmo dicitur dissipati sunt nec compuncti ; et ideo consequenter descripta sua adversitate, ostendit se humiliatum, primo quidem quantum ad exteriorem habitum, cum dicit saccum consui super cutem meam : talis enim habitus est humilitatis signum, ut legitur de Ninivitis Ion. III 5; similiter etiam cinis adhibetur ad recognoscendum propriam fragilitatem - unde Abraham dixit Gen. XVIII 27 loquar ad dominum meum, cum sim pulvis et cinis -, unde subdit et operui cinere carnem meam : legitur enim supra quod in sterquilinio sedebat in signum humilitatis. Secundo ostendit suam humilitatem per multitudinem fletus, cuius duo signa ponit: primo quidem tumorem faciei, cum dicit facies mea intumuit a fletu : ascendens enim multa lacrimarum materia ad caput, facies plorantium intumescit; secundum vero impedimentum visus, et hoc est quod subdit et palpebrae meae caligaverunt , scilicet a fletu: ad litteram enim propter discursum humorum visus oculorum impeditur. Ex his autem quae de gravitate suae adversitatis praemisit et de magnitudine suae humiliationis, posset aliquis suspicari quod ipse, quasi recognoscens gravitatem suorum peccatorum, se paenitendo humiliaverit reputans se pro suis peccatis afflictum, quod Eliphaz innuere volebat dicens ecce inter sanctos nemo immutabilis etc., et ideo ad hoc removendum dicit haec passus sum absque iniquitate manus meae , per quod excludit a se peccata operum; subdit autem cum haberem mundas ad Deum preces , ut excludat a se peccatum indevotionis et omissionis, per quod videtur respondere ei quod supra XI 14 dixerat Sophar si iniquitatem quae est in manu tua abstuleris, levare poteris manum tuam absque macula . Sed ad excludendum innocentiam Iob Eliphaz iam bis usus fuerat argumento supposito ex fragilitate terrenae naturae: nam supra IV 18 dixerat ecce qui serviunt ei non sunt stabiles, quanto magis hi qui habitant domos luteas , et postea supra XV 15 idem repetierat dicens caeli non sunt mundi in conspectu eius, quanto magis abominabilis et inutilis homo ; et ideo ad hoc excludendum subdit terra, ne operias sanguinem meum , et intelligit per sanguinem sui corporis afflictionem: hic autem sanguis operiretur si pro culpa fuisset effusus, sic enim non haberet gloriam; operiretur autem a terra si occasione terrenae fragilitatis praesumptio de praecedenti culpa praesumeretur. Si autem sanguis eius absque culpa fuit effusus, iustam querelam habuit contra effundentem, sicut Gen. IV 10 dicitur ecce vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra ; hic autem clamor lateret si iniusta conquestio sua videretur, quasi eius qui pro culpa fuerit punitus, et ideo subdit neque inveniat in te locum latendi clamor meus , ut scilicet ex terrenae conversationis fragilitate videar iniuste conqueri, quasi sim pro culpa punitus. Verum est autem quod difficile est hominem terrena conversatione absque iniquitate peccati mortalis uti, non est tamen impossibile, Deo adiuvante per gratiam, qui etiam interioris puritatis est testis, et ideo subdit ecce enim in caelo testis meus , quasi dicat: ideo terra non potest operire sanguinem meum quia maius est testimonium caeli quam praesumptio de fragilitate terrae. Est autem hic testis caeli idoneus quia etiam conscientiae secreta rimatur, unde subdit et conscius meus in excelsis , quasi dicat: ideo in infimo terrae non potest locum latendi clamor meus invenire quia conscientia mea nota est in excelso. Verbosi amici mei et cetera. Postquam Iob descripsit magnitudinem suae adversitatis et suam humilitatem et innocentiam, procedit ulterius ad improbandum vanam consolationem quam amici eius ei frequenter iterabant, scilicet de spe temporalis prosperitatis recuperandae, unde et Eliphaz supra dixerat numquid grande est ut consoletur te Deus et cetera. Unde huius consolationis vanitatem ostendere intendens, praemittit verbosi amici mei , quasi dicat: verba inania mihi promittunt; non enim in temporalibus recuperandis est consolatio mea sed in Dei fruitione adipiscenda, et hoc est quod subdit ad Deum stillat oculus meus , idest lacrimatur prae Dei desiderio, secundum illud Psalmi fuerunt mihi lacrimae meae panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: ubi est Deus tuus? Et ad expositionem eius quod dixerat subdit atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo . Iudicatur enim vir cum collega suo dum unus alteri praesentialiter adest et invicem sibi suas rationes promunt: desiderabat ergo Deo praesens existere et rationes divinorum operum et iudiciorum cognoscere, in quo felicitas humana consistit, in cuius spe erat eius consolatio, non in vanis amicorum verbis quibus recuperationem temporalis prosperitatis promittebant; et ideo ad ostendendam vanitatem huius promissionis subiungit ecce enim breves anni transeunt , quia scilicet homo brevi vivit tempore , ut supra XIII 1 dictum est; temporis autem vitae Iob iam transierat magna pars, unde breves anni ei restabant in quibus si esset prosperitas non magnam consolationem afferret propter temporis brevitatem. Fuerunt autem aliqui qui credebant hominem post mortem iterato ad praesentis vitae cursum redire, et sic videri posset quod in spe terrenae prosperitatis recuperandae saltem in illa futura vita, posset Iob consolationem habere; et ideo ad hoc excludendum subdit et semitam per quam non revertar ambulo : homo enim in hac mortali vita per aetatis processum tendit in mortem, nec in hoc processu iteratio potest esse, ut scilicet iterato homo sit puer et aetates huius vitae perambulet. Caput 17 [84915] Super Iob, cap. 17 Spiritus meus attenuabitur et cetera. Ostenderat superius Iob multiplicitatem suae afflictionis et mentis humilitatem et innocentiam et vitae irrevertibilis brevitatem ex qua verbositas amicorum eius convincebatur, et ideo in hoc capitulo intendit manifestare praemissa et finaliter eorum ignorantiam concludere. Primo autem incipit manifestare quod dixerat de processu vitae humanae, et praemittit causam brevitatis vitae, cum dicit spiritus meus attenuabitur : vita enim corporis est per vitales spiritus qui a corde ad omnia membra diffunduntur, qui quandiu in corpore durant corpus vivit; sed quando virtus caloris naturalis incipit debilitari in corde, huiusmodi spiritus minuuntur, quam quidem diminutionem et debilitationem per spiritus attenuationem designat. Et huius causae subiungit effectum dicens dies mei breviabuntur : debilitas enim vitalis spiritus abbreviat dies vitae. Et ne aliquis crederet quod attenuatus spiritus iterum roborandus esset secundum speciem huius vitae mortalis, ad hoc excludendum subdit et solum mihi superest sepulcrum , quasi dicat: finitis huius brevibus vitae diebus, nihil de praesenti vita mihi relinquitur nisi sepulcrum et ea quae sepulcro conveniunt. Deinde alio modo consolationis eorum vanum ostendit: consolabantur enim eum dicentes huiusmodi adversitates propter peccata ei provenisse, de quibus si paeniteret ad prosperitatem rediret; sed ipse hoc excludens dicit non peccavi , quia scilicet non habebat conscientiam remordentem de aliquo gravi peccato propter quod tantas adversitates incurrisset, unde et infra XXVII 6 dicit neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea et ideo non est contra id quod dicitur I Ioh. I 8 si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus , et per hoc exprimit quod supra dixerat de sua innocentia haec passus sum absque iniquitate manus meae . Subdit autem et in amaritudinibus moratur oculus meus ; pluraliter autem dicit amaritudinibus , propter multiplices adversitates quas supra enumeravit; dicit autem moratur , quia quamvis inter amaritudines se humiliaverit saccum consuens super cutem suam, adhuc tamen amaritudines perseverant; attribuit autem amaritudines oculo propter fletum, de quo supra dixerat facies mea intumuit a fletu , et iterum ad Deum stillat oculus meus , quia sic oculus eius flebat inter amaritudines quod ad solum divinum auxilium intendebat, et ideo hic subditur libera me : intelligebat enim se ab eo solo liberari posse qui eum apud iniquum concluserat. Non autem sic se liberari ab adversitate petebat sicut qui post adversitatem prosperitatem terrenam assequuntur, sed petit ut ad celsitudinem spiritualem perducatur, unde subdit et pone me iuxta te : quia enim Deus est ipsa essentia bonitatis, necesse est ut qui iuxta Deum ponitur a malo liberetur. Ponitur autem homo iuxta Deum inquantum ei mente appropinquat per cognitionem et amorem, sed hoc quidem imperfecte contingit in statu viae in quo homo impugnationes patitur, et quia est iuxta Deum positus ab eis non superatur; perfecte autem homo mente iuxta Deum ponitur in statu ultimae felicitatis in quo impugnationes iam pati non potest, et hoc est quod desiderare se ostendit dicens et cuiusvis manus pugnet contra me , quia scilicet quantumcumque aliqui me velint impugnare, si iuxta te perfecte positus fuero nullius impugnatio me molestabit: hoc est ergo in quo Iob inter amaritudines consolationem habebat, sperans se iuxta Deum ponendum ubi impugnationes timere non posset. Hanc autem spiritualem consolationem ipsius Iob amici eius verbosi non intelligebant, et ideo subdit cor eorum longe fecisti a disciplina , scilicet tua spirituali, per quam doces spiritualia bona contemptis temporalibus sperare; et quia in solis temporalibus et infimis rebus spem ponunt, ad spiritualem altitudinem pervenire non possunt ut iuxta Deum ponantur, et hoc est quod subdit propterea non exaltabuntur . Et ex hoc quod longe facti sunt a disciplina spirituali, procedit quod sola temporalia Eliphaz Iob in consolationem promittebat, et hoc est quod subdit praedam pollicetur sociis , idest temporalium adeptionem quae uni advenire non possunt nisi alio amittente, unde temporalium acquisitio depraedationi assimulatur. Non est autem hoc universaliter verum ut post poenitentiam homines temporalem prosperitatem recuperent, quia nec boni semper temporali prosperitate florent, unde subdit et oculi filiorum eius deficient ; filios eius dicit illos qui eius promissioni credentes ex bonis quae agunt temporalia sperant, sed dum ea non assequuntur oculi eorum deficiunt, quasi a spe sua decidentes. Sicut autem bene agentibus temporalia Eliphaz promittebat, ita etiam omnes adversitates temporales propter peccata eius qui patitur asserebat provenire; et quia Iob multas adversitates passus erat, eum in exemplum apud vulgus ponebat, et hoc est quod subdit posuit me quasi in proverbium vulgi et exemplum suum coram eis , quia scilicet ad suam sententiam asserendam de causa adversitatum Iob in exemplum ponebat, ac si esset pro peccato punitus. Pertinet autem ad iustorum zelum ut videntes per falsam doctrinam rectitudinem divinorum iudiciorum perverti indignentur, et ideo Iob consequenter magnitudinem sui zeli ostendit dupliciter: primo quidem per quandam mentis turbationem - ira enim per vitium oculum caecat, sed ira per zelum oculum turbat , ut Gregorius dicit -, et ideo subdit caligavit ad indignationem oculus meus , scilicet rationis, cuius acies est per iram zeli turbata; secundo per hoc quod ira per zelum etiam in corpore ex dolore quandam commotionem facit - unde dicitur I Mach. II 24 quod Mathathias videns Iudaeum idolis sacrificantem doluit et contremuerunt renes eius -, et ideo hic subditur et membra mea quasi in nihilum sunt redacta , inquantum scilicet per dolorem corpus hominis tabescere videtur. Posset autem aliquis credere quod ista oculi caligatio contra iustitiam esset et indignatio contra innocentiam, et ideo ad hoc excludendum subdit stupebunt iusti super hoc , quasi diceret: etiam ad iustos pertinet ut videntes malorum doctrinam obstupescant, et hunc stuporem supra caligationem dixit. Sequitur autem et innocens contra hypocritam suscitabitur , quasi dicat: non est contra innocentiam si aliquis contra hypocritam perversorem verae doctrinae per zelum iustitiae indignatus concitetur. Et quia, ut dictum est, ira per zelum animum turbat sed non caecat, sic vir iustus stupet vel caligat ex zelo quod tamen a iustitia non recedit, et hoc est quod subdit et tenebit iustus viam suam , quia scilicet non deseret eam propter iram zeli: talis enim ira non praecedit rationem sed sequitur, et ideo non potest hominem a iustitia separare; utilis enim est ira per zelum quia facit hominem cum maiore animi fortitudine insurgere contra mala, et hoc est quod subdit et mundis manibus addet fortitudinem , concitatus scilicet per zelum, unde et philosophus dicit in III Ethicorum quod ira fortitudinem iuvat. Igitur vos omnes convertimini et cetera. Postquam Iob proposuerat ea ex quibus sententia Eliphaz confutatur, hic colligit praemissa et ordinat ea ad propositum ostendendum. Et primo excitat attentionem dicens igitur , ex quo scilicet praedicta sunt vera, vos omnes , qui scilicet contra me convenistis et patres vestri, convertimini a vestris erroribus, et venite ad veritatem considerandam, qua perspecta patebit quantum a vera sapientia longe sitis, et hoc est quod subdit et non inveniam in vobis ullum sapientem , et hoc dicit ad reprimendam iactantiam Eliphaz, qui supra XV 9 dixerat quid nosti quod ignoremus etc., et iterum sapientes confitentur et cetera. In hoc autem praecipue eorum insipientiam ostendere intendit quod ei consolationem temporalis prosperitatis promittebant, contra quod primo proponit tempus vitae suae iam in magna parte esse elapsum, et hoc est quod dicit dies mei transierunt . Deinde proponit mala quae patitur cum subdit cogitationes meae dissipatae sunt , idest impeditae a quieta contemplatione sapientiae propter acerbitatem corporalis doloris, et hoc est quod subdit torquentes cor meum , quia videlicet eius cogitationes a suavi consideratione veritatis erant deductae in amaritudinem qua cor torquebatur. Hoc autem tormentum cordis nec nox interrumpebat quae est tempus deputatum humanae quieti, unde subdit noctem verterunt in diem , quia videlicet propter praedictas cogitationes noctem ducebat insomnem sicut diem. Est autem gravius pati somni defectum in nocte quam in die, quia in die relevatur animus hominis ex hominum societate et lucis aspectu: et ideo dum nox ei esset insomnis desiderabat eam cito finiri, et hoc est quod subdit et rursum post tenebras spero lucem , idest spero quod lux diei post tenebras noctis rursus adveniat. Sed quia Eliphaz eum inducebat ut omnia adversa patienter toleraret sub expectatione futuri, ideo consequenter ostendit quid sibi in futurum de temporalibus rebus residuum videatur, unde dicit si sustinuero , idest patienter portavero huiusmodi dolores, nihil mihi restat nisi habitatio sepulcri, et hoc est quod dicit Infernus domus mea est ; vocat autem Infernum sepulcrum secundum opinionem eorum contra quos disputabat, qui non credebant animam hominis remanere post mortem sed solum corpus in sepulcro, quod vocabant Infernum quia infra terram situatur. Homo autem in sepulcro iacens tenebras patitur tum propter defectum sensus tum etiam propter defectum exterioris lucis, et ideo subdit in tenebris stravi lectulum meum . Sicut autem homo nascens a parentibus originem sumit ex qua cum eis affinitatem contrahit, ita post mortem in sepulcro iacens in putredinem et vermes resolvitur quae ex eius corpore generantur, et ideo subdit putredini dixi: pater meus es; mater mea et soror mea, vermibus , quasi dicat: cum nulla alia re temporali remanebit mihi affinitas in sepulcro nisi cum putredine et vermibus. Ex his ergo quasi ad inconveniens deducens concludit dicens ubi est ergo nunc praestolatio mea? Quasi diceret: si propter expectationem temporalis prosperitatis consolarer, vana esset expectatio mea. Et iterum ad maius inconveniens deducit subdens et patientiam meam quis considerat? Quasi dicat: si sustinuero per patientiam, nihilominus non restat nisi sepulcrum et eius tenebrae, putredines et vermes; si ergo propter temporalia bona promerenda a Deo patientiam haberem, sequeretur quod Deus patientiam non consideraret, quod est abnegare providentiam. Et ne forte aliquis diceret quod etiam in sepulcro temporalis prosperitas sibi daretur a Deo, ideo hoc quasi irridens subdit in profundissimum Infernum descendent omnia mea , idest quicquid meum est ad sepulcrum deducetur quod mihi solum superest; putasne saltem ibi erit requies mihi? Idest numquid ibi etiam debeo expectare prosperitatem terrenam? Manifestum est hoc ridiculum esse. Caput 18 [84916] Super Iob, cap. 18 Respondens autem Baldath Suites et cetera. Quia praemissa verba beati Iob Baldath Suites comprehendere intellectu non potuit, putavit ut quae ipse non intelligebat etiam a dicente inaniter proferrentur, unde in principio suae responsionis dicit usque ad quem finem verba iactabis? Ubi de tribus eum videtur arguere: primo quidem de inefficacia locutionis, ac si praemissa verba Iob ad nihil confirmandum efficaciam haberent, quod significatur in hoc quod dicit usque ad quem finem ; secundo arguit eum de vana multiplicatione verborum, ac si praemissis verbis Iob pondus sententiarum deesset, quod significatur in hoc quod dicit verba ; tertio notat eum de inordinata connexione verborum, quod significatur in hoc quod dicit iactabis : ille enim dicitur verba iactare qui ea inordinate spargit, quamvis etiam possit hoc tertium ad iactantiam elationis referri. Haec autem tria proveniunt in locutione alicuius ex defectu intellectus; cum eo autem qui deficit intellectu inutilis est collatio, et ideo subdit intellige prius et sic loquamur , quasi dicat: ex hoc quod inefficaciter, leviter et inordinate loqueris patet quod deficis intellectu, unde prius insiste ut intelligas et postea poterimus conferre ad invicem. Deinde arguit eum de praesumptione quia eos non reputaverat sapientes cum dixit non inveniam in vobis ullum sapientem , et ideo ad hoc respondens subdit quare reputati sumus ut iumenta et sorduimus coram te? Homo enim qui sapientia caret similis iumentis videtur et sordidus, quia in sapientia honor hominis et ornatus consistit. Consequenter reprehendit eum de iracundia quia dixerat caligavit ad indignationem oculus meus , quod prave intellexerat credens quod esset talis indignatio quae ei lumen sapientiae abstulisset, non attendens id quod postea dixerat et tenebit iustus viam suam , et ideo subdit quid perdis animam tuam in furore tuo? Ille enim in furore animam perdit qui propter furorem a sapientia et iustitia excidit quae sunt praecipue animae bona. His igitur praemissis quibus personam Iob notavit de defectu intellectus, de praesumptione et de furore, accedit consequenter ad principale propositum de quo controversia vertebatur, scilicet quod adversitates praesentis vitae erant poenae peccatorum, contra quod Iob dixit non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus . Sed quia Baldath ad assertionem suae sententiae rationibus uti non poterat, voluit suam sententiam astruere quasi ex communi opinione firmissimam, et ideo comparavit eam rebus quae amoveri non possunt, scilicet terrae et rupibus, unde dicit numquid propter te derelinquetur terra et transferentur rupes de loco suo? Quasi dicat: haec sententia, quod adversitates accidunt pro peccatis, firma est sicut terra et rupes: numquid ergo poterit removeri propter tuas disputationes ut innocens comproberis? Deinde prosequitur diffusius suam sententiam, enarrans per singula mala quae peccatoribus proveniunt, inter quae primo ponit cessationem prosperorum successuum, quos comparat luci quia qui ambulat in luce non offendit , ut dicitur Ioh. XI 9, unde videntur in luce ambulare quibus omnia prospere succedunt ad votum; de huius ergo lucis, idest prosperitatis, amissione dicit nonne lux impii extinguetur , idest prosperitas cessabit? Sicut autem lux corporalis ex flamma ignis procedit, ita etiam claritas prosperitatis ex hominis affectu procedit dum sibi provenit quod optat, et ideo subdit nec splendebit flamma ignis eius? Per ignem enim ardor amoris significari solet, secundum illud Cant. VIII 6 lampades eius, lampades ignis atque flammarum . Est autem considerandum quod prosperitas successus humani ex duplici causa procedit: quandoque quidem ex humana providentia, puta cum homo prudenter et caute singula quaeque disponit, et quantum ad hoc de cessatione prosperitatis dicit lux obtenebrescet in tabernaculo illius , quia scilicet tam ipse quam sui familiares prudentia in consiliis carebunt; quandoque vero prosperitas humani successus ex causa superiori procedit, scilicet ex divina providentia, et quantum ad hoc cessationem prosperitatis describens dicit et lucerna quae super eum est extinguetur , non quidem ut in se non luceat sed ut impium non illustret. Et bene providentiam hominis lucem dixit quasi ab alio mutuatam, providentiam Dei lucernam quasi per se lucentem. Praemisit autem de luce humanae providentiae, quia per hoc quod homo lucem rationis dimittit videtur mereri ut luce divinae providentiae non protegatur. Consequenter post cessationem prosperitatis subiungit de adversitate, circa quam primo ponit impedimenta operationis et conatus; ex duobus autem homo nititur ad effectum suae operationis pervenire: uno modo per propriam fortitudinem, et contra hoc dicit artabuntur gressus virtutis eius , quia videlicet conatus fortitudinis eius amplos processus habere non potuit; alio modo conatur homo ad aliquid obtinendum per sapientiam, et quantum ad hoc dicit et praecipitabit eum consilium suum , dum scilicet id quod excogitavit tamquam utile fiat ei damnosum. Horum autem impedimentorum causam ex ipso eius peccato dicit procedere cum subdit immisit enim in rete pedes suos : sicut enim ille qui sponte ponit pedem in reti se praeparat captioni, ita ille qui se sponte ingerit ad peccandum ad hoc se disponit ut processus eius impediantur, secundum illud Prov. V 22 iniquitates suae capiunt impium ; et sicut in reti sunt diversae maculae, ita etiam in peccato sunt multae diversitates quibus homines diversimode illaqueantur, et ideo subdit et in maculis eius ambulat , dum scilicet procedit de uno genere peccati in aliud vel de uno modo peccandi in alium. Et quia ipse sponte ingerit se periculis et non desistit sed semper procedit ulterius, ideo quandoque impedimentum sentiet, unde subdit tenebitur planta illius laqueo , idest processus voluntatis et operationis eius aliquo contrario impedietur. Huiusmodi autem nocumenta ex triplici causa proveniunt in peccato procedentibus: primo quidem ex parte ipsius peccantis qui quanto plus peccat tanto plus auget sibi desiderium peccandi, et quantum ad hoc subdit et exardescet contra eum sitis , quia videlicet quandoque homo peccator ex ratione considerat aliquid sibi esse nocivum, sed fervens desiderium peccandi compellit eum contra suam sententiam agere. Secundo, causa nocumenti est quandoque ex ipsis rebus in quibus peccat, sicut dicit Eccl. V 12 divitiae conservantur in malum domini sui ; huiusmodi autem nocumenta proveniunt quandoque ex rebus iam adeptis, et quantum ad hoc dicit abscondita est in terra pedica eius , quia videlicet in ipsis terrenis rebus latet aliquod periculum unde pedes peccatoris capiantur; quandoque autem huiusmodi nocumenta proveniunt dum homo est in via acquirendi, et quantum ad hoc dicit et decipula eius super semitam , quia videlicet antequam adipiscatur peccator quod quaerit, in ipsa via latent eius pericula. Tertio causantur huiusmodi nocumenta ex parte aliorum hominum quorum insidiae et impugnationes formidantur, unde subdit undique terrebunt eum formidines , quia, ut dicitur Sap. XVII 10, cum sit timida nequitia, data est in omnium condemnationem ; cum autem homo ab omnibus sibi cavet, necesse est quod in multis actus eius impediantur, unde subdit et involvent pedes eius , ut scilicet non possit quoquam libere procedere. Attenuetur fame robur eius et cetera. Praemiserat Baldath poenas peccatorum ad exteriores adversitates pertinentes, hic autem incipit prosequi poenas pertinentes ad personas eorum. Est autem considerandum quod ipsa peccata exterioribus adversitatibus implicant, et ideo adversitates exteriores prosecutus est praenuntiando quasi cum quadam certitudine; poenae autem corporales non videntur directe causari ex ipsis peccatis nisi forte ex aliquibus, sicut praecipue ex gula et luxuria quibus aliquis in proprium corpus peccat, et ideo corporales poenas non prosequitur denuntiando sed magis imprecando. Praemittit autem poenas corporales praecedentes mortem, et quia per nutrimentum conservatur vita, primo imprecatur ei nutrimenti subtractionem ex qua primitus homo incipit debilitari, et quantum ad hoc dicit attenuetur fame robur eius . Deinde autem deficiente nutrimento, etiam subtrahitur vita, et quantum ad hoc subdit et inedia invadat costas eius , per quod significatur debilitatio vitalium operationum, quarum principium est cor quod sub costis continetur. Corporis autem bona quae per famem attenuari incipiunt per mortem totaliter consumuntur; bona autem praecipua corporis videntur esse pulcritudo et fortitudo, et ideo subdit devoret pulcritudinem cutis eius , quia scilicet pulcritudo in exteriori apparentia consideratur, et consumat brachia illius , in quibus praecipue attenditur fortitudo, primogenita mors , idest tempestiva, naturalis aetatis finem praeveniens. Mortuus autem homo a domo sua exportatur, et quantum ad hoc subdit avellatur de tabernaculo suo fiducia eius , quia scilicet spem suam non in Deo posuit sed in opulentia et gloria domus suae, de qua post mortem eicitur. Eiectus autem de domo sua, sepulcro includitur ubi totaliter exterminatur a morte, et quantum ad hoc subdit et calcet super eum quasi rex interitus , quia scilicet mors quasi regis plena potestate eum in pulverem conterit. Eo autem egresso de domo eius, remanent mortui domestici cum quibus in vita societatem habuit, et quantum ad hoc subdit habitent in tabernaculo eius socii illius qui non est , idest mortui qui iam esse desiit in rebus humanis. Domestici autem, patrono mortuo, luctum agunt et aliqua signa tristitiae demonstrant vel quantum ad nigras et sordidas vestes vel etiam quantum ad aliquos fetidos odores, et quantum ad hoc dicit aspergatur in tabernaculo illius sulphur , per quod intelliguntur omnia quae possunt esse signa tristitiae, sicut et boni odores assumuntur in signum laetitiae. Homine autem mortuo, frequenter omnia quae fuerunt eius depereunt, quod consequenter ostendens primo incipit a terraenascentibus, quorum quaedam eo mortuo remanent adhuc seminata, et quantum ad haec dicit deorsum radices eius siccentur , ut scilicet si quid seminavit vel plantavit destruatur ut fructum non ferat; quaedam vero iam sunt perducta ad fructum, et quantum ad haec subdit sursum autem atteratur messis eius ; et potest hoc referri ad quaecumque negotia inchoata vel iam pene perfecta. Deinde procedit ad famam quae de homine remanet post mortem, ex qua quidam desiderant se in memoriis hominum victuros et gloriam habere etiam post mortem, unde quantum ad deletionem peccatoris de memoriis hominum subdit memoria illius pereat de terra ; quantum autem ad cessationem celebris famae ipsius subdit et non celebretur nomen eius in plateis , quod signanter dicit quia non est celebritas nominis nisi apud multitudinem, quae in plateis solet inveniri. Et sic cessante memoria et nominis celebritate, claritas gloriae eius commutabitur in tenebras perpetuae oblivionis, et hoc est quod subdit expellet eum de luce in tenebras , idest de gloria mundana in oblivionem. Cessante autem fama eius et corpore consumpto per mortem, iam nihil ipsius remanebit in mundo, quia Baldath et socii eius opinabantur quod anima non remaneret post mortem: et de orbe transferet eum , ut scilicet nihil eius in mundo remaneat. Sed quia parentes etiam in filiis vivunt, ideo ad hoc excludendum subdit non erit semen eius , quia filii ipsius morientur, neque progenies in populo suo , quia nec nepotes aut pronepotes remanebunt, nec etiam aliqui ad ipsum pertinentes, unde subdit nec ullae reliquiae in regionibus eius , idest nec consanguinei nec domestici per quos de ipso memoria habeatur. Quis autem effectus ex hoc sequatur in cordibus aliorum, ostendit cum subdit in die eius , quae scilicet est dies perditionis ipsius, stupebunt novissimi , idest minores de populo, prae nimia admiratione, non valentes considerare quomodo tanta gloria peccatoris subito in nihilum sit redacta; et quantum ad maiores subdit et primos invadet horror , timentes scilicet ne eis eveniat simile. Et videtur hoc induxisse ad respondendum ei quod Iob supra XIV 21 dixerat sive nobiles fuerint filii eius sive ignobiles, non intelliget, attamen caro eius dum vivit dolebit , ex quo videbatur Iob comminationes amicorum vel promissiones de eventibus futuris contingentibus post mortem confutasse; sed hic Baldath respondet quod huiusmodi infortunia quae post mortem accidunt, etsi mortuus non cognoscat, infliguntur tamen a Deo - huiusmodi poenae - propter correptionem aliorum. Et quia praemiserat quasdam poenas peccatoris ad viam praesentis vitae pertinentes, quasdam vero ad finem viae, scilicet ad mortem vel ad ea quae post mortem eveniunt, ideo quasi epilogando subdit haec ergo sunt tabernacula iniqui , idest processus eius in via praesentis vitae: tabernaculis enim viatores utuntur; quantum autem ad ultimum finem qui est quasi terminus motus, subdit et iste locus eius qui ignorat Deum , vel per infidelitatem vel per inoboedientiam. Caput 19 [84917] Super Iob, cap. 19 Respondens autem Iob dixit: usquequo affligitis animam meam et cetera. Baldath in praemissis verbis ad duo intendisse videtur: primo quidem ad confutandum Iob de insipientia et superbia et furore, per quod eum affligere intendebat similiter aliis amicis suis, et ideo dicit usquequo affligitis animam meam? Secundo ad confirmandum suam sententiam quod adversitates praesentis vitae pro peccatis proveniunt, quod quidem prolixe prosecutus fuerat enumerando diversas adversitates absque alia probatione inducta, et quantum ad hoc subdit et atteritis me sermonibus , idest verbis fatigatis, non probationibus convincitis? Est autem tolerabile si semel aliquis contra amicum suum loquatur, sed si homo multiplicet huiusmodi verba videtur esse malitiae confirmatae, unde subdit en decies confudistis me , et ipsi loquendo et me cum quadam indignatione audiendo: ante hanc autem responsionem quinquies Iob invenitur locutus si incipiamus ab hoc quod dixit pereat dies in qua natus sum , et quinquies ei respondisse amici sui inveniuntur; saltem autem prae confusione etsi non propter amicitiam debuissent ab afflicti afflictione cessare, unde subdit et non erubescitis opprimentes me , scilicet tam opprobriis quam prolixitate verborum me gravantes. Inter cetera autem opprobria videtur eum Baldath de ignorantia notasse, cum dixit intellige prius et sic loquamur , quae quidem ignorantia toleranda ab amicis esset, et propter eam excusandus, non autem erat ei improperanda maxime tempore adversitatis, et ideo subdit nempe si ignoravi, mecum erit ignorantia mea , quasi dicat: nihil vos sed me solum gravat, unde ad vos non pertinebat inter adversa mihi ignorantiam improperare, et ideo subdit at vos contra me erigimini , scilicet excellentiam vestram ostentantes, et arguitis me opprobriis meis , idest quae ad me solum pertinent et alios non gravant. Quibus praemissis ad confutationem amicorum pertinentibus, accedit ad principale propositum prosequendum, intendens ostendere falsum esse quod dicebant quod praesentes adversitates semper propter peccata praeterita proveniunt. Ex qua suppositione statim a principio ad inconveniens ducit dicens saltem nunc intelligite quia Deus non aequo iudicio afflixerit me , quasi dicat: si adversitates non adveniunt nisi pro peccatis, non est aequum Dei iudicium quo me non graviter peccantem graviter afflixit; dicit autem saltem nunc , quia hactenus non ita particulariter enumeravit suas adversitates sicut nunc. Non solum autem se dicit adversitatibus afflictum, sed etiam eis conclusum ut viam evadendi invenire non possit, unde sequitur et flagellis suis me cinxerit , quia scilicet ipsa flagella remediorum viam subtraxerunt; et hoc secundum primo incipit prosequi. Potest autem in adversitatibus remedium inveniri primo quidem per auxilium humanum, et hoc dupliciter: uno modo in ipso facto, puta cum aliquis ab aliquo violenter opprimitur et ab alio succursum habet, et ad hoc excludendum dicit ecce clamabo vim patiens, et nemo exaudiet , quasi dicat: si clamarem contra eos qui me violenter opprimunt nullus exaudiret ut auxilium ferret; alio modo post factum, puta cum aliquis iniuriam passus conqueritur iudici qui eum sententialiter restituit et vindicat, et hoc excludens subdit vociferabor, et non est qui iudicet , idest si vociferarer conquerendo non adesset iudex qui me suo iudicio liberaret. Secundo invenitur in adversitatibus remedium ab ipso homine qui adversitates evadit, et hoc dupliciter: uno modo per potentiam, et hoc excludit dicens semitam meam circumsepsit, et transire non possum , quasi dicat: tot impedimenta processibus meis apposuit ut ea amovere non possim; alio modo per prudentiam, et ad hoc excludendum subdit et in calle meo tenebras posuit , ut scilicet non videam qualiter sit procedendum. Deinde exclusis remediis, subiungit adversitates incipiens ab exterioribus bonis quae perdidit, inter quae primo ponit iacturam honoris et gloriae cum dicit spoliavit me gloria mea , quia cum prius in honore et reverentia haberetur, tunc etiam eum iuniores tempore irridebant, ut dicitur infra XXX 1. Secundo ponit dispendium dignitatis cum subdit et abstulit coronam de capite meo , quia qui ante sedebat quasi rex circumstante exercitu , ut dicitur infra XXIX 25, nunc sedens in sterquilinio testa saniem radebat , ut dictum est supra II 8. Tertio ponit damnum exteriorum rerum cum dicit destruxit me undique , scilicet devastatis omnibus exterioribus bonis, et pereo , adversitate durante, quia non est spes recuperandi, unde subdit et quasi avulsae arbori abstulit spem meam : arbor enim quandiu radicibus terrae inhaeret habet spem si praecisi fuerint rami eius ut rursum virescat, sed si evellantur eius radices de terra necesse est ut siccetur et pereat; ita etiam ipse, quasi avulsis radicibus, nullam habebat spem prosperitatem temporalem recuperandi. Radix autem spei est duplex: una quidem ex parte divini auxilii, alia vero ex parte auxilii humani; radix autem spei quae est ex divino auxilio videbatur esse avulsa per hoc quod Deus ei graviter videbatur iratus, secundum illorum opinionem qui divinam punitionem in solis adversitatibus huius vitae ponebant, unde dicit iratus est contra me furor eius , quod dicit ad designandum vehementiam irae: nam furor est ira accensa. Solet autem furor quo vehementior est eo citius transire, et sic potest in futurum remanere spes de irato, sed si ira in odium transeat iam non videtur spes ulla restare, et ad hoc significandum subdit et sic me habuit quasi hostem suum : ab inimico autem non speratur remedium. Divinae autem irae et odii signum ponit cum subdit simul venerunt latrones eius : latrones nominat Sabaeos et Chaldaeos et Daemones qui eius bona vastaverant simul quasi ex condicto; quos nominat Dei latrones quasi hoc ex ordinatione divina contigerit, sicut etiam amici Iob dicebant. Praedicti autem latrones depraedati sunt Iob publice absque aliqua reverentia vel metu, unde subdit et fecerunt sibi viam per me , quasi: ita me sunt depraedati sicut hostis qui invenitur in via. Infestaverunt etiam eum universaliter et perseveranter, et quantum ad hoc subdit et obsederunt , scilicet perseveranter, in gyro , idest universaliter quantum ad omnia, tabernaculum meum , idest bona domus meae. Deinde ostendit avulsam esse radicem spei quae est ex humano auxilio, ostendens quod nihil auxilii poterat expectare de quibus magis videbatur, et enumerat primo illos qui sunt habitatione domus separati, incipiens a fratribus, dicens fratres meos longe fecit a me , ut scilicet mihi auxilium ferre vel non velint vel non possint; deinde ponit familiares amicos cum subdit et noti mei quasi alieni recesserunt a me , mihi scilicet auxilium non ferentes; quantum autem ad consanguineos vel quacumque alia necessitudine coniunctos subdit dereliquerunt me propinqui mei , auxilium non ferentes; quantum vero ad illos cum quibus aliquando fuerat conversatus subdit et qui me noverant , scilicet olim quasi familiarem amicum, nunc in tribulatione obliti sunt mei , scilicet de me non curantes. Post hos accedit ad enumerandum domesticos dicens inquilini domus meae , qui scilicet mihi servire consueverant, et ancillae sicut alienum habuerunt me , de meis scilicet afflictionibus non curantes, et quasi peregrinus fui in oculis eorum , me scilicet penitus contemnentes. Deinde de inoboedientia servorum subdit servum meum vocavi et non respondit mihi ; addit autem et superbum contemptum: ore proprio deprecabar illum , idest oportebat me ad eum agere non imperio sed precibus propter hoc quod me contemnebat. Deinde enumerat personas maxime coniunctas, scilicet uxorem et filios; solet autem uxori maxime delectabilis fieri praesentia viri, nisi forte ex aliqua gravi corruptione horribilis reddatur, et ad hoc significandum subdit halitum meum exhorruit uxor mea , scilicet propter fetorem ulcerum ex quibus ei horribilis reddebatur. Filiorum autem est solo nutu parentis voluntatem implere; ex magno autem contemptu parentis provenit quod patrem, cui oportet a filio reverentiam exhiberi, oporteat suppliciter filium deprecari, et ad hoc ostendendum subdit et orabam filios uteri mei . Sed hoc videtur contra id quod dictum est supra I 19, quod filii eius et filiae oppressi sunt per domus ruinam; sed potest dici quod aliqui parvuli remanserant qui non interfuerant illi convivio, vel forte aliqui filii filiorum, qui mortem propriorum parentum peccatis propriis imputantes peccatis Iob ipsum contemnebant. Postquam igitur se despectum dixit a domesticis et a forinsecis, ostendit consequenter se despectum esse et a stultis et a sapientibus. Est autem stultorum proprium quod eos despiciant quos in miseriis vident, quia sola bona terrena honoranda putant, et ideo dicit stulti quoque despexerunt me , scilicet corde praesentem, et cum ab eis recessissem detrahebant mihi , scilicet ore pronuntiantes quae in praesentia dicere verebantur. Deinde etiam se a sapientibus despectum dicit quos aliquando familiares habuerat, unde dicit abominati sunt me quondam consiliarii mei , quos scilicet propter eorum sapientiam ad meum consilium admittebam, et quem maxime diligebam adversatus est me : et forte hoc dicit propter aliquem eorum qui praesentes aderant, qui ei gravius adversabatur. Sic igitur praemissis adversitatibus quae pertinent ad exteriora, subiungit de proprii corporis consumptione dicens pelli meae, consumptis carnibus, adhaesit os meum , quia scilicet propter gravitatem aegritudinis carnes eius consumptae erant ita quod cutis eius ossibus adhaereret. Sed quia labia sunt carnea quae dentibus sicut ossibus adhaerent, ideo ad haec excipienda subdit et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos , per quod videtur occulte innuere quod omnibus aliis officiis membrorum cessantibus, solum ei remanserat locutionis officium. Enumeratis ergo adversitatibus suis, eos ad compassionem invitat geminans misericordiae petitionem propter multitudinem miseriarum, dicens miseremini mei, miseremini mei, saltem vos, amici mei , ex quo ab aliis sum derelictus; causa autem miserendi est miseria, quae tanto gravior est quanto a fortiori inducitur, et ideo subdit quia manus domini tetigit me : intelligebat enim se a Deo percussum. Non videtur autem decens ut homo afflicto afflictionem addat, et ideo subdit quare persequimini me sicut Deus? Quasi dicat: sufficit mihi persecutio quae est a Deo, vestrum autem esset magis consolationem adhibere. Qualiter autem eum persequerentur ostendit subdens et carnibus meis saturamini? Quod proprie ad detractores pertinet, qui carnibus humanis vesci dicuntur inquantum in infirmitatibus aliorum delectantur: caro enim est infirmior pars animalis. Quis mihi tribuat ut scribantur et cetera. Dixerat superius Iob spem suam esse ablatam quasi arboris avulsae , quod quidem dixit referens ad spem temporalis prosperitatis recuperandae, ad quam eum amici eius multipliciter incitabant; hanc autem spem sibi habendam non esse supra multipliciter ostendit ad diversa inconvenientia deducendo, nunc autem manifeste suam intentionem aperit ostendens se praedicta non dixisse quasi de Deo desperans, sed quia altiorem spem de eo gerebat non quidem relatam ad praesentia bona sed ad futura. Et quia grandia et mira et certa dicturus erat, praeostendit desiderium suum ad hoc quod sententia quam dicturus erat in fide posterorum perpetuetur; transmittimus autem sensus et verba nostra in posteros per Scripturae officium, et ideo dicit quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei , quos scilicet dicturus sum de spe quam in Deo firmavi, ne oblivioni deleantur? Solent autem ea quae atramento scribuntur per longinquitatem temporis deleri, et ideo quando volumus aliquam Scripturam in longinquum servari, non solum per modum Scripturae eam describimus sed per aliquam impressionem sive in pelle sive in metallo sive in lapide; et quia illud quod sperabat non erat in proximo futurum sed in fine temporum reservatur implendum, ideo subdit quis mihi det ut exarentur in libro stilo ferreo , quasi impressione aliqua facta in pelle, aut , si hoc parum est, impressione facta fortiori in lamina plumbi, vel , si et hoc parum videtur, certe sculpantur stilo ferreo in silice? Qui sunt autem hi sermones quos tanta diligentia velit conservari, ostendit subdens scio enim quod redemptor meus vivit , et signanter hoc per modum causae assignat: ea enim quae pro certo non habemus non curamus mandare memoriae, et ideo signanter dicit scio enim , scilicet per certitudinem fidei. Est autem haec spes de gloria resurrectionis futurae, circa quam primo assignat causam cum dicit redemptor meus vivit . Ubi considerandum quod homo qui immortalis fuerat constitutus a Deo mortem per peccatum incurrit, secundum illud Rom. V 12 per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors , a quo quidem peccato per Christum redimendum erat genus humanum, quod Iob per spiritum fidei praevidebat. Redemit autem nos Christus de peccato per mortem pro nobis moriendo; non autem sic mortuus est quod eum mors absorberet, quia etsi mortuus sit secundum humanitatem mori tamen non potuit secundum divinitatem; ex vita autem divinitatis etiam humanitas est reparata ad vitam resurgendo, secundum illud II ad Cor. ult. nam etsi crucifixus est ex infirmitate nostra, sed vivit ex virtute Dei ; et vita autem Christi resurgentis ad omnes homines diffundetur in resurrectione communi, unde et ibidem subdit apostolus; nam et nos infirmi sumus in illo, sed vivemus in eo virtute Dei in nobis , unde et dominus dicit Iob V 25 mortui audient vocem filii Dei, et qui audierint vivent: sicut enim pater habet vitam in semet ipso sic dedit et filio vitam habere in semet ipso . Est ergo primordialis causa resurrectionis humanae vita filii Dei, quae non sumpsit initium ex Maria, sicut Ebionitae dixerunt, sed semper fuit, secundum illud Hebr. ult. Iesus Christus heri et hodie, ipse et in saecula , et ideo signanter non dicit redemptor meus vivet sed vivit . Et ex hac causa futuram resurrectionem praenuntiat, tempus ipsius determinans, cum subdit et in novissimo die de terra surrecturus sum , ubi considerandum est quod quidam ponentes motum caeli et hunc statum mundi in aeternum duraturum, posuerunt quod post certas revolutiones annorum, redeuntibus stellis ad situs eosdem, homines mortui repararentur ad vitam; cum autem dies ex motu caeli causetur, si motus caeli in aeternum durabit nullus erit novissimus dies: et ideo ad praedictum errorem tollendum signanter dicit in novissimo die , et concordat sententiae domini, qui dicit Ioh. VI 40 ego resuscitabo eum in novissimo die . Fuerunt alii qui dixerunt quod homines resurgent resumendo non terrena sed quaedam caelestia corpora, sed ad hoc excludendum subdit et rursum circumdabor pelle mea , quod signanter dicit quia supra dixerat solam pellem circa ossa remansisse; ex ipso autem modo loquendi rationem resurrectionis assignat, ne scilicet anima a proprio indumento semper remaneat denudata. Rursus fuerunt alii qui dicerent animam idem corpus quod deposuerat resumpturam sed secundum condicionem eandem, ut scilicet indigeat cibis et potibus et alia opera carnalia huius vitae exerceat, sed hoc excludit subdens et in carne mea videbo Deum . Manifestum est enim quod caro hominis secundum statum vitae praesentis corruptibilis est; corpus autem quod corrumpitur aggravat animam , ut dicitur Sap. IX 15, et ideo nullus in hac mortali carne vivens potest Deum videre; sed caro quam anima in resurrectione resumet eadem quidem erit per substantiam sed incorruptionem habebit ex divino munere, secundum illud apostoli I ad Cor. XV 53 oportet corruptibile hoc induere incorruptionem , et ideo illa caro huius erit condicionis quod in nullo animam impediet quin Deum possit videre, sed erit ei omnino subiecta. Quod ignorans Porphyrius dixit quod animae, ad hoc quod fiat beata, omne corpus fugiendum est , quasi anima sit Deum visura non homo, et ad hoc excludendum subdit quem visurus sum ego ipse , quasi dicat: non solum anima mea Deum videbit sed ego ipse qui ex anima et corpore subsisto. Et ut ostendat quod illius visionis etiam suo modo erit particeps corpus, subiungit et oculi mei conspecturi sunt , non quia oculi corporis divinam essentiam sunt visuri sed quia oculi corporis videbunt Deum hominem factum; videbunt etiam gloriam Dei in creatura refulgentem, secundum Augustinum in fine de civitate Dei. Et ut idem numero non solum specie reparandus homo credatur ad Deum videndum, subiungit et non alius , scilicet numero, ne credatur talem se vitae reparationem expectare qualem describit Aristoteles in II de generatione, dicens quod quorumcumque substantia est corruptibilis mota reiterantur eadem specie non eadem numero. His igitur praemissis de causa resurrectionis, tempore et modo, et gloria resurgentis et identitate eiusdem, subiungit reposita est haec spes mea in sinu meo , quasi dicat: non est spes mea in terrenis quae vane promittitis, sed in futura resurrectionis gloria. Signanter autem dicit reposita est in sinu meo , ad ostendendum quod hanc spem non solum habebat in verbis sed in corde absconditam, non dubiam sed firmissimam, non quasi vilem sed quasi pretiosissimam: quod enim in sinu absconditur in occulto habetur et firmiter conservatur et carum reputatur. Sic ergo ostensa altitudine spei suae quam habebat de Deo, excludit eorum calumnias quas contra eum quaerebant, quasi Dei spem et timorem abiecisset quia in temporalibus spem non ponebat, unde subdit quare ergo nunc dicitis: persequamur eum , scilicet tamquam de Deo desperantem vel Deum non timentem, et radicem verbi inveniamus contra eum , improbando dicta mea quasi providentiam Dei negaverim? Quam non nego sed assero dicens praemia et poenas a Deo praeparari hominibus etiam post hanc vitam, et ideo subdit fugite ergo a facie gladii , idest divinae ultionis in futura vita vobis reservatae, quamvis temporali prosperitate floreatis, quoniam ultor iniquitatum gladius eius , idest ultio quam ipse proprie inducet post mortem; et scitote esse iudicium , non solum in hac vita sed etiam post hanc vitam in resurrectione bonorum et malorum. Caput 20 [84918] Super Iob, cap. 20 Respondens autem Sophar Naamathites dixit: idcirco cogitationes meae et cetera. Sophar, audita sententia Iob de spe futurae vitae, acquievisse videtur, unde et post hanc responsionem secundam eius tertio nihil contradixit. Sed tamen adhuc erat aliquid in corde eius quod a priori sententia eum non permittebat omnino recedere: putabat enim quod etsi in futura vita fierent retributiones et punitiones pro meritis, ut a Iob didicerat, nihilominus tamen adhuc ei videbatur quod prosperitates et adversitates huius vitae hominibus dispensarentur a Deo pro merito virtutum vel peccatorum, et ideo quasi in parte convictus et in parte adhuc primam sententiam retinens dicit idcirco , scilicet propter verba quae dicis de spe futurae vitae, cogitationes meae variae succedunt sibi . Et ut non intelligantur huiusmodi variae cogitationes ad eandem sententiam pertinere, sicut cum aliquis ad eandem conclusionem varias rationes excogitat, subdit et mens in diversa rapitur , scilicet violentia rationum quae induci possunt pro utraque sententia nunc ad unum nunc ad aliud ducor, quasi non sufficeret ad contrarias rationes solvendas. Videbatur enim ei quod sententiam Iob de spe futurae vitae repudiare non deberet, et ideo subdit doctrinam qua me arguis audiam , credendo scilicet quod dixisti de resurrectione futura, sed tamen adhuc totaliter primam sententiam non dimitto, et hoc est quod subdit et spiritus intelligentiae meae respondebit mihi , quasi dicat: adhuc intellectus meus habet quid pro sententia sua respondeat. Hoc autem videbatur ei certissimum et experimento probatum quod mali etsi aliqua prosperitate gaudeant, tamen illa sit brevis et cito in hac vita etiam finiatur vel per festinam mortem vel per aliquam subsequentem adversitatem, et hoc est quod subdit hoc scio , considerans scilicet a principio ex quo est positus homo super terram , quasi diceret a principio humani generis, quod laus impiorum brevis sit : laudantur enim quandoque ad modicum propter aliqua bonitatis signa et initia quae in eis apparent, sed illa statim obnubilantur ex iniquis operibus quae in eis apparent, et ideo gaudium quod habent de favore quem capiunt ex sua simulatione in brevi pertransit, et hoc est quod subdit et gaudium hypocritae ad instar puncti , quasi in momento pertransiet, quia postea ex fructibus suis cognoscitur, ut dicitur Matth. VII 16. Contingit enim quandoque quod ex illo favore quem brevi tempore ex sua simulatione captavit ad aliquem altum statum sublimatus est, unde consequenter ostendit quod nec hoc ei stabile erit, dicens si ascenderit usque in caelum superbia eius , idest si propter altum statum quem adeptus est in tantam ascendat superbiam quod non reputet se caducum quasi terrenum sed immobilem quasi caelestem, et caput eius nubes tetigerit , ut scilicet ultra communem statum hominum promoveatur, quasi sterquilinium in fine perdetur , vel per festinam mortem ex qua redditur humanum cadaver vile et abominabile quasi stercus, secundum illud Ier. IX 22 cadet morticinum hominis quasi stercus super faciem regionis , vel per hoc quod eius malitia detegetur et ab omnibus reputabitur vilis, secundum illud Eccli. IX 10 omnis mulier quae est fornicaria quasi stercus in via conculcabitur . Eius autem superbia deiecta, stupor in cordibus hominum orietur de tam subita deiectione, et reverentia quae habebatur ad ipsum cessabit, unde subditur et qui eum viderant dicent: ubi est? Vel mirantes vel contemnentes. Et ut ostendat eius deiectionem irreparabilem esse, subdit velut somnium avolans non invenietur : sicut enim avis faciliter avolando aufertur ab oculis hominum, ita etiam somnia de facili auferuntur a cognitione humana; et quia eorum nullum manet vestigium vel debile, neque ad aliquem testimonium per quod si perdatur possit requiri, ideo irreparabiliter transit eius cognitio: et similiter dat intelligere quod casus impiorum sit irreparabilis. Et huius irreparabilitatis causam ostendit multiplicem: primo quidem ex parte ipsius peccatoris qui perit, unde dicitur transibit sicut visio nocturna , quae quidem est visio phantasmatis non permanentis, et ideo postquam desierit ad eam reditus haberi non potest; visio autem diurna est alicuius rei permanentis, quam si aliquis videre desierit ad eam videndam rursus recurrere potest; et similiter quandiu peccator manet, si adversitas ei adveniat potest reparatio sperari, sed quando ipse ex hac vita transierit nulla ulterius reparatio speratur. Secundo autem ex parte aliorum hominum ostendit casum eius irreparabilem, cum subdit oculus qui eum viderat non videbit : ea enim quae ab oculis recedunt de facili etiam a memoria transeunt, unde mortui qui subtrahuntur humanis aspectibus de facili oblivioni traduntur, ut sic nec in memoriis hominum gloriam habeant nec amici eorum amplius auxilium praestare curent. Tertio ostendit causam irreparabilitatis eius, quia non potest redire ad priorem statum, unde subdit nec ultra intuebitur eum locus eius : non enim potest redire homo post mortem ad eundem modum vivendi. Et non solum ipse deicietur et in propria persona transiens et oculis hominum subtractus proprio loco numquam restituendus, sed etiam filii pro peccato eius punientur, unde sequitur filii eius atterentur egestate , iusto scilicet Dei iudicio, ut quia pro divitiis filiorum peccavit in hoc etiam spe sua frustretur, filiis eius pauperibus effectis. Deinde quasi acquiescens iam sententiae Iob, subiungit etiam de poenis futurae vitae dicens et manus illius reddent ei dolorem suum , idest pro operibus peccatorum quae fecit dolorem patietur in poenis. Et quod ista retributio doloris sit intelligenda post mortem, apparet per hoc quod subditur ossa eius implebuntur vitiis adolescentiae eius et cum eo in pulvere dormient , quasi dicat: etiam post mortem quando carnes eius in pulverem resolventur, solis ossibus in sepulcro remanentibus, poenam patietur pro peccatis, non solum quae in senectute sed etiam quae in adolescentia commisit quae est magis praeceps ad peccandum. Et causam quare etiam post mortem puniatur pro peccatis, ostendit subdens cum enim dulce fuerit in ore eius malum, abscondit illud sub lingua sua , et loquitur ad similitudinem hominis dulcem cibum comedentis, qui non cito illum absorbet sed diu tenet in ore ut diutius delectetur. Unde hanc similitudinem exponens subdit parcet illi , scilicet malo vel peccato quod est ei dulce, nolens illud destruere; quod quidem destrueret deserendo, unde sequitur et non relinquit illud ; quare autem non relinquat, ostendit subdens et celabit in gutture suo , idest nulli manifestabit, et propter hoc nullus ei peccatum occultum dissuadebit neque aliquod remedium adhibebit quod adhibetur peccata sua confitentibus: haec est ergo causa quare peccata alicuius puniuntur post mortem quia ea in vita relinquere noluit. Panis eius in utero illius et cetera. Quia dixerat quod ossa impii replenda sunt vitiis adolescentiae eius, ut scilicet pro eis puniatur post mortem, nunc de poenis eius prosequitur latius, et primo ostendit quod bona quae in hoc mundo habuit ei vertentur in mala. Et utitur similitudine comedentis cui cibus quandoque in malum convertitur, et hoc duobus modis: uno modo quando cibus indigestus interius manet et convertitur in humores venenosos, et quantum ad hoc dicit panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus , quasi dicat: sicut quandoque cibus comestus vertitur in humores venenosos, ita et bona quae in hoc mundo habuit perseveranter usque ad mortem ei vertentur in amaritudinem mortis. Secundo cibus comestus quandoque si digeri non potest per vomitum extra eicitur cum abominatione et dolore, ita etiam quandoque contingit quod homines peccatores bona temporalia quae in hoc mundo acquirunt, quia eis bene non utuntur, quasi indigesta divino iudicio cum dolore amittunt, unde subdit divitias quas devoravit , idest rapaciter acquisivit, evomet , idest cum abominatione perdet, et de ventre eius , idest de eius dominio, extrahet eas Deus , quia scilicet divino iudicio per quandam violentiam ei auferentur. Nec solum bona quae habuit ei vertentur in malum, sed etiam ab inimicis mala patietur et facto et verbo, et ideo duo exempla ponit: primum quidem de aspide quae mordendo interficit, unde dicit caput aspidum surget , scilicet contra eum ad eum mordendum, per quod significatur aliquis malefactorum princeps vel etiam Diabolus eum invadens; secundum exemplum ponit de vipera quae lingua sua venena diffundit, unde sequitur et occidet eum lingua viperae , per quam intelligitur quodcumque nocumentum proveniens ex lingua hominis quasi venenum ex lingua viperae. Deinde subiungit poenam ex privatione bonorum cum subdit non videat rivulos fluminis torrentis mellis et butyri . Mel autem et butyrum in hoc conveniunt quod utrumque suave est ad edendum, sed mel officio apum ex floribus colligitur, butyrum autem ministerio hominum ex lacte domesticorum animalium sumitur; unde per mel potest significari quodcumque bonum delectabile proveniens absque industria hominum, per butyrum autem designatur aliquod bonum delectans ex studio humano proveniens. Torrens autem subito supervenit et ex insperato; in flumine abundantia designatur propter aquarum multitudinem; in rivulis autem distributio bonorum designatur: non enim omnes omnia habent neque temporalia neque spiritualia bona, sed quidam haec quidam illa. Datur ergo intelligi quod bonis, secundum Sophar sententiam, suavitas bonorum proveniat abundanter et ex insperato, tum ex humano ministerio tum ex providentia divina sine humana industria, secundum tamen quandam ordinatam distributionem, qua quidem distributione privandum asserit peccatorem. Et quia quandoque ex multitudine poenarum homo deficit ut ulteriores poenas sustinere non possit, subiungit quod peccator quamvis in hac vita multipliciter puniatur tamen ulterius reservatur ad poenas futurae vitae, unde sequitur luet quae fecit omnia , idest pro singulis peccatis suis poenam patietur, nec tamen consumetur , scilicet secundum animam quae futuris poenis reservatur. Consequenter ostendit convenientiam poenarum ad culpas cum subdit iuxta multitudinem adinventionum suarum , idest peccatorum quae sollicite excogitavit, sic et sustinebit , quia scilicet poena per quandam convenientiam culpae respondebit. Et primo hoc manifestat quantum ad culpam rapacitatis, in qua duo per ordinem ponit, quorum primum est violenta depraedatio quam significat subdens quoniam confringens nudavit domum pauperis , in confractione quidem violentiam significans, in nudatione rapinam; secundo ponit restitutionis negligentiam, et quantum ad hoc subdit domum rapuit et non aedificavit eam , quasi dicat: ea quae de domo rapuit vel quae in domo confringendo destruxit recompensare neglexit. Huic autem culpae convenientem poenam subiungit dicens nec est satiatus venter eius , quasi dicat: quia nudavit domum pauperis eum de bonis suis satiari non sinens, ideo appetitus eius non est satiatus neque de bonis quae iure possidet neque de his quae iniuste acquisivit, quia, sicut dicitur Eccl. V 9, avarus non implebitur pecunia, et qui amat divitias fructum non capiet ab eis , et quantum ad hoc secundum subdit et cum habuerit quae concupierat, possidere non poterit , quia vel ipse subtrahetur eis vel illa subtrahentur ei; et hoc conveniens est, ut quia ea quae rapuit sponte restituere noluit ea invitus amittat. Deinde manifestat idem in culpa voracitatis quam ponit subdens non remansit de cibo eius , quia scilicet quicquid habuit in suos usus convertit, nihil in aliorum necessitatem reservans. Et subiungit convenientem poenam dicens propterea nihil permanebit de bonis eius , scilicet ei quia omnia perdet, et hoc est conveniens poena quantum ad hoc quod de bonis suis aliis noluit reservare: unde iustum est ut nihil ei reservetur. Quantum vero ad hoc quod superflua in suos usus consumpsit, subiungit aliam convenientem poenam dicens cum satiatus fuerit, artabitur , et loquitur ad similitudinem hominis qui nimis comedit, cuius viscera artantur ex nimio cibo compressa, per quod significatur quod homo qui superflua in suos usus expendit vel qui superflua sibi acquisivit artationem quandam patietur, non valens omnia acquisita recte disponere, sicut patet Luc. XII 18 de divite cuius ager uberes fructus protulerat, quod voluit horrea sua destruere ut faceret ampliora. Ex artatione autem viscerum sequitur inordinatus calor et anxietas, unde subdit et aestuabit , et similiter illi qui multa sibi inordinate congregant nimia sollicitudine affliguntur; demum ex superfluo cibo ad omnia membra solet dolor pervenire, unde subdit et omnis dolor irruet in eum : similiter etiam his qui superflua congregaverunt multiplex dolor exoritur dum in pluribus dispendia patiuntur. Considerans ergo Sophar quod saturitas impii est ei nociva, quasi ex zelo iustitiae optat ei saturitatem bonorum temporalium ut poenam patiatur, unde sequitur utinam impleatur venter eius , scilicet abundantia temporalium bonorum, ut emittat in eum , scilicet Deus, iram furoris sui , idest vindictam sine misericordia. Et modum irae ostendit subdens et pluat super illum bellum suum ; et in hoc quod dicit pluat designat malorum abundantiam; in hoc quod dicit super illum , idest supra vires peccatoris, designat impotentiam resistendi; in hoc autem quod dicit bellum suum ostendit quod mala non inferuntur ei ad correctionem per modum disciplinae qua pater castigat filium, sed per modum exterminii quo hostes perduntur; unde subdit fugiet arma ferrea , idest poenas praesentes, impatienter eas sustinendo, quae ad modum gladii ferrei feriunt de propinquo; et irruet in arcum aereum , idest in poenas futurae vitae quae quasi feriunt a remotis ad modum arcus aerei, qui est infrangibilis, ut futurarum poenarum interminabilitas designetur. Exponit autem consequenter huius arcus processum dicens eductus et egrediens de vagina sua , supple erit arcus ille: quandiu enim arcus est in vagina non percutit, et similiter ultio futurae damnationis quandiu est in Dei praescientia quasi in quadam vagina non damnat, sed educitur de hac vagina per malitiam provocantem Deum, et tunc egreditur per dispositionem divinam. Et eius effectum ostendit subdens et fulgurans in amaritudinem suam : sicut enim fulgur de supernis et subito et cum violentia et claritate venit, ita illa ultio inferetur peccatori a Deo ex improviso cum tanta violentia quod resisti non poterit, et cum tanta claritate iustitiae quod excusationis locus non erit, et ex hoc peccator replebitur amaritudine. Deinde poenas ultionis explicat per partes, et primo quantum ad hoc quod sub potestate Daemonum tradetur, et quantum ad hoc subdit vadent et venient super eum horribiles , idest liberam potestatem super eum accipient Daemones. Deinde ponit poenam damni cum subdit omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius , quia scilicet perfectas tenebras interiores et exteriores patietur, elongatus a claritate Dei; quod quidem in occulto dicit esse quia sicut sanctorum claritas in hac vita nobis occulta est, ita et tenebrositas impiorum. Deinde ponit poenam sensus cum dicit devorabit eum , non quidem consumendo sed sua afflictione absorbendo, ignis , scilicet Gehennae, qui non succenditur , scilicet humano studio sed divina virtute, secundum illud Is. XXX 33 flatus domini sicut torrens sulphuris succendens eam . In his autem poenis nullum auxilium sibi aderit, unde subdit affligetur relictus in tabernaculo suo , idest ex hoc quod relinquetur sine auxilio in loco poenarum sibi deputato. Positis ergo poenis quas in se ipso patietur, subiungit poenas quae pertinent ad ipsum secundum quod post mortem remanet in hac vita, et primo quidem quantum ad hoc quod remanet in memoriis hominum, dicens revelabunt caeli iniquitatem eius , idest caelesti virtute fiet quod iniquitas eius reveletur post mortem quae latebat in vita, et terra consurget adversus eum , quia manifestata eius iniquitate, homines terreni etiam contra mortuum turbabuntur qui forte vivum reverebantur. Deinde ponit poenam eius quantum ad hoc quod remanet in filiis, cum dicit apertum erit germen domus illius , idest filii eius expositi erunt tribulationibus; et hoc germen detrahetur , scilicet de hac vita, in die furoris domini , idest in die vindictae divinae; quamvis possit et hoc ad finale iudicium referri, in quo sancti revelabunt iniquitatem peccatoris et totus mundus pugnabit contra insensatos et germina, idest opera peccati, manifestabuntur et tandem impius detrahetur in Infernum. Deinde epilogando subdit haec est pars hominis impii a Deo , idest quam sibi acquisivit impiis operibus, et hereditas verborum eius a domino , quam scilicet sibi acquisivit pravis verbis. Et considerandum quod inter praemissa praesentibus poenis futuras commiscuit. Caput 21 [84919] Super Iob, cap. 21 Respondens autem Iob dixit: audite, quaeso et cetera. Quia Sophar in praemissis verbis quantum ad aliquid iam sententiae Iob consenserat ut poneret peccata puniri post mortem, quamvis adhuc in hoc suam sententiam retineret quod etiam in vita ista peccata temporaliter puniuntur, erectus fuit Iob in spem convertendi eos totaliter ad veram sententiam, et ideo primo humiliter inducit eos ad attentionem, cum dicit audite, quaeso, sermones meos . Et quia hactenus cum quadam irrisione eius verba audierant, subdit et agite paenitentiam , scilicet de hoc quod verba mea irrisistis vel quod veritati contradixistis; et quia iam omnes bis locuti estis, sustinete me ut et ego loquar , respondendo scilicet ad ea quae ultimo proposita sunt. Et ne antequam audirent iudicium condemnationis proferant, subdit et post mea, si videbitur, verba ridete , quasi dicat: si iudicatis meam hanc sententiam derisibilem esse; prius tamen meam responsionem audiatis, quae si vobis non satisfaciat postea poteritis iustius irridere. Et ne videantur eius verba despicienda fore, ostendit quod de magnis locuturus est, scilicet de divinis iudiciis non de humanis, unde subdit numquid contra hominem disputatio mea est ut merito non debeam contristari? Quasi dicat: si ad hoc tenderet meae disputationis intentio ut inquirerem an aliquis homo iuste vel iniuste me afflixerit, qualitercumque hoc accidisset, merito tristitia carerem; sed disputatio mea tendit ad inquirendum quomodo hoc iusto Dei iudicio acciderit. Et quia de magna re est ista disputatio, est audienda attente, unde dicit attendite me ; est etiam audienda non leviter et cum irrisione sed magis graviter et cum stupore, unde subdit et obstupescite ; est etiam audienda silenter et sine mussitatione, unde subdit et superponite digitum ori vestro . Et ne videatur hoc iactanter dicere quasi ad deferendum honorem suae auctoritati, ostendit se etiam in altitudine huius quaestionis stupere, unde subdit et ego quando recordatus fuero perstupesco , ne scilicet in tanta quaestione in aliquo a veritate deficiam aut irreverenter de divinis iudiciis loquar; timor autem iste non sistit in mente sed pervenit usque ad carnem, unde subdit et concutit carnem meam tremor : ex vehementi enim animi passione etiam caro immutatur. Quibus praemissis sufficientibus ad attentionem excitandam, procedit ad quaestionem; et quia Sophar dixerat quod prosperitates malorum, si quae sunt, brevi finiuntur et in malum eis vertuntur, ideo haec statim Iob improbat dicens quare ergo impii vivunt , scilicet diu? Quasi dicat: si impius sic, velut avis avolans et velut visio nocturna, cito transit, unde est quod multi impii habent vitae diuturnitatem? Item si gaudium hypocritae est ad instar puncti et eius ascensus cito deicitur, quare sublevati sunt , idest in honoribus promoti? Item si divitias quas devoravit evomit , quare sunt confortati divitiis , idest quare eorum divitiae sunt eis confirmatae? Contra hoc etiam quod dixerat filii eius atterentur egestate , dicit semen eorum permanet coram eis , idest filii, eis videntibus, perseverant; et idem subiungit de aliis personis coniunctis dicens propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum ; per quod duplicem prosperitatem designat, quia nec eorum propinqui subtrahuntur per mortem, quod significat in hoc quod dicit permanet , nec elongantur per exilium vel aliquid huiusmodi, quod designat per hoc quod dicit coram eis et in conspectu eorum . Deinde prosequitur per partes praemissam prosperitatem impiorum, primo quidem quantum ad ipsos, praemittens immunitatem a malo cum dicit domus eorum , idest familiae eorum cum necessariis rebus, securae sunt , scilicet ab insultu hostium, et pacatae , idest carentes interna dissensione; et etiam immunes sunt a divino flagello, et quantum ad hoc subdit et non est virga Dei super illos , quia scilicet pro peccatis suis non corriguntur in hac vita. Et subiungit de multiplicatione bonorum, quia scilicet bona eorum non sunt sterilia nec fructu suo privantur, et hoc manifestat in specie boum qui apud antiquos acceptissimi erant propter agriculturam. Unde dicit bos eorum , idest vacca, concepit , per quod tollitur sterilitas, est autem conceptio primum in fructificatione animalium; secundum est formatio fetus concepti in ventre et perductio ad perfectum, quod impeditur per aborsum, et quantum ad hoc dicit et non abortivit ; tertium autem est partus, et quantum ad hoc dicit vacca peperit , idem significans nomine bovis et vaccae, et utitur utroque vel propter ornatum sermonis vel propter necessitatem metri; quartum autem est educatio prolis, et quantum ad hoc subdit et non est privata fetu suo , morte scilicet praeoccupante. Consequenter autem subdit de prosperitate quantum ad filios, circa quod primo ponit prolis multitudinem cum dicit egrediuntur , scilicet in plateis ambulantes, non praeventi morte, quasi greges parvuli eorum , scilicet in multitudine et mutua concordia; secundo ponit eorum incolumitatem cum subdit et infantes eorum exultant lusibus , quasi non gemunt infirmitatibus; tertio ponit eorum disciplinam qua apud antiquos liberi instruebantur in musicis, unde dicit tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi , quasi instructi ad hoc quod et ipsi convenienter musica utantur et alios audiendo prudenter iudicent. Sed ne aliquis dicat quod haec eorum prosperitas modicum durat ad instar puncti , contra hoc subdit ducunt in bonis dies suos , quasi dicat: omnes dies vitae suae in prosperitate peragunt. Necesse est autem ex communi condicione quod finaliter sentiant mortem, sed tamen hanc patiuntur absque praecedenti angustia, unde subdit et in puncto ad Inferna descendunt , idest in mortem: omnes enim antiqui ante redemptoris adventum, de quo supra locutus fuerat, ad Inferna descendebant; sed quidam adversitatibus pressi in vita, non subito sed per multas amaritudines ad Inferna descendebant, sicut Iacob dixit Gen. XXXVII 35 descendam ad filium meum lugens in Infernum ; sed illi qui prosperitate vigent usque ad mortem quasi in puncto usque ad Inferna descendunt. Posset autem responderi quod impii inter multa mala quae faciunt, meruerunt a Deo prosperitatem terrenam vel eum amando vel cognoscendo vel ei qualibuscumque operibus serviendo vel saltem bona temporalia ab ipso petendo, sed hoc excludit subdens qui dixerunt Deo , scilicet ex corde proposito quasi ex certa malitia peccantes: recede a nobis , quod pertinet ad defectum amoris, scientiam viarum tuarum nolumus , quod pertinet ad defectum cognitionis per ignorantiam affectatam: viae autem Dei dicuntur praecepta et iudicia eius quibus ab ipso disponimur; quis est omnipotens ut serviamus ei? Quod pertinet ad defectum bonorum operum provenientem ex Dei contemptu, et quid nobis prodest si adoraverimus eum? Quod pertinet ad contemptum petitionis propter defectum spei. Sic ergo evidentissime confutavit eorum sententiam, ostendens quod prosperitas temporalis non semper est praemium virtutis nec adversitas temporalis est poena peccati, quia impii frequenter prosperantur in hac vita nihil boni merentes a Deo, et cum hoc nullas graves adversitates patiuntur. Posset autem aliquis obicere: si malis prospera eveniunt et adversitatibus carent, ergo nulla est ratio a malitia declinandi, unde Eccl. IX 3 dicitur eadem cunctis eveniunt, unde et corda filiorum hominum implentur malitia ; sed huic obiectioni respondet dicens verum tamen quia non sunt in manu eorum bona sua, consilium eorum longe sit a me . Circa quod sciendum est quod in manu hominis, idest in potestate ipsius, sunt quaedam bona, scilicet voluntaria virtutum opera quorum est dominus per liberum arbitrium gratia Dei iuvatum, et ideo huiusmodi bona semper possunt retinere virtuosi quandiu volunt, et propter hoc consilium sectandi huiusmodi bona est acceptandum; sed bona temporalis prosperitatis non sunt in potestate habentium ut possint ea acquirere vel retinere cum volunt, et ideo abiciendum est eorum consilium quo Deum et iustitiam contemnunt ut prospere vivant, quia per hoc non possunt assequi quod intendunt sed quandoque adversitatibus premuntur. Est autem considerandum ulterius quod adversitas impii gravior est quam iusti, quia cum iustus adversitatem patitur temporalem remanet ei fulcimentum virtutis et consolatio in Deo, unde non totaliter dissipatur; sed malis, amissis temporalibus bonis quae sola sibi quaesierunt, nullum remanet fulcimentum: unde subditur quotiens lucerna , idest prosperitas, impiorum extinguitur , idest finitur, et supervenit eis , scilicet divino iudicio, inundatio , idest gravis tempestas adversitatis, et quotiens Deus dividit , idest sub certa mensura distribuit, dolores , idest afflictiones aliquas, furoris sui , idest ex eius furore provenientes, erunt , impii scilicet, sicut paleae ante faciem venti , quae scilicet propter levitatem resistere non possunt vento, et sicut favilla , quae scilicet remanet ligno combusto, quam turbo dispergit , quia scilicet non habet humorem ut simul se teneat: ita etiam impii, veniente adversitate, resistere non possunt quia carent fulcimento divinae spei, et per diversas cogitationes disperguntur carentes humore virtutis. Et post hoc subdit de adversitate quantum ad filios cum dicit Deus servabit filiis illius dolorem patris , quia scilicet poena patris pertingit usque ad filios imitatores paternae malitiae. Nec differetur hoc usque post mortem patris sed vivente et cognoscente patre hoc erit, unde subdit et cum reddiderit , scilicet Deus poenam filiis, tunc sciet , scilicet pater, unde subdit videbunt oculi eius interfectionem suam , idest filiorum suorum, vel quamcumque adversitatem, et in hoc ipso de furore omnipotentis bibet , quia hoc ipsum pertinet ad poenam patris quod filii eo vivente puniuntur, non autem si punirentur post eius mortem, unde subdit quid enim ad eum pertinet de domo sua post se? Idest non affligeretur a futuris infortuniis posterorum, maxime cum peccator post mortem hoc ignoret, sicut supra XIV 21 dictum est sive nobiles fuerint filii eius sive ignobiles, non intelliget; aut etiam quid pertinet ad eum si numerus mensium eius dimidietur : non potest de hoc dolere in vita quia hoc ignorabat futurum. Numquid Deum docebit quispiam et cetera. Quia supra Iob proposuerat quod impiis in hac vita quandoque prospera quandoque adversa adveniunt, quod facit apud homines dubitationem, ideo ad huius dubitationis solutionem accedens praemittit quod hoc non provenit ex defectu divinae scientiae, quasi eum lateat malitia illorum quibus prospere cedit, et ideo dicit numquid Deum docebit quispiam scientiam? Quasi dicat: non indiget ut ab aliquo instruatur de meritis hominum ut sciat quibus prospera et quibus reddat adversa. Quod autem subdit qui excelsos iudicat potest dupliciter adiungi: uno modo ut sit sensus quod Deus non indiget instructione alicuius ad hoc quod possit excelsos iudicare, idest eos qui prosperantur in hoc mundo, sicut in rebus humanis indigent iudices instrui per testes de meritis iudicandorum; alio modo potest intelligi ut inducatur quasi probatio praecedentis: quod enim Deus omnia sciat et quod ab aliis instrui non indigeat patet per hoc quod ipse habet iudicium super quantumcumque excelsos; nullus autem iudicat quae ignorat: unde non potest esse quod alicuius quantumcumque excelsa scientia lateat ipsum. Praemissa igitur sufficientia divinae scientiae, subdit dubitationis materiam quae potest accidere super diversa humanarum rerum dispositione, in qua quidam prosperantur usque ad mortem, quidam vero in miseria moriuntur. Consistit autem temporalis prosperitas primo quidem in potestate, et quantum ad hoc dicit iste moritur robustus , secundo in corporis sanitate, et quantum ad hoc subdit et sanus , tertio in exteriorum rerum opulentia, et quantum ad hoc subdit dives , quarto in consiliorum et operum prospero successu, et quantum ad hoc subdit et felix : dicitur enim felix apud quosdam cui omnia succedunt ad votum. Ut autem non solum divitias sufficientes sed etiam superabundantes significet, subdit viscera eius plena sunt adipe : adeps enim propter superabundantiam nutrimenti generatur. Et ut rursus ostendat eius potentiam multiplicibus auxiliis suffultam, subdit et medullis ossa illius irrigantur : per ossa enim fortitudo designatur quorum robur nutrimento medullarum sustentatur. Subiungit autem de aliorum adversitate dicens alius vero moritur in amaritudine animae suae , quod scilicet pertinet ad interiores dolores quos homines concipiunt vel de corporalibus nocumentis vel ex infortunatis eventibus; addit autem absque ullis opibus ad designandum exteriorum rerum defectum. Sed tamen cum sic diversificentur in vita cum aequalitate meritorum, non potest dici quod saltem in his quae sunt post mortem diversa ad corpus pertinentia eorum sors commutetur: aequaliter enim eorum corpora disponuntur post mortem, unde subdit et tamen simul in pulvere dormient , idest aequaliter in terra sepelientur, et vermes operient eos , idest aequaliter eorum corpora putrescent: unde patet quod non potest assignari ratio differentiae quae est inter homines secundum prosperitatem et adversitatem, in his quae sunt aequalis meriti vel demeriti, ex diversa corporum dispositione post mortem. Erat autem opinio amicorum Iob quod ratio praedictae diversitatis esset ex diversitate meritorum, quod est contra id quod experimento apparet de hoc quod impiorum quidam prosperantur, quidam adversa patiuntur; unde quasi iam improbatam eorum opinionem vituperando commemorat cum subdit certe novi cogitationes vestras , quibus scilicet Iob temerarie condemnabant, et sententias , scilicet exterioribus verbis prolatas, contra me iniquas , quia scilicet iniquae impietatis me arguitis ex adversis quae patior; unde subdit dicitis enim: ubi est domus principis? Et ubi tabernacula impiorum? Quasi dicerent: tu simul cum familia tua ex altitudine tanti principatus cecidisti sicut solent deficere tabernacula impiorum. Sic igitur per ea quae supra dixerat ostensa iniquitate sententiae ipsorum, accedit ad determinandum veritatem. Et praemittit hoc quod dicturus est non esse novum sed apud multos divulgatum, subdit enim interrogate quemlibet de viatoribus , quasi dicat: non oportet me cum magno studio testimonium quaerere, quia haberi poterit a quibuscumque transeuntibus per viam; vel viatores dicit eos qui hac vita utuntur non ut termino sed ut via; et haec eadem illum intelligere cognoscetis , quae scilicet dicturus sum vobis: unde inexcusabiles estis qui a veritate receditis quam omnes communiter tenent. Quam quidem veritatem exponit subdens quia in diem perditionis servatur malus , quasi dicat: quod in hac vita non punitur sed prosperatur, hoc ideo est quia reservatur eius punitio in aliud tempus quando gravius punietur, unde subdit et ad diem furoris ducitur : quia enim furor est ira accensa, nomine furoris acrior vindicta significatur. Quare autem in diem perditionis et furoris servetur, ostendit subdens quis arguet coram eo viam eius? Et quae fecit quis reddet illi? Ubi duas rationes assignare videtur, quarum prima est quia intantum est sapientiae imperceptibilis ut nec per poenas erudiretur ut suam recognosceret culpam, sed inter flagella murmuraret quasi punitus iniuste, et hoc est quod dicit quis arguet coram eo , idest ut ipse recognoscat viam eius , scilicet iniquam? Alia ratio est quia poenae huius vitae non sunt sufficientes ad tantarum culparum punitionem, quia si acerbae sunt cito interimunt, et hoc est quod dicit et quae fecit quis reddet illi , scilicet in hac vita? Et ideo quasi concludit quod dies praedictus perditionis et furoris non est in hac vita sed post mortem, subdit enim ipse ad sepulcrum ducetur , scilicet mortuus, et tamen secundum animam vivet, et hoc est quod subdit et in congerie mortuorum vigilabit , quia scilicet licet videatur dormire per corporis mortem, vigilabit tamen per animae vitam. Et ne videatur post mortem transire ad gaudium, subdit dulcis fuit glareis Cocyti : quia enim testimonium etiam viatorum invocavit, veritatem de poenis malorum post mortem proponit sub fabula quae vulgariter ferebatur, quod scilicet in Inferno inter alios esset quidam fluvius nomine Cocytus, qui interpretatur luctus, quo animae malorum perducuntur; et sicut alii fluvii trahunt glareas, ita ille fluvius quodammodo involvebat animas impiorum: dicitur ergo impius dulcis fuisse glareis Cocyti quia eius conversatio acceptabilis fuit malis, et ideo inter malos qui sunt in luctu locum habebit. Effectum autem huius fluvii quantum ad homines subdit: et post se omnem hominem trahit , quia scilicet omnes homines cum quodam luctu moriuntur: quod enim est post mortem est quasi postremum huius fluvii, cuius anterius est quod in hac vita agitur, et ideo subdit et ante se innumerabiles , quia scilicet plurimos etiam in hac vita praeoccupat luctus. Sic igitur Iob per ordinem suam sententiam explicavit, primo quidem supra XIX 25 ostendens spem iustorum tendere in remunerationem futurae vitae, hic autem exprimit poenam reservari malis post mortem, et ideo ex utraque parte confutata adversariorum sententia subdit quomodo igitur consolamini me frustra , scilicet promittendo temporalem prosperitatem, cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati? In hoc quod dicitis hominibus deputari praemia et poenas in hac vita, quod supra multipliciter est improbatum. © 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem Iura omnia asservantur OCLC nr. 49644264 CORPUS THOMISTICUM Sancti Thomae de Aquino Expositio super Iob ad litteram a capite XXII ad caput XXXI Textum Leoninum Romae 1965 editum et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit Caput 22 [84920] Super Iob, cap. 22 Respondens autem Eliphaz Themanites dixit: numquid Deo comparari potest homo et cetera. Finitis sermonibus beati Iob, Eliphaz eius verba non ea intentione qua dicebantur accepit: primo namque quod Iob dixerat ad ostendendum altitudinem materiae numquid contra hominem disputatio mea? Eliphaz sic accepit dictum ac si contentiose cum Deo disputare intenderet, unde eum praesumptionis arguit ex triplici consideratione. Primo namque aliquis provocatur ad disputandum vel contendendum cum aliquo quando videt eum comparabilem sibi in scientia veritatis, ut ex mutua collatione aliquid occultum indagetur; est autem valde praesumptuosum quod homo suam scientiam divinae audeat comparare, unde dicit numquid Deo comparari potest homo, etiam cum perfectae fuerit scientiae? Quasi dicat non, eo quod Dei scientia sit infinita. Secundo provocatur aliquis ad disputandum vel ratiocinandum cum aliquo propter aliqua quae ab eo accepit, ut fiat collatio datorum et acceptorum; est autem praesumptuosum quod homo putet bona quae facit esse Deo utilia, unde et Psalmista dicit dixi domino: Deus meus es tu quoniam bonorum meorum non eges , unde subdit quid prodest Deo si iustus fueris , scilicet recta opera faciendo? Aut quid ei conferes si immaculata fuerit vita tua , scilicet a peccatis abstinendo? Tertio provocatur aliquis ad hoc quod iudicio contendat cum aliquo propter timorem superioris potestatis eum in iudicium vocantis, quod nefas est cogitare de Deo, unde subdit numquid timens , scilicet aliquem iudicem, arguet te , scilicet accusando, et veniet tecum ad iudicium , quasi de pari citatus? Deinde quia Iob dixerat iniquas esse eorum sententias quibus dicebant domum eius perisse sicut tabernacula impiorum , intendit suam sententiam rectam esse cum subdit et non propter malitiam tuam plurimam et infinitas iniquitates tuas? Quasi dicat: Deus te arguit poenas infligendo non propter timorem sed propter amorem iustitiae, ut puniat tua peccata; unde malitia potest referri ad peccata quibus alios laesit, iniquitas autem ad peccata quibus iustitiae opera praetermisit; unde malitiam dicit plurimam sed iniquitates infinitas , quia in pluribus peccat homo omittendo quam committendo. Unde subiungit primo de nocumentis proximis illatis, quae quandoque per modum calumniae inferuntur sub praetextu iustitiae, unde subdit abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa , scilicet necessaria, quia de fratribus tuis sine pignore confidere poteras; quandoque autem inferuntur nocumenta sine aliquo colore iustitiae, et quantum ad hoc subdit et nudos spoliasti vestibus , quod potest intelligi dupliciter: uno modo quia spoliando, nudos reliquisti nihil eis reservans; alio modo quia cum essent nudi, idest non sufficienter vestiti, illud modicum quod habebant eis subtraxisti. Subiungit autem de omissione bonorum operum dicens aquam lasso non dedisti , qui scilicet ea indigebat propter sitim ex labore viae ortam, quasi dicat: laborantibus et afflictis opem et solatium non tulisti; et esurienti subtraxisti panem , quasi dicat: indigenti non subvenisti. Et haec quidem dicta sunt quantum ad peccata quae commisit sicut privata persona. Subiungit autem de peccatis pertinentibus ad principatum ipsius, inter quae primo ponit quod principatum non per iustitiam sed per violentiam obtinuit, unde dicit in fortitudine brachii tui possidebas terram , idest per potentiam tuam dominium terrae acquisivisti. Secundo ponit quod subditos suos non gubernabat per iustitiam sed per potentiam, secundum illud Sap. II 11 sit fortitudo nostra lex iniustitiae , unde subdit et potentissimus obtinebas eam , quasi dicat: per excellentiam potestatis subditis utebaris ad nutum. Tertio ponit iniqua iudicia, quia scilicet infirmis personis iustitiam non reddebat, unde subdit viduas dimisisti vacuas , scilicet dum non fecisti eis iustitiam de adversariis, secundum illud Is. I 23 causa viduae non ingreditur ad eos ; et iterum, quod amplius est, infimas personas opprimebat, unde subdit et lacertos pupillorum comminuisti , quasi dicat: si quid virium in eis erat adnullasti, contra illud quod dicitur in Psalmo iudicare pupillo et humili . Et pro his culpis subdit sibi poenas provenisse, unde subdit propterea circumdatus es laqueis , idest adversitatibus undique te opprimentibus ut evasionis locus non pateat postquam in eis incidisti; nec etiam ante potueras quia subito tibi supervenerunt, unde subdit et conturbat te formido subita , quia scilicet mala ei subito supervenerunt ex quibus poterat etiam alia timere. Causam autem quare subito ei supervenerint ostendit subdens et putabas te tenebras non visurum , idest non perventurum ad has dubitationes in quibus nescis quid facias, quod refertur ad laqueos; deinde quantum ad formidinem conturbantem subdit et impetu aquarum inundantium non oppressurum , quasi dicat: putabas quod numquam ad hoc pervenires quod opprimereris violentia et multitudine adversitatum desuper venientium, secundum illud I ad Thess. V 3 cum dixerint: pax et securitas, repentinus eis superveniet interitus . Quod autem pro peccatis non putet aliquis se poenas passurum, ad hoc pertinet quod non credit Deum de rebus humanis providentiam habere; ad quod forte voluit retorquere quod Iob dixerat numquid Deum docebit quispiam scientiam? Quod ad defectum scientiae divinae prave interpretatus est, et ideo videtur ei consequenter imponere quod Iob Dei providentiam neget. Est autem considerandum quod aliqui negant Deum habere cognitionem et providentiam rerum humanarum propter altitudinem suae substantiae, cui proportionari dicunt suam scientiam ut nihil sciat nisi se ipsum, putantes quod scientia eius vilesceret si se ad inferiora extenderet, unde subdit an cogitas quod Deus excelsior caelo sit , idest tota universitate creaturarum, et super stellarum verticem sublimetur , idest supra altissimam creaturarum? Et huius cogitationis conclusionem subdit et dicis: quid enim novit dominus , scilicet de istis inferioribus rebus? Non tamen huiusmodi homines rerum cognitionem Deo totaliter subtrahunt, sed dicunt quod eas cognoscit in universali, puta cognoscendo naturam entis vel universales causas, unde subdit et quasi per caliginem iudicat : cognoscere enim aliquid solum in universali est cognoscere imperfecte, et ideo huiusmodi cognitionem vocat caliginosam, sicut contingit de eo quod a remotis videtur quasi caliginose, quia percipitur esse homo sed non quis homo sit. Et adhibet similitudinem ex his quae apud homines contingunt, apud quos qui in aliquo loco latet, sicut non videtur ab his qui extra locum sunt, ita nec eos videt: nubes latibulum eius nec nostra considerat , quasi dicat: sicut ipse latet nos quasi nubibus occultatus inquantum ea quae supra nubes sunt plene cognoscere non valemus, ita e converso ea quae ad nos pertinent quasi sub nubibus existentia ipse non videt, sicut Ez. IX 9 ex persona quorundam dicitur dereliquit dominus terram, dominus non videt . Ponebant enim quod quia ea quae in terris sunt multis defectibus et inordinationibus subiacent, divina providentia non reguntur, sed solum caelestia, quorum ordo indeficiens perseverat, unde sequitur et circa cardines caeli perambulat ; dicitur autem cardo in quo volvitur ostium, unde per hoc designat per Dei providentiam caelum moveri, ex cuius motu sicut ex quodam ostio providentia divina usque ad haec inferiora descendat: sicut enim dicunt quod Deus cognoscit humana sed in universali, ita dicunt quod gubernat humana sed per universales causas quas per se gubernat; et forte ad hoc referre voluit quod supra dixerat Iob qui excelsos iudicat. Numquid semitam saeculorum et cetera. Quia Eliphaz in verbis praemissis imposuisse videtur Iob quod non crederet Deum habere providentiam de rebus humanis, nunc consequenter videtur ei imponere huius infidelitatis effectum: solent enim illi qui Deum res humanas curare non credunt, contempto Dei timore, in omnibus sequi propriam voluntatem, unde dicit numquid semitam saeculorum custodire cupis? Idest processum eorum qui nihil credunt nisi ista temporalia quae vident, et ex hoc procedunt ad iniustitiae opera, unde subdit quam calcaverunt viri iniqui ; illi autem calcare aliquam viam dicuntur qui frequenter et sine aliqua dubitatione et ex proposito viam terunt: sic autem illi qui non credunt divinam providentiam, frequenter et secure et ex proposito iniustitiae opera agunt; quod non contingit illis qui divinam providentiam credunt, quamvis quandoque ex infirmitate ad iniustitiam declinent. Et ne hoc impune fecisse videantur, subdit qui sublati sunt ante tempus suum , idest qui mortui sunt nondum completo naturali spatio vitae, et causam assignat subdens et fluvius subvertit fundamentum eorum ; est autem uniuscuiusque hominis fundamentum id cui principaliter spes eius innititur: tales autem non in Deo spem suam ponunt sed in solis temporalibus rebus, quae corrumpuntur ipso cursu mutabilitatis rerum quem fluvium nominat. Quae autem sit praedicta semita exponit subdens qui dicebant Deo: recede a nobis , scilicet contemnentes ipsum et spiritualia bona eius quantum ad affectum; sed quantum ad intellectum incredulitatem eorum describit subdens et quasi nihil possit facere omnipotens, aestimabant eum , quia scilicet si ad eum non pertinet cura rerum humanarum nihil bene vel male homini facere potest, quod contrariatur omnipotentis rationi; et ad exaggerandum culpam subicit de eorum ingratitudine dicens cum ille implesset domos eorum bonis , scilicet temporalibus quae a Deo dantur hominibus; et ad eorum assertionem improbandam subdit quorum sententia procul sit a me . Et ne videretur quod simul cum impiis etiam iusti subverterentur, hoc excludit subdens videbunt iusti et laetabuntur , per quod datur intelligi quod ipsi non subvertentur sed in laetitia erunt; et ne videretur quod ex hoc ipso a iustitia deficerent quod de subversione aliorum gauderent, subdit et innocens subsannabit eos , quasi dicat: salva innocentia, eos poterunt subsannare de hoc quod contra suam opinionem subvertuntur: in hoc enim iusti congaudent divinae iustitiae; et videtur hoc proprie respondere ad id quod Iob dixerat post mea, si videbitur, verba ridete , quasi conquerens se derideri ab eis. Et ne aliquis dubitaret fundamentum impiorum a fluvio esse subversum, hoc quasi manifestum sub interrogatione proponit dicens nonne succisa est erectio eorum? Videbantur enim per prosperitatem terrenam vel etiam per propriam elationem ad modum arboris erigi in sublime; sed sicut arboris erectio per succisionem subito impeditur, ita etiam et eorum elevatio per eorum subtractionem subito cessat. Contingit autem quandoque quod arbor succisa in altius quidem crescere non potest, sed tamen adhuc eius remanet longitudo; si tamen ignis apponatur, nullum vestigium praeteritae altitudinis restat: ita etiam si mortuo vel deiecto homine peccatore, per ignem adversitatis etiam filii eius pereant et divitiae diripiantur, nihil residuum videbitur de altitudine praeterita remanere, unde sequitur et reliquias eorum devoravit ignis , idest ardor tribulationis, secundum illud Iac. I 11 exortus est sol cum ardore et arefecit fenum ; dicuntur autem reliquiae hominis vel filii vel quaecumque aliae res eius post eum remanentes. Quia igitur huiusmodi subversionem impiis accidere dixerat ex hoc quod contra Deum nitebantur, ut similia Iob evitare posset, subdit acquiesce ergo ei et habeto pacem , quasi dicat: propter hoc perturbatus es quia contra eum contendere voluisti; et per hoc , scilicet per pacem qua ei reconciliaberis, habebis fructus optimos , quasi dicat: quicquid optimum esse potest, quasi fructum huius pacis consequeris. Qualiter autem ei acquiescere debeat, ostendit subdens suscipe ex ore illius legem , quasi dicat: non aestimes quod res humanae divina providentia non regantur, quin immo secundum legem regiminis eius tuam vitam disponas. Et quia quidam legem divini regiminis profitentur sed tamen eam opere non sequuntur, ideo subdit et pone sermones eius in corde tuo , ut scilicet mandata eius mediteris et ea servare disponas. Qualiter autem per hoc fructus optimos habiturus sit, ostendit subdens si reversus fueris ad omnipotentem , ut scilicet eius omnipotentiam credas et ei te subicias, aedificaberis , quasi dicat: domus tuae prosperitas quae destructa est reparabitur. Quomodo autem ad Deum perfecte reverti debeat, ostendit subdens et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo , et est subintelligendum si, ut littera sic legatur: si longe facias iniquitatem a tabernaculo tuo, dabit , scilicet Deus, pro terra silicem et pro silice torrentes aureos , ut hoc quod dicit longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo sit expositivum eius quod dixerat si reversus fueris ad omnipotentem . Et non dicit: si longe feceris iniquitatem a te, sed a tabernaculo tuo , volens innuere quod adversitas ei acciderat non solum pro peccato personae suae sed etiam pro peccato suae familiae. Quod vero dicit dabit pro terra silicem refertur ad hoc quod dixit aedificaberis , ut scilicet detur intelligi quod restauratio sit futura, sed ad aliquid maius, ut scilicet pro amissis maiora reddat: silex enim pretiosior est quam gleba terrae et aurum quam silex. Quae sint autem ista bona quae ei restituenda promittit enumerat consequenter, primo ponens securitatem ex Dei protectione cum subdit eritque omnipotens contra hostes tuos , ne scilicet iterato possint subripere quae tibi restituentur a Deo; secundo ponit divitiarum abundantiam cum dicit et argentum coacervabitur tibi : nomine enim argenti omnes divitiae significantur quia ex argento pecunia fieri solet. Et ne videatur solum corporalia bona promittere subiungit de spiritualibus bonis, inter quae primum ponit ut homo Deum diligat et delectetur in eo, unde sequitur tunc super omnipotentem deliciis afflues , idest quando pacem cum eo habebis in eo delectaberis; et quia unusquisque libenter respicit id in quo delectatur subdit et elevabis ad Deum faciem tuam , idest mentem tuam ut ipsum frequenter contempleris; et ex hoc fiduciam accipies recurrendi ad ipsum, unde subdit rogabis eum ; et hoc non sine fructu, sequitur enim et exaudiet te ; solent autem exauditi a Deo vota implere quae postulando promiserunt, unde subdit et vota tua reddes , quasi in signum exauditionis. Deinde promittit prosperum propositi successum cum subdit decernes rem , idest ordinabis per tuam providentiam qualiter aliquid sit futurum, et veniet tibi , idest dispositio tua non frustrabitur; et ne dubites quid sit decernendum, hoc etiam tibi manifestabitur, unde subdit et in viis tuis splendebit lumen , idest clare apparebit tibi per quas vias procedere debeas. Rationem autem harum promissionum ostendit subdens qui enim humiliatus fuerit , scilicet Deo se subiciendo per affectum, erit in gloria , quam scilicet consequetur a Deo; et qui inclinaverit oculos suos , ne scilicet per intellectum aliquid superbum et stultum contra Deum sentiat, ipse salvabitur , a malis scilicet liberatus et in bonis stabilitus. Non solum autem requiritur ad salutem interior humilitas affectus et intellectus sed etiam exterior puritas operum, unde subdit salvabitur innocens ; et quo merito salvetur ostendit subdens salvabitur autem munditia manuum suarum , idest innocentia operum suorum. Et est considerandum quod hic Eliphaz non solum promittit Iob, si convertatur, bona temporalia quae possunt esse bonis et malis communia, sicut supra fecerat, sed etiam bona spiritualia quae sunt propria bonorum, sed tamen solum in hac vita. Caput 23 [84921] Super Iob, cap. 23 Respondens autem Iob dixit: nunc quoque in amaritudine est et cetera. Eliphaz in verbis praemissis duo contra Iob proposuisse videtur: primo quidem quod propter malitiam suam plurimam fuerit punitus, secundo quod de Dei providentia dubitaverit vel eam negaverit; solent autem homines cum eis falso aliqua crimina imponuntur ex hoc contristari, unde quia Iob haec in se non recognoscebat dicit nunc quoque in amaritudine est sermo meus , quasi dicat: sicut supra me contristastis opprobriis vestris ita etiam et nunc, ut cogar cum amaritudine loqui. Cum autem alicui afflicto de novo afflictio additur, priores afflictiones ad memoriam revocantur ex quibus praesens gemitus aggravatur, unde subdit et manus , idest potestas, plagae meae , idest adversitatis quam olim sum passus, aggravata est super gemitum meum , idest facit praesentem gemitum graviorem. Incipit autem primo respondere ad hoc quod dixerat propter malitiam suam eum punitum. Recognoscebat autem se Iob punitum divino iudicio - unde supra XVI 12 dixerat conclusit me Deus apud iniquum -, unde inquirere causam quare punitus sit est inquirere rationem divini iudicii, quam quidem nullus cognoscere potest nisi ipse Deus, ex quo patet praesumptuose Eliphaz asseruisse eum propter malitiam fuisse punitum; unde super hoc non vult cum Eliphaz contendere, sed disputationem suam vertit ad Deum qui solus sui iudicii rationem novit. Reputaret autem se divino iudicio praegravatum si propter malitiam plurimam esset punitus; solent autem qui ab aliquo iudice sunt gravati primo quidem ad iudicem accedere, quod facere non possunt nisi locum eius inveniant, quod etiam non possunt nisi prius eum cognoscant: nullus enim potest quaerens invenire id quod omnino ignorat, unde dicit quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum et veniam usque ad solium eius? Sciebat enim quod Deus eius cognitionem excederet, et ideo non poterat perfecte de se invenire viam per quam usque ad solium eius perveniret, idest usque ad plenam cognitionem iudiciorum ipsius. Solet autem gravatus a iudice cum ad eum pervenerit causae suae iustitiam demonstrare, unde subdit ponam coram eo iudicium , quasi dicat: proponam ei quale debeat esse iustum iudicium causae meae; et os meum replebo increpationibus , idest conquestionibus, non quidem ut credam divinum iudicium esse iniustum sed per modum quaerentis, sicut solent disputantes contra dicta aliorum obicere ut plenius veritatem intelligant, unde subdit ut sciam verba quae mihi respondeat , quod pertinet ad veritatem responsionis cognoscendam, et intelligam quid loquatur mihi , quod pertinet ad percipiendam verborum intelligentiam: non enim potest homo scire an verum sit quod ei dicitur nisi intelligat quid ei dicatur. Frequenter autem supra quasi ad divinum iudicium sustinendum proposuerant divinam fortitudinem et magnitudinem, sicut Sophar supra XI 8: excelsior caelo est, et quid facies? Et cetera quae ibi sequuntur, et ideo hanc responsionem excludens subdit nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suae mole me premat , quasi dicat: non sufficit mihi ista responsio ut solum contra me allegetur Dei potentia et magnitudo, quia sicut ipse est fortissimus et maximus ita etiam est iustissimus et aequitatis amator; unde subdit proponat aequitatem contra me , idest assignetur ratio ad aequitatem pertinens, et ita apparebit quod non propter malitiam sum punitus, unde subdit et perveniet ad victoriam iudicium meum , quo scilicet contra vos contendo asserens me non pro peccatis punitum. Et ne quis credat ex eo quod dixit quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum et veniam usque ad solium eius? Quod crederet Deum corporali loco concludi aut per creaturas sufficienter posse cognosci, subiungit si ad orientem iero non apparet . Ubi considerandum est quod secundum Aristotilem in caelo distinguuntur sex positionis differentiae, scilicet sursum et deorsum, dextrorsum et sinistrorsum, ante et retro. Principium enim motus totius firmamenti manifeste apparet in oriente; est autem in quolibet animali principium motus a dextro: si ergo imaginemur motum firmamenti sicut motum unius animalis, oportebit ponere dextrum caeli in oriente, sinistrum vero in occidente, sursum in meridie, deorsum vero in Septentrione, anterius vero in superiori hemisphaerio, posterius vero in inferiori hemisphaerio; velut si imaginaremur unum hominem qui sua dextra moveret caelum ab oriente versus superius hemisphaerium, consequens esset quod caput teneret versus meridiem et pedes versus Septentrionem, et pars anterior hominis esset versus superius hemisphaerium, posterius vero hominis, idest dorsum, versus inferius. Quidam tamen non respicientes ad dispositionem humani corporis sed magis ad ordinem motus caeli posuerunt superius caeli esse partem Orientalem eo quod ibi incipit motus, dextrum autem caeli in parte meridionali, versus quam partem quoad nos procedunt motus planetarum; unde per oppositum inferius caeli intelligitur occidens, sinistrum vero caeli intelligitur pars Septentrionalis. Et hoc modo videntur hic procedere verba Iob: nam dextrum et sinistrum dividit contra orientem et occidentem. Potest ergo simpliciter intelligi quod in nulla parte caeli Deus localiter concluditur, ut sit sensus: si ad orientem iero non apparet , quasi ibi vicinior existens, ac si ibi localiter existeret; si ad occidentem non intelligam illum , quasi propinquiorem et ibi conclusum; si ad sinistram , idest versus Septentrionalem partem, quid agam? Non apprehendam eum , quia scilicet non est ibi corporaliter situatus; si me vertam ad dextram , idest versus partem meridionalem, non videbo illum , quasi ibi existentem. Vel possunt haec verba induci non ad excludendum a Deo localem situm sed ad ostendendum quod non potest sufficienter per inferiores effectus inveniri; inter omnes autem effectus in rebus corporalibus apparentes universalior est et maior motus firmamenti, et quamvis manifeste appareat huius motus principium in oriente, tamen huius motus principium non sufficienter demonstrat infinitatem divinae virtutis, unde dicit si ad orientem iero , scilicet progressu meae considerationis, quasi considerans principium motus firmamenti, non apparet , scilicet sufficienter per hanc considerationem. Secundus autem effectus divinae virtutis in rebus corporalibus est motus planetarum, qui est ex adverso motus firmamenti: unde principium est in occidente, ex quo etiam non sufficienter potest considerari virtus divina, unde subdit si ad occidentem , scilicet iero, considerans principium motus planetarum, non intelligam illum ; et valde signanter loquitur: hic enim motus magis intelligitur ex diversitate situs planetarum quam appareat oculis. Ex parte vero Septentrionali non videtur esse principium nobis nisi tenebrarum, quia versus illam partem sol numquam accedit; tenebrae autem impediunt actionem, secundum illud Ioh. IX 4 venit nox quando nemo potest operari , unde subdit si ad sinistram , scilicet per considerationem perrexero, quid agam? Idest non invenio ibi nisi defectum actionis, unde nullum vestigium dabitur ad eum cognoscendum, unde subdit non apprehendam eum , etiam qualitercumque. Ex parte vero meridionali est nobis principium luminis propter corpora luminarium ex illa parte nobis apparentium, unde subdit si me vertam , scilicet per considerationem, ad dextram , idest ad partem meridionalem caeli, non videbo illum , quasi dicat: inveniam ibi lumen corporale, per quod tamen ipse videri non potest. Et quamvis ipse sic me lateat, eum tamen non latent quae circa me aguntur, unde subdit ipse vero scit viam meam , idest totum processum vitae meae; quod videtur Iob dicere contra id quod Eliphaz supra induxerat ex persona impiorum quasi imponendo illud Iob: nubes latibulum eius nec nostra considerat . Et quia posset aliquis dicere si scit viam tuam ergo propter peccata tua te punivit, ipse respondet et probabit me quasi aurum quod per ignem transit , ubi primo manifeste exponit causam suae adversitatis, quae fuit ei inducta ut ex ea approbatus hominibus appareret, sicut aurum approbatur quod potest ignem sustinere; et sicut aurum non fit verum aurum ex igne sed eius veritas hominibus manifestatur, ita Iob per adversitatem probatus est non ut eius virtus appareret coram Deo, sed ut hominibus manifestaretur; dicit autem probabit de futuro, quasi exhibens se per patientiam etiam ad futuram examinationem. Quod autem non sit punitus pro peccato praecedenti probat per rectitudinem vitae suae. Ubi considerandum est quod unumquodque ostenditur rectum per hoc quod suae regulae conformatur. Est autem duplex regula humanae vitae; prima quidem est lex naturalis a Deo mentibus hominum impressa, per quam naturaliter homo intelligit quid est bonum ex similitudine divinae bonitatis. In quo primo attendendum est quod homo secundum suum posse imitetur in suis affectibus et operibus divinae bonitatis operationem, secundum illud Matth. V 48 estote perfecti sicut et pater vester caelestis perfectus est , et Eph. V 1 estote imitatores Dei sicut filii carissimi ; unde dicit vestigia eius , idest aliquam licet ex parva parte similitudinem bonitatis divinae operantis, secutus est , scilicet per imitationem, pes meus , idest affectus meus, quo ad operandum procedimus. Secundo requiritur quod aliquis tota mente sollicitudinem adhibeat ad Deum imitandum, unde subdit viam eius custodivi , quasi sollicitus ne ab ea recederem. Tertio requiritur quod homo in ea perseveret et totaliter in ea maneat, non ex parte, unde subdit et non declinavi ex ea , idest ex nulla parte recessi. Secunda autem regula humanae vitae est lex exterior divinitus tradita, contra quam homo peccat dupliciter: uno quidem modo per contemptum, et contra hoc dicit a mandatis labiorum eius non recessi : fuerant enim Noe aliqua praecepta divinitus data et forte aliquibus aliis sanctis viris in quorum labiis Deus loquebatur; secundo aliquis peccat contra legem Dei per ignorantiam vel oblivionem, et contra hoc subdit et in sinu meo , idest in occulto cordis, abscondi verba oris eius , secundum illud Psalmi in corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi . Et ne aliquis diceret hanc probationem quam induxit ex rectitudine suae vitae non esse convenientem, ostendit consequenter quod de divinis iudiciis certissima et demonstrativa probatio induci non potest propter incomprehensibilitatem divinae voluntatis, unde subdit ipse enim solus est , quasi: non habet aliquam creaturam similem vel aequalem quae eum comprehendere possit, et per consequens nec eius voluntatem, unde subdit et nemo advertere potest , idest per certitudinem cognoscere, cogitationes eius , idest dispositiones iudiciorum ipsius. Et sicut non potest comprehendi eius dispositio, ita nec ei potest ab ulla creatura resisti, unde sequitur et anima eius , idest voluntas eius, quodcumque voluit hoc fecit , quasi nullo resistere valente. Contingit autem quandoque, maxime in aliquo sapiente qui voluntatem suam moderatur secundum suam virtutem, quod ultra facere non potest, sed hoc a Deo excludit cum subdit cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia praesto sunt ei , quasi dicat: quod in me ultra adversitatem non inducat, non est quia ultra non possit sed quia ultra non vult; et idcirco , quia scilicet considero quod ultra facere potest et non possum advertere utrum ultra facere velit, turbatus sum , scilicet turbatione timoris; unde subdit et considerans eum , idest potentiam eius, timore sollicitor , ne scilicet adhuc me probaturus sit adversitate graviori. Causam autem huius sollicitudinis formidolosae assignat per hoc quod est expertus in se divinam percussionem, unde subdit Deus mollivit cor meum , quasi liquefaciens ipsum, firmitate securitatis sublata, et omnipotens conturbavit me , idest per omnipotentiam suam turbationem tristitiae de praesentibus malis et timoris de futuris induxit. Quare autem timeat in futurum cum non sit sibi conscius de culpa, ostendit subdens non enim perii , idest adversitatem passus sum, propter imminentes tenebras , idest errores vel peccata, quae quidem imminere dicuntur quando in mente hominis confirmantur, puta cum quis ex malitia peccat. Contingit autem quandoque quod malitia in homine non firmatur, sed ex aliqua subita passione, puta concupiscentiae vel irae, ad peccandum impellitur; et hoc a se excludit subdens nec faciem meam operuit caligo : quasi enim caligat oculus rationis quando propter passionem iudicium eius in opere particulari decipitur. Caput 24 [84922] Super Iob, cap. 24 Ab omnipotente non sunt abscondita tempora et cetera. In praecedenti capitulo Iob ostendit se non esse propter malitiam punitum, ut Eliphaz asseruerat, nunc autem vult manifestare quod non existimat Deum non habere curam rerum humanarum, sicut Eliphaz ei imponebat. Est autem considerandum quod aliqui ponebant Deum humanarum rerum notitiam et curam non habere propter distantiam eius a nobis: credebant enim quod sicut propter huiusmodi distantiam nos eum cognoscere non valemus, ita nec ipse nos; sed hoc ipse primo excludit dicens ab omnipotente non sunt abscondita tempora , quasi dicat: quamvis omnipotens sit extra temporum mutabilitatem ipse tamen temporum cursum cognoscit; illi vero qui sunt in tempore ita eum cognoscunt quod tamen modum aeternitatis eius comprehendere non valent, unde subdit qui autem noverunt eum , idest homines temporales eius notitiam qualemcumque habentes vel naturali cognitione vel per fidem vel aliqua maiori sapientiae illustratione, ignorant dies illius , idest comprehendere non valent modum aeternitatis eius. Et quia dixerat temporalium cursum Deo ignotum non esse, consequenter ostendit qualiter temporalia iudicat, praemittens diversas hominum culpas, quorum quidam fraudulenter aliis inferunt nocumenta, unde dicit alii , scilicet inter homines, terminos transtulerunt , furtive scilicet mutantes possessionum confinia, et similia fecerunt in animalibus quae gregatim pascuntur, unde subdit diripuerunt , scilicet furtive, greges , scilicet alienos, et paverunt eos , ut sic videantur esse eorum. Et eorum culpam exaggerat ex condicione personarum quibus inferunt nocumenta: consueverunt enim homines misereri pupillorum propter defectum aetatis et carentiam sustentationis parentum, et contra hoc dicit asinum pupillorum abegerunt , idest aberrare fecerunt ut eum raperent non miserantes pupillum. Similiter etiam viduarum consueverunt homines misereri propter fragilitatem sexus et quia destitutae sunt virorum solatio, sed contra hoc subdit et abstulerunt pro pignore bovem viduae , quasi sub quodam colore iustitiae eam gravantes. Consueverunt etiam homines misereri pauperum qui divitiarum sustentatione carent, et contra hoc subdit subverterunt pauperum viam , idest abstulerunt eis facultatem sibi necessaria procurandi, eos multipliciter molestando. Solent etiam homines desistere a nocumento eorum qui aliis nocere non consueverunt sed inter alios suaviter conversantur, et contra hoc subdit et oppresserunt pariter mansuetos terrae , qui scilicet nec provocari nec provocare alios noverant. Sunt autem quidam qui non fraudulenter ut praedicti sed per manifestam violentiam aliis nocent, qui ad mala facienda prorumpunt quasi nulla disciplina legis contineantur, de quibus subdit alii quasi onagri in deserto , idest asini silvestres qui hominum servituti non subsunt, egrediuntur ad opus suum , scilicet ad latrocinium cui quasi proprio operi sollicite intendunt, unde subdit vigilantesque ad praedam , scilicet diripiendam, praeparant panem liberis , scilicet suis ex praeda direpta. Deinde genus praedae determinat subdens agrum non suum demetunt , per violentiam scilicet messes alienas colligentes, et vineam eius quem vi oppresserunt vindemiant , quia scilicet prius aliquem opprimunt ad hoc quod eius bona liberius rapiant. Nec solum exteriora bona per violentiam subtrahunt sed etiam ea quae iam sunt ad usum corporis fovendi assumpta, unde subdit nudos dimittunt homines , idest nihil eis relinquunt, indumenta tollentes . Et ut magis exaggeret huius rapinae culpam, subiungit afflictiones quas ex nuditate patiuntur, unde dicit quibus non est operimentum in frigore : esset enim aliqualiter tolerabile si aliunde possent nuditati subvenire. Nec solum indumenta sunt necessaria ad calefaciendum contra frigus sed etiam ad tegumentum contra pluviam, unde oportet a latronibus denudatos non solum frigore perfligi sed etiam pluvia perfundi; et hoc est quod subdit quos imbres montium rigant : solent enim homines ad loca montana quasi munitiora confugere pro timore latronum vel hostium, ubi propter aeris frigiditatem et frequentiores et graviores sunt pluviae, maxime nudis hominibus. Est autem qualecumque nuditatis remedium si ille qui vestimentorum operimentum non habet saltem operimento domus non careat, sed contra hoc subdit et non habentes velamen , scilicet vestimenti nec domus, amplexantur lapides , idest abscondunt se in cavernis lapidum quae inveniuntur in locis montanis. Ulterius autem exaggerat eorum culpam ex condicione miserabilium personarum quae gravant, unde subdit vim fecerunt depraedantes pupillos , qui scilicet magis erant sustentandi, et vulgum pauperem spoliaverunt , cui scilicet magis erat subveniendum. Esset autem utcumque tolerabile si saltem habentibus sufficientiam subtrahere vellent; et ideo ad maiorem exaggerationem iniquitatum eorum subdit nudis , idest non habentibus vestimenta, et incedentibus absque vestitu , idest prae nimia necessitate etiam ad publicum sine vestibus nudis prodeuntibus, quod pertinet ad magnam inopiam vestitus; et ut ostendat etiam in victu eos penuriam pati, subdit et esurientibus ; his autem nihil magni auferre possunt, sed id modicum quod habent eis subripere non verentur, unde subdit tulerunt spicas , quasi dicat: non tulerunt eis messem quam non habent sed aliquas paucas spicas quas sibi collegerant. Et si forte in aliquo abundare videantur, illud subtrahunt non pensantes quantam penuriam in aliis patiuntur, unde subdit inter acervos , frugum scilicet, eorum meridiati sunt , idest in meridie quieverunt quasi lascivientes de bonis eorum qui calcatis torcularibus sitiunt , idest qui statim post vindemiam modicum habent de vino. Nec solum homines spoliant in rebus exterioribus sed etiam laedunt in personis, unde subdit de civitatibus fecerunt viros gemere , quia scilicet quibusdam laesis multi ex civibus conturbantur; et ipsi qui laesi sunt conqueruntur, unde subdit et animae verberatorum clamabunt, et Deus , a quo scilicet non sunt abscondita quae in tempore aguntur, inultum abire non patitur , quod scilicet non esset si de rebus humanis providentiam non haberet. Causam autem quare Deus hoc inultum non patitur ostendit ex hoc quod non per ignorantiam sed per malitiam peccant, ex qua sapientiam odiunt ipsorum peccata arguentem; unde subdit ipsi fuerunt rebelles lumini , scilicet ex proposito agentes contra id quod eis lumen rationis dictat. Sicut autem sapientia praeoccupat eos qui se concupiscunt, ita fugit ab eis qui ei renituntur, unde subdit nescierunt vias eius , idest habentes sensum per malitiam depravatum non potuerunt sapientiae processus cognoscere; vel nescierunt , idest non approbaverunt nec experiri voluerunt sapientiae mandata. Et impaenitentiam eorum demonstrat subdens nec reversi sunt per semitas illius : illi quidem per semitam sapientiae revertuntur qui etsi sapientiae peccando rebelles fuerint, tamen paenitendo ad sapientiam revertuntur. In signum autem quod spirituali lumini sapientiae repugnent, inducit quod etiam lumen exterius detestantur tenebras amantes, secundum quod Ioh. III 20 dicitur omnis qui male agit odit lucem ; unde et hic subditur mane primo , adhuc scilicet existentibus tenebris, consurgit homicida et interficit egenum et pauperem , quia scilicet illa hora nondum communiter homines vadunt per viam, sed aliqui pauperes necessitate ducti praeoccupant tempus operis, quibus latrones insidiantur in via. Ad hoc autem quod de domibus aliquid furtive subripiant profundioribus indigent tenebris, unde subdit per noctem vero erit quasi fur , scilicet spolians domos, quod ei primo mane facere tutum non esset quia tunc homines evigilare incipiunt. Idem autem in adultero ostendit subdens oculus adulteri , qui scilicet insidiatur alieno toro, observat caliginem , ut scilicet deprehendi non possit, unde subdit dicens: non videbit me oculus , idest hoc proposito observat caliginem ne a cuiusquam oculo videatur; et quasi non sufficiat ei occultatio noctis adhuc alias occultandi artes assumit, unde subdit et operiet vultum suum , qualicumque scilicet mutatione habitus. Et sicut ad incipiendum opus observat caliginem, ita etiam et opus exequitur in tenebris, unde subdit perfodiunt in tenebris domos , scilicet qualicumque fraude vel violentia obstacula auferentes, sicut in die condixerunt sibi , scilicet adulter et adultera, et ignoraverunt lucem , idest abiecerunt in tota executione nefarii operis; si subito , quasi ex impraemeditato, quia tempus eis breve videtur dum carnali delectationi vacant, apparuerit aurora , quae est diurnae lucis principium, arbitrantur umbram mortis , idest eam existimant odiosam sicut umbram mortis dum se vident suas lascivias ulterius non posse protrahere. Solent autem homines dupliciter a suis operibus impediri; uno modo quando non prospiciunt rei eventum, alio modo quando habent in suo proposito debile fulcimentum; sed adulteri, qui ex concupiscentia ducuntur, e contrario primo quidem inconsiderate se periculis ingerunt quamvis ignorent quid sequatur, et ad hoc significandum dicit et sic in tenebris , idest in dubiis et obscuris, quasi in luce , idest in manifestis, ambulant , idest procedunt; secundo ex re modica et fragili magnam fiduciam capiunt, unde subdit levis est , scilicet adulter, super faciem aquae , quasi dicat: adeo leviter movetur ut videatur ei quod per aliqua mollia, sicut est aqua, possit pertransire ad suum propositum prosequendum. Vel ad litteram, quod dicit sic in tenebris quasi in luce ambulant potest ad hoc referri quod uterque, scilicet adulter et adultera, sua opera in tenebris agere amant; quod vero subdit levis est super faciem aquae refertur specialiter ad adulterum, cui propter impetum concupiscentiae videtur quod etiam super aquam, idest super quamcumque difficultatem vel adversitatem, leviter pertransire possit ad hoc quod perveniat ad fruitionem rei concupitae. Enarratis igitur diversis generibus peccatorum subiungit de poena, et primo quidem quantum ad poenam praesentis vitae cum subdit maledicta sit pars eius in terra : illud unicuique pars esse videtur quod quasi potissimum bonum desiderat; peccator autem in rebus terrenis quasi in sua parte ultimum finem constituit, secundum illud Sap. haec est pars nostra et haec est sors , quae quidem maledicta est quia bona huius mundi quibus male utitur ei vertuntur in malum. Et hoc manifestat subdens nec ambulet per viam vinearum : solent enim viae vinearum umbrosae esse et per consequens temperatae; vineae etiam temperatum locum requirunt, nam in locis nimis frigidis destruuntur per glaciem et in locis nimis calidis aduruntur per calorem; impius ergo per viam vinearum non ambulat quia rebus huius mundi moderate non utitur, sed quandoque declinat ad unum extremum quandoque ad aliud, et quantum ad hoc subdit ad nimium calorem transeat ab aquis nivium , quasi a contrario vitio in contrarium transeat quia in medio virtutis non manet; et ista poena consequitur omnes malos quia inordinatus animus sibi ipsi est poena , ut Augustinus dicit in I confessionum. Deinde ponit poenam quae erit post mortem cum subdit et usque ad Inferos peccatum illius , quasi dicat: non solum in terra pars eius maledicitur dum inordinate utitur rebus mundi, sed etiam pro hoc in Inferno poenas patietur, ad quas etiam poenas referri potest quod dixerat ab aquis nivium etc., quia in Inferno nulla erit temperies. Et ne crederet aliquis poenas illas per Dei misericordiam finiendas, subdit obliviscatur eius , scilicet peccatoris in Inferno damnati, misericordia , scilicet Dei, ut numquam exinde liberetur. Qualis autem sit illa poena ostendit subdens dulcedo illius vermis , idest delectatio peccati convertetur ei in vermem, idest in conscientiae remorsum, de quo dicitur Is. ult. vermis eorum non morietur , unde et de huius poenae interminabilitate subdit non sit in recordatione , idest ita totaliter relinquatur a Deo sine remedio liberationis ac si eius esset oblitus. Et ponit similitudinem cum subdit sed conteratur quasi lignum infructuosum: arbor enim quae non facit fructum bonum excidetur et in ignem mittetur , ut dicitur Matth. III 10, lignum autem fructuosum praeciditur ut purgetur, secundum illud Ioh. XV, 2 omnem palmitem qui fert fructum purgabit eum, ut fructum plus afferat ; impii ergo puniuntur ad exterminium, iusti autem ad profectum. Quare autem infructuoso ligno comparatur manifestat ex duobus: primo quidem quia bona sua in res inutiles consumpsit, unde dicit pavit enim sterilem et quae non parit , et loquitur de eo qui bona sua in res inutiles consumpsit ad similitudinem eius qui uxorem sterilem inutiliter nutrit; secundo quia indigentibus non subvenit, quod ei esse poterat fructuosum, unde subdit et viduae bene non fecit , per viduam omnes indigentes significans. Nec solum fuit infructuosus sed etiam fuit nocivus sicut lignum proferens fructus venenosos, unde subdit detraxit fortes in fortitudine sua , idest potestate sua usus est non ad subveniendum oppressis sed magis ad opprimendum fortes. Et hoc quod aliis nocet etiam in suum nocumentum redundat, quia scilicet in se securam vitam agere non potest, timens laedi ab eis quos laeserat, unde subdit et cum steterit , idest cum nihil adversum passus fuerit, non credet vitae suae , idest non erit de vita sua securus secundum illud quod Eliphaz supra XV 21 dixerat sonitus terroris semper in auribus eius, et cum pax sit ille semper insidias suspicatur . Causam autem quare absque misericordia sit puniendus assignat ex hoc quod Dei misericordia noluit uti dum potuit, unde subdit dedit ei Deus locum paenitentiae , scilicet differens poenam, et haec est ratio quare permissus est in prosperitate aliquandiu vivere; sed hoc quod Deus exhibuit ei in bonum ipse pervertit in malum, unde subdit et ille abutitur eo in superbiam , non attribuens divinae misericordiae quod post peccatum non statim punitur, sed ex hoc sumit peccandi audaciam usque ad Dei contemptum. Et quamvis peccator tenebras quaerat ad peccandum, non tamen potest facere quin videatur, unde subdit oculi enim , scilicet Dei, sunt in viis illius , idest considerant processus eius quamvis in tenebris ambulet. Et inde est quod elevati sunt ad modicum , idest ad aliquam terrenam sublimitatem et caducam, Deo dante eis locum paenitentiae, et non subsistent , scilicet finaliter, quia abutuntur Dei misericordia in superbiam. Et adhibet huius rei similitudinem: omnia enim quae in tempore generantur, determinato tempore crescunt et postea incipiunt deici et tandem totaliter destruuntur, et ita contingit de impiis, unde subdit et humiliabuntur sicut omnia , quae scilicet in tempore crescunt, et auferentur , scilicet totaliter, quando ad summum pervenerint; et adhibet similitudinem subdens et sicut summitates spicarum conterentur : non enim conteruntur fruges quandiu sunt in herba et crescunt sed quando iam ad perfectam maturitatem pervenerint, et similiter impii non statim puniuntur a Deo sed quando ad summum pervenerint secundum mensuram a Deo praevisam. Hoc autem induxit ad ostendendum quod hoc, quod impii temporaliter non puniuntur sed prosperam vitam agunt, non contingit ex defectu divinae providentiae, sed ex hoc quod differt Deus poenam in congruum tempus; et sic patet falsum esse quod Eliphaz ei calumniose imposuerat de negatione providentiae divinae, unde subdit quod si non est ita , sicut praedixi de punitione malorum, sicut vos opinamini credentes semper hominem in hac vita puniri pro peccatis, quis me potest arguere esse mentitum , quasi scilicet divinam providentiam negem, et ponere ante Deum verba mea , idest verba mea in accusationem vertere coram Deo ac si sint contra eius providentiam dicta? Caput 25 [84923] Super Iob, cap. 25 Respondens autem Baldath Suites dixit: potestas et terror et cetera. Iob in sua responsione duas calumnias quas ei Eliphaz iniecerat in praecedenti sua responsione iam repulit, ostendens se neque pro peccatis punitum neque divinae providentiae negatorem. Ostenderat autem valde expresse quod divinae providentiae non repugnabat si impii in hoc mundo prosperantur, quia reservatur eorum poena in aliud tempus, et ideo contra hoc ulterius insistere non potuerunt; sed alterum, scilicet quod non fuerit pro peccatis punitus, non tam evidenter ostenderat quin potius debilitatem suae ostensionis significavit cum dixit nemo advertere potest cogitationes eius , et ideo contra hoc ulterius Baldath resistere nititur, redarguens Iob quod se asserebat non pro peccatis suis punitum. Et quasi immemor verborum Iob quibus dixerat non sibi sufficere si contra eum ex Dei fortitudine contendatur, a divina potestate disputationis suae sumit exordium, et proponit magnitudinem divinae potestatis dupliciter: primo quidem quantum ad hoc quod potentiam exercet in superiores creaturas in summa pace eas conservans, unde dicit potestas et terror , idest ex qua timeri debet, apud eum est , scilicet Deum, qui facit concordiam in sublimibus suis . In inferioribus enim creaturis discordia multiplex invenitur tam in creaturis rationalibus, ut patet per contrarios motus humanarum voluntatum, quam in creaturis corporalibus, ut ex earum contrarietate apparet per quam generationi et corruptioni subduntur; sed in superioribus corporibus nulla contrarietas reperitur, unde et incorruptibilia sunt: similiter etiam et superiores intellectuales substantiae in summa concordia vivunt, unde absque miseria sunt. Haec autem summa concordia superiorum creaturarum ex potestate divina procedit, quae superiores creaturas in perfectiori suae unitatis participatione constituit quasi sibi propinquiores, et ideo signanter dicit in sublimibus suis , idest sibi magis conformibus. Secundo commendat divinam potestatem ex his quae operatur in inferioribus creaturis, in quibus operatur per ministerium superiorum creaturarum, quarum multitudo homini est ignota, unde subdit numquid est numerus militum eius? Milites quidem Dei vocat omnes caelestes virtutes quae divinum nutum sequuntur sicut milites oboediunt imperio ducis; harum autem caelestium virtutum numerus ignotus est homini, et simile est quod habetur Is. XL 26 qui educit in numero militiam eorum . Et ne aliquis crederet quod caelestes virtutes non se haberent sicut milites parentes alieno imperio sed sicut duces et principes ex suo arbitrio cuncta agentes, sicut aestimaverunt multorum deorum cultores, subiungit et super quem non surgit lumen eius? Quasi dicat: omnes caelestes virtutes per illuminationem divinam diriguntur sicut homines per hoc quod super eos surgit lux solis. Proposita ergo potestate divina, accedit ad propositum dicens numquid iustificari potest homo comparatus Deo? Quasi dicat: ex quo Deus tam magnus est et in iustitia praecellens ut etiam in sublimibus concordiam faciat, quae est iustitiae effectus secundum illud Is. XXXIII opus iustitiae pax , omnis iustitia hominis divinae iustitiae comparata quasi nihil reputatur. Nec solum homo Deo comparatus non potest iustus videri, sed quod plus est ei comparatus apparet iniustus, sicut in comparatione ad res pulcherrimas res quae parum pulchritudinis habent videntur immundae, unde subdit aut apparet mundus natus de muliere? Quod signanter dicit quia ex hoc ipso quod homo de muliere per concupiscentiam carnis nascitur maculam contrahit. Hoc autem quod dixerat consequenter per simile confirmat cum subdit ecce etiam luna non splendet et stellae non sunt mundae in conspectu eius ; ubi considerandum est quod de sole mentionem non facit quia non apparet sensibiliter quod ad praesentiam maioris luminis lumen eius obtenebretur, sed luna et stellae etiam ad praesentiam corporalis solis obfuscantur, unde multo magis earum claritas quasi obscuritas quaedam est immensitati divini luminis comparata. Et ex hoc concludit propositum subdens quanto magis homo putredo et filius hominis vermis , scilicet non potest reputari splendens splendore iustitiae si divinae iustitiae comparetur, neque mundus per innocentiam si comparetur puritati divinae; signanter autem hominem putredini comparat quasi ex materia existentem putrefactioni vicina, et filium hominis vermi quia vermis ex putredine generatur. Hoc autem inducit ad ostendendum quod homo non potest quantamcumque iustitiam et innocentiam suam proponere, quasi nihil reputatam in comparatione ad Deum, cum agitur de divino iudicio. Caput 26 [84924] Super Iob, cap. 26 Respondens autem Iob dixit: cuius adiutor es et cetera. Baldath in verbis praemissis Iob convincere voluit ex consideratione divinae potestatis omnibus tremendae, respectu cuius nullus homo potest iustitiam aut innocentiam praetendere ut se asserat absque peccato punitum; unde Iob triplicem responsionem subiungit, quarum prima specialiter est contra Baldath qui Iob terrere conatus fuerat ex consideratione divinae potestatis. Solent autem homines non ratione contra aliquem condemnatum utentes, sed iudicis potentiam et sapientiam allegantes, hoc facere in iudicis favorem; adhibetur autem favor alicui personae dupliciter: uno modo propter defectum potentiae illius cui favetur, alio modo propter defectum sapientiae; quantum ergo ad primum dicit cuius adiutor es? Numquid imbecillis? Quasi dicat: haec quae locutus es non secundum viam rationis sed quasi in Dei favorem, numquid ad hoc dixisti ut Deo ferres auxilium quasi infirmo? Adiuvare autem videtur aliquem qui eius operationem defendit, unde subdit et sustentas brachium eius qui non est fortis? Quasi dicat: numquid vis tu his verbis defendere Dei operationem qua punitus sum ab eo, ac si ipse non esset fortis ad se defendendum? Deinde quantum ad favorem qui alicui adhibetur propter defectum sapientiae, considerandum est quod hic favor est duplex: unus quidem ex hoc quod consilium datur alicui circa res agendas, et quantum ad hoc dicit cui dedisti consilium? Videtur aliquis alicui consilium dare quando eius causam sine ratione defendit; non autem consilio indiget Deus, qui est in sapientia perfectus, unde subdit forsitan illi qui non habet sapientiam? Quasi dicat: numquid dubitas Deum sapientiam non habere ut tam stulte pro eo loquaris? Qui autem sapienti consilium dat videtur hoc facere ad sapientiam ostendendam, unde subdit et prudentiam tuam ostendisti plurimam? Quasi dicat: numquid per hoc voluisti tuae prudentiae abundantiam ostentare? Alius autem modus favoris contra defectum sapientiae est ut quis instruat ignorantem circa scibilia, et quantum ad hoc subdit quem docere voluisti? Visus es enim Deum docere dum eius potentiam contra me allegasti, sed ipse doceri non indiget qui est totius humanae scientiae causa, unde subdit nonne eum qui fecit spiramentum , idest qui creavit humanam animam per quam homo et intelligit et spirat? Una enim et eadem anima est quae per intellectum scientiam percipit et per alias vires corpus vivificat. Deinde ne videatur in aliquo potentiae Dei derogare, commendat ipsam multo diffusius quam Baldath enumerans multos effectus divinae potentiae, et incipit ab his quae potenter fecit in genere humano circa diluvium. Legitur enim Gen. VI 4 quod gigantes erant super terram in diebus illis , et postea subditur cumque vidisset Deus terram esse corruptam, omnis quippe caro corruperat viam suam super terram, dixit ad Noe: finis universae carnis venit coram me , et postea subdit ecce ego adducam aquas diluvii super terram et interficiam omnem carnem . Hunc ergo effectum divinae potentiae ostendit subdens ecce gigantes , scilicet antiqui, gemunt , scilicet in poenis Inferni, sub aquis , idest qui fuerunt submersi aquis diluvii; et quia non soli ipsi perierunt sed multi alii cum eis et tunc et postea, subiungit et qui habitant cum eis , scilicet similiter gemunt, scilicet a virtute potestatis ipsius. Et ne aliquis crederet quod divina providentia se extenderet solum ad iudicandos homines in hac vita, non autem post mortem sicut amici Iob sentire videbantur, ad hoc excludendum subdit nudus est Infernus coram illo , quasi dicat: ea quae in Inferno aguntur conspicua sunt oculis eius et secundum eius iudicium aguntur; unde ad huius expositionem subdit et nullum est operimentum perditioni , idest his qui sunt perditi in Inferno, ut possint ab oculis Dei occultari sicut occultantur a nobis. Deinde enumerat effectus divinae providentiae in rebus naturalibus, et incipit ab extremis, scilicet a caelo et a terra, in quorum utroque aliquid apparet ex divina potentia institutum quod humanas vires excedit. Secundum autem id quod sensibiliter apparet, videtur caelum extensum esse super terram sicut quoddam tabernaculum, terram autem esse sub caelo sicut tabernaculi pavimentum; quicumque autem tabernaculum erigit, aliquid supponit quo tabernaculum sustentatur, sed hoc in caelo non apparet: non enim videtur aliquid caelum sustentans nisi virtus divina, unde dicit qui extendit Aquilonem super vacuum . Per Aquilonem intelligit superius hemisphaerium quoad nos: nobis enim aquilonaris polus supra horizontem elevatur, Australis vero sub horizonte deprimitur, unde dicit Aquilonem extendi super vacuum , quia sub superiori hemisphaerio caeli nihil nobis apparet nisi spatium aere plenum, quod vulgares homines reputant vacuum: loquitur enim secundum aestimationem vulgarium hominum, prout est moris in sacra Scriptura. Similiter etiam qui pavimentum iacit super aliquid ipsum firmat; terra autem quae est quasi caeli fundamentum non apparet super aliquid firmata quod eam possit sustentare, sed sola Dei potentia sustinetur, unde subdit et appendit terram super nihilum . Haec autem non ita dicuntur quasi caelum sit ponderosum ut indigeat sustentamento ne cadat, aut terra possit descendere nisi usque ad centrum, sed ipsas naturales virtutes quibus corpora in suis locis naturaliter continentur ex divina potestate processisse significat: sicut enim motus violentus est a potestate humana, ita inclinatio naturalis est ex virtute divina quae est naturae principium. Deinde enumerat effectus divinae potentiae in spatio medio quod est inter caelum et terram, et primo in aere, in quo hoc admirabile videtur quod aqua in aere suspenditur vaporabiliter elevata, et non tota simul cadit sed guttatim ut apparet in pluviis, unde dicit qui ligat aquas in nubibus suis , idest eius virtute causatis, ut non erumpant , scilicet aquae pluviarum, pariter deorsum sed guttatim secundum quod expedit ad temperiem terrae, quasi divina virtute illud quod remanet in nubibus esse ligatum ut non a principio cadat: fit enim divina virtute ut vapores non simul condensentur ut oporteat eos simul in aquam conversos pariter cadere. Pluviis autem ex nubibus deorsum cadentibus, remanent quaedam vaporum reliquiae ex quibus nebulae generantur, per quas nobis tegitur caelum quod est quasi solium Dei, secundum illud Is. ult. caelum mihi sedes est , et quantum ad hoc subdit qui tenet vultum solii sui , idest qui detinet quasi occultatam faciem caeli quod est solium eius, et hoc per nebulas quibus prohibemur caelum videre, unde subdit et expandit super illud nebulam suam , idest eius virtute productam. Deinde ostendit effectum divinae potentiae in aquis cum subdit terminum circumdedit aquis : aquae enim secundum naturalem elementorum ordinem undique terram operire deberent, sed quod aliqua pars terrae remanet discooperta ab aquis, hoc factum est divina virtute, quae usque ad certum terminum terram fecit operiri ab aquis; et hoc praecipue videtur ad Oceanum pertinere qui undique terram circumdat, et propter hoc subdit usque dum finiantur lux et tenebrae : finitur enim nobis lux diei et tenebra noctis sole accedente vel discedente ab hemisphaerio superiori quod superponitur nostrae habitabili, quae quasi undique Oceano concluditur; vel potest intelligi quod terminus aquarum intransmutabilis permanebit, manente hoc statu mundi in quo est successio lucis et tenebrarum. Sic igitur enumeratis effectibus divinae potentiae in corporalibus creaturis, ostendit eius effectum in creaturis spiritualibus quas vocat columnas caeli, quia scilicet eorum officio administratur motus caelorum, unde dicit columnae caeli , scilicet Angeli, contremiscunt et pavent ad nutum eius , idest oboediunt ei ad nutum, et loquitur ad similitudinem servi ad nutum oboedientis domino propter timorem et tremorem ipsius, ut timor referatur ad animam, tremor ad corpus. Non est autem putandum quod in sanctis Angelis sit timor poenalis, sed eorum reverentia ad Deum hic timor nominatur, et sic pavor refertur ad affectum, tremor autem ad exteriorem effectum. Et quia in Angelis aliqui sunt qui a debita Dei reverentia discesserunt, de quibus supra IV 18 dictum est in Angelis suis reperit pravitatem , ideo consequenter de distinctione bonorum et malorum Angelorum subiungit. Creditur autem simul cum distinctione creaturae corporalis etiam creaturae spiritualis distinctionem fuisse, et ideo ad insinuandam distinctionem creaturae spiritualis praemittit de creatura corporali dicens in fortitudine illius repente maria congregata sunt , secundum illud Gen. I 9 congregentur aquae quae sunt super terram in locum unum, et appareat arida . Et sicut creaturae corporales sunt distinctae divina virtute ita etiam creaturae spirituales, unde subdit et prudentia eius percussit superbum , idest per virtutem providentiae ipsius Diabolus superbiens est sua gloria privatus; et simul eo percusso bonis Angelis sunt spiritualia dona augmentata, unde subdit spiritus eius ornavit caelos , idest caelestes spiritus, ornamentis scilicet spiritualium donorum. Non erat autem conveniens ut percussus per privationem gloriae cum ornatis per spiritum sanctum remaneret, et ideo subdit et obstetricante manu eius eductus est , scilicet a societate bonorum Angelorum, coluber tortuosus , idest Diabolus, qui colubro comparatur propter malignitatis venenum et tortuosus dicitur propter calliditatem; signanter autem dicit eum eductum obstetricante manu Dei: sicut enim obstetrix sic educit infantem quandoque mortuum ut mater non laedatur, ita Deus sic eduxit Diabolum de medio Angelorum ut bonorum Angelorum societas in nullo detrimentum sit passa. Et ne aliquis crederet hos effectus licet sint magni divinam potentiam adaequare, subdit ecce haec ex parte sunt dicta viarum eius , idest operum eius quibus et nos in Dei cognitionem ascendimus et Deus nobis se quodammodo communicat. Et ne videantur haec etsi non totam divinam potentiam adaequare tamen ex magna parte ad eius aequalitatem accedere, subiungit et cum vix parvam stillam sermonum eius audierimus, quis poterit magnitudinem tonitrui eius intueri? Quasi dicat: omnium quae nunc dicta sunt de effectibus divinae potentiae, minor est comparatio ad divinam potentiam quam unius parvi sermonis quasi silenter stillantis ad maximum tonitrui sonum. Caput 27 [84925] Super Iob, cap. 27 Addidit quoque Iob assumens parabolam et cetera. In praemissis verbis Iob confutaverat dicta Baldath qui contra eum divinam potestatem allegaverat, quasi Iob eius magnitudinem ignoraret; finita autem sua responsione, intelligitur expectasse ut tertius amicorum, scilicet Sophar, more solito suo ordine responderet, sed quia ille quasi convictus conticuit, Iob iterato sermonem assumit et per aliam rationem ostendit non esse contra divinam providentiam si mali in hoc mundo prosperantur et boni adversitates patiuntur; unde dicitur addidit quoque Iob , postquam scilicet ei nullus respondebat, assumens parabolam suam , quia scilicet per similitudines loquebatur ad modum parabolas inducentium. Ante autem quam propositum ostendat, se in amicorum sententiam numquam transiturum esse denuntiat, et ad huius firmitatem iuramentum praemittit, unde subditur et ait: vivit Deus qui abstulit iudicium meum , supposita scilicet vestra sententia qua asseritis ad iustitiam divini iudicii pertinere ut adversitates praesentes non nisi peccatoribus inducat; et ideo ad exponendum in quo iudicium suum ablatum dixerit subdit et omnipotens qui ad amaritudinem duxit animam meam , idest qui absque culpa praecedente mihi adversitates exteriores induxit ex quibus amaritudinem in anima patior: nec tamen ab eius reverentia et amore discedo, ut patet ex hoc quod per ipsum iuro. Inducit autem praedictum iuramentum ad hoc quod subditur quia donec superest halitus in me , idest donec habebo vitam quae per respirationem conservatur; et ut ostendat se vitae beneficium a Deo recognoscere, subdit et spiritus Dei in naribus meis : respiratio enim praecipue fit per nares, nam respiratio quae fit per os non est adeo congrua, ut Aristotiles dicit in libro de historiis animalium; respiratio ergo hominis, quae principaliter in naribus posita est, hic spiritus Dei dicitur quia hoc habet homo a Deo ut vivere possit respirando. Et huic beneficio ipse non vult esse ingratus peccando, unde subdit non loquentur labia iniquitatem , ut scilicet dicam omnes qui adversitates patiuntur esse iniquos, nec lingua mea meditabitur mendacium , ut scilicet dicam hoc pertinere ad divinam iustitiam ut iustorum merita praesenti prosperitate remuneret et iniquorum peccata temporali adversitate condemnet. Et quia amici Iob ista asserebant subiungit absit a me ut iustos vos iudicem : non enim poterat eos iustos iudicare nisi eorum iniustam sententiam approbaret, per quod a iustitia sua recederet, unde subdit donec deficiam , scilicet per mortem, non recedam , idest propono non recedere ab innocentia mea , a qua scilicet recederem si sanctos adversitatem in hoc mundo patientes vobiscum impios iudicarem; et sicut ab innocentia ad nocendum transgredi non propono, ita nec iustitiae viam deserere, unde subdit iustificationem meam , quod scilicet pertinet ad iustitiae executionem, quam coepi tenere , scilicet non approbando hominem pro prosperitate quam habet nec condemnando pro adversitate quam patitur in hac vita, non deseram , scilicet declinando in vestram sententiam. Solent autem qui semel peccaverunt proniores esse ad iterato peccandum, qui vero peccatorum sunt inexperti difficilius ad peccata prolabuntur, unde subdit neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea , quasi dicat: ideo confido quod non recedam ab innocentia nec iustitiam deseram quia hoc per experientiam didici: non enim habeo conscientiam remordentem de aliquo gravi quod commiserim in tota vita mea. Vel aliter potest continuari: quia enim dixerat se non recessurum ab innocentia sua nec iustificationem quam tenere coeperat deserturum, posset aliquis dicere quod ipse ante hoc neque innocentiam neque iustitiam habuerat, sed ipse hoc excludit subdens nec enim reprehendit me cor meum et cetera. Declinarem autem ab innocentia et desererem iustitiam si vobis faverem qui iniustitiam et impietatem sustinetis, unde subdit sicut impius inimicus meus , inquantum scilicet contra veritatem divini iudicii loquitur, adversarius meus quasi iniquus , inquantum scilicet iniquam sententiam profert mihi adversando, dum dicit me impium esse quia graviter sum afflictus. His igitur praemissis pertinentibus ad amicorum suorum confutationem et suae sententiae firmitatem, accedit ad principale propositum, ut scilicet ostendat non esse contrarium divinae providentiae si mali in hoc mundo temporaliter prosperentur et iusti temporaliter affligantur; et supra quidem hoc manifestaverat ex futuris praemiis et flagellis quae reservantur bonis et malis post hanc vitam, nunc autem hoc ostendit ex debilitate bonorum temporalium quae mali possident in hac vita et magnitudine bonorum spiritualium quae bonis conceduntur. Asserit ergo primo inutile esse peccatoribus si in hac vita bona temporalia consequantur absque animae bonis, unde dicit quae est enim spes hypocritae si avare rapiat , idest si iniuste divitias congreget, et non liberet Deus animam eius , scilicet a peccato per gratiae dona, idest quid boni potest ex hoc consequi? Et loquitur de hypocrita, idest simulatore, loco omnium peccatorum quia simulata aequitas est duplex iniquitas , et hypocritae tamquam falsarii virtutis videntur maxime esse abominabiles apud Deum, sicut infra XXXVI 13 dicitur simulatores et callidi provocant iram Dei . Ostendit autem consequenter eos duplici spe privari, quarum una est quam habent iusti de Deo quod in tempore necessitatis eorum orationem exaudiat, sed hoc ab impiis excludit dicens numquid Deus audiet clamorem illius cum venerit super illum angustia? Quasi dicat non; et ratio huius assignatur Prov. I 24 ex ore sapientiae dicentis vocavi et renuistis , et post pauca subditur tunc , scilicet quando veniet super eos angustia, invocabunt me et non exaudiam ; et Prov. XXVIII 9 dicitur qui declinat aurem suam ne audiat legem, oratio eius fiet execrabilis . Secunda autem spes iustorum est quod cum deficit eis temporalis consolatio in tempore tribulationis, fruuntur delectatione divina et delectantur in laude ipsius, sed hoc ab impiis excludit subdens aut poterit in omnipotente delectari , quem scilicet non diligere ex operibus comprobatur, et invocare Deum omni tempore? Ex magna enim dilectione Dei provenit quod semper sit in aliquorum ore laus Dei. Et quia ostenderat parum valere bona temporalia quae impii possident sine spe iustorum quam sancti habent, ostendit consequenter temporalia bona quae interdum impii possident fragilia esse. Et ad assertionem eorum quae dicturus est duo praemittit: primo quidem quod ea quae dicturus est sapientiae divinae conveniunt, unde dicit docebo vos per manum Dei , idest per virtutem ipsius, quae omnipotens habeat , scilicet in sua sapientia quasi certum, nec abscondam , quae scilicet Deo instruente me didici. Secundo ostendit quod ea quae dicturus est tam sunt manifesta ut etiam ipsi ea ignorare non possint, unde subdit ecce omnes nostis , scilicet vera esse quae dicturus sum, et ideo mirum est quod tam irrationabiliter contra veritatem manifestam loquimini; et hoc est quod subdit et quid sine causa vana loquimini , idest ea quae rationis fulcimentum non habent? Solent enim homines hebetes cum cognoscant praemissa non advertere quid ex eis sequatur. Est autem considerandum quod cum Deus sit creator omnium et gubernator, omnes ab eo suscipiunt aliquid quasi hereditatem suam a patre: mali autem homines quasi suam partem et suam hereditatem a Deo accipiunt bona temporalia huius mundi, unde ex eorum persona dicitur haec est pars nostra et haec est sors , e contrario autem boni percipiunt quasi suam partem et hereditatem spiritualia bona, secundum illud Psalmi funes ceciderunt mihi in praeclaris, etenim hereditas mea praeclara est mihi . Describens ergo quam fragilis sit et caduca pars impiorum quam in rebus temporalibus accipiunt, dicit haec est pars hominis impii apud Deum , idest tale est quod eis in sortem venit dum bonis spiritualia et eis temporalia distribuuntur, et hereditas violentorum , idest iniuste acquirentium temporalia bona, quam ab omnipotente suscipient , eo scilicet permittente et facultatem praebente, sicut supra XXII 18 dictum est cum ille implesset domos eorum bonis . Ostendit autem hanc partem sive hereditatem esse caducam primo quidem quantum ad hoc quod plerumque circa impiorum prolem accidit, quae tamen inter temporalia bona potissimum reputatur; contingit autem quandoque quod impiorum filii qui in hoc mundo prosperati sunt occiduntur, unde dicit si multiplicati fuerint filii eius , quod scilicet ad magnam prosperitatem computabatur, in gladio erunt , idest occidentur. Et quamvis raro contingat quod divitum filii ad magnam paupertatem deveniant, tamen hoc circa nepotes et posteros frequenter contingit, unde subdit et nepotes eius non saturabuntur pane , scilicet propter inopiam. Quantum autem ad alios familiares eius subdit qui reliqui fuerint ex eo , scilicet domestici et amici, sepelientur in interitu , idest absque solemnitate quasi occisi, unde et quantum ad uxores subdit et viduae illius non plorabuntur , quod scilicet fieri solet in solemnibus sepulturis. Sicut ergo fragilis est et caduca eorum felicitas quantum ad filios et amicos, ita etiam quantum ad divitias possessas, inter quas quaedam sunt divitiae artificiales, scilicet pecunia quae est adinventa quasi mensura commutationis rerum, ut philosophus dicit, et quantum ad hoc subdit si comportaverit quasi terram argentum , idest si tantam copiam pecuniae acquirat quanta habetur terrae. Aliae vero sunt divitiae naturales, quae scilicet hominum naturali necessitati subveniunt, sicut panis et vinum, vestimenta et alia huiusmodi, et quantum ad hoc subdit et sicut lutum praeparaverit vestimenta , ut scilicet tantam eorum copiam habeat quantam et luti; praeparavit quidem , idest habuit sollicitudinem et laborem in praeparando, alius tamen habebit fructum, et quandoque bonus qui circa hoc non sollicitatur, unde subdit sed iustus vestietur illis , scilicet vestimentis ad suam necessitatem, et argentum innocens dividet , idest distribuet et dabit pauperibus: non reservabit coacervatum, quod contra innocentiam esset. Pertinet etiam ad prosperitatem terrenam spatiositas domorum, sed et hoc ostendit esse caducum propter duo: primo quidem quia quandoque sibi domum aedificat per violentiam in loco alieno a qua depellitur, unde subdit aedificavit sicut tinea domum suam , quae scilicet corrodendo vestem alienam praeparat sibi locum, a quo excussa veste deicitur; alio modo quia etsi in solo proprio domum aedificet, non tamen est sibi datum ut diu illius possessionis curam et dominium habeat, sed ad modicum tempus, unde subdit et sicut custos , scilicet vineae, fecit umbraculum , quod scilicet deicitur finito tempore custodiae eius. Quomodo autem acquisita bona amittat, ostendit subdens dives cum dormierit , idest cum mortuus fuerit, nihil , ex his quae possidet, secum afferet , scilicet in aliam vitam; aperiet oculos suos , scilicet in resurrectione, et nihil inveniet , quia scilicet non revertetur ad temporalia bona possidenda; quandoque etiam in hac vita subito ea perdit ad modum quo pluvia subito homini supervenit, unde subdit apprehendet eum quasi aqua , scilicet pluvialis, inopia , idest subito superveniet ei; et quamvis pluvia in die aliqualiter praevideri possit, in nocte tamen omnino subito praeoccupat hominem, unde subdit nocte opprimet eum tempestas , scilicet adversitatis, idest omnino ex improviso. Ultimo autem ostendit fragilitatem mundanae prosperitatis quantum ad ipsam personam hominis, quae quandoque perit per aliquam febrem vel per aliquam persecutionem, et quantum ad hoc subdit tollet eum ventus urens , idest occidet eum febris, et auferet , scilicet a societate viventium; et hoc fiet subito et ex improviso, unde sequitur et velut turbo rapiet eum de loco suo , idest violenter et absque mora. Quandoque vero non ab interiori infirmitate sed ab exteriori persecutore occiditur, unde subdit emittet , scilicet Deus, aliquem persecutorem super eum , idest qui potentior eo sit, cui non possit resistere, et non parcet , ipse scilicet persecutor; unde ipse impius de manu eius , idest de potestate eius, fugiens fugiet , vel per mortem quia postquam occiderit non habet amplius quid faciat . Eo autem mortuo, amicis eius remanet stupor et luctus, unde subdit stringet super illum manus suas , quasi prae stupore, et sibilabit super illum , quasi compatiens ei, intuens locum eius , idest considerans eius pristinam dignitatem. Caput 28 [84926] Super Iob, cap. 28 Habet argentum venarum suarum principia et cetera. Supra Iob ostenderat quam fragilis et caduca sit pars impiorum quam a Deo recipiunt, nunc autem ostendere intendit e contrario dignitatem spiritualis boni quod homines iusti a Deo percipiunt etiam in hoc mundo, quod quidem spirituale bonum sub sapientia comprehendit; et ideo intendit praeferre sapientiam omnibus corporalibus rebus et quantum ad originem et quantum ad pretiositatem. Et incipit primo ostendere quod omnia quae in rebus corporalibus pretiosa videntur habent in certis locis originem, et incipit a metallis quae apud homines pretiosa habentur. Est autem considerandum quod metalla generantur ex vaporibus humidis resolutis a terra per virtutem solis et aliarum stellarum et in terra retentis - unde et metalla ductilia et liquabilia sunt -, sicut e contrario lapides et alia huiusmodi quae non malleantur neque funduntur generantur ex sicca exhalatione infra terram retenta. Diversificantur autem metallorum species secundum maiorem vel minorem puritatem vaporis resoluti et secundum differentiam caloris digerentis, inter quae aurum videtur purissimum et post hoc argentum et sub hoc aes, infimum autem ferrum; et secundum maiorem vel minorem puritatem metalla ut plurimum habent diversas origines: quia ergo aurum est purissimum, invenitur ut plurimum generatum in sua puritate inter arenas fluminum propter multitudinem evaporationis et caliditatem arenae; argentum autem invenitur ut plurimum in quibusdam venis vel terrae vel etiam lapidum; aes autem invenitur ut incorporatum lapidibus; ferrum autem, quasi in terra faeculenta nondum perfectam digestionem habente ut sit perventum usque ad generationem lapidis. Enumerans ergo diversa metallorum loca dicit habet argentum venarum suarum principia , scilicet in aliquibus determinatis locis, ex quibus tales vapores resolvuntur qui sunt apti ad generationem argenti: et sic dum immiscentur terrae vel lapidi praedicti vapores, efficiuntur ibi venae argenteae. Quantum autem ad aurum subdit et auro locus est in quo conflatur , quia scilicet ex multis arenis colliguntur quaedam granula auri quae in unum liquantur, quod quidem non fit in omni loco sed in aliquo determinato in quo concurrit debita proportio virtutis activae ad materiam proportionatam tali speciei. Deinde quantum ad ferrum subdit ferrum de terra tollitur , quia scilicet in terra quasi indigesta invenitur. Deinde quantum ad aes dicit et lapis , cui scilicet vapor proportionatus naturae eius permiscetur, solutus calore , scilicet ignis vehementis, in aes vertitur , dum scilicet id quod est ibi de natura aeris per calorem ignis eliquatur. Deinde prosequitur de aliis rebus quae habent determinatum tempus et locum ex dispositione divina, unde divinae cognitioni subiacent pleraque ipsorum quae ab hominibus sunt occulta. Occultantur autem a nobis et sol et multa alia per tenebras noctis, sed hoc fit per dispositionem divinam, unde dicit tempus posuit tenebris ; occultantur etiam quaedam a nobis per eorum corruptionem dum resolvuntur in sua principia quae Deo sunt nota nobis autem occulta, unde subdit et universorum finem ipse considerat , idest terminum resolutionis rerum. Inveniuntur etiam quaedam ab hominibus occulta propter locum invium, sicut quandoque sunt quidam montes inaccessibiles in quibus sunt quaedam invisa hominibus, et quantum ad hoc subdit lapidem quoque caliginis , idest aliquam rupem alicuius excelsi montis quae quasi semper caligine nebularum obtegitur, et umbram mortis , idest aliquem locum umbrosum inter convalles montium ad quem vitalis calor solis numquam pertingit, dividit torrens a populo peregrinante : solent enim in radicibus quorundam montium defluere immeabiles torrentes, ita quod ex una parte torrentis est via per quam peregrini transeunt et ad aliam partem ripae non patet accessus. Contingit autem quandoque quod in huiusmodi inaccessibilibus locis aliqui rari homines habitant, ad quos etiam pauperes qui omnia circueunt accedere non praesumunt propter accessus difficultatem, unde subdit et torrens dividit a populo peregrinante illos homines quos in locis inaccessibilibus habitantes oblitus est pes egentis hominis , ut scilicet ad eos non accedat, et invios , idest propter hoc quod ad eos via non patet. Sunt etiam quaedam loca non propter situm sed propter aliqua accidentia inaccessibilia, puta quia per aliquam alterationem subvertuntur ut legitur Gen. XIX 24 de Sodoma et Gomorra, unde subdit terra de qua oriebatur panis in loco suo , idest quasi in proprio et convenienti loco, igni subversa est , scilicet subversionis eius causa ex superabundantia caloris procedit; calore autem superabundante sequitur quod resolutiones tam siccae quam humidae ad magnam digestionem perveniant ut exinde generentur aliqua pretiosa, puta lapides vel metalla: unde quantum ad lapides pretiosos qui generantur ab exhalatione sicca subditur locus sapphiri lapides eius , scilicet terrae subversae igni; quantum autem ad pretiosa metalla quae generantur ex evaporatione humida subdit et glebae illius aurum . Huiusmodi autem loca sic subversa propter corruptionem aeris ex abundantia sulphuris non solum homines vitant sed etiam animalia bruta; unde primo quantum ad aves de quibus minus videtur dicit semitam , scilicet illius terrae, ignoravit avis , quia scilicet super eam volare non audet propter aeris corruptionem, nec etiam ei appropinquare, unde subdit nec intuitus est , scilicet eam, oculus vulturis , qui tamen valde a remotis solet videre; vel potest aliter exponi: terra illa ignoravit , idest non est experta, semitam avis , quia scilicet nec avis per eam transit, nec intuitus est , scilicet aliquis in terra illa, oculus vulturis . Deinde quantum ad homines dicit non calcaverunt eam filii institorum , idest mercatorum qui tamen difficilia loca solent adire ad lucrandum. Deinde quantum ad quadrupedia subdit nec pertransibit per eam leaena , quae scilicet silvestria loca inhabitat. Haec autem quamvis hominibus sint occulta, Deum tamen non latent qui et in montibus et in fluminibus suam virtutem exercet, unde subdit ad silicem , idest ad montes lapidosos, extendit manum , idest potestatem suam . Et hoc in duobus effectibus manifestat: primo per hoc quod montes quandoque funditus diruuntur, et hoc est quod subdit subvertit a radicibus montes ; secundum autem est quod inter medium montium pertranseunt aquae , quasi divina virtute esset eis via excisa a Deo in petris, unde subdit in petris rivos excidit , idest meatus rivorum. Et sicut potentia sua se extendit ad omnia magnifica facienda, ita eius sapientia se extendit ad omnia pretiosa cognoscenda, unde subdit et omne pretiosum vidit oculus eius : si enim ipse potest montes subvertere, si potest petras excidere et similem potestatem exercere in totam terram, consequens est quod pretiosa videat quae ibi latent quamvis oculus hominis ea videre non possit; et non solum ea quae latent in terris oculus eius videt, sed profunda quoque fluviorum scrutatus est , idest ea quae in profundis fluviorum latent ita perfecte cognoscit sicut si ea scrutaretur, et huius signum est quia abscondita producit in lucem , idest manifestationem hominum. Sapientia vero ubi invenitur et cetera. Quia ostenderat omnia pretiosa quae in corporalibus inveniuntur determinatis locis contineri, quae si ignota sint hominibus sunt tamen cognita Deo, ad ostendendum eminentiam sapientiae primo inducit quod determinato loco non continetur, unde dicit sapientia vero ubi invenitur? Quasi dicat: nullo corporeo loco concluditur quia non est aliquid corporale; ea vero quae sunt in corporibus pretiosa non solum ipsa sed etiam eorum principia locis corporalibus concluduntur, sed hoc de sapientia dici non potest, unde subdit et quis est locus intelligentiae? Intellectus enim est principium scientiae et sapientiae; sicut autem sapientia non concluditur loco, ita etiam nec intelligentia quae est principium eius. Secundo ostendit dignitatem sapientiae eo quod pretio aestimari non potest, unde subdit nescit homo pretium eius , idest nihil quod homo cognoscat est sufficiens sapientiae pretium. Utrumque autem praemissorum per consequentiam manifestat, et primo quidem quod dixerat sapientiam in loco determinato non inveniri. Inveniuntur autem quae apud homines pretiosa reputantur, partim quidem apud homines deliciosos qui pretiosa lapidum et metallorum congregare nituntur, unde subdit nec invenitur in terra suaviter viventium , idest deliciosorum, quia ipsi maxime a sapientiae perceptione impediuntur cor habentes deliciis occupatum. Partim autem inveniuntur huiusmodi pretiosa corporalium in aliquibus profunditatibus obscuris, sed non est ita de sapientia, unde subdit abyssus dicit: non est in me , quasi scilicet ea quae in absconditis profundorum latent maxime sunt sapientiae humanae abscondita. Partim autem inveniuntur in mari, tum quia ibi generantur, sicut margaritae in conchis marinis, sive quia ibi depereunt in navibus ibi submersis, sed non est ita de sapientia, tum etiam quia per mare solent huiusmodi pretiosa deferri de loco ad locum, unde subdit et mare loquitur: non est mecum , quin immo ea quae sunt in mari maxime latent sapientiam humanam. Deinde manifestat id quod dixerat de hoc quod sapientia pretio aestimari non potest, et enumerat quae sunt apud homines pretiosissima, dicens non dabitur aurum obrizum , idest purissimum, pro ea , quia nullo auro potest pretium sapientiae aestimari; post aurum autem inter cetera pretiosius reputatur argentum, de quo subdit nec appendetur argentum in commutatione eius . Sunt etiam praeter metalla quidam pretiosissimi lapides diversorum colorum qui maxime nutriuntur in India, de quibus subditur non conferetur , idest non comparabitur sapientia, tinctis Indiae coloribus , idest lapidibus pretiosis diversis coloribus naturaliter in India tinctis. Et subiungit de quibusdam pretiosis lapidibus qui etiam in aliis terris inveniuntur, unde subdit nec lapidi sardonycho pretiosissimo , qui scilicet est compositus ex duobus lapidibus , scilicet ex sardio, qui est rubei coloris accendens animum ad gaudium et acuens ingenium , et onychino, qui ab eo ligatur quasi habens quasdam noxias virtutes, scilicet excitandi tristitias et timores , cuius nocumentum refrenatur per sardium: unde proprietatem habere dicitur quod luxuriam depellit, hominem castum et pudicum reddens , unde et pretiosissimus nominatur; subdit autem et sapphiro , qui est caelestis coloris, qui etiam pretiosus est propter multas virtutes quas habet; nec refert quod aliqui alii lapides pretiosiores sunt, quia pretia lapidum non sunt eadem nec in omnibus locis nec in omnibus temporibus. Subdit autem de his quae habent pretiositatem ex pulchritudine dicens non adaequabitur ei aurum , quod habet pulchritudinem ex splendore, vel vitrum , quod habet pulchritudinem ex perspicuitate quamvis non sit praecellens pretii aestimatione. Subdit autem de his quae habent pulchritudinem ex artificio cum dicit non commutabuntur pro ea vasa auri excelsa , scilicet quantitate, et eminentia , scilicet in compositione. Et sicut non possunt pro sapientia commutari, ita etiam omnia praedicta nihil reputantur in comparatione ad sapientiam, unde subdit nec commemorabuntur in comparatione eius , idest non est dignum quod etiam memoria de his habeatur cum fit de excellentia sapientiae mentio. Et quia dixerat quaedam corporalia esse occulta et ob hoc pretiosa reputari, consequenter ostendit quod haec etiam pretiositas sapientiae non deest cum subditur trahitur autem sapientia de occultis ; est enim humanae sapientiae origo occulta dupliciter: uno modo ex parte intellectualis luminis quod derivatur ad nos ab occultissima omnium causa, scilicet a Deo, alio modo ex parte rerum cognitarum quarum occultas proprietates et essentias sapientia inquirit, et ex his in divinorum cognitionem ascendit, quae maxime sapientiae appropriatur. Unde concludit quod neque ratione pretiositatis neque ratione occultationis aliquid potest ei comparari, neque in lapidibus pretiosis, unde subdit non adaequabitur ei topazius de Aethiopia , qui scilicet sic vocatur a loco primae suae inventionis, vel quia in colore auri similitudinem praetendit ; quantum autem ad pretiosas vestes subdit nec tincturae mundissimae , idest cuiuscumque panni serici vel lanei, componentur , idest comparabuntur sapientiae. Quia ergo sapientiam sic incomparabilem dixerat et occultam habere originem, inquirit unde sit eius principium cum subdit unde ergo sapientia venit , idest unde derivatur? Et quis est locus intelligentiae , idest a quo principio homines lumen intellectus participant? Ostendit autem hoc principium excedere omnem cognitionem humanam, unde subdit abscondita est ab oculis omnium viventium , quia fons sapientiae est verbum Dei in excelsis , ut dicitur Eccli. I 5. Fuerunt autem aliqui auguriorum sectatores qui crederent quasdam aves augurales quendam effectum sapientiae participare supra homines, inquantum scilicet ex eis ad homines pervenire credebant cognitionem futurorum; sed quod sapientia hanc coniecturam excedat ostendit subdens volucres quoque caeli latet , per quod potest intelligi quod origo sapientiae excedit caelestia corpora a quibus huiusmodi aves moventur. Sunt etiam aliqui qui a mortuis futurorum cognitionem exquirerent, sed nec hoc attingit ad sapientiae originem, unde subdit perditio et mors dixerunt: auribus nostris audivimus famam eius ; et recte famam sapientiae morti et perditioni attribuit, quia perditio et mors important recessum et elongationem a bonis quae sapientiam consequuntur. Possunt tamen tria praedicta secundum metaphoram ad tria rationalis creaturae genera pertinere, ut quod dicit abscondita est ab oculis omnium viventium referatur ad homines, quod vero subdit volucres caeli latet referatur ad Angelos, quod vero additur perditio et mors dixerunt: audivimus famam eius referatur ad Daemones qui a Deo damnabiliter elongati, a remotis quasi ex sola fama divinae sapientiae notitiam habent. Ut ergo ostendat sapientiae radicem subdit Deus intelligit viam eius , idest totum sapientiae processum, dum et ipse est et origo sapientiae et locus intelligentiae; et quia ipse se ipsum perfecte novit ideo subdit et ipse novit locum illius , idest se ipsum in quo plene sapientia invenitur sicut in prima origine. Derivatur autem sapientia ab ipso in omnes creaturas quae per Dei sapientiam fiunt, sicut ars derivatur a mente artificis in opere eius, unde dicitur Eccli. I 10 quod Deus effundit sapientiam super omnia opera sua ; unde etiam ipsa universitas creaturarum est quasi quidam secundarius sapientiae locus; et ideo ad ostendendum quod Deus cognoscit locum sapientiae, subiungit quod ipse cognoscit universitatem creaturarum: primo quidem hoc ostendit quantum ad extremas creaturas sub quibus aliae continentur, unde subdit ipse enim fines mundi intuetur , idest excellentiores creaturas in quibus ordo creaturarum terminatur ab inferioribus ascendendo, sicut sunt caelestia corpora et caelestes spiritus; deinde hoc ostendit quantum ad alias creaturas sub eis contentas, sicut sunt elementa, unde subdit et omnia quae sub caelo sunt respicit . Et ne aliquis crederet quod notitiam rerum habeat a rebus acceptam sicut nos habemus, ostendit consequenter quod cognoscit res sicut omnium causa, unde subdit quantum ad quasdam occultas creaturas, scilicet ventos et pluvias, qui fecit ventis pondus , idest dedit eis inclinationem motus, ut scilicet quandoque moveantur ad hanc partem quandoque ad illam. Deinde loquitur de pluviis, et primo quidem secundum quod sunt vaporabiliter elevatae in nubibus, unde subdit et aquas , scilicet vaporabiles, appendit , idest appensas tenet in aere, et hoc in mensura , ne scilicet si superexcederent omnia submergerent, vel si plus debito diminuerentur omnia siccarentur; secundo quantum ad ipsam generationem pluviarum cum dicit quando ponebat pluviis legem , ut scilicet certis temporibus et locis descenderent; tertio quantum ad effectum, et praecipue in mari quod maxime ex immutatione aeris commovetur, unde subdit et viam , scilicet ponebat, procellis , scilicet marinis, sonantibus , ex magna commotione, quia etiam huiusmodi procellae certis temporibus et secundum certam quantitatem consurgunt. Quia vero ex ipsis creaturis sapientiam non acquirit sicut nos sed potius ex sua sapientia creaturas produxit, ideo subiungit tunc , scilicet quando creaturas faciebat, vidit illam , scilicet sapientiam in se ipso, inquantum per actualem suae sapientiae considerationem res in esse produxit. Ab ipso autem sapientia derivata est primo quidem ad Angelos qui facti sunt participes sapientiae divinae, et quantum ad hoc dicit et enarravit , scilicet sapientiam suam eis manifestando; secundo vero ad universitatem creaturarum eam per sapientiam suam disponendo, et ad hoc pertinet quod subdit et praeparavit , scilicet in sapientia sua orbem terrae; tertio ad homines qui non per simplicem apprehensionem percipiunt sapientiam veritatis, sicut Angeli quibus enarratur, sed per inquisitionem rationis ad eam perveniunt, unde subdit et investigavit , idest homines eam investigare fecit, et hoc est quod subdit et dixit homini , scilicet per interiorem inspirationem illuminando ipsum et sapientiam communicando: ecce timor domini , quem scilicet praesentialiter tibi do, ipse est sapientia , quia per timorem domini homo Deo inhaeret in quo est vera sapientia hominis sicut in altissima omnium causa; et recedere a malo , idest a peccato quo homo amittit Deum, est intelligentia , quia scilicet intelligentia ad hoc praecipue est homini necessaria ut per intelligentiam discernat a bonis mala, quibus evitatis per executionem bonorum operum ad sapientiae divinae participationem perveniat. Sic igitur quia timor domini est sapientia, et recedere a malo intelligentia , consequens est quod iusti qui Deum timent et recedunt a malo habeant sapientiam et intelligentiam, quae praeferuntur omnibus bonis terrenis quae mali homines possident: et sic manifestum est quod in hoc salvatur ratio providentiae divinae quod iustis dantur bona spiritualia tamquam meliora, malis autem bona temporalia tamquam caduca. Caput 29 [84927] Super Iob, cap. 29 Addidit autem Iob assumens parabolam suam et dixit: quis mihi tribuat et cetera. Quia Iob in praemissis verbis in universali ostenderat rationem ex qua evidenter apparet non esse contra divinam iustitiam quod mali prosperantur et boni interdum in hoc mundo temporali prosperitate carent, quibus conceduntur maiora, scilicet spiritualia bona, manifestat hoc in se ipso quasi in exemplo, intendens eorum confutare sententiam etiam quantum ad hoc quod asserebant eum pro peccato adversitates passum. Et primo commemorat prosperitatem praeteritam qua virtuose utebatur, et deinde magnitudinem adversitatis in quam inciderat, et ad ultimum multipliciter suam innocentiam demonstrat. Datur autem intelligi quod sicut postquam satisfecerat verbis Baldath, Sophar tacente processerit ad suum propositum ostendendum, ita etiam manifestato proposito expectavit si aliquis aliorum loqueretur: omnibus autem tacentibus ipse iterato sermonem resumpsit, unde dicitur addidit quoque Iob assumens parabolam suam , quia scilicet metaphorice locuturus erat, et dixit: quis mihi tribuat , quod ponitur ad desiderium designandum magis quam ad petitionem formandum, ut sim iuxta menses pristinos , idest ut in prosperitate vivam sicut olim? Et quia hanc prosperitatem non fortunae neque suis viribus sed divino attribuebat auxilio, subdit secundum dies quibus Deus custodiebat me , protegendo scilicet contra adversa, et etiam dirigebat ad bona: in quibusdam quidem perducendo ad bonos effectus etiam supra meam intentionem, et hoc est quod dicit quando splendebat lucerna eius , idest providentia ipsius, super caput meum , idest mentem meam, dirigens in multa bona ad quae mens mea non attingebat; in quibusdam vero dirigebatur a Deo quasi ab eo instructus de his quae erant agenda, unde subdit et ad lumen eius , idest ad instructionem ipsius, ambulabam , idest procedebam, in tenebris , idest in dubiis; et ut non attribuatur hoc merito iustitiae praecedentis, subiungit sicut fui in diebus adolescentiae meae , quando scilicet adhuc non potueram tantam prosperitatem mereri. Deinde seriatim exponit bona status praeteriti, et incipit quasi a praecipuo a familiaritate divina quam in oratione et contemplatione percipiebat, unde dicit quando secreto Deus erat in tabernaculo meo , idest Dei praesentiam sentiebam dum secreto in tabernaculo meo orabam et meditabar, quod pertinet ad contemplationem; quantum vero ad actionem subdit quando erat omnipotens mecum , quasi scilicet mihi cooperans ad bene agendum. Deinde describit prosperitatem suam ex parte prolis cum subdit et in circuitu meo pueri mei : adolescentis enim patris filios pueros esse oportet. Ulterius autem procedit ad affluentiam rerum quae pertinent ad usum vitae cum subdit quando lavabam pedes meos butyro : apud antiquos enim divitiae praecipue in pecudibus erant, a quibus propter hoc secundum Augustinum pecunia nominatur; inter fructus autem pecudum pretiosior videtur esse butyrum quod est lactis pinguedo, cuius affluentiam parabolice designat per pedum lotionem, puta si aliquis diceret se tantum sibi abundare aliquem pretiosum liquorem usque ad pedum lotionem. Et sicut butyrum videtur esse pretiosius inter fructus animalium, ita etiam oleum inter fructus terrarum; solent autem olivae optimum oleum habentes in locis lapidosis et arenosis esse, unde subdit et petra fundebat mihi rivos olei , per quod abundantiam designat et fructus bonitatem. Deinde exponit magnitudinem pristinae gloriae cum subdit quando procedebam ad portam civitatis , per quod dat intelligere se habuisse auctoritatem iudicandi, quia apud antiquos iudicia exercebantur in portis. Et ut ostenderet se non fuisse quasi unum ex pedaneis iudicibus, subdit et in platea ponebant cathedram mihi : per hoc ostenditur singularis dignitatis fuisse. Ostendit autem consequenter auctoritatem sui iudicii, primo quidem per signum acceptum ex parte iuvenum cum dicit videbant me iuvenes , qui scilicet solent esse ad peccata proclives, et abscondebantur , quasi scilicet meum iudicium formidantes. Secundo quantum ad senes cum subdit et senes assurgentes stabant , quasi scilicet meo iudicio subiecti: habebat enim auctoritatem non solum ad iudicandum iuvenes sed etiam senes. Tertio quantum ad civitatum rectores qui eius iudicio reverentiam exhibebant, primo quidem quantum ad hoc quod verba inchoata dimittebant dum ille loqui volebat, unde subdit principes cessabant loqui ; secundo quia eo loquente ipsum interrumpere non audebant, unde subdit et digitum superponebant ori suo . Quarto quantum ad duces bellorum qui solent audaciores esse et promptiores ad loquendum, qui tamen coram eo praesumptuose et tumultuose loqui non audebant, unde subdit vocem suam cohibebant duces , scilicet plane et humiliter loquendo; et quandoque intantum stupebant quod loqui penitus non auderent, unde subdit et lingua eorum gutturi suo adhaerebat , quasi loqui non valerent. Et quia solent homines tam rigidae auctoritatis a populo potius timeri quam amari, ostendit se populo amabilem fuisse, quia ad magnanimum pertinet ut apud magnos auctoritatem servet et tamen minoribus condescendat, unde subdit auris audiens , scilicet ab aliis, recitari scilicet meam gloriam vel mea iudicia, non odiebat nec invidebat sed beatificabat me , idest beatum me reputabat et beatitudinem mihi optabat, et hoc pertinet ad absentes; quantum autem ad praesentes subdit et oculus videns , scilicet meam gloriam et iudicia, testimonium , scilicet de virtute, reddebat mihi , scilicet apud alios, et hoc propter opera misericordiae quae exercebam. Et hoc primo ostendit quantum ad pauperes, unde subdit eo quod liberassem , scilicet de manu opprimentis, pauperem vociferantem , idest conquerentem; secundo quantum ad pupillos, unde subdit et pupillum cui non erat adiutor , scilicet amisso patre; tertio quantum ad homines in periculis existentes, unde subdit benedictio perituri super me veniebat , idest ille qui in periculis erat a me adiutus mihi benedicebat; quarto quantum ad viduas, unde subdit et cor viduae consolatus sum , quia scilicet solatium viri amiserat. Non est autem sic in iudicio aliquibus miserendum quod iustitia relinquatur, unde subdit iustitia indutus sum , idest undique in processibus meis iustitia apparuit: vestimento enim homo undique circumdatur; et ut ostendat se non esse coactum sed voluntarie fecisse iustitiam, subdit et vestivi me , quasi propria sponte, iustitiam induens sicut vestimentum , scilicet undique protegens et ornans. Sicut autem in concertatione bellorum victoribus datur corona, ita etiam et iudex cum per iudicium suum iustitiae victoriam tribuit coronam meretur, unde subdit et diademate iudicio meo , ac si dicat: indutus sum iudicio meo sicut diademate. Et ut ostendat qualiter simul cum iustitia potuerit misericordiam conservare, subdit oculus fui caeco , idest instruxi simplices qualiter in negotiis suis procederent ne per ignorantiam detrimentum paterentur; et quia non solum ignorantibus dabat consilium sed etiam impotentibus auxilium, subdit et pes claudo , idest illi qui non poterat procedere in suo negotio auxilium dedi ut posset procedere; tuebatur etiam illos qui tutela carebant, unde subdit pater eram pauperum , scilicet eos protegendo et fovendo. Contingit autem quandoque quod simplices, impotentes et pauperes aliqui per fraudulentiam calumniose laedunt, sed contra hoc adhibebat diligentem sollicitudinem ut calumniosos processus malignorum excluderet, unde subdit et causam quam nesciebam diligentissime investigabam , ne scilicet aliquid fraudis ibi lateret. Quidam vero per violentiam pauperes opprimunt eos quodammodo per rapinam deglutientes, quorum violentiam Iob sua potentia destruebat, unde subdit conterebam molas iniqui , idest destruebam violentiae rapacitatem ne scilicet posset ulterius rapere, et de dentibus illius auferebam praedam , quia scilicet eos restituere cogebat id quod iam acceperant per rapinam. Ex praemissis autem bonis operibus confidebat quod eius prosperitas perduraret; cuius continuationem primo describit quantum ad propriam personam, unde subdit dicebamque: in nidulo meo moriar , idest sperabam propter praecedentia merita quod in quiete domus meae moriturus essem, non exul a domo nec etiam domo mea perturbata; nec tamen credebat se tempestiva morte praeoccupari, unde subdit et sicut palma , quae scilicet diutissime vivit, multiplicabo dies , scilicet per vitae longaevitatem. Secundo describit continuitatem prosperitatis quantum ad divitias, quarum augmentum describit subdens radix mea aperta est secus aquas : arbores enim quae secus aquas radices habent solent abundare in fructibus, unde per hoc designat temporalium fructuum multiplicationem; contingit autem quandoque quod fructus alicuius hominis multiplicantur, sed propter aliqua impedimenta supervenientia eos colligere non potest, unde ad hoc excludendum subdit et ros morabitur in messione mea : contingit enim in terris calidis quod propter vehementiam aestus messores in agro consistere non possunt ad metendum, sed nubes roris eis refrigerium praestat ut a metendo non impediantur, secundum illud Is. XVIII 4 sicut nubes roris in diebus messis . Tertio describit processus continuitatem quantum ad gloriam cum subdit gloria mea semper innovabitur , scilicet per bona opera quae multiplicare proponebat. Quarto quantum ad continuationem potentiae subdit et arcus meus in manu mea instaurabitur : per arcum enim potentia designatur, talibus enim armis maxime Orientales utuntur ad bella. Sic igitur in praemissis descripsit et severitatem et misericordiam quam exhibebat in iudicando, nunc autem tertio ostendit quomodo etiam sapientia utebatur; et primo quidem in iudiciis, et quantum ad hoc dicit qui me audiebant , quasi meo iudicio subiecti, expectabant sententiam , scilicet meam, credentes se aliquid sapientissimum audire; quantum vero ad consilia subdit et intenti tacebant ad consilium meum , scilicet expectantes ipsum et avide audientes. Et postquam consilium dederam erant eo contenti, unde subdit verbis meis addere nihil audebant , propter scilicet magnam sapientiam quam in me aestimabant; et non solum firmum tenebant meum consilium sed etiam in eo consolabantur, percipientes illud esse efficax ad suum propositum consequendum, unde subdit super illos stillabat eloquium meum , idest ad modum stillarum eos refrigerabat. Quia igitur iam dixerat qualis erat in iudiciis et in consiliis, consequenter ostendit qualis erat in communi hominum conversatione, et primo ostendit quod erat gratiosus, quia cum erat absens eius praesentia desiderabatur, unde dicit expectabant me sicut pluviam , per quam scilicet homines refrigerantur; quando autem erat praesens ex eius aspectu et sermonibus consolabantur, unde subdit et os suum , idest suum animum, aperiebant , scilicet versus me ut consolationem reciperent, et hoc est quod subdit quasi ad imbrem serotinum , qui scilicet refrigerium praestat post aestum diei. Secundo ostendit quod erat in conversatione moderatus: neque enim dissolvebatur gaudio, unde dicit si quando ridebam ad eos , scilicet aliqua signa laetitiae ostendens, non credebant , scilicet me esse risibus deditum; similiter etiam non erat per tristitiam depressus, unde subdit et lux vultus mei non cadebat in terram : solent enim homines maerore depressi oculos ad terram demersos habere. Tertio ostendit quod non erat immoderatus circa honores, quia scilicet neque eos cupiebat, unde subdit si voluissem ire ad eos , quod tamen non de facili faciebam, sedebam primus , scilicet apud eos in honore existens; neque tamen erat in honoribus fastuosus, unde subdit cumque sederem quasi rex circumstante exercitu , omnibus scilicet me hinc inde admirantibus, eram tamen maerentium consolator , quasi non despiciens eos. Caput 30 [84928] Super Iob, cap. 30 Nunc autem derident me iuniores tempore et cetera. Postquam enumeraverat multa ad prosperitatem pertinentia quae in tempore praecedenti habuerat, hic enumerat adversitates quas tunc patiebatur, et primo quidem contra gloriam et reverentiam pristinam ostendit se in praesenti contemptui haberi. Tanto autem aliquis gravius fert alicuius contemptum quanto fuerit persona contemnentis abiectior; unde ostendit eos a quibus contemnebatur esse abiectos multipliciter: primo quidem ex tempore, unde dicit nunc autem derident me iuniores tempore , contra id quod supra dixerat videbant me iuvenes et abscondebantur et senes assurgentes stabant . Secundo ex ignobilitate cum subdit quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei , idest non reputabam eos dignos ut eos assumerem ad ministeria domus meae quantumcumque infima, puta ad custodiam canum, quod per oppositum respondet ei quod supra dixerat principes cessabant loqui . Tertio quantum ad modicitatem potentiae, unde subdit quorum , scilicet deridentium vel etiam patrum ipsorum, virtus manuum mihi erat pro nihilo , idest omnem eorum potentiam quasi nihilum parvipendebam, et hoc per oppositum respondet ei quod supra dixerat vocem suam cohibebant duces . Quarto quantum ad inhonestatem, unde subdit et vita ipsa putabantur indigni , scilicet propter multitudinem gravium peccatorum, et hoc per oppositum respondet ei quod supra dixerat auris audiens beatificabat me et cetera. Quinto quantum ad paupertatem, unde subdit egestate , scilicet quantum ad rerum defectum, et fame , quantum ad afflictionem inde consequentem, steriles , idest fructificare non valentes, contra id quod supra de se dixerat petra fundebat mihi rivos olei . Sexto quantum ad gravem vitam quam ducebant, unde subdit qui rodebant in solitudine , idest grossis cibis utebantur quos in desertis quaerebant, puta glandibus aut aliis huiusmodi, eo quod fructus agrorum non habebant prae egestate; et huius victus effectus ostendit subdens squalentes , idest deturpati, calamitate , quantum ad afflictionem proprii corporis, et miseria , quantum ad adversitates exteriores. Exponit autem consequenter quid rodebant cum subdit et mandebant herbas , scilicet agrestes et crudas, et arborum cortices, et radix iuniperorum erat cibus eorum , in quibus grossitiem et vilitatem cibi ipsorum demonstrat. Ostendit autem consequenter quod nec in huiusmodi tam vilibus cibis abundabant, ostendens quod huiusmodi cibos acquirebant, et laboriose, quod significat cum dicit qui de convallibus ista rapientes , idest cum magna difficultate accipientes propter ascensum et descensum, et in parva quantitate, quod significat cum dicit cum singula reperissent , et cum quadam contentione, quod significat cum dicit ad ea cum clamore currebant , ut scilicet unus alium praeveniret; et omnia ista per oppositum respondent ei quod supra dixerat lavabam pedes meos butyro . Septimo ostendit eorum abiectionem ex parte habitationis, quia scilicet domos non habebant ad manendum, quod significat subdens in desertis habitabant torrentium , idest in alveis torrentium desiccatis in quibus se protegebant a calore, et in cavernis terrae , scilicet propter umbram, vel super glaream , scilicet propter refrigerium aquae vicinae vel propter mollitiem arenae; et hoc etiam eis iocundum videbatur quando talia loca invenire poterant ad manendum, unde subdit qui inter huiuscemodi laetabantur , quasi etiam talium locorum copiam non habentes; et si aliquando contingeret quod commodiora loca invenirent, hoc quasi deliciosum reputabant, unde subdit et esse sub sentibus , idest sub umbra parvarum arborum, delicias computabant , quia scilicet talis locus erat commodior ad manendum quam praemissa; hoc autem videtur respondere per oppositum ad id quod supra dixerat in nidulo meo moriar . Enumeratis autem per singula eorum miseriis, quasi epilogando colligit quod dictum est subdens filii stultorum , scilicet mente, et ignobilium , scilicet genere, et in terra penitus non parentes , idest nulla dignitate vel gloria conspicui. Consequenter exponit quid ab eis patiebatur, et primo quidem ostendit quod ab eis irridebatur ore, et in ludis, quod significat cum dicit nunc in eorum canticum versus sum , quia scilicet de eo faciebant irrisorias cantilenas; et in seriis, et quantum ad hoc subdit et factus sum eis in proverbium , quia scilicet in communi quasi proverbiis utebantur infortuniis Iob, inducentes eum in exemplum culpae et miseriae; secundo ostendit quomodo contemnebant eum corde cum subdit abominantur me , scilicet quasi vilem et immundum; tertio ostendit quomodo contemnebant eum facto, primo quidem inquantum eius praesentiam horrebant, unde subdit et longe fugiunt a me , contra id quod supra dixerat expectabant me sicut pluviam ; secundo vero inquantum ei iniurias irrogabant: et faciem meam conspuere non verentur , scilicet in signum contumeliae et despectus. Et ne putaretur propter aliquam culpam commissam se in despectum venisse, ostendit causam praedicti contemptus ex parte divinae percussionis, ostendens primo quidem se divinitus afflictum cum dicit pharetram enim suam aperuit et afflixit me : ex pharetra sagittae extrahuntur quibus aliqui utuntur ad percutiendum; per sagittas autem intelliguntur divina flagella, secundum quod supra VI 4 dixerat sagittae domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meum ; pharetra ergo Dei est divina dispositio ex qua hominibus adversitates proveniunt, quam apertam esse dicit propter abundantiam adversitatum ex quibus non solum exterius sed etiam interius se afflictum dicit. Secundo asserit se impeditum a Deo ne saltem verbo suas iniurias repellere possit, unde subdit et frenum posuit in os meum , quia scilicet per flagella divina auferebatur sibi fiducia respondendi cum alii ex ipsis flagellis argumenta sumerent contra eum. Ostendit autem consequenter huiusmodi adversitates esse sibi a Deo immissas ex eo quod praeter consuetum modum humanarum adversitatum advenerint, quod quidem primo ostendit ex loco unde adversitates advenerint. Solent enim, et praecipue in terris illis, impugnationes insurgere a parte Septentrionali, in qua habitabant barbarae nationes et homines magis feroces et bellicosi, secundum illud Ier. I 14 ab Aquilone pandetur omne malum ; sed impugnatores beati Iob provenerunt ex parte meridiei ubi solent homines minus bellicosi et feroces habitare: dictum est enim supra quod eius adversitas incepit a Sabaeis qui tulerunt boves et asinas et pueros occiderunt, unde dicit ad dexteram orientis , idest ex parte meridiei quae est dextrum respectu orientis - si quis enim se ad orientem convertat meridies erit ei a dextro -, calamitates meae illico surrexerunt , idest statim a principio Sabaeis irruentibus. Secundo ostendit suas adversitates esse praeter communem modum quantum ad multiplicitatem impugnationis: impugnatus enim fuit et quantum ad amissionem bonorum ex quibus homo habet facultatem operandi, quae per pedes significatur, unde subdit pedes meos subverterunt , idest omnes facultates meas destruxerunt, et hoc fecerunt faciliter et totaliter, unde subdit et oppresserunt , scilicet praedictos pedes meos, semitis suis , quasi in suo transitu sine aliqua difficultate; et exemplum addit cum dicit quasi fluctibus : fluctus enim maris et subito cooperiunt terram sive navem et totaliter eam absorbent. Subversis autem pedibus, idest facultatibus, per consequens sequitur quod eius processus fuerint impediti, unde sequitur dissipaverunt itinera mea , idest omnes processus operum meorum. Ulterius etiam me in persona persecuti sunt, et dolose, quod significat cum subdit insidiati sunt mihi , et potenter, in hoc quod addit et praevaluerunt , et sine contradictione quia non fuit qui eos impediret in ipso facto, unde subdit et non fuit qui ferret auxilium , scilicet mihi dum ab eis opprimerer, nec etiam qui eos impediret ne ad me accederent, unde subdit quasi rupto muro et aperta ianua irruerunt super me , idest ac si nullum obstaculum fuisset, neque ex ipsa substantia negotii, quod significatur per murum, neque ex sollicitudine humana, quod significatur per ianuam; ad me autem tam libere intrantes non sunt miserti, unde subdit et ad meas miserias devoluti sunt , idest totaliter ad hoc intenderunt ut me miserum redderent. Tertio ostendit huiusmodi adversitates esse a Deo immissas ex effectu earum, quia scilicet per eas totaliter erat destitutus, unde subdit redactus sum in nihilum , quod dicit quia nihil ei de pristina prosperitate remanserat, quae quidem in duobus consistebat: uno quidem modo in exterioribus rebus quae per violentiam amiserat, unde subdit abstulit quasi ventus , scilicet per violentiam, desiderium meum , idest omne desiderabile quod in rebus exterioribus habebam; alio modo consistebat eius prosperitas in salute propriae personae, et quantum ad hoc subdit et velut nubes , idest subito et totaliter, pertransiit salus mea , scilicet meae personae. Ablatis autem desiderabilibus bonis, eius anima in tristitia remanebat, unde subdit nunc autem in memet ipso marcescit , scilicet per tristitiam, anima mea : non enim poterat non tristari, filiis et rebus amissis. Recedente autem salute corporali, consequens erat ut etiam corporalem dolorem sentiret qui nec in die dabat ei requiem, unde subdit et possident me dies afflictionis , idest corporalis doloris, qui etiam in nocte aggravabatur, unde subdit nocte os meum perforatur doloribus , quasi dicat: ita in nocte increscunt dolores mei quod videtur mihi quod perveniant usque ad ossium perforationem. Causam autem doloris ex vulneribus putrefactis fuisse ostendit, unde subdit et qui me comedunt , scilicet vermes ex putredine vulnerum generati, non dormiunt , quia scilicet nullam requiem ei dabant; et ut eorum multitudinem ostendat, subdit in multitudine eorum consumitur vestimentum meum , quasi dicat: tanta est vermium multitudo quod non solum carnem comedunt sed etiam vestimenta corrodunt; et ut ostendat eos non in una tantum parte corporis esse sed quasi per totum corpus usque ad caput diffundi, subdit et quasi caputio tunicae succinxerunt me , quasi dicat: prae multitudine non continentur sub velamine ligaturae et vestimenti sed prorumpunt in apertum et circumdant collum. Ex huiusmodi autem poena ostendit se abominabilem hominibus factum, unde subdit comparatus sum luto , ut scilicet mihi prae multitudine putredinis et vermium nullus appropinquare velit sicut nec luto, et assimulatus sum favillae et cineri , idest omnino deiectus et contemptui habitus. Solent autem qui ab hominibus despiciuntur auxilium habere a Deo, sed ipse a Deo relinquebatur in temporali adversitate, unde subdit clamabo ad te , scilicet continue petens liberari ab hac adversitate, et non exaudies me , scilicet tam cito; sto , idest persevero in orando, et non respicis me , scilicet ab adversitate liberando; et ita si considerarem tantum temporalem statum reputarem te crudelem et durum hostem, unde subdit mutatus es mihi in crudelem , secundum scilicet quod videtur ex exterioribus flagellis dum nec deprecanti parcis, et in duritia manus tuae adversaris mihi , scilicet graviter me affligendo. Et secundum quod ex exterioribus apparet, videtur quod in malum meum mihi pristinam prosperitatem concesseris, unde subdit elevasti me , scilicet tempore prosperitatis, et quasi super ventum ponens , idest in altissimo statu, instabili tamen ad modum venti, elisisti me valide , idest graviter me laesisti quasi de alto in terram proiciens. Et ne videretur haec ex desperatione dixisse, subdit scio quia morti trades me , quasi dicat: non patior haec quasi inexcogitata, scio enim quod adhuc ad ulteriorem defectum deducar, scilicet usque ad mortem; hoc autem dicit se scire propter condicionem mortalis vitae, unde subdit ubi constituta est domus omni viventi , quia videlicet ad mortem omnes homines tendunt sicut homo ad suam domum; nec tamen per mortem homo totaliter consumitur, quia remanet anima immortalis, unde subdit verum tamen non ad consumptionem eorum , scilicet hominum viventium, emittis manum tuam , ut scilicet per tuam potentiam eos in nihilum redigas, et si corruerint , scilicet per mortem, ipse salvabis , animas scilicet beatificando, et hoc de tua benignitate spero quantumcumque in temporalibus adversis mihi crudelis et durus videaris. His igitur praemissis de pristina prosperitate et subsecuta adversitate, quasi sub quodam compendio praemissa recolligit dicens flebam quondam , scilicet prosperitatis tempore, super eo qui afflictus erat , secundum illud apostoli Rom. XII 15 flere cum flentibus ; et etiam compatiebar defectum patientibus, quod ostendit subdens et compatiebatur anima mea pauperi , scilicet non solum in affectu sed etiam in effectu, ut supra dixit; et pro his misericordiae operibus expectavi bona , scilicet prospera huius mundi secundum opinionem amicorum suorum, et venerunt mihi mala , idest adversa, per quod patet eorum sententiam esse falsam; praestolabar lucem , idest consolationem vel consilium quo a malis eriperer, et irruperunt tenebrae , scilicet amaritudinum et dubitationum. Exponit autem consequenter mala supervenientia, et incipit ab interioribus malis cum dicit interiora mea efferbuerunt absque ulla requie , quod potest referri ad infirmitatem interiorum viscerum procedentem ex inordinati caloris fervore, vel etiam ad afflictionem cordis procedentem ex fervore doloris; et ut huiusmodi inquietudinem nimis tempestivam ostenderet, subdit praevenerunt me dies afflictionis : omnes enim homines senectutis tempore affliguntur propter invalitudinem, sed ipse in iuventute fuerat praeventus afflictionibus. Deinde quantum ad exteriora subdit maerens incedebam , idest cum inter homines ambulavi post miseriam tristitiam praetendebam, sed licet tristitia sit causa irae haec tamen in me non fuit, unde subdit sine furore consurgens in turba clamavi , exponens scilicet meas miserias, quae scilicet partim erant ex defectu amicorum de quibus subdit frater fui draconum , idest illi qui me debebant ut fratrem diligere mordebant me ut dracones, et socius strutionum , qui scilicet solent oblivisci etiam proprii fetus: ita et ipsi obliti sunt mei ut mihi non subvenirent. Partim autem erat eius adversitas ex infirmitate corporali, unde primo quantum ad exteriora dicit cutis mea denigrata est super me , scilicet propter interiorem corruptionem humorum; deinde quantum ad interiora subdit et ossa mea aruerunt prae caumate , idest tanta vis inordinati caloris in me irruit quod quasi medullae ossium aruerunt. Partim autem consistebat eius adversitas in exterioribus tristitiae signis, unde subdit in quae commutata erant signa gaudii, quae quidem sunt vel musica instrumenta, et quantum ad hoc dicit versa est in luctum cithara mea , quasi dicat: succedit mihi luctus citharae qua ad iocunditatem utebar; vel sunt humanae vocis cantica, unde subdit et organum meum , quo scilicet utebar ad gaudium, in vocem flentium , scilicet versum est. Caput 31 [84929] Super Iob, cap. 31 Pepigi foedus et cetera. Postquam Iob narraverat pristinam prosperitatem et subsequentem adversitatem, hic consequenter innocentiam suam ostendit ne credatur propter peccata in adversitates incidisse. Incipit autem innocentiam suam ostendere per immunitatem a peccato luxuriae quod plures involvit; quod quidem peccatum in lubrico positum est, ut nisi aliquis principia vitet vix a posterioribus possit pedem retrahere; primum autem in hoc peccato est aspectus oculorum quo mulier pulchra aspicitur et praecipue virgo, secundum autem est cogitatio, tertium delectatio, quartum consensus, quintum opus. Voluit igitur Iob principia huius peccati excludere ut eo non involveretur, unde dicit pepigi foedus , idest in corde meo firmavi sicut pacta firmantur, cum oculis meis , ex quorum scilicet aspectu provenit concupiscentia mulierum, ita ab inspiciendis mulieribus abstinere ut nec cogitarem quidem de virgine , idest ut nec primum gradum interiorem attingerem, scilicet cogitationem: videbat enim esse difficile si in primum incideret, scilicet in cogitationem, quin in alia laberetur, scilicet in delectationem et consensum. Deinde ostendit quare tam sollicite hoc peccatum vitaverit, et primo quidem rationem assignat ex hoc quod per peccatum luxuriae homo maxime videtur a Deo discedere: accedit enim homo ad Deum per spirituales actus, qui maxime impediuntur per delectationem veneream, unde subdit quam enim partem haberet Deus desuper in me? Quasi dicat: intantum in me Deus partem habet inquantum ad superiora mea mens rapitur; si vero per luxuriam mens mea ad carnalem delectationem eiciatur, nullam partem in me Deus desuper habebit. Contingit autem quandoque quod etiam luxuriosi ad horam aliquid de Deo spiritualiter cogitant, sed mox per delectationis concupiscentiam ad ima revocantur, unde pars Dei in eis firma esse non potest quasi hereditas, unde subdit et hereditatem , idest firmam possessionem, in me scilicet ad inferiora prolapso, habere non poterit omnipotens de excelsis , idest qui in excelsis habitat; unde oportet quod hereditas eius sit in his qui sublimia petunt, scilicet spiritualia, non autem in his qui ad carnalia descendunt. Secundo ostendit causam quare luxuriae peccatum vitaverit ex damno quod homini infert, quod est duplex: unum quidem corporale, dum scilicet homo propter peccatum luxuriae incurrit periculum personae et rerum, unde subdit numquid non perditio est iniquo? Quasi dicat: iniquus qui hoc peccato involvitur in perditionem vadit; aliud vero damnum est impedimentum a bonis operibus, unde subdit et alienatio operantibus iniquitatem? Quia enim vehemens delectatio magis animum ad se trahit, inde est quod homines luxuriae dediti a bonis operibus discedunt, et etiam a bonis praedicationibus. Tertio assignat causam quam considerat ex parte divinae providentiae quae omnia facta hominum prospicit, et sic nullus potest a poena esse immunis, unde subdit nonne ipse considerat vias meas , idest processum meorum operum ad remunerandum? Nec solum totalem processum ipse cognoscit sed et singulas partes illius processus, unde subdit et cunctos gressus meos dinumerat? Idest omnia etiam modica quae in actibus meis reprehensibilia videntur suo iudicio examinat, et ita non transirem pro eis impunitus. Secundo mundat se a vitio dolositatis, utens in hoc et in omnibus subsequentibus quodam iuramento quod fit per execrationem, dum scilicet homo si non est verum quod dicitur obligat se ad poenam, unde dicit si ambulavi , idest si processi, in vanitate , idest in aliqua falsitate: dicuntur enim vana illa quae soliditatem non habent, soliditas autem maxima est per veritatem. Quomodo autem ambuletur in vanitate ostendit subdens et festinavit in dolo pes meus , idest affectus meus et quaecumque alia virtus animae est motionis principium; signanter autem dicit festinavit in dolo , quia scilicet homo per aliquas vias dolosas intendit velociter obtinere quod per viam veritatis cum magna difficultate obtineretur. Quod autem aliquis absque dolo ambulet considerari potest ex inspectione rectitudinis iustitiae a qua dolosus declinat, unde subdit appendat me in statera iusta , scilicet Deus, ut ex eius iustitia discernatur an ego in dolo processerim. Cum autem dolus praecipue in intentione cordis consistat, ille solus potest de dolo iudicare cui patet cordis intentio, scilicet Deus, unde subdit et sciat Deus simplicitatem meam , quae scilicet duplicitati dolositatis opponitur; dicit autem sciat Deus , non quasi de novo cognosciturus sed quasi de novo alios scire facturus, vel quia in ratione suae iustitiae hoc ab aeterno cognovit. Et quia universaliter a se dolum excluserat, descendit ad quaedam specialia peccata quibus aliquis dolose rebus alienis insidiatur, quod quidem contingit et in furto et in adulterio. In furto enim aliquis dolose insidiatur rebus possessis a proximo, et hoc excludit a se dicens si declinavit gressus meus de via , scilicet iustitiae contemnendo ipsam; ex quo sequitur quod homo res proximi insidioso oculo videat ad rapiendum, unde subdit si secutus est oculus meus cor meum , idest desiderium meum, quasi dicat: si ad hoc habendum oculus meus intendit quod cor desideravit; tertio autem contingit quod homo, contempta iustitia et intentione directa ad acquirendum quod cor concupiscit, adhibet homo manum ad rapiendum aliena, unde sequitur et manibus meis adhaesit macula , scilicet per ablationem rei alienae. Iustum est autem ut si quis bona aliena rapit, etiam bona eius ab aliis diripiantur, unde subdit seram et alius comedat , quasi dicat: si bona aliena rapui, bona mea ab aliis rapiantur, quod est execrationis iuramentum. Solent autem homines aliena rapere ut filiis suis divitias congregent, secundum illud Nah. II 12 leo cepit sufficienter catulis suis , et ideo iustum est ut homini qui aliena rapit non solum sua diripiantur sed etiam filii moriantur, unde subdit et progenies mea eradicetur , cui scilicet videretur rapina fuisse conservata. In adulterio vero homo uxori proximi dolose insidiatur, in quibus insidiis quaedam cordis deceptio praecedit, dum scilicet ratio per concupiscentiam obtenebratur, unde subdit si deceptum est cor meum super mulierem , scilicet alienam concupiscendam; ex quo autem cor a concupiscentia mulieris vincitur, consequens est ut mulierem concupitam quibuscumque dolis habere conetur, unde subdit et si ad ostium vicini mei insidiatus sum , ut scilicet eius uxore abuterer. Iuste autem puniri videtur qui alienam uxorem adulterio polluit quod etiam eius uxor ab aliis polluatur, unde subdit scortum alterius sit uxor mea , ut scilicet aliis se venalem exhibeat: ex quo sequitur quod alii ea abutantur, unde subdit et super illam incurventur alii , scilicet adulterium committendo. Quare autem hoc peccatum vitaverit ostendit subdens hoc enim nefas est , quia scilicet est contra statutum Dei qui virum et mulierem in matrimonio coniunxit; et , si consideretur humana iustitia, est iniquitas maxima , quia scilicet quanto est maius bonum quod subripitur tanto est iniustitia maior: si quis enim furaretur bovem, maior esset iniquitas quam si furaretur ovem, unde et maiori poena punitur, ut habetur Exodi XXII 1; ille autem qui adulterium committit maximum quid ei subtrahit, scilicet uxorem quae est una caro cum ipso, et prolem certam et per consequens totam patrimonii successionem, quae propter adulterium quandoque ad extraneum pervenit, unde subditur ignis est , scilicet adulterium, usque ad consumptionem devorans , quia scilicet defraudat hominem in toto patrimonio, ut dictum est, et omnia eradicans germina , dum scilicet filiorum successionem facit incertam, unde dicitur Eccli. XXIII 32 mulier omnis relinquens virum suum peccabit, statuens hereditatem ex alieno matrimonio . Sic ergo postquam expurgavit se de iniustitia quantum ad hoc quod aliis iniuriam non fecit nec in rebus subripiendis nec in persona coniuncta abutenda, excusat se consequenter quod iniustitiam non incurrit per iustitiae defectum, unde subdit si contempsi iudicium subire cum servo meo et ancilla mea cum disceptarent adversum me , quasi dicat: si minoribus meis iustitiam reddere contempsi, haec et illa gravia mihi accidant. Quare autem cum servis suis iudicium subire non contempserit, ostendit subdens cum surrexerit ad iudicandum dominus Deus , idest cum apparuerit iudicaturus ipse cuius iudicium modo despicitur, non haberem ad cuius auxilium vel consilium refugerem; nec etiam possem Deo rationabiliter in iudicio respondere, unde subdit et cum quaesierit , idest cum facta mea examinaverit, quid respondebo illi , idest quam rationem reddere potero quare cum servis meis iudicium subire noluerim? Quasi dicat nullam. Et hoc ostendit consequenter per hoc quod naturaliter est eadem condicio omnium hominum, unde subdit numquid non in utero fecit me qui et illum operatus est? Quasi dicat: eandem animam cum servis meis habeo a Deo creatam; corpus etiam meum eadem divina virtute formatum est, unde subdit et formavit me in vulva unus? Scilicet Deus qui et illum formavit, et ideo manifestum est quod cura est Deo qualiter illum tractem. Postquam igitur ostendit se non fuisse luxuriosum neque iniustum, consequenter ostendit se non fuisse immisericordem, quod quidem primo ostendit ex hoc quod beneficia miseris non subtraxit. Solent autem quidam pauperi eleemosynam petenti statim a principio negare quod petitur, quod a se excludit dicens si negavi pauperibus quod volebant ; quidam vero non negant sed donum dare differunt, quod a se excludit dicens et oculos viduae expectare feci ; alii vero non negant nec dare differunt quae petuntur sed nihil ex proprio motu darent, sed hoc a se excludit ostendens quod nec modicis solus voluit uti quin aliis communicaret, unde subdit si comedi buccellam meam solus et non comedit pupillus ex ea , et subintelligitur: haec vel illa gravia mihi accidant. Est autem considerandum quod valde signanter loquitur: pauperes enim non solum petere sed etiam instare solent, unde beneficium misericordiae non subtrahitur eis nisi per omnimodam negationem; viduae autem petunt quidem sed instare verentur, et ideo nisi cito eis subveniatur, misericordiae beneficio privantur; pupilli autem nec petere audent, unde oportet quod etiam eis non petentibus misericordia impendatur. Quare autem tam misericors fuerit ostendit ex duobus: primo quidem ex antiqua consuetudine quam a pueritia inchoavit, unde subdit quia ab infantia mea crevit mecum miseratio : quanto enim magis crescebat in annis, tanto magis in misericordiae operibus exercebatur; secundo quia naturalem inclinationem habebat ad misericordiam, sicut diversi homines ad diversas virtutes quasdam naturales inclinationes habere solent, unde subditur et de utero matris meae egressa est mecum , quia scilicet ex primis generantibus sic dispositus fui ut essem ad miserendum promptus. Solet autem duplex esse misericordiae impedimentum. Quorum primum est contemptus miseri quem non reputat miseratione dignum: consueverunt autem despici qui vilibus induuntur et honorari qui utuntur vestibus pretiosis, unde dicitur Eccli. XIX 27 quod amictus corporis enuntiat de homine ; sed hoc misericordiae impedimentum a se excludit subdens si despexi praetereuntem , idest quemcumque extraneum per viam transeuntem, et pauperem , scilicet notum, eo quod esset absque operimento , subaudi: haec vel illa mihi accidant. Nec solum non despexi vestimentis carentem sed etiam de vestimentis providi, unde subdit si non benedixerunt mihi latera eius , quae scilicet discooperta operui et sic fuerunt occasio quod mihi benediceret; et rationem huius exponit subdens et de velleribus ovium mearum calefactus est , scilicet per vestimenta sibi exhibita, et est subaudiendum idem quod supra. Aliud autem impedimentum misericordiae est fiducia propriae potestatis, ex qua homini videtur quod impune possit alios gravare et maxime inferiores personas, et hoc a se excludit dicens si levavi super pupillum manum meam , ut scilicet eum opprimerem, etiam cum viderent me in porta , idest in loco iudicii, superiorem , idest magis potentem. Iustum est autem ut homo membris privetur quibus ad iniustitiam utitur, et ideo subiungit amissionem quasi poenam non solum manus sed etiam brachii in quo radicatur manus, et humeri cui brachium colligatur, unde subdit humerus meus a iunctura sua cadat et brachium meum cum suis ossibus conteratur , si scilicet manu mea sum abusus ad pauperum oppressionem. Ostendit autem consequenter quare licet esset superior super pupillos manum non levaret, quia scilicet etsi non dimitteret propter hominem dimitteret tamen propter Deum cuius et iudicia timebat, unde subdit semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum , et loquitur ad similitudinem in mari navigantium qui, intumescentibus fluctibus super altitudinem navis, timent ne ab eis submergantur: similiter timebat comminationes divinas quasi fluctus intumescentes; et etiam auctoritati divinae cedebat ex qua prohibetur pupillorum oppressio, unde subdit et pondus eius , idest auctoritatem Dei protegentis pupillos, ferre non potui , quin scilicet ei me inclinarem. Si putavi aurum robur meum . Postquam Iob excusavit se de iniustitia et de immisericordia, hic consequenter excusat se de inordinato affectu ad divitias, quod quidem contingit dupliciter: uno modo per hoc quod homo nimis de divitiis confidit, et hoc excludit dicens si putavi aurum robur meum , ut in divitiis principaliter virtutem meam reputarem, et si obrizo , idest si auro purissimo, dixi: fiducia mea , scilicet tu es, contra id quod apostolus dicit I ad Tim. ult.: divitibus huius saeculi praecipe non sperare in incerto divitiarum ; secundo deordinatur hominis affectus circa divitias per hoc quod nimis de divitiis gaudet, et ideo quantum ad divitias iam habitas subdit si laetatus sum , scilicet inordinate, super multis divitiis meis , quas sicut propria possederam; quantum autem ad acquisitionem divitiarum dicit et quia plurima reperit manus mea : solent enim homines de his quae de novo acquirunt magis gaudere. Deinde excusat se a peccato superstitionis, quod est contra Deum; colebant autem antiquitus idolatrae stellas caeli et praecipue luminaria propter maximam eorum claritatem, et hoc a se excludit dicens si vidi solem cum fulgeret et lunam incedentem clare , propter quae scilicet ab idolatris coluntur, et laetatum est in abscondito cor meum , quasi interiori cultu eis devotus existens; et quantum ad exteriorem cultum subdit et osculatus sum manum meam ore meo , quasi in eorum reverentiam. Et quare hoc vitaverit ostendit subdens quae est iniquitas maxima : si enim iniquum est ut id quod est uni homini debitum alteri exhibeatur, maxime videtur esse iniquum ut cultus Deo debitus exhibeatur creaturae; et quia impossibile est quod homo simul Deo et creaturae exhibeat latriam, ideo subdit et negatio contra Deum altissimum : etsi enim quibusdam creaturis nomen Dei per participationem attribuatur soli tamen Deo altissimo latriae cultus debetur, qui negatur altissimus si etiam aliis talis cultus exhibeatur. His igitur praemissis quae pertinent ad communem iustitiam, subiungit quaedam quae pertinent ad perfectionem virtutis, inter quae primo odium inimicorum excludit, quod maxime manifestatur quando aliquis gaudet, vel de totali ruina eius, et hoc excludit dicens si gavisus sum ad ruinam eius qui me oderat , vel de aliquo malo ei superveniente, quod excludit subdens et si exultavi quod invenisset eum malum , idest ex insperato ei supervenisset. Et quare hoc vitaverit ostendit subdens non enim dedi ad peccandum guttur meum ut expectarem maledicens animam eius : naturaliter enim homo desiderat ea de quibus gaudet et desiderium interius explicat verbis; consequens igitur est ut si aliquis de malis alicuius gaudeat, quod ea desideret et per consequens quod maledicendo ei malum imprecetur. Deinde perfectionem suae virtutis ostendit quantum ad superabundantiam bonorum quae aliis exhibuit, et primo quidem quantum ad domesticos suos dicit si non dixerunt viri tabernaculi mei: quis det de carnibus eius ut saturemur? Cum enim aliquod animal est delectabile ad usum comestionis, desiderant homines eius carnibus saturari: per hoc ergo dat intelligere quod eius conversatio tam fuit suis domesticis grata quod eius carnali praesentia cuperent saturari. Quantum autem ad extraneos subdit foris non mansit peregrinus , quin scilicet in domo mea reciperetur, ostium meum viatori patuit , ut scilicet ei non esset difficilis ingressus. Ulterius procedit ad ostendendam suae virtutis perfectionem quantum ad exclusionem timoris indebiti. Solent autem homines propter confusionis timorem interdum contra iustitiam suam culpam occultare, vel eam negando, quod a se excludit dicens si abscondi quasi homo , idest sicut homines solent facere, peccatum meum , illud scilicet indebite negando; vel excusando, vel etiam astutiis aliquibus palliando, unde subdit et celavi in sinu meo , idest per aliquam occultam simulationem, iniquitatem meam , cum scilicet eam confiteri tenerer. Consequenter autem excludit a se inordinatum timorem corporalium periculorum, qui quidem maxime solet procedere ex multitudine contra hominem insurgente, secundum illud Eccli. XXVI 5 a tribus timuit cor meum: zelaturam civitatis et collectionem populi etc., unde dicit si expavi ad multitudinem nimiam ; additur autem ad hunc timorem si homo despiciatur a propinquis a quibus iuvari debuerat, unde subdit et despectio propinquorum terruit me . Solent autem homines impavidi in contrarium incedere per praesumptionem, et quandoque quidem saltem verbis loquuntur contra fortiores, et hoc a se excludit dicens et non magis tacui , quandoque autem ulterius procedunt ut praesumptuose multitudinem adversariorum invadant, sed hoc excludit dicens nec egressus sum ostium . Et quia multa et magna de se dixerat, super his divinum testimonium invocat, unde subdit quis mihi tribuat adiutorem , qui scilicet mecum interpellet ad Deum? Et ad quid adiuvari velit ostendit subdens ut desiderium meum audiat omnipotens ; et quod sit suum desiderium exponit subdens et librum scribat , scilicet meae accusationis vel commendationis super praemissis, ipse qui iudicat , scilicet omnes actus humanos, scilicet interiores et exteriores. Et si quidem per huius libri testimonium, idest per certam veritatis manifestationem, ego culpabilis appaream, volo portare poenam, unde subdit in humero meo portem illum ; si vero manifestata veritate commendabilis appaream, exinde praemii coronam accipiam, unde subdit et circumdem illum quasi coronam mihi , per quod dat intelligere suum desiderium esse ut qui iniuste condemnabatur ab amicis iusto Dei iudicio reservetur. Praedicto autem libro divini testimonii se non contradicturum promittit, unde subdit per singulos gradus meos , idest processus operum meorum, pronuntiabo illum , idest confitebor veritatem divini testimonii; nec recusabo subire sententiam secundum testimonium divinum, unde subdit et quasi principi offeram illum , scilicet gratanter ferens ut secundum divinum testimonium cum eo agatur. Deinde excludit a se vitium superfluae cupiditatis etiam in rebus acquirendis ex propriis possessionibus, quod quidem dupliciter manifestatur: uno modo per hoc quod homo per nimium cultum superfluos fructus a suis possessionibus extrahere nititur, et ad hoc excludendum metaphorice subdit si adversum me terra mea clamat , quasi non permiserim eam quiescere sed nimis eam coluerim, unde subdit et cum ipsa sulci eius deflent , et loquitur per similitudinem hominis qui nimis angariaretur. Alio modo manifestatur superflua cupiditas per hoc quod homo operariis denegat pretium laboris, unde subdit si fructus eius comedi absque pecunia , scilicet soluta operariis, et animam agricolarum eius afflixi , scilicet vel nimis cogendo ad laborandum vel mercedem subtrahendo. Est autem debitum ut qui superflua et inconsueta cupit etiam debita et consueta perdat, unde subdit pro frumento , quod scilicet seminatur ad victum hominum, oriatur mihi tribulus , qui scilicet non solum est inutilis sed pungitivus, et pro hordeo , quod scilicet seminatur in cibum iumentorum, spina , quae scilicet etiam iumenta pungendo laedit. Quibus praemissis subditur epilogus cum dicitur finita sunt verba Iob , quia scilicet ad suae sententiae assertionem nihil post hoc proposuit. © 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem Iura omnia asservantur OCLC nr. 49644264 CORPUS THOMISTICUM Sancti Thomae de Aquino Expositio super Iob ad litteram a capite XXXII ad caput XXXVII Textum Leoninum Romae 1965 editum et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit Caput 32 [84930] Super Iob, cap. 32 Omiserunt autem tres viri isti et cetera. Finita disputatione Iob et trium amicorum eius, subditur disputatio Eliud contra Iob, qui quidem acutioribus rationibus contra Iob utitur quam priores et magis ad veritatem accedit, unde et Iob ei non respondet, licet tamen in aliquo a veritate deviet et verba Iob sinistre interpretetur, ut infra patebit. Praemittitur autem causa ex qua motus fuit ad loquendum, scilicet ex indignatione contra Iob et contra amicos eius. Praemittit ergo ante amicorum silentium cum dicit omiserunt autem tres viri isti , scilicet de quibus supra habitum est, respondere Iob , ubi notandum est quod eos viros non nominaret si non fuisset res gesta sed parabola conficta. Causam autem silentii ostendit subdens eo quod iustus sibi videretur : multa enim dixerat Iob quae ad suae iustitiae ostensionem pertinebant, quibus praedicti tres viri contradicere non valebant. Et ex utroque horum, scilicet ex silentio amicorum et ex hoc quod Iob iustus sibi videbatur, commotus fuit Eliud, qui astabat, ad iram, et ideo subditur et iratus , scilicet in corde, indignatusque , ostendendo irae signa exterius, est Eliud , in quo describitur ex nomine, filius Barachiel , in quo describitur ex origine, Buzithes , in quo describitur ex patria, de cognatione Ram , in quo describitur ex genere: quae tota descriptio ad hoc valet ut ostendatur ad rem gestam pertinere. Causam autem irae explicat consequenter, et primo quidem contra Iob cum dicit iratus est adversus Iob eo quod iustum se esse diceret coram Deo , idest secundum divinum testimonium, quod maxime accipi potest ex eo quod dixerat supra XXIII 10 ipse scit viam meam , et postea subdit vestigia eius secutus est pes meus . Quantum autem ad amicos subdit porro adversus tres amicos eius indignatus est eo quod non invenissent responsionem rationabilem , qua scilicet responderent verbis eius quibus se iustum asserebat, sed tantummodo condemnassent Iob , dicentes scilicet eum esse iniquum. Ostendit autem consequenter causam quare Eliud prius in nullo responderat Iob, cum subdit igitur Eliud expectavit Iob loquentem , in nullo scilicet contradicens eius sermonibus, eo quod seniores essent qui loquebantur , eis scilicet deferens quasi sapientioribus, quod aetas senectutis requirebat. Sed quia non videbatur ei quod alicui deberet reverentiam exhibere in praeiudicium veritatis, iratus contra tres seniores ipse iunior respondere incepit, unde dicitur cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent , scilicet rationibus Iob, iratus est vehementer , quasi aestimans quod per illorum ignaviam veritas deperiret; et ideo loco illorum voluit veritatem, ut credebat, defendere, et hoc est quod subditur respondensque Eliud, filius Barachiel, Buzithes , scilicet sermonibus et rationibus Iob. In hac autem sua responsione primo excusat pristinum silentium, tum ex sua aetate, unde sequitur dixit: iunior sum tempore , tum etiam ex illorum antiquitate, unde subdit vos autem antiquiores ; iuvenes autem debent reverentiam deferre senioribus, unde sequitur idcirco demisso capite , scilicet in signum reverentiae et humilitatis, veritus sum indicare vobis meam sententiam , ne scilicet praesumptuosus viderer impediendo meis sermonibus sapientiorum verba. Probabile autem videtur quod senes sapientius loquantur propter duo: primo quidem quia iuvenes ex fervore animi frequenter multa et inordinate proponunt, senes autem propter gravitatem aetatis maturius loquuntur, unde subdit sperabam enim quod aetas prolixior loqueretur , scilicet gravius et efficacius; secundo vero quia senes per experientiam longi temporis multa cognoscere potuerunt et per consequens sapientius loqui, unde sequitur et annorum multitudo , propter quam scilicet experimentum accipi potest, doceret sapientiam , scilicet ex experimento acceptam. Consequenter excusat se quare nunc loqui incipiat, quia scilicet expertus est quod aetas non est sufficiens sapientiae causa sed magis inspiratio divina, unde subdit sed ut video , idest per effectum considero, spiritus , scilicet Dei, est in hominibus , inquantum scilicet in eis operatur, et hoc est quod subdit et inspiratio omnipotentis , qua scilicet hominibus inspirat spiritum sanctum qui est spiritus sapientiae et intellectus, dat intelligentiam , scilicet veritatis quae est sapientiae principium his quibus inspiratur. Quod autem haec inspiratio sit sapientiae praecipua causa ostendit per hoc quod aetas non perfecte sapientiam causat, unde subdit non sunt longaevi sapientes , quantum scilicet ad cognitionem divinae veritatis, nec senes intelligunt iudicium , quantum scilicet ad ordinationem humanorum actuum; et quia licet non esset senex confidebat tamen se inspiratum a Deo, ideo loqui audebat, unde subdit ideo dicam . In hac autem sua locutione primo inducit eos ad audiendum ex auctoritate Dei cuius inspiratione loquebatur, unde dicit audite me , ut scilicet eius sermonem non interrumperent. Audientibus autem promittit scientiae dogmata, unde subdit et ostendam vobis etiam ego , scilicet quamvis sim iuvenis, scientiam meam , ex qua scilicet respondebo rationibus Iob. Iustum autem erat quod ipsi eum audirent quia etiam ipse eos audierat, unde subdit expectavi enim , scilicet diu, sermones vestros , quos scilicet contra Iob protulistis. Et quia reputabat se posse discernere quid ab eis bene dictum esset et quid non bene, subdit audivi prudentiam vestram , quasi dicat: audiendo diiudicavi quid in verbis vestris ad prudentiam pertineret. Non autem parum sed diu expectaverat; terminum autem expectationis suae determinat ex duobus: primo quidem ex illorum voluntate, unde subdit donec disceptaretis in sermonibus vestris , idest donec placuit vobis contra Iob disceptare; secundo ex spe quam de eorum sapienti doctrina habebat, unde subdit et donec putabam vos aliquid dicere expectabam . Non est autem amplius audiendus de quo non speratur quod aliquid utile sit dicturus; videbat autem quod verba eorum quibus contra Iob utebantur efficacia non erant, primo quidem quia eum rationibus convincere non poterant, unde subdit sed ut video, non est qui possit arguere Iob , scilicet eum convincendo rationibus; secundo quia non poterant eius rationibus obviare, unde subdit et respondere , scilicet sufficienter, ex vobis , idest ex vestro sensu - vel non est qui possit ex vobis , idest ex vestro numero -, sermonibus eius , quibus scilicet contra vos utitur. Praecipuae autem eorum rationes contra Iob fundabantur in hoc quod adversitates Iob attribuebant divino iudicio quod errare non potest, quam quidem responsionem esse insufficientem consequenter ostendit dicens ne forte dicatis: invenimus sapientiam , idest istud sufficit ad sapientem responsionem, Deus proiecit eum , scilicet in adversitates, qui errare non potest, et non homo , qui potest decipi et decipere; ipse autem intendebat efficacius respondere, unde subdit nihil locutus est mihi , ex quo scilicet vult ostendere quod non loquitur quasi provocatus, et ego non secundum sermones vestros respondebo illi , idest non sequar vias vestras in respondendo sed alias efficaciores ad respondendum vias inveniam. Intendit autem se de futura responsione excusare non solum apud ipsos sed etiam apud alios, et ideo ad alios convertit sermonem suum dicens extimuerunt , scilicet ulterius loqui ne manifestius convincerentur, nec responderunt ultra , scilicet rationibus Iob. Et ut ostendat hoc fuisse propter eorum ignaviam, non propter efficaciam rationum Iob, subdit abstuleruntque a se eloquium , scilicet negligenter tacendo: quando autem homo efficaci ratione convincitur, non ipse a se aufert eloquium sed potius ei ab alio aufertur. Quia ergo illi defecerant dicit se velle eorum supplere defectum, unde subdit quoniam igitur expectavi , scilicet diu ut eis deferrem, et non sunt locuti , scilicet respondentes sermonibus Iob, respondebo et ego partem meam , quia scilicet defensio veritatis pertinet ad omnes et unusquisque debet ibi ponere quasi pro parte sua quod potest. Non autem solum zelo veritatis defendendae sed etiam ex inani gloria movebatur, unde subdit et ostendam scientiam meam : quaerit enim inanis gloriae cupidus ut si quid in se excellens est manifestet; et ideo consequenter ostendit maximam sibi facultatem adesse ad respondendum cum subdit plenus sum enim sermonibus , quasi abundanter occurrit mihi quid respondeam; et quia facultas non sufficit ad agendum nisi homo ab aliquo incitetur, ideo subdit et coartat me spiritus uteri mei : uterus est locus conceptionis, unde per uterum hic metaphorice significatur intellectus intelligibilia diversa concipiens; spiritus ergo uteri est voluntas impellens hominem ad manifestandum conceptiones cordis per sermonem. Est autem homini molestum cum non implet quod desiderat, et ideo anxietatem quam patiebatur tacendo exponit per similitudinem subdens en venter meus , idest mens mea, quasi mustum , scilicet quod fervet, absque spiraculo quod lagunculas novas dirumpit : nisi enim vapor musti ferventis ex parte aliqua evaporet, multiplicatur vapor interius quandoque usque ad vasis confractionem; ita etiam se musto propter iuventutem comparat, et ideo ex magno desiderio loquendi periculum sibi aestimat imminere nisi loquatur, unde subdit loquar et respirabo paululum , quasi scilicet per verba evaporabo interiorem fervorem ut ab anxietate desiderii quiescam. Quid autem loqui velit ostendit subdens aperiam labia mea et respondebo , scilicet verbis Iob. Quem autem modum in respondendo observare debeat ostendit subdens non accipiam personam viri : ille enim in respondendo personam hominis accipit qui veritatem relinquit ut homini deferat. Quare autem hoc ipse facere nolit ostendit subdens et Deum homini non aequabo : talis enim sibi videbatur esse disputatio praesens ut, si homini deferret, excellentiae divinae reverentiam debitam non servaret. Quod quidem quare facere timeat ostendit subdens nescio enim quandiu subsistam , scilicet in hac mortali vita, ut possim mihi diuturna spatia temporis ad paenitendum repromittere, et si post modicum tollat me factor meus , scilicet per mortem assumat ad suum iudicium; ex quo patet quod Eliud in hoc concordabat cum Iob quod retributio peccatorum esset post mortem: alias enim frustra videretur timuisse Deum offendere propter vicinitatem mortis. Caput 33 [84931] Super Iob, cap. 33 Audi igitur, Iob, eloquia mea et cetera. Dictum est supra quod Eliud indignatus fuit contra Iob et contra amicos eius; postquam locutus fuerat contra ignaviam amicorum Iob, nunc contra ipsum Iob incipit loqui, et ideo primo eum ad attentionem excitat dicens audi igitur, Iob, eloquia mea , quia scilicet ego iam respondere intendo; et ut significet singula verba se cum pondere dicturum, subdit et omnes sermones meos ausculta , quasi nihil sit in vanum dicturus. Et ne Iob quaereret quare prius locutus non fuerit, subdit ecce aperui os meum , quasi dicat: prius dum tacui os meum clauseram propter reverentiam seniorum, nunc quia ipsi deficiunt necessitas cogit me loqui, unde subdit loquatur lingua mea in faucibus meis , quasi dicat: non sequar verba aliorum, sed proprios conceptus enuntiabo. Et quia Iob in praecedentibus contra amicos suos dixerat quod eum verbis affligebant et confundebant, ideo hoc a se excludit subdens simplici corde meo sermones mei , scilicet sunt, quasi dicat: non loquor ad calumniandum vel ad ridendum sed simplici animo ad veritatem manifestandam. Et quia tribus praedictis viris Iob imposuerat quod essent fabricatores mendacii et cultores perversorum dogmatum , hoc a se excludit dicens et sententiam labia mea puram loquentur , idest absque admixtione alicuius falsitatis vel erroris. Unde autem fiduciam veritatis manifestandae acceperit, ostendit subdens spiritus Dei fecit me , et ideo non est mirum si suam facturam movet et perficit, et hoc est quod subdit et spiraculum omnipotentis vivificavit me , scilicet ad opera vitae movit et perfecit inter quae praecipuum est intelligentia veritatis. Et ne videatur hoc induxisse quasi praeiudicium, afferre intendens Iob ne contra divinitus loquentem responderet, subdit si potes, responde mihi , quantum scilicet ad ea quae contra te dicam, et adversus faciem meam consiste , ut scilicet tu etiam contra me obicias si quid dixero quod tibi non placet. Et ne Iob dedignaretur cum eo disputare propter suam famosam sapientiam et illius iuventutem, ad hoc excludendum subdit ecce et me sicut et te fecit Deus , et ita ex parte factoris uterque nostrum eandem spem veritatis inquirendae potest habere; ex parte vero materiae utrique adiacet idem impedimentum, unde subdit et de eodem luto ego quoque formatus sum , ex cuius scilicet grossitie lumen intelligentiae obtenebratur. Videbat autem Eliud sibi posse responderi hoc ad miraculum pertinere si iuveni tanta sapientia et facundia praeberetur ut contra sapientissimum senem sufficeret disputare, et ideo quasi innuens hoc miraculose se esse assecutum, subdit verum tamen miraculum meum non te terreat , ut scilicet respondere non audeas miraculose scientiam adepto, et eloquentia mea non sit tibi gravis , ut scilicet ex ea obstupescas. His igitur praemissis quasi prooemialiter, subiungit ea in quibus Iob reprehendere intendit, unde subdit dixisti ergo in auribus meis , quasi dicat: excusare te non potes quin dixeris, et vocem verborum audivi , scilicet per sollicitudinem attentionis. Primo autem in verbis Iob notaverat quod se immunem esse dixerat a peccato, unde dicit mundus sum ego , scilicet ab immunditiis carnis, et absque delicto , scilicet peccato omissionis, immaculatus , scilicet gravibus peccatis quae sunt contra Deum, puta idolatria vel aliquid huiusmodi, et non est iniquitas in me , ut scilicet iniuste proximos laeserim. Secundo notat in verbis eius quod Deo iniquitatem iudicii imposuerit. Iniquitas autem iudicii solet ex odio iudicantis procedere, et quantum ad hoc commemorat Iob dixisse quia querelas in me reperit ideo arbitratus est me inimicum sibi . Supra quidem XIII 24 Iob dixerat interrogative cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum? Hoc autem quod dicitur querelas in me reperit non invenitur dixisse, unde haec est additio Eliud prave interpretantis verba Iob. Iudicis enim odium iustum esse videtur si, certificatus de malitia alicuius, odio eum habeat ad puniendum; sed si ex levibus querelis iudex provocetur ad odium alicuius, erit odium iniustum; et taliter interpretabatur quod Iob dixerat se a Deo inimicum reputatum esse. Secundo ad iniquitatem iudicis pertinere videtur si alicui facultatem iustae defensionis auferat, et quantum ad hoc subdit posuit in nervo pedes meos , idest compedivit quasi impediendo me a meis operibus. Tertio pertinet ad iniquitatem iudicii ut quaelibet levia ad condemnationem congreget alicuius, et quantum ad hoc subdit custodivit omnes semitas meas , quasi in singulis operibus eum observans. Haec autem Iob non dixerat ad ostendendum iniquitatem divini iudicii, sed quasi figuraliter loquens ut supra XVI expositum est, unde et ibi praemittitur aenigmata percipite auribus vestris . Et quia hoc secundum excludit primum, subdit hoc est ergo in quo non es iustificatus , quasi dicat: non potes te iustum dicere, quia hoc ipsum ad iniustitiam tuam pertinet quod Deo iniustitiam imponis. Respondebo tibi quod maior sit Deus homine . Proposuerat supra Eliud ea de quibus contra Iob disputare intendebat. Verum quia Iob, antequam praemissa verba diceret, praemiserat supra XIII 3 disputare cum Deo cupio , videtur autem inconveniens cum qui anhelat ad disputandum cum superiori revocare ad hoc quod cum inferiori disputet, antequam super praemissis cum Iob disputationem Eliud incipiat, de hoc ipso eum redarguit quod cum Deo disputare cupiebat. Et primo quidem quia hoc ipsum magnae praesumptionis videtur quod aliquis maiorem se provocet ad disputandum; unde dicit respondebo tibi , idest tuo desiderio quo disputare cum Deo cupis, quod maior sit Deus homine , unde praesumptuosum est quod homo cupiat disputare cum Deo. Et in hoc quidem iuste Iob argueret si cum Deo disputare voluisset ad contradicendum quasi de pari; Iob autem cum Deo disputare volebat quasi ad addiscendum sicut discipulus cum magistro, unde supra XXIII 4 dixit os meum replebo increpationibus ut sciam verba quae mihi respondeat ; quod tamen Eliud interpretabatur quasi hoc Iob contentiose contra Deum dixerit, conquerendo quod ei non responderet, unde subdit adversus eum contendis quod non ad omnia verba responderit tibi ; quod quidem ex praedictis verbis Iob colligere voluit, et ex hoc quod etiam supra XIX 7 dixerat ecce clamabo vim patiens et nemo exaudiet, vociferabor et non est qui iudicet ; quae quidem verba et si qua similia superius dicta sunt, non per modum contentionis dicebantur, sed quia desiderabat rationes divinae sapientiae cognoscere. Ad repellendum autem praedicta verba Iob quae interpretabatur Eliud ac si contentiose dicta, ostendit consequenter Eliud non esse necessarium quod Deus homini ad singula verba respondeat, sed unicuique sufficienter loquitur ad eius instructionem, unde subdit semel loquitur Deus , scilicet homini sufficienter ad eius instructionem; unde deinceps non oportet quod ad singulas hominis interrogationes respondeat, unde subdit et secundo id ipsum non repetit , quia quod sufficienter factum est iterare superfluum esset; quomodo autem loquatur Deus homini ostendit subdens per somnium in visione nocturna . Potest autem et alius esse sensus ut per hoc quod dixit semel loquitur Deus , scilicet homini, referatur ad mentis instructionem quae est per lumen rationis naturalis, secundum illud Psalmi multi dicunt: quis ostendit nobis bona? Et quasi respondens subdit signatum est super nos lumen vultus tui, domine , per quod scilicet discernere possumus bonum a malo; et quia naturalis ratio immobiliter in homine manet ut non sit necesse eam iterare, ideo subdit et secundo id ipsum non repetit ; et deinde ostendit alium modum quo Deus homini loquitur per imaginariam visionem in apparitionibus somniorum, unde subdit per somnium in visione nocturna : quod quidem potest referri ad propheticam revelationem, secundum illud Num. XII 6 si quis fuerit inter vos propheta domini, per somnium aut in visione loquar ad eum , vel potest referri etiam ad communia somnia quae credebat Eliud divinitus procurari. Modum autem et ordinem somniorum consequenter exponit, primo quidem tangens naturalem causam cum dicit quando irruit sopor super homines , quod quidem fit immobilitatis exterioribus sensibus per vapores ascendentes ad principium sentiendi. Secundo ponit dispositionem ex parte voluntatis humanae cum subdit et dormiunt in lectulo , quia scilicet homines maxime ordinata et significativa somnia vident quando quiete dormiunt: unde infirmis propter inquietudinem apparent distorta somnia, unde signanter dicitur Dan. II 28 somnium tuum et visiones capitis tui in cubili tuo huiuscemodi sunt: tu rex coepisti cogitare in stratu tuo et cetera. Tertio ponit operationem divinam circa dormientem, quae quidem attenditur primo quantum ad hoc quod, immobilitatis exterioribus sensibus per soporem et homine in lectulo quiescente, datur divinitus homini facultas quaedam percipiendi divinam instructionem eo quod eius anima circa exteriora non occupatur, unde subdit tunc aperit aures virorum ; et satis convenienter vim perceptivam divinae instructionis in somniis vocat aures, quia de huiusmodi instructione loquitur sicut de locutione quadam, eo quod non fit per inspectionem ipsarum rerum sed per signa quaedam sicut et locutio. Data autem facultate audiendi consequens est ut doceat, unde subdit et erudiens eos instruit disciplinam ; et sumitur hic disciplina pro instructione eorum quae homini occurrunt agenda vel vitanda, non pro cognitione scientiarum speculativarum quae non consueverunt in somnio revelari, unde subdit ut avertat hominem ab his quae fecit : frequenter enim homo in somniis corripitur de peccatis commissis; et quia principium peccatorum est superbia qua Dei praecepta contemnuntur, subdit et liberet eum de superbia . Per hoc autem quod homo liberatur a culpa consequens est ut evadat poenam, quod quidem consequenter ostendit quantum ad duplicem poenam: primo quidem quantum ad spiritualem poenam animae, unde subdit eruens animam eius de corruptione , quae scilicet est per deordinationem potentiarum animae; secundo vero quantum ad poenam corporalem, unde subdit et vitam illius , scilicet corporalem, ut non transeat in gladium , puniendus scilicet pro suo peccato; vel potest utrumque referri ad mortem corporalem, quae quandoque accidit per interiorem corruptionem, sicut cum aliquis ex aegritudine moritur quam Deus immittit pro peccato, quandoque vero accidit ex violentia gladii. Deinde subiungit alium modum divinae locutionis, quod scilicet corrigit hominem per aegritudinem corporalem, in qua primo notat dolorem sensibilem, unde dicit increpat quoque , scilicet hominem de peccatis praeteritis, per dolorem , scilicet corporalem ex aegritudine provenientem, unde subdit in lectulo , secundum illud Psalmi super lectulum doloris eius . Secundo tangit debilitatem infirmorum cum dicit et omnia ossa eius marcescere facit , idest fortitudinem eius adnihilat quae in ossibus consistit. Tertio ponit amissionem appetitus cum subdit abominabilis ei fit in vita sua , idest dum adhuc vivit, scilicet propter infirmitatem, panis , qui scilicet est cibus communis, et animae illius cibus ante desiderabilis , quod refertur ad alios cibos qui diversimode a diversis desiderantur. Quarto ponit maciem cum subdit tabescet caro illius , idest deficiet, et sic per consequens ossa quae tecta fuerant , scilicet carne, nudabuntur , idest manifestabuntur sola cute contecta. Quinto ponit mortis periculum et timorem, unde subdit appropinquabit corruptioni anima eius , idest vita ipsius quae est per animam, unde subdit et vita illius mortiferis , idest causis inducentibus mortem. Notandum est autem quod haec proposuit ad respondendum conquestioni Iob quod Deus non ad singula ei respondeat; voluit enim per praedicta probare quod tripliciter ei Deus sit locutus: primo quidem per naturalem rationem sicut ad omnes homines, secundo arguendo per somnia, dixerat enim supra terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties , tertio per infirmitatem, dixerat enim supra XXX 16 nunc in memet ipso marcescit anima mea et cetera. Item considerandum est quod Eliud, sicut et tres alii, credebat infirmitates pro peccato homini advenire, non tamen principaliter ad puniendum, sicut sonabant verba illorum trium, sed magis ad redarguendum. Et quia Iob non solum videbatur conquestus fuisse quod Deus ei non loqueretur, sed etiam quod ipse accedere non posset ad colloquendum Deo et ad ponendum iudicium suum coram ipso, ut patet supra XXIII 3, ideo huic questioni satisfacit: quia etsi homini non pateat manifeste accessus ad Deum, sunt tamen Angeli medii inter Deum et homines, qui iustitiam hominis Deo proponunt non quasi eum instruentes sed sicut suis desideriis homines adiuvantes, et sic nihil deperit homini quod ipse per se ipsum usque ad solium Dei non potest accedere ut ei iustitiam suae causae proponat. Unde ad hoc ostendendum subdit si fuerit pro eo , idest pro homine afflicto, Angelus loquens , idest intercedens; et ne timeretur quod unus Angelus non sufficeret ad interpellandum pro omnibus, subdit unus de millibus , secundum illud quod supra XXV 3 dictum est numquid est numerus militum eius? Ut enuntiet hominis aequitatem , idest coram Deo proponat si quid est ex parte hominis iustum; miserebitur , scilicet Deus, eius , scilicet hominis afflicti, et dicet , idest Angelo imperabit: libera eum , ut scilicet sicut ipse est allegator iustitiae hominis apud Deum ita etiam ipse sit executor divinae misericordiae apud homines. Et a quo liberandus sit subdit ut non descendat in corruptionem , idest in mortem; et ut hanc liberationem Deo esse gratam ostendat, subdit ex persona Dei dictum inveni in quo ei propitier , idest apparet in homine aliquid aequitatis ex quo ei misereri possum, quod quaerebam. Et quia Iob supra VII 5, quasi reparari non posset, dixerat induta est caro mea putredine , ad hoc excludendum subdit consumpta est caro eius a suppliciis , quasi dicat: hoc meae potestati non praeiudicat, unde subdit revertatur ad dies adolescentiae suae , idest recuperet vigorem sicut in adolescentia. Sic igitur positis Dei verbis liberantis, Eliud utens suis verbis describit modum liberationis humanae dicens deprecabitur Deum , quasi dicat: non sufficit quod Angelus pro eo loquatur, sed ad hoc quod liberetur oportet quod ipse etiam pro se oret; vel aliter potest continuari: quia enim supra ostenderat quod homo non potest conqueri de hoc quod iudicium suum coram Deo ponere non possit, quia Angelus pro eo efficaciter proponit, nunc ostendit quod etiam ipse pro se proponere potest orando. Ut ostendat hoc etiam esse efficax sicut et primum, subdit et placabilis erit ei , scilicet Deus homini, secundum illud Ioel. II 13 benignus et misericors est et placabilis super malitiam . Et ex hoc sequitur in homine fiducia cogitandi de Deo cum quadam spirituali laetitia, unde subdit et videbit , scilicet homo, faciem eius , idest considerabit bonitatem ipsius, in praesenti quidem vita imperfecte in futura autem perfecte, in iubilo , idest in quodam inexplicabili gaudio; et sic reddet , scilicet Deus, homini iustitiam suam , idest remunerabit eum pro meritis, remoto impedimento peccati. Sed hoc esse non potest nisi homo humiliter suum peccatum recognoscat et confiteatur, unde subdit respiciet homines , quasi ultro se offerens ad confessionem peccati, unde subdit et dicet: peccavi . Et ut non credatur hoc ex humilitate dicere, subdit et vere deliqui , quod inducit contra Iob quia supra dixerat XVII 2 non peccavi et in amaritudinibus moratur oculus meus . Et in sua confessione non murmurabit de poenae gravitate, unde subdit et ut eram dignus non recepi , quasi dicat: graviorem poenam merui, et hoc videtur dicere contra hoc quod Iob supra VI 2 dixerat utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui et cetera. Et fructum humilitatis ostendit subdens liberavit enim animam suam , scilicet confitendo peccatum, ne pergeret in interitum , idest in mortem, corporalem scilicet vel spiritualem, et ut ulterius bona consequeretur, unde subdit sed vivens videret lucem , scilicet vel corporalem vel spiritualem sapientiae. Et quia Deus non statim hominem finaliter damnat sed multotiens monet, ideo subdit ecce haec omnia , scilicet quae pertinent ad instructionem per somnia et increpationem per dolores et sanationem, operatur Deus tribus vicibus , idest multotiens quandiu viderit expedire; sed utitur numero ternario ut congruat humanae consuetudini per quam solent homines ter moneri vel citari. Et hoc facit non uni tantum sed omnibus indigentibus, unde subdit per singulos , quos scilicet viderit instruendos et increpandos. Et assignat utilitatem subdens ut revocet animas eorum a corruptione , quod pertinet ad liberationem a malo, et illuminet in luce viventium , quod pertinet ad consecutionem bonorum: et potest utrumque exponi corporaliter vel spiritualiter. Quod autem dicitur hic de tribus vicibus referendum est ad duos secundos modos locutionis: nam de primo dictum est quod secundo id ipsum non repetit ; inducit autem hoc quasi ad ostendendum rationem quare aliquando peccatores sustinentur in prosperitate et non statim condemnantur. Et quia videbatur ei quod efficaciter locutus esset, inducit Iob ad tacite audiendum ea quae restant, unde subdit attende, Iob , scilicet corde, et audi me , scilicet auribus, et tace dum ego loquor , scilicet ne me impedias. Et ne videatur ei auferre facultatem respondendi, subdit si autem habes quid loquaris, responde mihi ; et quasi desiderans eius responsionem subdit loquere ; et causam desiderii subdens dicit volo enim te apparere iustum , quod dicit ad ostendendum quod non intendebat eius confusionem. Et quia non credebat eum esse iustum subdit quod si non habes , quid scilicet pro tua iustitia dicas, audi me, tace, et docebo te sapientiam , quam scilicet ignoras. Caput 34 [84932] Super Iob, cap. 34 Pronuntians quoque Eliud haec locutus est . Postquam Eliud reprehenderat Iob de hoc quod cum Deo disputare cupiebat, accedit ad disputandum contra illa duo quae supra praemiserat, et primo disputat contra id quod, sicut sibi videbatur, Iob dixerat divinum iudicium esse iniustum; et quia haec materia est valde difficilis et sublimis, non est contentus in hac disputatione ad solum Iob verba dirigere, praecipue quia putabat in hac materia esse erroneum, sed invocat sapientes ad hanc rem diiudicandam. Hominum autem quidam sapientiam per se ipsos considerant, et quantum ad hoc dicit audite, sapientes, verba mea , quidam vero de his quae ad sapientiam pertinent instruuntur, et quantum ad hoc subdit et eruditi , scilicet ab aliis, auscultate me . Quare autem alios ad audientiam invitet ostendit subdens auris enim verba probat , quasi dicat: ad hoc vos invito quod verba mea audientes ea diiudicetis; et inducit similitudinem cum subdit et guttur escas gustu diiudicat , quasi dicat: sicut gustus habet iudicare de escis ita auditus de verbis. Ad quid autem haec pertineant exponit subdens iudicium eligamus nobis , quasi dicat: ex communi consensu iudicemus quid verius sit, et hoc est quod subdit et inter nos videamus quid sit melius , utrum scilicet quod Iob dixit aut illud quod ego sum contra eum dicturus. Unde consequenter proponit verbum Iob subdens quia dixisti, Iob: iustus sum ; hoc idem dixerat supra XXVII 6 iustificationem meam quam coepi tenere non deseram , et ulterius suam iustitiam manifestaverat quantum ad multa supra XXXI. Subdit autem et Deus subvertit iudicium meum , et hoc idem accipit ex hoc quod Iob supra XXVII 2 dixerat vivit Deus qui abstulit iudicium meum , et ad idem pertinere videtur quod supra XIX 6 dixerat Deus non aequo iudicio afflixit me . Quae quidem verba Eliud in peius interpretatus est: Iob enim suum iudicium ablatum esse dixerat quia poenas sibi irrogatas esse aestimabat non ex iudicio punientis culpam sed ex providentia probantis iustitiam, unde supra XXIII 10 dixerat probabit me quasi aurum quod per ignem transit ; non autem quicumque non utitur iudicio subvertit iudicium, sed solum ille qui iudicium profert iniustum: sic ergo interpretatus est quod Iob dixerat Deus abstulit iudicium , ac si dixisset: Deus subvertit iudicium meum iniuste iudicando, unde subdit in iudicando enim me est mendacium , idest falsitas iudicii; quod quidem Iob numquam dixerat, sed Eliud hanc esse eius intentionem in verbis praemissis credidit, ut diceret se esse iniuste punitum. Ideo autem hanc opinionem Eliud conceperat quia non videbat qualiter aliquis absque peccato posset affligi nisi iniuste; et quia Iob sine peccato se esse dicebat, aestimabat quod Iob sentiret se a Deo percussum per violentiam contra iustitiam, unde subdit et violenta est sagitta mea absque peccato , quasi dicat Iob dixisse: cum sim absque peccato, sagitta qua Deus me vulneravit, idest adversitas immissa, violenta fuit, non iusta; et videtur alludere verbis Iob quibus supra dixerat sagittae domini in me sunt . Postquam igitur hanc perversitatem Eliud imposuerat ipsi Iob, eum super hoc vituperare incipit dicens quis est vir ut est Iob? Quasi: nullus, qui vir videatur, est ita perversus ut ipse; maxima enim perversitas videtur ut aliquis Deum irrideat eius iudiciis detrahendo, unde subdit qui bibit subsannationem , idest divinorum iudiciorum irrisionem et reprobationem, quasi aquam , quae scilicet et faciliter et cum refrigerio bibitur, ac si ei imponeret quod hoc quod in contumelias Dei prorumperet, esset ei ad tribulationis refrigerium et absque obstaculo conscientiae contradicentis hoc ageret. Solet autem hoc esse proprium in peccatis perseverare volentium ut divina contemnant iudicia, unde subdit qui graditur , idest consentit, cum operantibus iniquitatem , qui scilicet iudicia divina despiciunt; homines autem contra pietatem divinae religionis agentes non solum despiciunt divina iudicia sed etiam ea negant vel asserunt iniusta, quorum participem Iob esse credebat, unde subdit et ambulat cum viris impiis , qui scilicet pietatem divinae religionis abiciunt. Quare autem eum cum eis consentire dicat ostendit subdens dixit enim: non placebit vir Deo etiam si cucurrerit cum eo , idest etiam si eum secutus fuerit per viam iustitiae. Hoc autem Iob non dixerat, sed verbis eius Eliud abutens hoc ei imponit; dixerat enim supra Iob XXIII 11 vestigia eius secutus est pes meus , et postea supra XXX 21 dixerat mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuae adversaris mihi , ex quibus verbis credebat Iob hoc sentire quod Deo displiceret quamvis eum fuerit secutus, sed Iob praedicta verba retulerat ad exteriorem persecutionem, non ad interiorem reprobationem. Quia ergo Eliud verbis Iob abutens ei imponere nitebatur quod ipse non sentiebat nec in suis verbis intellexerat, manifestum est quod tota sequens disputatio contra Iob non erat; quia tamen Eliud aestimabat Iob tantae perversitatis esse ut Dei iudicium reputaret iniustum, dedignatur eum super hoc ad disputationem provocare sed alios sapientes advocat ad iudicandum, unde subdit ideo viri cordati , idest intelligentes, audite me : sicut enim cor est principium vitae corporalis, ita intellectus est principium totius intellectualis vitae, unde et supra XII 3 cor pro intellectu posuerat dicens et mihi est cor sicut et vobis . In sua autem disputatione Eliud primo proponit quod probare intendit, quod scilicet in divino iudicio iniustitia esse non possit: ipse enim est Deus cui debetur pietatis cultus, et per suam omnipotentiam omnibus dominatur leges iustitiae statuens homini; et ideo contra divinitatem eius esset si impietati faveret, et ideo dicit absit a Deo impietas ; esset etiam contra dominium omnipotentiae eius si ad iniustitiam declinaret, unde subdit et ab omnipotente iniquitas , scilicet absit. Remota autem divina iniustitia, ostendit modum divinae iustitiae subdens opus enim hominis reddet ei , idest retribuet ei bonum vel malum pro eius operibus; et quia eorum qui bene operantur quidam aliis melius faciunt, et eorum qui male operantur quidam aliis magis peccant, ideo subdit et iuxta vias singulorum restituet eis , scilicet melius meliori et peius peiori. Quod autem in Deo non sit iniustitia probat primo quidem ex hoc quod si ipse iniustus esset nusquam iustitia reperiretur, quia ad ipsum pertinet universale iudicium omnium, unde subdit quem constituit alium super terram? Quasi dicat: numquid credendum est quod aliquis sit constitutus a Deo qui iuste iudicet omnem terram, si apud ipsum sit iniquitas? Ideo autem dicit credendum non esse quod alius terram iudicet quia idem est factor mundi et gubernator; unde sicut nulli alii commisit quod faceret mundum, ita nullum alium praeposuit gubernationi mundi, et hoc est quod subdit aut quem posuit super orbem quem fabricatus est , idest totius orbis gubernatorem? Quasi dicat nullum, quia sicut ipse per se ipsum orbem fabricatus est, ita etiam per se ipsum orbem gubernat et iudicat; habet quidem gubernationis suae executores tamquam ministros, sed ipse est omnium ordinator: nullo autem modo possibile est quod universalis mundi gubernatio sit iniusta. Secundo ostendit quod apud Deum non sit violentia et iniquitas per experimentum: tanta est enim eius potentia qua res conservat in esse ut, si violentia uti vellet contra iustitiam, omnes homines subito posset extinguere, unde subdit si direxerit , scilicet Deus, ad eum , scilicet ad hominem conterendum, cor suum , idest voluntatem suam, spiritum suum , idest animam eius, et flatum , idest corporalem vitam ex anima subsecutam, ad se trahet , eum scilicet sua virtute a corpore separans, secundum illud Eccl. ult. et spiritus revertatur ad Deum qui dedit illum . Ablato autem spiritu divinitus homini dato, consequens est ut carnalis vita deficiat, unde subdit deficiet omnis caro simul , idest species carnis cessabit, et ulterius in sua componentia resolvetur, unde subdit et homo in cinerem revertetur , secundum illud Psalmi auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur . Pulverem autem in quem caro resolvitur cinerem nominat, vel quia apud antiquos corpora mortuorum igne combusta resolvebantur in cineres, vel quia ea in quae corpus mortuum resolvitur sunt quaedam reliquiae caloris naturalis qui in humano corpore vigebat. Quia ergo tam facile est Deo, si velit, in cinerem redigere totum genus humanum, ex ipsa hominum conservatione apparet quod ad eos violentia iniusta non utitur. Quia ergo Eliud putavit praedictas rationes esse sufficientes, ad earum considerationem Iob invitat cum subdit si ergo habes intellectum , ut scilicet vim mearum rationum percipere possis, audi quod dicitur , scilicet exterioribus auribus, et interiori attentione ausculta vocem eloquii mei , ut scilicet iustitiam divini iudicii recognoscas; ad quod etiam eum inducit ex proprio periculo vel utilitate cum subdit numquid qui non amat iudicium sanari potest? Quasi dicat: tu qui sanari indiges, quasi multis infirmitatibus oppressus, hoc consequi non potes nisi ames divinum iudicium. Improbat autem consequenter eius sententiam, quam esse putabat de iniustitia divini iudicii, per multa evidentia indicia divinae iustitiae, unde subdit et quomodo tu eum , scilicet Deum, qui iustus est , ut scilicet per multa apparet, intantum condemnas , ut scilicet eum dicas iudicii subversorem? Ad commendationem autem divinae iustitiae primo assumit quod potentum personas Deus non accipit sed eos arguit et punit pro suis peccatis. Inter potestates autem humanas praecellit regia dignitas, et quantum ad hoc primo dicit qui , scilicet Deus, dicit regi: apostata . Idest non veretur regem arguere de apostasia propriae professionis qua profitetur se iustitiam servaturum; secundum autem locum tenent duces exercituum, de quibus subdit qui vocat duces impios , quasi dicat: non timet eos de crudelitate arguere; tertio loco ponit rectores civitatum, cum subdit qui non accipit personas principum , quin scilicet eos et arguat et iudicet pro peccatis; quarto autem loco tangit eos qui non habent legitimam sed usurpatam potestatem, scilicet tyrannos, et quantum ad hoc subdit nec cognovit , idest approbavit, tyrannum , ei scilicet deferendo, cum disceptaret , scilicet tyrannus, contra pauperem , quasi dicat: non favet potentibus contra impotentes, quod ad eius iustitiam pertinet. Et quare eis non deferat subdit opus enim manuum eius sunt universi , scilicet tam magni quam parvi, et ideo parvos non despicit sed amat sicut sua opera, nec potentes timet cum sint suae potestati subiecti. Et ne crederet aliquis quod potentes Deus solum argueret, non autem eos ulterius puniret, subditur de eorum duplici poena: primo quidem de morte ex improviso eis superveniente, unde subditur subito morientur , secundum illud Is. XXX 13 subito dum non speratur veniet contritio eius ; si enim consueto modo eis mors expectata superveniret, non imputaretur hoc divino iudicio sed inferioribus causis. Secundo ponit poenam rebellionis subditorum, per quam potestatem amittunt, unde subdit et in media nocte curvabuntur populi , idest populi regibus et principibus subiecti subito incurvantur ex aliqua occulta machinatione ad hoc quod principes suos deserant, unde subdit et pertransibunt , scilicet dominium commutantes, et auferent , idest deponent a dominio vel etiam occident, violentum , idest eum qui spreta iustitia violentiam subditis inferebat, absque manu , scilicet armatorum: cum enim aliquis princeps ab extraneis aufertur requiritur quod habeat manum armatam contra ipsum, sed quando subditi in quibus erat tota eius potentia subito eum deserunt, videtur auferri sine manu; quamvis et hoc possit referri ad poenam populorum, sed primum melius est quia nunc agitur de iustitia quam Deus exercet in magnos, postea autem dicetur de iustitia quam exercet in populos. Ut autem huiusmodi poenae ex divino iudicio provenire credantur, subdit oculus enim eius , idest prospectus divinae providentiae, est super vias hominum , idest super opera eorum; et ut exprimat Deum singulariter omnia particularia operum humanorum cognoscere, subdit et omnes gressus eorum , idest omnes processus operationum humanarum, considerat , scilicet distincte, non solum in generali. Posset autem aliquis credere quod quia Deus lux est, impii autem in tenebris sunt, quod occultentur a Deo, sed hoc excludit subdens non sunt tenebrae , scilicet ignorantiae, et non est umbra mortis , idest obscuritas culpae ducens ad mortem, ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem , quasi scilicet sicut ipsi cognoscere Deum nolunt ita Deus eos non cognoscat; dicitur tamen eos ignorare reprobando. Et quia dixerat principes pro suis peccatis subito mori et auferri, quod videtur esse irremediabilis poena, huius rationem ostendit consequenter ex hoc quod ex quo Deus hominem iudicat pro suis peccatis finaliter condemnandum, non datur homini facultas ut ulterius quasi iudicio decertet cum Deo: et hoc est quod subdit neque enim ultra , scilicet postquam Deus iudicat eum condemnandum, in hominis potestate est ut veniat ad Deum in iudicium , quasi scilicet Deus sit propter eum suum iudicium retractaturus; et hoc praecipue videbatur dicere contra Iob qui postquam condemnatus erat ad poenam, supra XXIII 3 dixerat veniam usque ad solium eius, ponam coram eo iudicium. Conteret multos et innumerabiles et cetera. Duo sunt propter quae homines maxime solent a iustitia declinare, quorum primum est quia deferunt magnatibus, secundum est quia deferunt multitudini contra iustitiam; ostenderat autem supra perfectionem divinae iustitiae ex hoc quod magnatibus non defert, unde nunc consequenter ad commendationem divinae iustitiae ostendit quod nec etiam multitudini peccantium defert, unde dicit conteret multos , scilicet peccatores, eos occidendo vel aliter puniendo. Et ne credatur usque ad aliquam certam quantitatem multitudinis procedere divinam iustitiam et non ultra, subdit et innumerabiles , quasi dicat: certo numero comprehendi non possunt illi quos propter peccata Dei iustitia conterit. Sed ne ex hoc deperire credatur humani generis status, subdit et stare faciet alios pro eis , quia scilicet quibusdam morientibus alii succedunt, et quibusdam a prosperitate decidentibus alii sublevantur, ut sic quodammodo uniformitas in genere humano appareat. Solet autem contingere quod quando sunt multi puniendi, non possunt iudices singulorum causas diligenter perscrutari; sed ne hoc de Deo credatur subdit novit enim opera eorum , quid scilicet unusquisque mereatur; et ideo singulis secundum sua opera retribuit, unde subdit idcirco inducet noctem , idest subitam et inopinatam adversitatem, et conterentur , scilicet ex improviso. Quare autem in nocte opprimantur ostendit ex hoc quod, cum ipsi possent videre illud quod eis expediebat, hoc contempserunt, et ideo iustum est ut non detur eis facultas praevidendi supervenientia mala ad cavendum: et hoc est quod subdit quasi impios , idest pietatis notitiam respuentes, percussit eos , scilicet existentes in loco videntium , idest in statu in quo videre poterant, tum per naturalem rationem tum per sacram doctrinam, quid esset faciendum et quid esset vitandum; sed hoc ipsi respuerunt, unde subdit qui quasi de industria recesserunt ab eo , scilicet Deo, peccantes ex certa malitia. Unde ponit consequenter in eis ignorantiam affectatam cum subdit et omnes vias eius , idest mandata Dei, intelligere noluerunt , et sic patet quod propter ignorantiam non excusantur sed magis damnabiles redduntur. Effectum autem huiusmodi malitiae affectatae ostendit subdens ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni , quasi dicat: intantum ostendunt se viarum Dei ignaros ut pauperes opprimerent quos Deus exaudit; unde sicut non exhorrent pauperum oppressionem, ita non timent Dei indignationem, unde subdit et audiret vocem pauperum , quasi dicat: parvipendunt quod Deus voluntatem suam adhibet ad pauperes exaudiendum. Et quia multitudinis contritionem attribuerat divino iudicio, posset autem aliquis credere hoc non provenire ex divino iudicio quod aliqua multitudo conteritur et alia prosperatur, sed per alicuius potentis principis aut gubernationem aut impugnationem, ideo ad hoc excludendum subdit ipso enim concedente pacem, quis est qui condemnet? Quasi dicat: ideo dico quod ipse est qui conterit multos et innumerabiles , quia si ipse vellet eis pacem temporis et prosperitatis concedere, nullus posset multitudinem condemnare, et e contrario si ipse condemnare intendit, nullus est qui possit pacem praebere, unde subdit ex quo abscondit faciem suam , subtrahendo scilicet suae consolationis praesentiam, quis est qui contempletur eum , idest qui possit in eo consolationem invenire quasi eius pulchritudinem videndo? Est autem et alia poena multitudinis praeter contritionem, qua scilicet affligitur tyrannorum dominio, et quantum ad hanc poenam subdit et super gentem et super omnes homines , quasi dicat: non solum in una gente iudicia sua exercet per contritionem vel tyrannorum oppressionem, sed etiam in omnes homines; et subdit de tyrannorum oppressione qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi , qui scilicet ex eius regimine affligitur, in quo etiam videtur respondere quaestioni quam Iob proposuerat supra XXI 7 quare impii vivunt, confortati sunt sublimatique divitiis? Hoc enim esse asserit non propter eorum merita, sicut ibidem Iob probaverat, sed propter aliorum demerita qui ex eorum prosperitate puniuntur. Sic ergo ostenso quod in Deo iniustitia esse non potest et quod eius iustitia maxime manifesta est ex iudiciis quae exercet in principes et multitudinem, dat Iob locum respondendi, unde subdit quia ergo ego locutus sum ad Deum , idest ea quae ad Dei honorem spectant, te quoque non prohibebo , dans scilicet tibi locum respondendi. Et ad quid debeat sua responsio tendere ostendit subdens si erravi , scilicet sicut aliis amicis tuis imposuisti, scilicet quod essent cultores perversorum dogmatum, tu doce me , scilicet veritatem ut possim ab errore liberari. Potest autem aliquis in loquendo deficere non solum errando contra veritatem doctrinae, sed etiam in particulari iudicio deficiendo contra veritatem iustitiae, unde subdit si iniquitatem locutus sum, ultra non addam , ostendens scilicet se correctioni paratum. Et quia aestimabat quod Iob contra eum graviter turbaretur, consequenter ostendit eius turbationem esse iniustam subdens numquid a te Deus expetit eam? Quasi dicat: etiam dato quod sim iniquitatem locutus, tu pro ea non teneris Deo respondere, unde non debes graviter per hoc turbari, unde subdit quia displicuit tibi? Scilicet per inordinatam animi turbationem. Ostendit autem secundo quod non debet inde graviter turbari quia ipsemet Iob verba inceperat dicens pereat dies etc., ex quibus tota disputatio habuit ortum, unde subdit tu enim coepisti loqui, et non ego . Tertio ostendit eum non debere graviter turbari quia ipse etiam habet facultatem dicendi quod sibi placuerit, unde subdit quod si quid nosti melius , scilicet quam ego dixerim, loquere , scilicet ostendendo errorem vel iniquitatem meam. Et ne videretur hoc dixisse quasi dubitans de sua iustitia et veritate suorum verborum, intendit asserere consequenter Iob et in sapientia et in intellectu deficere: et propter hoc reputabat eum indignum sua disputatione, cuius una pars pertinet ad opponentem, in quo maxime requiritur acumen intellectus ad inveniendum rationabiles vias ad propositum ostendendum, unde subdit viri intelligentes loquantur mihi , scilicet mihi obicientes; altera vero pars disputationis pertinet ad respondentem, in quo maxime requiritur sapientia ut bene iudicet de auditis, unde subdit et vir sapiens audiat me , scilicet opponentem, paratus ad respondendum. Horum autem defectum in Iob ex eius verbis collegerat, unde subdit Iob autem stulte , idest contra sapientiam, locutus est , quantum scilicet ad hoc quod reputabat eum aliquid dixisse contra rectitudinem divini iudicii, et verba illius non sonant disciplinam , quae scilicet pertinet ad ordinatam intelligentiam, et hoc videtur retulisse ad hoc quod Iob se iustum asserebat. Et quia Iob istos defectus in se non recognoscebat, convertit Eliud verba sua ad Deum postulans ut probetur Iob ad suos defectus recognoscendum, unde subdit pater mi , idest o Deus quem patrem reputo propter reverentiam quam ad te habeo, iustitiam tuam in omnibus defendens, probetur Iob , idest ostendatur sibi per flagella suus defectus, usque ad finem , idest quousque se recognoscat iniustum; vel usque ad finem , idest usque ad mortem. Et huius petitionis iustitiam ostendit subdens ne desinas ab homine iniquitatis , quasi dicat: iniquitas sua hoc meretur ut flagella non cessent. Et ad maiorem exaggerationem subdit qui super peccata sua , scilicet praeterita pro quibus flagellatus est, addit blasphemiam , ut scilicet se iustum, Deum vero asserat iniustum; pro quo exoptat ei primo quidem poenam in praesenti, unde subdit inter nos interim constringatur , scilicet adversitatibus; secundo autem innuit poenam futuram, unde subdit et tunc , scilicet iam temporaliter afflictus, ad iudicium , scilicet futurae ultionis, provocet sermonibus suis Deum , quibus scilicet contra eum blasphemat. Caput 35 [84933] Super Iob, cap. 35 Igitur Eliud haec rursum locutus est et cetera. Postquam Eliud improbaverat verba Iob quantum ad hoc quod, sicut ipse aestimabat, imposuerat iniquitatem divino iudicio, hic intendit improbare verba eius quantum ad hoc quod dixerat se esse iustum, unde dicitur igitur Eliud haec rursum locutus est . Interrupto scilicet sermone, expectans si Iob responderet, quo non respondente iterato sermonem assumpsit dicens numquid aequa tibi videtur tua cogitatio ut diceres: iustior Deo sum? Hoc quidem numquam Iob dixerat, nec Eliud ei imponit quod haec verba protulisset sed quod verba quae protulit ex hac cogitatione provenirent, unde signanter fecit de cogitatione mentionem. Ex quibus autem verbis hanc cogitationem eum habuisse Eliud ostendit subdens dixisti enim: non tibi placet quod bonum est - alia littera quod rectum est -, vel quid tibi prodest si ego peccavero? Haec duo verba in praemissis Iob verbis numquam inveniuntur, sed primum horum, scilicet quod Deo non placeat quod bonum est, videtur accipere ab eo quod Iob supra X 15 dixerat si impius fuero, vae mihi est. Et si iustus, non levabo caput , quod Iob dixerat ad significandum quod temporalibus poenis iusti pariter et iniusti affliguntur, sed Eliud hoc interpretabatur esse dictum quasi Deo hominis iustitia non placeret. Hoc vero quod secundo proponit quid tibi prodest si ego peccavero? Nusquam legitur Iob dixisse, sed hoc accipere voluit ex hoc quod ibidem Iob dixerat si peccavi et ad horam pepercisti mihi, cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris? Quod Iob dixerat ad ostendendum quod prosperitas temporalis non semper innocentiam comitatur, alioquin ipse prosperitatis tempore innocens fuerat, dimissis sibi peccatis, nec erat ratio quare post peccatorum remissionem iterato a Deo peccatis mundaretur; sed Eliud ad hanc sententiam haec verba retorsit quasi Iob putaverit peccatum suum aut poenam peccati Deum induxisse propter suam utilitatem. Ex his autem duobus, scilicet quod Deo non placeret quod bonum est, et quod ipse utile sibi reputaret peccatum, sequi videretur quod Iob iustior Deo esset, cum de se supra dixerit quod displicuerint ei mala et placuerint bona. Concludit autem ex praemissis propter eorum absurditatem se compelli ad respondendum, unde dicit itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum , qui scilicet te talia dicentem convincere non potuerunt. Et incipit ab eo quod ultimo dictum est, ostendens quod Deus non potest iuvari nec laedi ex operibus nostris bonis vel malis, et hoc propter eius sublimitatem, quam primo proponit dicens suspice , idest sursum inspice, caelum , quod scilicet est sedes Dei, et intuere , scilicet visu, et contemplare , scilicet mente, aethera , idest totum superius corpus, ex cuius non solum altitudine sed etiam magnitudine, motu et ornatu conicere potes hoc, scilicet quod altior te sit , intantum scilicet quod opera tua ei nec proficere nec nocere possunt, unde subdit si peccaveris , scilicet in te vel in Deum, quid ei nocebis? Quasi dicat: in nullo ex hoc detrimentum patietur. Quantum autem ad peccata quae committuntur in proximum subdit et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae , quibus scilicet iniuste proximos laedis, quid facies contra eum? Quasi dicat: in nullo ex hoc laedetur. Quantum autem ad bona quae in proximum fiunt subdit porro si iuste egeris , scilicet ius suum proximis reddens, quid donabis ei? Quasi dicat: quid ipse ex hoc lucrabitur? Quantum autem ad opera divini cultus subdit aut quid de manu tua accipiet , scilicet in sacrificiis et oblationibus? Quasi dicat nihil, secundum illud Psalmi non accipiam de domo tua vitulos . Et quia posset aliquis credere quod ad Deum non pertineret utrum homo ageret iuste vel iniuste, ad hoc excludendum subdit homini qui similis tui est nocebit impietas tua , qui scilicet susceptivus est nocumenti, et filium hominis adiuvabit iustitia tua , qui scilicet auxilio iustitiae indiget; propter hoc ergo prohibetur a Deo impietas et iustitia mandatur, quia Deo est de hominibus cura qui per hoc vel iuvantur vel laeduntur. Et ex hac fide contingit quod homines oppressi clamant ad Deum contra oppressores, quorum quidam dolose opprimunt per calumniam, unde subdit quantum ad hos propter multitudinem calumniatorum clamabunt , scilicet ad Deum illi qui ab his oppressi sunt; quidam vero opprimunt manifeste per violentiam, et quantum ad hos subdit et eiulabunt propter vim brachii tyrannorum , idest plorabunt ad Deum propter violentam potentiam tyrannorum; ex quo datur intelligi quod non solum Deo non prodest quod aliquis peccat, sed ei displicet et punit, alioquin frustra clamarent oppressi. Deinde convertit se ad improbandum aliud verbum quod praemiserat non tibi placet quod rectum est , quod divinae sapientiae repugnaret, quae primo quidem apparet in rerum creatione, unde dicit et non dixit , scilicet Iob sentiens quod Deo bona non placerent: ubi est Deus qui fecit me? Non enim Deus fecit res nisi propter bonum, unde dicitur Gen. I 25 vidit Deus quod esset bonum etc., unde manifestum est quod Deo placet bonum. Secundo inducit beneficium humanae instructionis quo aliqui instruuntur ad bonum ex revelatione divina, unde subdit qui dedit , scilicet per revelationem, carmina , idest humanae instructionis dogmata quae ab antiquis multotiens carminibus comprehendebantur, in nocte , idest ad litteram in somnio nocturno, vel in quiete contemplationis seu obscuritate visionis; non autem erudiret homines ad bonum familiariter nisi bonum ei placeret. Tertio inducit infusionem naturalis luminis quo bonum a malo discernimus per rationem in qua excedimus bruta, unde subdit qui docet nos super iumenta terrae , quae scilicet ratione carent; et quia antiqui avium garritus et motus observabant quasi divinitus instructarum ac si rationem haberent, ideo ad hoc excludendum subdit super volucres caeli erudit nos , quae etiam rationem non habent. Et quia odit malum et placet ei bonum, ideo oppressos clamantes audit, oppressores non audit, unde subdit illi clamabunt , scilicet calumniatores et tyranni, quasi petentes a Deo desideriorum suorum impletionem, et non exaudiet , scilicet Deus, et hoc propter superbiam malorum , scilicet hominum, secundum illud Psalmi respexit in orationem humilium . Et ne aliquis crederet Deum indifferenter omnes exaudire, subdit neque enim frustra , idest sine ratione, exaudiet Deus , quia scilicet iustissima ratione hos exaudit et non illos, unde subdit et omnipotens singulorum causas intuebitur , ut scilicet dignos exaudiat, non indignos. Maxime autem videtur quod Deus singulorum causas non videat ex hoc quod quandoque impii prosperantur, sed ad hoc excludendum subdit etiam cum dixeris , idest in corde tuo cogitaveris: non considerat , scilicet Deus, facta hominum, iudicare coram illo , idest praepara te ut iudicium eius suscipias, et expecta eum , scilicet in futurum iudicantem etsi hic non puniat: tardat enim ut in futuro gravius damnet, unde subdit nunc enim , idest in praesenti vita, non infert furorem suum , idest magnitudinem poenae, nec ulciscitur scelus valde , idest non punit in praesenti secundum quod exigit gravitas culpae, quia poenae praesentis vitae sunt ad correctionem et ideo illos quos correctione indignos iudicat futurae damnationi reservat: et haec est alia ratio quare impii in hoc mundo prosperantur, in quo concordat cum opinione Iob. Sed quia eius verba prave intellexerat ideo ea reprehendit concludens ex dictis: ergo Iob frustra , idest sine ratione, aperit os suum , quasi prolixitatem sermonis in ipso reprehendens, et absque scientia verba multiplicat , in quo arguit in ipso ignorantiam et loquacitatem inutilem. Caput 36 [84934] Super Iob, cap. 36 Addens quoque Eliud haec locutus est et cetera. Praemiserat Eliud supra duo in verbis Iob contra quae disputare intendebat, scilicet de hoc quod dicebat se esse iustum et quod Deo imposuerat iniquitatem iudicii, prout Eliud verba Iob interpretatus fuerat, et contra haec duo Eliud in superioribus iam disputaverat; nunc iterato per aliam viam contra eadem disputare intendit, unde dicitur addens quoque Eliud , scilicet subsequentes rationes ad praemissas, haec locutus est , scilicet quae sequuntur. Inter quae primo eum ad attentionem excitat dicens sustine me paululum , quia scilicet breviter sub una responsione contra duo praemissa disputare intendit, unde subdit et indicabo tibi , scilicet veritatem rei de qua agitur; et ne videatur superfluus, quia scilicet iam supra ostendisse videbatur quod volebat, subdit adhuc enim habeo quod pro Deo loquar , quasi dicat: adhuc mihi aliae suppetunt rationes quibus aequitatem divini iudicii defendam. Et quia contra utrumque praemissorum iterato intendit rationes inducere, subdit repetam scientiam meam a principio , quasi dicat: contra totum id quod est a principio dictum iterato secundum meam sententiam rationes adducam: et quod huius rei sit debitor subdit et operatorem meum , idest Deum qui me fecit, probabo iustum , excludens scilicet iniquitatem ab eius iudicio quam tu Iob ei imponere videris ut te asseras iustum. Et ne aliquis diceret quod ea quae dicturus erat non ex vera scientia sed ex falsa opinione procedebant, subdit vere enim absque mendacio sermones mei , quasi dicat: non sum dicturus nisi vera quae rectae scientiae conveniunt, unde subdit et perfecta scientia probabitur tibi , idest probationes sequentes tibi concludent ex his quae videntur pertinere ad perfectam scientiam. His igitur quasi prooemialiter praemissis, incipit disputare super praemissis verbis quae Iob imponebat, et primo contra hoc quod Iob dixerat se esse iustum, ad quod excludendum hoc modo procedit. Iob prosperitatis tempore magnae potestatis erat; contingit autem quandoque quod aliqui potentes persequuntur vel propter invidiam vel propter timorem quo timent ne ab eis per potentiam opprimantur, quod quidem proprie est impotentum qui et potentibus invident et eorum oppressionibus timent; sed hoc de Deo dici non potest qui est in potentia excellens, unde subdit Deus potentes non abicit cum ipse sit potens , ex quo datur intelligi quod Deus nihil in homine odit in quo ei similatur, quia cum Deus sit ipsa essentia bonitatis, non potest esse quod aliquid similetur ei nisi in bono: ex quo patet quod Deus non persequitur aliquos quia sunt potentes sed quia in eis quandoque invenitur iniquitas, et pro hac puniuntur a Deo, unde subdit sed non salvat impios , idest damnat eos; et causam damnationis ostendit subdens et iudicium pauperibus tribuit , idest iudicium facit de potentibus iniquis pauperibus qui ab eis sunt oppressi. Non autem propter potentiam desistit a subventione iustorum, unde subdit non aufert a iusto , scilicet homine etiam potente, oculos suos , idest prospectum suae benignitatis et misericordiae, secundum illud Psalmi oculi domini super iustos . Et quod a potentibus si sunt iusti non auferat suam misericordiam, manifestat per beneficia quae potentibus confert, primo quidem stabiliendo potestatem eorum, unde subdit et reges in solio collocat in perpetuum , scilicet si fuerint iusti. Secundo quia eos promovet in maius, unde subdit et illi , scilicet in solio collocati, eriguntur , idest ad maiora exaltantur, dum scilicet Deus eis et potentiam et divitias auget. Tertio per hoc quod, etiam si puniti fuerint propter peccata, miseretur eorum si paenitere voluerint, unde subdit et si fuerint , scilicet reges, in catenis , idest in carcere positi, et vinciantur , idest ligentur, funibus paupertatis , idest si in carcere positi paupertatem patiantur, quae est quoddam vinculum quo homines ligantur ne opera sua possint implere et insuper multis miseriis astringuntur: et tamen eis sic in miseria constitutis primo quidem Deus hoc beneficium confert quod eos recognoscere facit pristina peccata pro quibus puniti sunt, unde subdit indicabit eis opera eorum , idest faciet ut cognoscant ea quae fecerunt esse iniusta, unde subdit et scelera eorum , quasi dicat: faciet cognoscere quod opera quae fecerunt erant scelerata; et quantum ad quid peccaverint ostendit subdens quia violenti fuerunt : hoc enim est peccatum proprium potentum ut subditis violentias inferant, utentes sua potentia quasi lege iustitiae. Nec solum facit eos peccata sua praeterita cognoscere sed etiam ostendit eis quod pro suis peccatis puniuntur, unde subdit revelabit quoque aurem eorum , idest faciet ut intelligant quod eis Deus puniendo loquitur, quod scilicet propter sua peccata puniuntur, unde subdit ut corripiat , quasi dicat: hoc faciet eos recognoscere quod Deus eos punivit ad correptionem. Et ulterius persuadebit eis quod paeniteant, unde subdit et loquitur , scilicet interius vel per exteriorem admonitorem, ut revertantur ab iniquitate , paenitendo scilicet a pristinis peccatis. Et huius paenitentiae fructum ostendit subdens si audierint , scilicet corde proponentes, et observaverint , scilicet opere implentes, reducentur ad statum pristinum et ita complebunt dies suos in bono , scilicet virtutis vel prosperitatis terrenae, et annos suos in gloria , scilicet terrena; si autem non audierint , idest si non oboedierint interiori inspirationi ut paeniteant, transibunt per gladium , idest de carcere educentur ad occisionem gladii, et consumentur , idest destruentur, in stultitia , idest propter suam stultitiam. Ubi considerandum est quod Eliud in hoc videtur cum amicis Iob convenire quod ponit adversitates praesentes esse poenas peccatorum et quod per paenitentiam aliquis redit ad pristinam prosperitatem: hoc autem etsi aliquando contingat, non tamen semper secundum opinionem Iob. Sed quia quandoque contingit quod aliqui adversitates patiuntur quorum peccata non apparent, ne per hoc praedicta eius sententia elidatur, interpretatur eos simulatores esse quantum ad hoc quod praetendunt iustitiam quam non habent, et callidos inquantum scilicet astutiis quibusdam utuntur ad hoc quod sub colore iustitiae iniustitiam faciant, et ex hoc ipso gravius peccant, unde subdit simulatores et callidi provocant iram Dei , quia scilicet hoc Deus magis detestatur; tales etiam non de facili paenitent etiam inter flagella quia se aestimant iustos sicut ab aliis laudantur, unde subdit neque clamabunt , scilicet ad Deum misericordiam petentes, cum vincti fuerint , scilicet catenis et funibus paupertatis: in quo dat intelligere quod aestimaverit Iob simulatorem et callidum fuisse, et ideo inter poenas peccatum suum recognoscat. Et quia tales non paenitent in poenis ideo ab adversitate non liberantur, unde subdit morietur in tempestate anima eorum , quae scilicet usque ad mortem diversas angustias patietur, et vita eorum , scilicet deficiet, inter effeminatos , quibus scilicet non est virtus ut se de manu opprimentium liberent. Recte autem simulatores effeminatis comparat quia ex parvitate animi contingit quod homines sint simulatores: est enim proprium magnanimi esse manifestum, ut dicitur in IV Ethicorum. Et quia dixerat quod Deus potentibus in tribulatione constitutis subvenit, ne videatur Deum dicere acceptorem personarum ostendit quod idem etiam beneficium pauperibus confert, unde subdit eripiet pauperem de angustia sua , scilicet eum ab adversitate liberando; et ordinem liberationis ostendit subdens et revelabit in tribulatione aurem eius , idest faciet eum intelligere quod pro peccatis suis punitur et ad paenitentiam eum inducit, sicut et supra de potentibus dixit. Ea autem quae supra communiter dixerat applicat ad personam Iob; et primo quidem, quia dixerat quod Deus in tribulatione salutem affert et pauperibus et potentibus, concludit quod etiam Iob huiusmodi salutem sperare potest a Deo cum subdit igitur salvabit te de ore angusto latissime , idest de tribulatione quae est sicut quoddam foramen angustum per quod homo in quandam latitudinem diversarum miseriarum intrat: unum enim malum fit homini causa diversorum malorum, et huiusmodi malorum multiplicatio procedere potest usque ad infinitum ut numquam sit pervenire ad statum quietis, et hoc est quod subdit et non habente fundamentum , scilicet in quo homo possit quiescere, subter se , idest cum descenderit in profundum malorum, quod praecipue pertinere videtur ad poenas quae sunt post mortem, quae in perpetuum durant sine quiete. Non solum autem promittit ei liberationem a malis si peccatum recognoscere et paenitere voluerit, sed etiam abundantiam bonorum, unde subdit requies autem mensae tuae erit plena pinguedine , quasi dicat: cum securitate et quiete comedere poteris abundanter de bonis quae tibi divinitus restituentur. Et quia ostenderat quod Deus potentes non abicit sed iniquos, Iob autem videbatur a Deo abiectus per multiplices adversitates, subdit causa tua quasi impii iudicata est , quasi dicat: non es punitus quia potens eras sed quasi impius; et contra hoc recompensationem sibi promittit si paenituerit, cum subdit causam iudiciumque recipies , idest causa et iudicium restituetur tibi ut possis aliorum causas discutere et de eis iudicare. Et quasi iam hoc factum esset monet eum qualiter in statu illo se debeat habere: contingit autem quandoque quod iudices a iustitia declinant propter iram, et quantum ad hoc dicit non te ergo superet ira ut aliquem opprimas iniuste, quando scilicet causam iudiciumque recipies. Quandoque vero iudices a iustitia declinant propter cupiditatem munerum, et quantum ad hoc subdit nec multitudo donorum inclinet te , in illo scilicet statu futurae auctoritatis. Contingit etiam quandoque quod aliquis ex sola superbia aliis iustitiam facere contemnat, et quantum ad hoc subdit depone magnitudinem tuam , idest superbiam animi tui, absque tribulatione , idest antequam tibi tribulatio immittatur a Deo ad tuam humiliationem. Quandoque vero contingit quod iudices a iustitia declinant deferentes aliquibus potentibus propter timorem, et quantum ad hoc subdit et omnes robustos fortitudine , scilicet tua, deponas; vel quantumcumque robustos in sua fortitudine tu non dubites deponere per iustitiam. Quandoque autem contingit quod aliqui iudices a iustitia deficiunt parcentes propter suam quietem, unde subdit ne protrahas noctem , idest ne velis nimis dormire ut expeditioni iustitiae non intendas; vel ne protrahas noctem , idest non permittas diu latere iustitiam causae sed festina ut veritas manifestetur; et causam ostendit subdens ut ascendant populi pro eis , scilicet robustis, quasi dicat: non ita protrahas iudicium quousque totus populus concitetur ex violentiis robustorum et pro eorum iniuriis ad te inquietandum accedant; vel aliter ne protrahas noctem ut ascendant populi pro eis , quasi dicat: ne differas iudicium contra robustos exercere, ne forte per suam potentiam inveniant multos fautores qui pro eorum defensione consurgant, et sic tuum iudicium impediatur. Omnia autem ista ad hoc tendunt ut in statu futurae prosperitatis iniustitiam vitet, unde subdit cave ne declines ad iniquitatem , scilicet per aliquem praedictorum modorum vel aliquos alios. Posset autem Iob dicere hanc admonitionem esse superfluam quia ipse solebat iustitiam diligenter exequi, sicut dixerat supra XXIX 14, et ideo Eliud subiungit hanc enim , scilicet iniquitatem, coepisti sequi post miseriam , scilicet in hoc quod te reputas Deo iustiorem, et ideo cavendum est tibi ne ad iniustitiam declines si te contingat ad statum prosperitatis redire. Ecce Deus excelsus in fortitudine sua et cetera. Postquam Eliud improbaverat verba Iob quantum ad hoc quod se iustum dicebat, hic nititur improbare verba eius quantum ad hoc quod credebat eum locutum esse contra iustitiam divini iudicii. Unde primo proponit sublimitatem divinae potestatis cum dicit ecce Deus excelsus in fortitudine sua , idest habet potestatem ceteris sublimiorem: non est autem rationi consonum ut maior potestas a minori de iniustitia condemnetur. Secundo proponit eius auctoritatem cum subdit et nullus ei similis in legislatoribus , quia scilicet legum conditores per eius sapientiam iusta decernunt , ut dicitur Prov. VIII 15, unde nullius legibus potest ipse de iniustitia condemnari, quin potius sua sapientia est regula et mensura omnium legum. Tertio proponit incomprehensibilitatem operum eius cum subdit quis poterit scrutari vias eius , idest sufficienter invenire rationes operum ipsius? Et ex hoc quasi concludit quod non potest de iniustitia condemnari, unde subdit aut quis audet ei dicere: operatus es iniquitatem? Ad hoc enim quod aliquis de iniquitate condemnetur, requiritur quod sit subiectus superiori potestati et quod alienis legibus astringatur et quod eius opera cognoscantur, quae in Deo locum non habent, ut dictum est. Consequenter manifestare incipit quod vias Dei, idest opera eius, homo scrutari non possit, dicens memento quod ignores opus eius de quo cecinerunt viri , idest sapientes, quos viros nominat propter animi virtutem; dicit autem cecinerunt , propter antiquam sapientum consuetudinem qui metrice divina et philosophica describebant. Quantumcumque autem homines aliqui sint sapientes non possunt pertingere ad cognoscendam et enarrandam essentiam eius, sed tota hominis cognitio et sermo est de Deo per opera eius, quae tamen neque Iob neque aliquis alius homo perfecte cognoscere potest, et ideo subdit omnes homines vident eum , scilicet per sua opera: nullus enim adeo in sapientia deficit quin aliqua divinorum operum percipiat. Et rursus nullus est adeo sapiens cuius cognitio non multum vincatur ab excellentia claritatis divinae, unde subdit unusquisque intuetur procul , idest cognitio hominis longe distat a perfecta comprehensione divinae essentiae, tum quia non potest homo nisi per opera cognoscere quae in infinitum distant ab excellentia essentiae eius, tum quia etiam opera eius perfecte homo non cognoscit. Et ex hoc concludit quod Deus per suam excellentiam hominis cognitionem excedit, unde subdit ecce Deus magnus vincens scientiam nostram : quod enim a nobis perfecte Deus cognosci non possit non contingit propter defectum ipsius, sicut contingit de motu et tempore, sed propter eius excellentiam. Posset autem aliquis dicere quod quamvis de Deo non possimus cognoscere quid sit, possumus tamen cognoscere de Deo an est, quod pertinet ad eius durationem; sed quod hoc etiam excedat hominis cognitionem ostendit subdens numerus annorum eius inaestimabilis , quia videlicet aeternitas durationis ipsius humano intellectu comprehendi non potest. Ostendit autem consequenter magnitudinem operum Dei quae humanam rationem excedunt, enumerans diversas aeris transmutationes, qui quandoque per siccitatem disponitur, et quantum ad hoc dicit qui aufert stillas pluviae , scilicet impediendo ne pluat; quandoque vero in aere abundant pluviae, quarum magnitudinem describit dicens et effundit imbres ad instar gurgitum , qui scilicet fluunt in terra. Et huiusmodi abundantia pluviae admirabilis apparet si consideretur pluviarum origo, ut scilicet tanta aqua prorumpat de nubibus quae soliditatem non habent, et quantum ad hoc subdit qui , scilicet gurgites, de nubibus fluunt , non tamen ita quod in actu tanta pluvia in nubibus existat sed quia ipsi vapores nubium successive in pluvias condensantur. Est autem et aliud in pluviis mirabile quod longo spatio terrarum superfunduntur, unde subdit quae praetexunt cuncta desuper , scilicet loca in regione in qua pluit ut nulla pars illius terrae remaneat non compluta. Consequenter de ipsis nubibus loquitur dicens si voluerit nubes extendere quasi tentorium suum , quia scilicet per nubes occultatur caelum quod est sedes Dei sicut sedes alicuius hominis occultatur tentorio. De nubibus autem procedunt fulgura propter collisionem venti, unde subdit et fulgurare lumine suo desuper ; nubes autem quandoque contegunt caelum usque ad horizontem alicuius regionis infra quam extremitates maris claudi videntur: cardines quoque maris operiet , scilicet tentorio nubium. Dicit autem si voluerit ut ostendat divinam voluntatem principium esse naturalium operum; est autem proprium voluntatis ut propter finem operetur, et ideo finem horum operum ostendit subdens per haec iudicat populos , quantum scilicet ad eos qui per haec puniuntur, et dat escas multis mortalibus , quantum ad hoc scilicet quod pluviae sunt utiles ad terrae fecunditatem per quam hominibus cibaria nascuntur. Caput 37 [84935] Super Iob, cap. 37 In manibus abscondit lucem et cetera. Prosecutus est Eliud supra de mutatione aeris quae fit secundum siccitatem et pluviam, et secundum nubium superinductionem ex quibus Deus lumine suo fulgurat; nunc autem de ipso lumine quod a nubibus quandoque occultatur et quandoque reseratur, et de tonitruo quod ex nubibus oritur, latius prosequitur, et incipit a lumine dicens in manibus abscondit lucem , idest per opera virtutis suae facit ut quandoque lux solis et stellarum nubibus occultetur; sed quia haec occultatio non est perpetua sed ad tempus, subdit et praecipit ei ut rursus adveniat , videlicet discedentibus nubibus; vel possunt haec verba referri ad obtenebrationem et illuminationem aeris per solis occasum et reditum. Est autem considerandum quod sensibilia sunt quaedam intelligibilium signa, unde per effectus sensibiles in cognitionem intelligibilium devenimus; inter omnes autem sensibiles effectus spiritualior est lux, unde et efficacior est ad perducendum in intelligibilium cognitionem, inquantum scilicet visus, cuius cognitio per lucem perficitur, plurimum intellectualem cognitionem iuvat: quia igitur ista lux sensibilis ex potestate Dei hominibus occultatur et communicatur, datur per hoc intelligi quod apud ipsum sit quaedam excellentior lux, scilicet spiritualis, quam Deus in praemium virtutis hominibus reservat, unde subdit annuntiat de ea , scilicet luce per corporalem significata, amico suo , scilicet virtuoso, quem Deus amat, quod possessio eius sit , idest quod illa lux spiritualis sit thesaurus quem Deus amicis suis reservat in praemium, et ad eam possit ascendere , scilicet per opera virtutum ipsam promerendo et ad eam possidendam se praeparando; quamvis etiam hoc posset exponi de luce corporali: posuerunt enim Platonici quod animae hominum derivabantur ab animabus stellarum, unde quando animae humanae suam dignitatem servant secundum rationem vivendo, revertuntur ad claritatem stellarum unde defluxerunt; unde in somnio Scipionis legitur quod civitatum rectores et servatores hinc profecti , scilicet a caelo, huc revertuntur . In quo etiam dat intelligere quod non ponebat ultimam remunerationem virtutis in temporalibus bonis sed in bonis spiritualibus post hanc vitam. Hoc autem est inter omnia maxime admirandum quod homo terrenus et corruptibilis ad spiritualium vel caelestium possessionem promoveatur, et ideo subdit super hoc , scilicet quod homo possit ascendere ad lucem possidendam, expavit cor meum , timore scilicet admirationis et stuporis, et motum est de loco suo , ut scilicet non solum desideret et concupiscat quae videntur ei connaturalia secundum sensibilem vitam sed etiam ad spiritualia et caelestia transferatur. Post visum autem qui est cognoscitivus lucis corporalis, maxime deservit intellectui auditus inquantum est perceptivus vocum quibus intellectuales conceptiones exprimuntur; sicut autem per visionem lucis corporalis homo reducitur in cognitionem et expectationem cuiusdam altioris lucis, ita etiam per auditum corporalium sonorum divina virtute formatorum homo manuducitur ad audiendum spiritualem Dei doctrinam, unde subdit audiet , scilicet homo a Deo, auditionem , scilicet spiritualis doctrinae, in terrore vocis eius , idest in signo tonitrui, quod est quasi quaedam terribilis vox Dei. Auditionem autem praedictam exponit subdens et sonum de ore illius procedentem : sonus enim tonitrui corporalis est quasi manu eius, idest potestate, formatus, sed sonus ex ore eius procedens est doctrina sapientiae eius, secundum illud Eccli. XXIV 5 ego ex ore altissimi prodii . Et ne aliquis crederet Deum non habere aliam superiorem lucem quam sit lux corporalis caeli, hoc excludit subdens super omnes caelos ipse considerat , quasi dicat: eius visio non est infra caelum sed supra caelum; nihil autem videtur nisi in aliquo lumine, quia omne quod manifestatur lumen est , ut dicitur Eph. V 13, unde necesse est quod lux Dei sit excellentior ista luce corporali quae primo invenitur in caelis, unde subdit et lumen illius , scilicet intelligibile, est super terminos terrae , idest super omnem corpoream creaturam. Et sicut lux corporea caeli est infra ipsum, ita etiam et sonus tonitrui corporalis est inferior ipso, unde subdit post eum , idest sub ipso, rugiet sonitus , scilicet tonitrui corporalis. Habet autem aliam vocem spiritualem, scilicet sapientiae doctrinam, quae est homini incomprehensibilis, de qua subdit tonabit vocem magnitudinis suae , idest quae docet magnitudinem eius, et hanc vocem non omnes audiunt sicut tonitruum corporale; et illi qui aliqualiter audiunt eam comprehendere non possunt, unde subdit et non investigabitur , scilicet perfecte, cum audita fuerit , idest percepta spiritualiter ab aliquo homine, vox eius , idest sapientiae doctrina. Huiusmodi autem vox non solum ordinatur ad doctrinam hominum qui eam audiunt sed etiam ad perfectionem naturalium operum quae ex praecepto divinae sapientiae fiunt, unde secundo repetit tonabit Deus in voce sua , idest in imperio sapientiae suae, mirabiliter , idest mirabiles effectus producendo, et hoc est quod subdit qui facit magna , scilicet secundum eorum naturam, et inscrutabilia , scilicet rationi humanae. Enumerationem incipiens subdit qui praecipit nivi , scilicet voce sapientiae suae, ut descendat super terram , quia scilicet ex eius imperio nives generantur, et etiam pluviae et imbres, unde subdit et pluviis hiemis , quae scilicet in hieme abundant, et imbribus fortitudinis suae , qui scilicet ex aliqua vehementiori causa generantur et cum impetu venti. Et quia omnia quae in rebus inferioribus fiunt ad homines quodammodo ordinantur, ideo subdit qui in manu omnium hominum signat ut noverint singuli opera sua ; diversis enim hominum operibus diversae dispositiones aeris congruunt: aliud enim est opus noctis et aliud diei, rursumque aliud opus exercet homo tempore serenitatis et aliud tempore pluvioso; quod autem opus cuilibet tempori congruat discernit homo secundum rationem sibi divinitus datam, et hoc est signum quod Deus posuit in manu, idest in operativa virtute, omnium hominum ut sciant congrue distribuere sua opera diversis temporibus. Et ista providentia usque ad animalia bruta protenditur quae quodam naturali instinctu diversis temporibus diversa operantur, unde subdit ingredietur bestia latibulum suum , scilicet tempore pluvioso, et in antro suo morabitur , scilicet tempore congruo. Deinde ostendit effectus diversorum ventorum; circa quod considerandum est quod meridionales venti pluvias et tempestates producunt, venti autem Septentrionales causant frigus in aere; meridionales autem venti oriuntur nobis ex parte quae est versus polum Antarcticum, qui occultatur a nobis utpote depressus sub nostro horizonte secundum quantitatem qua polus Arcticus super horizontem elevatur, et ideo dicit ab interioribus egredietur tempestas , quasi dicat: tempestas apud nos causatur per ventum procedentem a parte caeli quae semper deprimitur sub nostro horizonte, qui quidem ventus dicitur Auster. Et quantum ad Aquilonem subdit et ab Arcturo frigus : Arctos enim in Graeco dicitur pars Septentrionalis, unde Arcturus vocatur constellatio ursae quae semper elevatur super horizontem, et ex illa parte procedit Aquilo qui causat frigus propter remotionem solis ab illa plaga caeli. Et ut hoc attribuatur divinae sapientiae, subdit flante Deo concrescit gelu , quasi dicat: ventus Aquilo qui causat gelu oritur Deo flante, idest ipsum flatum causante; et rursum , scilicet Deo flante, idest producente ventum Australem, latissimae , idest abundantissimae, fluunt aquae , scilicet pluviarum quae causantur ex Austro. Et ut huiusmodi etiam effectus ad utilitatem hominum referri ostendat, subdit frumentum desiderant nubes , quasi dicat: nubes ordinantur ad frumentum sicut ad quendam finem propter quem sunt utiles; quaelibet autem res desiderat suum finem, et pro tanto dicit quod nubes desiderant frumentum quia videlicet ex nubibus utilitas frumento provenit, vel ratione pluviae ex nube descendentis quae irrigando terram fecundat eam ad productionem frumenti, vel etiam quantum ad hoc quod utile est frumento quod aliquando nubibus obumbretur ne desiccetur continuis solis ardoribus. Subiungit aliam utilitatem nubium cum dicit et nubes spargunt lumen suum , quod potest referri vel ad lumen coruscationum, secundum id quod supra in praecedenti capitulo praedixerat si voluerit extendere nubes et fulgurare lumine suo ; vel magis potest referri ad lumen quod resplendet in aere ex radiis solis reverberatis ad nubes et quodammodo contemperatis per ipsas: unde claritas solis apparet in aere ante ortum solis et etiam post occasum propter reverberationem radiorum solis ad nubes quae sunt in loco sublimiori, ad quas citius accedunt radii solares et tardius eas deserunt. Posita autem utilitate nubium describit earum motum dicens quae lustrant cuncta per circuitum : non enim nubes super unam tantum partem terrae resident ex qua vapores sunt elevati, sed ventorum impulsu ad diversas partes transferuntur; solent autem venti ut plurimum gyrum quendam facere sequentes motum solis, unde in mane flant venti Orientales et postea meridionales et tandem versus vespere Occidentales: unde et ex consequenti nubes circuitu quodam moventur. Et ut ostendat hoc ex providentia divina procedere, subdit quocumque eas voluntas gubernantis , scilicet Dei, duxerit , quia scilicet non semper ad omnes partes terrae nubes perveniunt sed quandoque ad hanc quandoque ad illam secundum Dei dispositionem. Procedunt autem ex nubibus diversi effectus, puta pluviae, nives, grandines, tonitrua et similia; et sicut ex divina dispositione dependet ad quam partem terrae nubes perveniant, ita etiam ex ea dependet quis effectus ex nubibus consequatur, unde subdit ad omne quod praeceperit illis super faciem orbis terrae , quasi dicat: ex praecepto divino dependet quis effectus sequatur ex nubibus super terram. Et quia dixerat quocumque eas voluntas gubernantis duxerit , hoc exponit subdens sive in una tribu , quia scilicet contingit quandoque quod in uno territorio nubes apparent et in alio non apparent, secundum illud Amos IV 7 plui super unam civitatem et super alteram civitatem non plui ; et hoc dupliciter contingit, quia quandoque nubes apparent in eadem regione ex qua vapores generantur, quod contingit quando ex impulsu venti ad loca remota vapores non transferuntur, et quantum ad hoc dicit sive in terra sua , scilicet nubium unde sunt exortae; quandoque vero transferuntur ad aliam regionem, et quantum ad hoc subdit sive in quocumque loco misericordiae suae eas iusserit inveniri : ex magna enim Dei misericordia procedit quod nubes et pluvias alicui regioni provideat temporibus opportunis, et praecipue in terris calidis ubi sunt pluviae rariores. Ausculta enim, Iob et cetera. Postquam Eliud multa mirabilia operum divinorum narraverat, hic invehitur contra Iob qui Deum de iniustitia arguere videbatur cum tamen eius opera comprehendere non posset, et ideo dicit ausculta enim, Iob , quae scilicet a me dicuntur de magnitudine divinorum operum, sta , scilicet per mentis rectitudinem, et considera , scilicet per te ipsum, mirabilia Dei , quae scilicet in eius operibus manifestantur. Inter quae mirabilia a pluviis incipit, quas quidem sensibiliter homines percipiunt, sed tamen earum primam originem secundum quod a Deo sunt institutae scientia comprehendere non potest, unde subdit numquid scis quando praecepit Deus pluviis , quae scilicet ex divina ordinatione super terram cadunt? Et post earum casum aer, qui prius erat tenebrosus ex densitate nubium, eis rarescentibus redditur clarus, unde subdit ut ostenderent , scilicet pluviae cadentes, lucem nubium eius? Idest lucem solis per nubes rarefactas splendentem quae per nubes condensatas occultabatur. De quarum motu subdit numquid nosti semitas nubium , quomodo scilicet et ex qua causa ad diversas partes propellantur flatu ventorum? Nubium autem cognitio est principium cognoscendi omnes aeris permutationes, puta ventos, pluvias, nives, grandines, tonitrua et cetera huiusmodi, et ideo subdit magnas et perfectas scientias? Magnas quidem propter hoc quod huiusmodi impressiones in sublimiori corpore fiunt, perfectas autem quia nubium scientia comprehendit omnem notitiam praedictarum impressionum et effectuum qui ex eis consequuntur in his inferioribus. Et quia nubes a ventis impelluntur, consequenter de effectu venti subiungit dicens nonne vestimenta tua calida sunt cum perflata fuerit terra Austro? Ventus enim Auster quia procedit ex regionibus calidis aerem calefacit, ex cuius calore vestimenta hominis magis eum calefacere possunt; et signanter facit mentionem de effectu Austri quia ipse quasi ab imo veniens vapores congregando condensat in nubes et eas movet, Aquilo vero quasi ab alto veniens magis eas dispergit. Et quia ad omnes huiusmodi effectus virtus caelestium corporum operatur, ideo ulterius procedit usque ad caelestia corpora, unde subdit tu forsitan cum eo fabricatus es caelos? In quo metaphorice causalitatem Dei super caelestia corpora exprimit; nam sicut artifex est causa fabricae ita Deus est causa caelestium corporum, aliter tamen et aliter: nam artifex fabricam constituit ex materia praeiacente, caelestia autem corpora ex materia praecedenti fieri non potuerunt sed simul in eorum productione fuit materia cum forma producta. Et ut distingueret superiores caelos a caelis qui dicuntur aerei, subiungit qui solidissimi quasi aere fundati sunt ; sciendum est autem quod apud nos quaedam corpora sunt quae cedunt tangenti et a transeuntibus dividi possunt, sicut aer et aqua et huiusmodi, quaedam vero non cedunt tangenti nec pertransiri possunt, sicut corpora lapidum et metallorum: et ideo ut ostendat superiores caelos non esse divisibiles aut pertransibiles ad modum aeris et aquae, comparat eos aeri praecipue inter cetera metalla quia eo ut plurimum homines ad talia opera utebantur. Et ne forte praesumptuose Iob diceret se Dei opera perfecte cognoscere, irrisorie subicit dicens ostende nobis quid dicamus illi , quasi dicat: si tu es ita sapiens quod omnia Dei opera cognoscas et quod super his etiam possis disputare cum eo, doceas nos ut possimus ei respondere; et necessitatem ostendit subdens nos quippe involvimur tenebris , quasi dicat: multum indigeremus quod praedicta nobis ostenderes quia nos ea penitus ignoramus. Et quia ipse multa de effectibus divinis locutus fuerat, ne hoc ei ad praesumptionem imputaretur quasi ipse aestimaret se praedicta perfecte cognoscere, ad hoc excludendum subdit quis narrabit ei quae loquor? Quasi dicat: haec quae de effectibus eius locutus sum nullus sufficienter narrare potest prout convenit ei, secundum excellentiam scilicet suae virtutis. Et si quis in tantam praesumptionem erigeretur ut sufficienter de Deo loqui se aestimaret, ex hoc ipso sibi periculum immineret, unde subdit etiam si locutus fuerit homo , scilicet quasi volens divinos effectus comprehendere, devorabitur , quasi absorptus a magnitudine materiae de qua loquitur, secundum illud Prov. XXV 27 qui perscrutator est maiestatis opprimetur a gloria . Vel potest aliter intelligi ut sit sensus: non solum homo non potest convenienter enarrare divinos effectus sed etiam si ipse Deus eos locutus fuerit , homini scilicet revelando, homo devorabitur , quasi tantam rem capere non valens, unde dicitur Iob XVI 12 multa habeo vobis dicere quae non potestis portare modo , et Deut. V 26 dicitur quid est omnis caro ut audiat vocem Dei viventis? Sed ne aliquis crederet quod cognitio veritatis divinae in perpetuum esset homini subtrahenda, ad hoc excludendum subdit at nunc , idest in praesenti tempore, non vident , scilicet homines, lucem , idest claritatem divinae cognitionis: amico tamen Dei annuntiatur quod ad eam quandoque possit ascendere , ut supra dictum est; et ad hoc similitudinem inducit dicens subito aer cogetur in nubes , propter congregationem vaporum ab Austro, et ex hoc redditur aer tenebrosus; sed huiusmodi tenebrae postmodum transeunt nubibus fugatis, unde subdit et ventus transiens , scilicet Aquilo, fugabit eas , quasi dicat: per hunc modum, licet nunc tenebris involvatur, tamen superveniente morte quae est quasi quidam transitus venti, praedictae tenebrae fugabuntur. Contingit autem quandoque quod in aliquo loco tenebroso aliquid fulgidum invenitur, sicut pars Septentrionalis tenebrosa dicitur propter elongationem eius a sole et tamen in Septentrionalibus regionibus multum auri invenitur quod est inter cetera metalla fulgidius, et hoc ideo quia calore propter circumstans aeris frigus recurrente ad interiora viscera terrae efficacius ibi operatur ad auri generationem, et hoc est quod subdit ab Aquilone aurum veniet , quasi dicat: in regione aquilonari aurum magis abundat. Et sicut in tenebris Septentrionis invenitur fulgor auri, ita etiam inter tenebras ignorantiae huius vitae invenitur aliqua licet obscura refulgentia divinae cognitionis, unde subdit et a Deo formidolosa laudatio : si enim nihil divinae lucis in nobis fulgeret, nullatenus eum laudare possemus; rursus si fulgeret nobis divina veritas manifeste sicut in meridie, eum secure laudaremus, sed quia in nostra cum quadam obscuritate nobis aliquid de divina luce fulget, cum formidine ipsum laudamus, sicut cum formidine homo facit illud quod scit se perfecte facere non posse, unde subdit digne eum invenire non possumus , ut scilicet per nostram inventionem perveniamus ad eum cognoscendum sicuti est; quod quidem ex eius excellentia contingit, unde subdit magnus fortitudine , quia scilicet eius virtus in infinitum excedit omnes suos effectus, unde ex eis inveniri digne non potest. Et ne credatur propter virtutis magnitudinem sola violentia uti in hominum gubernatione, subdit et iudicio , scilicet magnus est, quia scilicet incomprehensibilia sunt iudicia eius ; nec hoc est propter iustitiae defectum sed propter excellentem iustitiam, unde subdit et iustitia , scilicet magnus est. Et propter suam magnitudinem nec mente cogitare nec ore sufficienter de eo loqui possumus, unde subdit et enarrari non potest , scilicet digne ab homine. Et haec est causa quare est eius laudatio formidolosa, unde subdit ideo timebunt eum viri , scilicet quantumcumque fortes, propter fortitudinis magnitudinem, et non audebunt contemplari , quasi praesumentes ad plenum cognoscere, omnes qui sibi videntur esse sapientes : et hoc signanter dicit quia sapientia hominis, quantacumque eis vel aliis videatur, divinae sapientiae comparata quasi nihil est. Est autem considerandum ex praemissis Eliud verbis quod partim cum Iob conveniebat, partim cum amicis eius: in hoc enim conveniebat cum Iob quod credebat remunerationem bonorum futuram post hanc vitam et punitionem malorum, cum amicis autem Iob conveniebat in hoc quod credebat omnes adversitates praesentis vitae pro peccatis provenire, de quibus si quis paeniteat ad prosperitatem redibit. Conveniebat etiam cum amicis Iob quantum ad personam ipsius Iob, quia putabat eum pro peccato punitum et quod iustitia quae in eo primitus videbatur fuerit simulata. Verba etiam Iob prave accipiebat sicut et alii. Circa prosperitatem malorum in hoc mundo solus tangit hanc causam quod prosperantur pro peccatis aliorum; similiter etiam solus manifeste tangere videtur Angelos esse medios inter Deum et homines. Iob autem verbis eius non respondet, primo quidem quia in principalibus dogmatibus cum eo concordabat, in quibus amici eius errabant, quos supra XIII 4 vocaverat perversorum dogmatum cultores . Quid autem de sua persona sentiret Eliud, non tantum cura erat ei quod propter hoc cum Eliud vellet contendere, praesertim quia puritatem conscientiae suae non aliter quam supra poterat probare, scilicet divino testimonio; secundo quia ex iuvenili quadam praesumptione, more contentiosorum, Iob imponebat verba quae non dixerat vel quae aliter dixerat quam ipse acciperet: et ideo ut se a contentionibus separaret decrevit magis esse silendum et divino iudicio committendum. © 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem Iura omnia asservantur OCLC nr. 49644264 CORPUS THOMISTICUM Sancti Thomae de Aquino Expositio super Iob ad litteram a capite XXXVIII ad caput XLI Textum Leoninum Romae 1965 editum et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit Caput 38 [84936] Super Iob, cap. 38 Respondens autem dominus Iob de turbine et cetera. Praemissa disputatione Iob et amicorum eius de providentia divina, Eliud sibi vices determinantis assumpserat, in quibusdam redarguens Iob, in quibusdam autem amicos ipsius; sed quia humana sapientia non sufficit ad veritatem divinae providentiae comprehendendam, necessarium fuit ut praedicta disputatio divina auctoritate determinaretur; sed quia Iob circa divinam providentiam recte sentiebat, in modo autem loquendi excesserat intantum quod in aliorum cordibus exinde scandalum proveniret dum putabant eum Deo debitam reverentiam non exhibere, ideo dominus, tamquam quaestionis determinator, et amicos Iob redarguit de hoc quod non recte sentiebant, et ipsum Iob de inordinato modo loquendi, et Eliud de inconvenienti determinatione; unde dicitur respondens autem dominus Iob , quia scilicet propter eum ista responsio fiebat quamvis non fuerit ipse immediate ante locutus. Modum autem respondendi ostendit subdens de turbine , quod quidem potest et ad litteram intelligi ut dicatur formatam esse vocem Dei miraculose in aere cum quadam aeris turbatione, sicut in monte Sinai factum legitur Exodi XX 18, vel sicut ad Christum vox facta est quando quidam dixerunt tonitruum factum esse , ut legitur Iob XII 29; vel potest intelligi ut sit metaphorice dictum, ut haec responsio domini sit inspiratio interior divinitus facta ipsi Iob, et sic dicitur dominus ei de turbine respondisse tum propter turbationem quam adhuc patiebatur, tum etiam propter turbinis obscuritatem, quia scilicet divinam inspirationem in hac vita non possumus clare percipere sed cum quadam obumbratione sensibilium similitudinum, ut Dionysius dicit I cap. caelestis hierarchiae; et hoc etiam significavit dominus si de turbine corporali vocem suam sensibiliter fecit audiri. Determinata autem disputatione quasi per sententiam iudicii, nihil ultra restat dicendum nisi determinationis sententia reprobetur, et ideo dominus primo improbavit determinationem disputationis quam Eliud fecerat; improbat autem eam quia veras sententias quas proposuerat involverat multis falsis et frivolis verbis, unde sequitur dixit: quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis? Sententias quidem Eliud dixerat arguendo Iob de hoc quod dixerat se velle disputare cum Deo et de hoc quod intantum se iustum dixerat quod quasi videbatur iustitiae divini iudicii derogare, sed istas sententias involverat multis praesumptuosis et etiam falsis sermonibus, ut ex supra dictis patet, qui hic dicuntur sermones imperiti quia omnis inordinatio ex defectu rationis procedere videtur. Sic igitur exclusa determinatione Eliud dominus ipse incipit determinare disputationem, et primo excitat Iob ad attendendum cum dicit accinge sicut vir lumbos tuos , quod metaphorice dicitur: homines enim solent lumbos praecingere ad hoc quod sint prompti ad iter vel ad quamlibet actionem, unde volebat dominus eum esse promptum ad considerandum quae ei dicebantur, remotis quibuslibet impedimentis, unde signanter de praecinctione lumborum facit mentionem, quia per lumbos voluptas carnalis intelligitur quae praecipue impedit spiritualem auditum, secundum illud Is. XXVIII 9 quem docebit scientiam, et quem intelligere faciet auditum? Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus . Primo autem incipit in sua determinatione Iob arguere de hoc quod praesumptuose videbatur esse locutus dum Deum ad disputandum provocaret; et quia supra XIII 22 videtur Deo dedisse duorum optionem cum dixit voca me et respondebo tibi, aut certe loquar et tu responde mihi , quia Iob iam satis locutus fuerat, dominus quasi alteram partem eligit cum subdit interrogabo te et responde mihi , quae quidem interrogatio Dei non est ut addiscat sed ut hominem de sua ignorantia convincat. Interrogat autem ipsum de suis effectibus qui humanis sensibus praesto sunt, quos cum homo ignorare ostenditur multo magis convincitur sublimiorum scientiam non habere; inter alios autem sensibiles effectus incipit interrogare de principalibus partibus mundi, inter quas terra est nobis notior utpote propinquior, de qua interrogare incipiens dicit ubi eras quando ponebam fundamenta terrae? Recte fundamento terram comparat quia sicut fundamentum est infima aedificii pars, ita etiam terra est infimum corporum quod subiacet omnibus. Et quia terra est praecipue materia humani corporis, materia autem tempore praecedit id quod ex ea fit, et multo magis ratio artificis qui materiam condidit, ideo signanter dicit ubi eras quando ponebam fundamenta terrae? Ac si dicat: cognoscere rationem fundationis terrae non potes, quia cum terra fundata est nondum eras in rerum natura. Est autem considerandum quod quidam antiquorum situm terrae et aliorum elementorum non attribuerunt alicui rationi ordinanti sed necessitati materiae, secundum quod gravia levibus succident; ut autem haec opinio excludatur, dominus consequenter comparat fundationem terrae fundationi aedificii quae fit secundum aedificatoris rationes: et similiter fundatio terrae facta est secundum providentiam divinam quam humana intelligentia comprehendere non valet, et hoc significat cum subdit indica mihi, si habes intelligentiam , quasi dicat: ideo horum rationem indicare non potes quia ad haec capienda intelligentia tua non sufficit. Est autem considerandum quod artifex in aedificii fundatione quatuor disponit: primo quidem quantum debeat esse fundamentum, et similiter divina ratione dispositum est quod tanta debeat esse quantitas terrae, et non maior vel minor, et quantum ad hoc subdit quis posuit mensuras eius , scilicet secundum omnes dimensiones; et signanter dicit posuit : non enim species terrae ex necessitate talem quantitatem requirit, sed haec quantitas est terrae imposita ex sola ratione divina, quam homo cognoscere non potest, et ideo subdit si nosti , quia scilicet hoc homo nec nosse nec indicare potest. Secundo artifex per suam rationem disponit determinatum situm fundamenti, quem comprehendit per extensionem lineae mensuralis, unde subdit vel quis tetendit super eam lineam , per quam scilicet significatur ratio divinae dispositionis designans determinatum situm terrae in partibus universi. Tertio excogitata quantitate fundamenti et ubi collocandum sit, disponit artifex in quo possit fundamentum firmiter collocari, et quantum ad hoc subdit super quo bases illius , scilicet terrae, fundatae sunt , quia fundata est super centrum mundi. Quarto autem praedictis tribus excogitatis, artifex iam incipit iacere lapides in fundamentum, et primo lapidem angularem ad quem diversi parietes congregantur, et quantum ad hoc subdit aut quis demisit , idest deorsum misit, lapidem angularem eius , per quem scilicet significatur ipsum centrum terrae cui diversae partes terrae connectuntur. Solet autem homo fundamentum aedificii collocare propter necessitatem habitationis, sed ut ostendatur Deus non ex indigentia fundamenta terrae iecisse, subiungit cum me laudarent singula astra matutina , quasi dicat: quamvis adesset mihi habitatio caeli cuius astra me laudant, terram tamen fundavi, non ex indigentia famulantium qui eam inhabitarent sed ex sola voluntate. Non autem hoc dicitur quasi caelum prius sit factum quam terra, praesertim cum in Genesi legitur in principio Deum creasse caelum et terram , astra autem de quibus hic fit mentio leguntur facta fuisse quarta die, sed hoc dicitur ad ostendendum quod ordine naturae caelum et astra priora sunt terra sicut incorruptibile corruptibili et movens moto. Dicit autem astra matutina , idest de novo condita, sicut apud nos astra matutina dicuntur quae in principio diei solent apparere. Quod autem dicuntur astra matutina Deum laudare potest uno modo intelligi materialiter, inquantum scilicet propter sui claritatem et nobilitatem erant materia divinae laudis, etsi non hominibus qui adhuc non erant, saltem Angelis qui iam erant; alio modo secundum illos qui dicunt corpora caelestia animata, astra in suae institutionis initio Deum laudabant non laude vocali sed mentali; quod etiam potest referri ad Angelos quorum ministerio caelestia corpora moventur, ut quod subditur et iubilarent omnes filii Dei referatur ad Angelos supremae hierarchiae, quos Dionysius dicit esse collocatos in vestibulis deitatis: et ideo signanter illis tamquam inferioribus laudem, istis autem tamquam superioribus attribuit iubilationem quae excellentiam quandam laudis importat. Praemisso igitur de fundatione terrae subiungit consequenter de aquis quae immediate superponuntur terrae; videtur autem naturalis ordo elementorum requirere ut aqua ex omni parte circumdaret terram sicut aer ex omni parte circumdat terram et aquam, sed divina dispositione factum est ad generationem hominum, animalium et plantarum ut aliqua pars terrae discooperta remaneret ab aquis, Deo sua virtute aquas maris sub certis limitibus retinente, unde subdit quis conclusit ostiis mare , idest certis terminis? Fuerunt autem aliqui qui putaverunt per actionem solis aliquam partem terrae exsiccatam esse, sed dominus ostendit hoc a principio ita fuisse dispositum ut mare non undique terram operiret. Describit autem productionem maris sub similitudine nativitatis rei viventis, scilicet pueri, quia aqua est maxime formabilis in res vivas, unde et omnium semina humida sunt; puer autem primo quidem de utero matris egreditur, et hoc significat cum dicit quando erumpebat quasi de vulva procedens . Utitur autem in productione maris verbo erumpendi, quia scilicet proprium est aquae quasi continue moveri; dicitur autem quasi de vulva procedere non quod ortum habuerit ex alia materia corporali, sed quia ex occulto divinae providentiae procedebat quasi ex utero quodam. Secundo autem puer natus induitur, et quantum ad hoc subdit cum poneret nubem vestimentum eius : quia enim nubes ex vaporibus resolutis ex aqua generantur, consequens est ut in locis maritimis huiusmodi nubes magis multiplicentur. Tertio autem puer natus quibusdam fasciis involvitur, et quantum ad hoc subdit et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem ; et possunt per caliginem designari vapores non elevati neque condensati in nubes sed super maris superficiem aerem obscurantes, et forte alludit ei quod dicitur Gen. I 2 quod tenebrae erant super faciem abyssi . His igitur positis quae pertinent ad novam maris productionem, explicat eius conclusionem ac si dicat: quando mare de novo factum est, tunc circumdedi illud terminis meis ; et videtur tria ponere pertinentia ad conclusionem maris, quorum primum significatur cum dicit terminis meis , idest a me positis, secundum significatur cum dicit et posui vectem , tertium cum dicit et ostia . Haec autem tria pertinent ad imperium divinae virtutis, unde quasi exponens praedicta subdit et dixi: hucusque venies , quod pertinet ad rationem terminorum, nam terminus est ultimum motus, et non procedes amplius , quod scilicet pertinet ad vectem quo processus alicuius impeditur, et hic confringes tumentes fluctus tuos , quod pertinet ad ostia quae ad hoc ponuntur quod aliquis non passim egrediatur aut ingrediatur sed secundum certam regulam: ita etiam mare non passim transgreditur litus sed secundum quandam mensuram fluctuum intumescentium. Post terram autem et aquas ulterius procedit ad aerem qui secundum aspectum caelo continuatur; prima autem dispositio communis ad totum corpus quod superiacet aquae et terrae est variatio noctis et diei, quae fiunt secundum motum diurnum qui est primus motuum, et ideo consequenter dicit numquid post ortum tuum praecepisti diluculo? Quasi dicat: numquid ex praecepto tuo alternantur nox et dies super terram? Diluculum enim est quoddam confinium diei et noctis. Et signanter dicit numquid post ortum tuum , sicut et supra quando de terra loquebatur dixerat ubi eras? Quia sicut terra est principaliter materiale principium hominis, ita etiam supremum caelum, quod suo motu variat diem et noctem, est principale principium humani corporis inter causas corporales. Est autem considerandum quod claritas diluculi sive aurorae diversificatur secundum diversas partes elevationis signorum quae sol perambulat, quia quando est in signo velocis ascensionis, quo scilicet cito oritur, parum durat aurora, quando autem est sol in signo tardae ascensionis amplius durat; et est determinata mensura loci ex quo, sole ibi existente, incipit claritas diluculi apparere, et hoc est quod subdit et ostendisti aurorae locum suum? Quasi dicat: numquid tu dispensasti loca in caelo ex quibus aurora illucescat? Quasi dicat non. Et ex his omnibus datur intelligi quod tua ratio deficit a comprehensione divinorum operum, unde patet quod tu non es idoneus ad disputandum cum Deo. Numquid tenuisti concutiens et cetera. Postquam dominus connumeravit principales partes creaturae corporalis, scilicet terram, mare et caelum, hic incipit prosequi mirabilia divinorum operum quae in dispositione praedictarum trium partium mundi apparent. Et incipit a terra in qua praecipue admirandum apparet quod accidit circa terraemotum, de quo metaphorice loquitur ad similitudinem hominis qui tenens corpus aliquod concutit ipsum, unde dicit numquid tenuisti , idest virtute tua comprehendisti, concutiens extrema terrae? Quod non est sic intelligendum quasi tota terra simul concutiatur in terraemotu, sed quia aliquae extremitates terrae concutiuntur. Omnia vero quae accidunt in corporali creatura in utilitatem hominum redundant: terraemotus autem et alia huiusmodi terribilia utilia sunt ad hoc quod homines territi a peccatis desistant, unde subdit et excussisti impios ex ea? Et loquitur ad similitudinem hominis qui concutit vestimentum ut ex eo excutiat pulverem seu tineam: ita etiam Deus videtur concutere terram ut excutiat peccatores ex ea, quandoque quidem per mortem, quandoque autem per emendationem vitae. Solet autem in terraemotu contingere quod aliqua aperte recluduntur, sicut parietes vel aliquid huiusmodi, et quantum ad hoc subdit restituetur ut lutum signaculum : lutum enim quando dividitur de facili ad eandem dispositionem reintegratur, ita etiam aliquod signaculum, puta in pariete vel in quocumque alio huiusmodi, quod videbatur immutatum per apertionem parietis, quandoque divina virtute restituitur in pristinum statum. Contingit etiam quandoque quod turres et arbores et alia huiusmodi per terraemotum concutiuntur et non cadunt, et quantum ad hoc subdit et stabit sicut vestimentum , quod scilicet si concutiatur pristinam integritatem non perdit. Contingit autem quandoque e contrario quod homines vel absorpti terra vel etiam oppressi parietibus per terraemotum cadentibus moriuntur, et quantum ad hoc subdit auferetur ab impiis lux sua , scilicet per mortem. Contingit etiam quandoque quod munitiones et turres fortissimae per terraemotum deiciuntur, et quantum ad hoc subdit et brachium excelsum confringetur , idest aliqua fortissima munitio vel aliquis potens amicus in quo homo confidit sicut in suo brachio. His igitur praemissis de terraemotu et de effectibus eius, procedit ad dispositionem medii elementi, scilicet maris, in quo videntur hominibus occulta et mirabilia, primo quidem ea quae sunt in profundo maris, puta piscium dispositiones in mari viventium, et quantum ad hoc dicit numquid ingressus es profundum maris , ut scilicet cognosceres animalia quae in eo latent? Aliud autem quod in mari videtur occultum et admirandum est dispositio terrae sub aquis maris existentis, et quantum ad hoc subdit et in novissimis abyssi deambulasti , idest in infimis partibus eius? Post dispositionem autem terrae et maris procedit ad dispositionem caeli sub quo etiam continetur aer, et in hoc latius immoratur propter multa mirabilia quae in eo apparent; et primo incipit a dispositione lucis et tenebrarum quae communiter respicit totum superius corpus. Est autem considerandum quod corpora caelestia per suam lucem agunt in ista inferiora, eo quod lux est quasi qualitas activa caelestium corporum, sicut calor et frigus elementorum, et ideo effectus caelestium corporum in istis inferioribus coniungit cum consideratione lucis et tenebrarum. Inter alios autem effectus caelestium corporum in istis inferioribus communior est generatio et corruptio, et ab hoc incipit dicens numquid apertae sunt tibi portae mortis? Mors enim est corruptio corporis viventis, et sic proprie ad hominem pertinet cui praesens sermo dirigitur; portae autem mortis sunt causae corruptionis quantum ad virtutes caelestium corporum, per quas primo proceditur ad talem effectum; est autem difficillimum cognoscere quis sit periodus vitae et permanentiae cuiuslibet rei, et ideo portae mortis nobis apertae non sunt quia non possumus in corporibus caelestibus cognoscere propriam causam corruptionis cuiusque rei. Morti autem competit tenebra, tum quia per mortem homo privatur corporali visu cuius cognitio est per lumen, tum etiam quia homo post mortem in oblivionem quasi in tenebras quasdam vadit, et ideo subdit et ostia tenebrosa vidisti? Ut intelligatur idem appellare ostia tenebrosa propter proprietatem mortis, quod prius appellaverat portas mortis; vel hoc quod dicit ostia tenebrosa potest referri ad alium effectum caelestium corporum qui est obtenebratio aeris, ut sic hoc quod dixit de portis mortis referatur ad sola viventia corpora, quod autem dixit de ostiis tenebrosis ad corpora perspicua. Subdit autem de diversitate caloris et frigoris circa terram, dicens numquid considerasti latitudinem terrae? Ubi considerandum quod secundum astrologos longitudo terrae attenditur secundum progressum ab oriente in occidentem, latitudo autem eius attenditur a meridie in Septentrionem, eo quod in qualibet re maior dimensio vocatur longitudo, minor autem dimensio vocatur latitudo; est autem experimento probatum quod dimensio terrae a nobis habitatae maior est ab oriente usque in occidentem quam a meridie usque in Septentrionem, unde latitudo terrae accipitur secundum progressum a meridie usque in Septentrionem, in quo quidem progressu diversitas caloris et frigoris est, quia quanto magis appropinquatur ad meridiem in nostro habitabili tanto locus calidior est propter solis propinquitatem: unde quod de latitudine terrae dicitur potest referri ad diversitatem locorum calidorum et frigidorum. His ergo praemissis quae pertinent ad effectum caelestis lucis in his inferioribus, facit mentionem de ipsa luce cum subdit indica mihi, si nosti omnia , ut scilicet sis idoneus ad disputandum cum Deo qui omnia novit, in qua via lux habitet ; ubi considerandum est quod lux in luminaribus mundi invenitur, quae propter hoc luminaria dicuntur quia sunt luminis vasa; sed quia via ad motum refertur, quaestio de via in qua lux habitet refertur ad luminarium motum; excedit autem humanam cognitionem qualiter luminaria moveantur, quod ostenditur ex diversis opinionibus hominum circa motus eorum, dum quidam asserunt ea moveri per excentricos et epicyclos, quidam autem per motus diversarum sphaerarum. Et sicut lux ex motu luminarium causatur prout in superiori hemisphaerio moventur, ita etiam tenebrae procedunt ex motu eorum prout moventur in hemisphaerio inferiori, quod etiam habet eandem difficultatem, unde subdit et tenebrarum quis locus sit . Non potest autem perfecte mensurari motus alicuius corporis nisi via per quam ambulat cognoscatur, quia magnitudo mensuratur motu et motus magnitudine, ut dicit philosophus in IV physicorum, et ideo quia per certitudinem via motus luminarium cognosci non potest ab homine, consequens est quod nec mensura motuum eorum perfecte sciri possit, unde subdit ut ducas unumquodque , scilicet lucem et tenebras, ad terminos suos , ostendendo scilicet rationem apparitionis et occultationis uniuscuiusque luminarium quantum ad principium et finem; et etiam quantum ad medium, ad quod pertinet quod subdit et intelligas semitas domus eius , scilicet lucis: quando enim in meridie circa summum caeli movetur, tunc quasi perambulat semitas domus suae; termini autem eius sunt apud ortum et occasum. Secundum autem motus caelestium corporum mensurantur durationes inferiorum corporum et tempora generationis et corruptionis, ut Dionysius dicit IV cap. de divinis nominibus, et ideo ignoratis illis causis consequens est ut hi effectus ignorentur, et ideo subdit sciebas tunc quod nasciturus esses? Quasi dicat: numquid praenoscere potuisti per considerationem motus caeli tempus tuae nativitatis? Et tu quidem hoc non potuisti quia antequam nascereris non eras, sed nec alius homo hoc praenoscere potuit propter debilitatem cognitionis humanae: loquitur enim Deus ad Iob in persona omnium hominum. Et sicut non potuisti praenoscere tempus nativitatis tuae ita non potes praenoscere terminum vitae tuae, unde subdit et numerum dierum tuorum noveras? Quasi dicat: cognoscere hoc non potes ex computatione caelestium motuum, quorum certam mensuram ignoras. His autem propositis quae pertinent ad immutationem lucis et tenebrarum, procedit ad diversas immutationes aeris secundum quod aer variatur per tempestatem et serenitatem, et incipit a nive et grandine dicens numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti? Thesauros nivis et grandinis vocat vapores sursum elevatos ex quibus nives et grandines generantur; sed quia grandines grossioris substantiae sunt et in loco magis propinquo nobis generantur, frigore ad interiora nubis expulso a circumstante calore, ideo circa grandines facit mentionem de visu quia magis visui subici possunt, circa nives autem de ingressu quia magis propter eorum tenuitatem possunt penetrari. Huiusmodi autem quandoque Deus utitur ad hominum correctionem, sicut supra XXXVI 31 habitum est per haec iudicat populos , unde subdit quae praeparavi in tempus hostis , idest in tempus quo est ultio sumenda de hostibus; contra quos Deus his utitur quasi bellicis armis, unde subdit in diem pugnae , idest actualis conflictus, et belli , idest guerrae in qua fit praeparatio ad pugnam. Finita autem tempestate nivis et grandinis, subsequitur serenitas in qua claritas et calor aeris praeparatur, unde subdit per quam viam spargitur lux , quod pertinet ad claritatem, dividitur aestus super terram? Quod pertinet ad calorem. Ubi considerandum quod supra, ubi de luce loquebatur quantum ad ipsa luminaria in quibus habitat, fecit mentionem solum de via eius, quia scilicet lux per motum luminarium viam suam peragit sive sit tempestas sive serenitas, sed ad nos ex ea non pervenit claritas et calor nisi tempestate cessante; non autem sensibiliter diversificatur claritatis intentio in diversis terris cum aer fuerit serenus, sensibiliter autem diversificatur intentio caloris, et ideo lucem spargi dixit quasi indifferenter effusam, aestum autem dividi quasi pro diversitate locorum diversimode distributum. Consequenter autem procedit ad effectus quosdam ventorum in aere, ex quibus dum pluvia impellitur causatur imber, unde dicit quis dedit vehementissimo imbri cursum? Est enim vehementia cursus imbris ex forti impulsu ventorum quos divina virtus producit. Similiter autem dum ex ventis nubes impelluntur causatur sonus tonitrui, propter quod non auditur huiusmodi sonus in uno loco, sed quasi alicuius corporis transeuntis, unde subdit et viam sonantis tonitrui? Subdit autem rationem quare pluviae et nubes a ventis impellantur, cum dicit ut plueret super terram absque homine in deserto , quod scilicet habitari non potest propter terrae ariditatem: vapores autem pluviosi elevantur maxime ex locis humidis, unde si nubes et pluviae non impellerentur a ventis sequeretur quod numquam in locis siccis plueret. Contingit autem quandoque quod aliqua loca humana industria irrigantur, idest cessantibus pluviis, sed hoc ibi accidere non potest, unde subdit ubi nullus mortalium commoratur , et sic illi terrae per humanam industriam provideri non potest. Et propter hoc Deus ordinavit ut ventis impellerentur nubes et pluviae ut etiam in locis desertis plueret, unde subdit ut impleret , scilicet pluviis, inviam , idest terram per quam nec transire potest homo, et desolatam , idest destitutam humana procuratione; et sic sola procuratione divina produceret herbas virentes , scilicet ad decorem terrae et ad pastum animalium silvestrium quae etiam divina providentia procurantur. Consequenter autem facit mentionem de pluviis absque vento cum dicit quis est pluviae pater? Idest efficiens causa non ex necessitate sed ex ordine providentiae quae convenit patri: a Deo enim movetur sol et alia caelestia corpora quae sunt proxima causa efficiens generationis pluviarum. Ros autem ex eadem causa generatur ex qua et pluvia, nec differt nisi secundum multitudinem et paucitatem materiae, unde subdit vel quis genuit stillas roris? Signanter stillas nominat ad designandum parvitatem guttarum. Est autem considerandum quod sicut pluviae congelatae sunt nives, ita ros congelatus est pruina, unde subdit de cuius utero egressa est glacies? Ubi notandum est quod glaciei causa est frigus quae est qualitas feminina, pluviarum autem et roris causa est calor resolvens et non permittens congelari vaporem: calor autem est qualitas masculina, et ideo signanter circa generationem pluviae et roris usus est nomine patris, circa generationem autem glaciei usus est nomine uteri qui pertinet ad matrem. Ex frigore autem duplex glacies causatur: una quidem in aere, quod pertinet ad pruinam de caelo cadentem, unde subdit et gelu de caelo quis genuit? Quod adhuc attribuit patri quia non apparet tanta virtus frigoris in pruina sicut in ulteriori glacie; alia vero est glacies quae generatur in inferioribus aquis, in qua maior vis frigoris apparet, unde subdit in similitudinem lapidis aquae durantur , scilicet per vehemens frigus in glaciem condensatae, et hoc quandoque intantum procedit quod in frigidissimis terris etiam maria congelantur, et hoc est quod subditur et superficies abyssi constringitur , scilicet aqua quae est in eius superficie per frigus condensata: non autem frigus aeris irrumpere potest usque ad maris profundum. His ergo enarratis de variis mutationibus aeris, procedit ulterius ad immutabiles immutationes caelestium corporum, circa quae primo in stellis fixis consideratur immobilitas figurae, quia quaelibet earum conservat situm suum ita quod una alteri non appropinquat magis vel minus; et hoc praecipue apparet in stellis vicinis quae numquam coniunguntur, unde subdit numquid coniungere valebis micantes stellas Pliades? Stellae Pliades dicuntur quaedam stellae quae lucent in capite tauri, quarum sex apparent valde propinquae, septima autem obscurior. Secundo consideratur in caelestibus corporibus uniformitas primi motus, quo revolvitur totum caelum et omnes stellae in eo semel in die et nocte super polos mundi; hic autem motus sensibilius percipitur ex stellis propinquis polo Septentrionali, quae sunt nobis perpetuae apparentiae propter elevationem Poli super nostrum horizontem, inter quas stellas maxime notatur constellatio Arcturi, qui est ursa maior, cuius stellae manifeste apparent uniformiter moveri in gyro circa polum mundi, et quantum ad hoc subdit aut gyrum Arcturi poteris dissipare , ut scilicet non circueat polum? Tertio admirabilis apparet in caelestibus corporibus motus planetarum, in quo cum sit omnino uniformis quaedam irregularitas ad sensum videtur, et hoc maxime deprehendi potest in stella Veneris quae quandoque oritur ante solem et tunc vocatur Lucifer, quandoque autem occidit post solem et tunc vocatur vesperus. Manifestum est autem quod stellae quae semper sunt tardioris motus quam sol incipiunt primo apparere in mane ante ortum solis, eo quod sol suo proprio motu quo movetur ab occidente in orientem deserit eas, sicut patet in Saturno, Iove et Marte; luna autem quae habet velociorem motum quam sol semper incipit apparere in sero quasi deserens solem et praecedens ipsum versus orientem; Venus autem et Mercurius quandoque incipiunt apparere de mane, quandoque autem de sero, sed de Mercurio quia raro videtur et est parvae quantitatis non ita est manifestum; in Venere autem omnibus apparet, unde manifestum est quod quandoque habet velociorem motum quam sol, quandoque tardiorem. Ex quo manifeste apparet irregularitas in motu planetarum, et ad hoc designandum subdit numquid produces Luciferum , idest Venerem mane apparentem, in tempore suo , idest in determinato tempore, quia haec diversitas semper certo contingit; et vesperum , idest eandem Venerem sero apparentem, super filios terrae consurgere facis? Et notandum est quod per hoc quod dicit produces et consurgere facis designatur nova apparitio stellae. Quarto autem admirabilis videtur in caelestibus corporibus ordo, situs et motus ipsorum, unde dicit numquid nosti ordinem caeli , qui scilicet ab homine comprehendi non potest? Quintum autem admirabile est dispositio inferiorum corporum secundum superiora, et quantum ad hoc subdit et pones rationem eorum in terra , ut scilicet cognoscas effectus proprios singularum causarum caelestium? Praedicti autem effectus divinae virtutis maximi quidem sunt, non tamen in eis apprehenditur a multitudine vulgi ita magnitudo virtutis divinae sicut in tonitruo et fulgure, et ideo istos effectus ultimo ponit; unde quantum ad tonitruum dicit numquid elevabis in nebula vocem tuam? Tonitruum enim generatur in nube, cuius sonitus videtur quasi vox Dei. Post tonitrua autem ut plurimum pluviae magnae subsequuntur propter condensationem nubium ex commotione ventorum ex quibus tonitruum causatur, unde subdit et impetus aquarum operiet te? Videtur enim multitudo pluviae quasi Deum operire inquantum nobis occultatur caelum quod dicitur sedes Dei. Consequenter subiungit de fulgure dicens numquid mittes fulgura , idest numquid per tuam virtutem erit motus eorum? Et ibunt , quasi scilicet oboediant tuo imperio? Solent autem motus fulgurum repercuti ab uno loco in alium, et hoc designat subdens et revertentia dicent tibi: adsumus , quasi in sua reversione parata esse ut iterum oboediant divino imperio, ut ad alium locum mittantur? Haec autem omnia inducuntur ad ostendendum quod homo non potest attingere neque ad sapientiam neque ad virtutem divinam. Quis posuit in visceribus hominis sapientiam? Postquam dominus commemoravit mirabilia suorum effectuum quantum ad principales partes mundi, quae sunt terra, mare et caelum, et quantum ad dispositiones eorum, nunc accedit ad enarrandum mirabilia suorum operum specialiter quantum ad diversas proprietates animalium. Inter quas praepollet cognitio, quae quidem perfectius in homine quam in ceteris animalibus invenitur, et ideo ab homine incipiens dicit quis posuit in visceribus hominis sapientiam? Per viscera hominis intelliguntur intimae vires animae ipsius, scilicet intellectus et ratio, quibus Deus sapientiam indidit inquantum lumen rationis homini dedit: quaedam enim seminaria sapientiae et scientiae naturaliter indidit rationi ipsius in cognitione primorum principiorum. In aliis autem animalibus multa indicia apparent naturalis cuiusdam prudentiae, sed praecipue hoc manifestatur in gallo quasi in animali noto et domestico, unde dicit aut quis dedit gallo intelligentiam? Intelligentia hic sumitur pro naturali quadam aestimatione secundum quam ad modum intelligentis operatur, quia ipsa eius naturalis aestimatio ab intellectu divino ei datur. In hoc autem videtur gallus quandam intelligentiae similitudinem habere quod determinatis horis in cantum prorumpit ac si cognosceret proportiones caelestium motuum, unde subdit quis enarravit , scilicet gallo, caelorum rationem , idest proportionem caelestium motuum ut possit ex hoc determinatas horas discernere ad cantandum? Solent autem vigiles quodam cantu aut alicuius instrumenti sono propinquitatem diei declarare et certarum horarum noctis; non autem potest dici quod aliquis sonitus caeli determinatis temporibus audiatur et aliis temporibus sileat ut ex hoc gallus discernat ad cantandum, unde subdit et concentum caeli quis dormire faciet? Quasi dicat: concentus caeli non silet sicut vigilis dormientis ut ex eius auditu vel silentio possit gallus instrui ad cantandum. Considerandum autem est hic quod ex motu caelorum Pictagorici posuerunt sonitum harmonizatum provenire propter convenientissimam proportionem caelestium motuum, et quia ponebant corpora caelestia animata ideo talis consonantia sonorum possit concentus caeli vocari; sed Aristotiles probat in II de caelo quod ex motu caelestium corporum nullus sonitus procedit, et ideo hic concentum accipere possumus metaphorice positum pro sola convenientia caelestium motuum qui numquam requiescunt. Huiusmodi autem inspiratio sapientiae vel intelligentiae aut etiam concentus caeli ab initio fundationis terrae fuit, unde subdit quando fundabatur pulvis in terra , quod refertur ad situm terrae quae in imo ponitur sicut in fundamento, et glebae compingebantur , quod refertur ad humorem continentem in unum partes terrae, ne scilicet terra propter sui siccitatem in pulverem resolvatur. Deinde accedit ad aliam proprietatem animalium quae attenditur secundum acquisitionem nutrimenti, circa quam admirabile aliquid apparet in leaena: cum enim leo multo cibo indigeat, mirabile videtur quomodo in aliqua regione tantum potest de praeda animalium capere quod sibi sufficiat et filiis suis, unde subdit numquid capies leaenae praedam? Idest numquid tantam abundantiam praedae ei praeparabis ut habeat sufficienter sibi et filiis suis, unde subdit et animam catulorum eius implebis? Hoc autem non videtur multum difficile quando per diversa loca discurrunt sed quando in eodem loco manent, vel propter necessitatem nutritionis filiorum, ad quod pertinet quod dicit quando cubant in antris , vel quia insidiantur aliis animalibus: et in specubus insidiantur , scilicet animalibus capiendis. Apparet etiam aliquid mirabile in avibus circa corvum: dicitur enim quod corvus pullos ovis eductos non pascit donec suos esse deprehendens plumis nigrescere viderit, unde septem diebus eis cibos non ministrat sed a Deo sustentantur per naturalem virtutem eis inditam, unde subdit quis praeparat corvo escam suam quando pulli eius clamant ad Deum, vagantes , idest huc et illuc prospicientes, eo quod non habeant cibos , quasi a parentibus derelicti? Hoc autem non est intelligendum quasi pulli corvorum Deum cognoscant, sed hoc dicitur quia quaelibet res naturalis suo desiderio, in hoc ipso quod aliquod bonum appetit, quasi intendit aliquid a Deo acquirere qui est auctor bonorum. Caput 39 [84937] Super Iob, cap. 39 Numquid nosti tempus partus ibicum? Commemoraverat dominus in praecedentibus id quod pertinet ad vim cognoscitivam, loquens de sapientia hominis et intelligentia galli; commemoraverat etiam de praeda leonum et esca corvorum, quae pertinent ad vim nutritivam; nunc autem commemorat quaedam pertinentia ad vim generativam, et incipit agere de partu ibicum et cervarum in quibus aliquid occultum esse videtur. Ibices enim sunt quaedam animalia parva corpore quae in locis petrosis habitant, in quibus et pariunt: unde ad huiusmodi loca non de facili patet hominibus accessus, propter quod dicit numquid nosti tempus partus ibicum in petris? Quasi dicat: hoc hominibus est ignotum propter asperitatem locorum in quibus pariunt. Cervae autem, ut dicitur, eligunt loca occulta in quibus pariant, ubi lupi accedere non solent, et ideo ad ostendendum occultationem partus ipsarum subdit vel parientes cervas observasti? Quod dicitur ad divinae providentiae commendationem: mulieres enim cum pariunt indigent obstetricum obsequio, sed animalibus quorum partus homines latet Deus sua providentia exhibet auxilium quod est eis necessarium ad pariendum, inquantum scilicet dat eis industriam naturalem ut cognoscant ea quae sunt in talibus cognoscenda, quorum primum est quod sciatur spatium temporis quo fetus in utero perficitur, et quantum ad hoc dicit dinumerasti menses conceptus earum , ut scilicet eis indicares quando se deberent praeparare ad partum? Unde subdit et scisti tempus partus earum , ut scilicet eis indicares quando parere deberent? In his enim solent mulieres puerperae ab aliis instrui, sed animalia, quae etiam sunt longe a conversatione humana, per naturalem industriam eis divinitus inditam haec cognoscunt et determinato tempore se praeparant ad partum eo modo quo facilius possit partus emitti, unde subdit incurvantur ad fetum , scilicet emittendum, et pariunt , scilicet per se ipsas instruente natura; et tamen partus non est eis delectabilis sed poenosus, unde subdit et rugitus emittunt , scilicet propter dolorem quem pariendo patiuntur. Et sicut matres naturali industria se praeparant ad partum, ita etiam et filii naturali industria divinitus indita sibi necessaria conquirunt, unde subdit separantur filii earum , quod dicit ad differentiam fetus humani, nam puer mox natus non potest se movere ut discedat a matre, quod tamen in praedictis animalibus contingit: statim enim postquam nascuntur moventur, et primus eorum motus est ad escam quaerendam, unde subdit et pergunt ad pastum . Sed tamen in principio indigent pasci lacte matris, unde sic a matre separantur quod tamen ad eam redeunt, postmodum vero cum perfecti fuerint totaliter separantur a matribus, unde et subdit egrediuntur et non revertuntur ad eas , quia scilicet ulterius ab eis lactari non indigent. His autem praemissis quae pertinent ad speciales quasdam animalium proprietates, pertinentibus scilicet ad cognitionem, escam et partum, commemorat ea quae pertinent ad totam conversationem vitae. Circa quam primo mirabile apparet quod quaedam animalia dum sunt domestica sustentari non possunt absque hominis cura, inveniuntur tamen aliqua ad illud genus pertinentia quae sunt silvestria et absque hominum providentia gubernantur; et hoc maxime mirabile apparet in asino qui cum est domesticus totaliter videtur humanae servituti deputatus, a qua tamen servitute asini silvestres qui onagri dicuntur liberi esse apparent, unde dicit quis dimisit onagrum , idest asinum silvestrem, liberum , scilicet ab hominum servitute? Quod quidem dicitur secundum quod id quod consuetum est apprehenditur ab hominibus quasi naturale, unde quia consueti sunt homines non videre asinos nisi servituti subiectos, videtur eis quod sint naturaliter servi, et ideo si aliquando inveniantur liberi videtur eis quod sint a servitute dimissi; e contrario autem se habet, nam prius fuerunt huiusmodi animalia homini non subiecta per modum quo nunc sunt, postmodum autem humano artificio sunt domita et hominum servitiis deputata. Signa autem servitutis asinorum sunt vincula quibus ligantur, sicut camus vel aliquid huiusmodi, et quantum ad hoc subdit et vincula eius quis solvit? Onagri enim huiusmodi vinculis carent. Apparet etiam in asinis domesticis quod pereunt si remaneant absque habitaculis ab hominibus praeparatis, sed onagri habent sibi per divinam providentiam habitaculum praeparatum, unde subdit cui dedi in solitudine , scilicet ad quam homo non accedit, domum , puta aliquod antrum vel cavernam quamcumque, et tabernacula eius , puta scilicet sub herbis aut arboribus, in terra salsuginis , idest in aliqua terra inhabitata propter siccitatem et solis exustionem, ex qua humor eius quasi in saporem salis convertitur. Et quamvis huiusmodi habitatio videatur incultior et horridior propter solitudinem, tamen eam praefert quantumcumque nobili civitati, unde subdit contemnit multitudinem civitatis , scilicet in comparatione ad habitationem deserti. Et assignat duplicem rationem, quarum prima est quia ibi non exiguntur ab eo laboriosa opera, unde subdit clamorem exactoris non audit , idest domini exigentis ab eo portationem onerum vel aliquid huiusmodi; alia ratio est quia ibi liberius evagatur ad pastum quaerendum, unde subdit circumspicit montes pascuae suae , quia scilicet patet ei liber aditus ad diversa loca pro pascuis quaerendis, et ipsa etiam pascua pro suo libitu accipit, unde subdit et virentia quaeque perquirit : asinis autem domesticis non dantur optima pascua sed interdum viliora, melioribus pascuis nobilioribus animalibus reservatis. Sicut autem asinus servit homini ad onera deferenda, loco cuius in silvestribus invenitur onager, ita etiam servit homini inter domestica animalia bos ad arandum propter suam fortitudinem, cui comparat inter silvestria rinocerontem, idest Unicornem, quod est animal quadrupes valde forte et ferum, habens unum cornu in media fronte; hoc autem animal propter sui feritatem non de facili potest domari sicut bos domatur, unde subdit numquid volet rinoceros , idest Unicornis, servire tibi , ut scilicet domesticatus sponte tibi oboediat? Animalia autem domesticata cibum libenter ab hominibus capiunt, ad quod excludendum subdit aut morabitur ad praesepe tuum , ut scilicet paratus sit comedere quod a te ei offertur? Boves autem domesticati ad hoc nutriuntur ut ministerio arationis applicentur, et ad hoc excludendum subdit numquid alligabis loro tuo rinoceronta , idest Unicornem, ad arandum , sicut scilicet aratur in bobus? Utuntur etiam homines bobus ad aliud ministerium, ut scilicet trahentes quoddam rastrum terram aratam complanent glebam comminuendo, unde subdit aut confringet glebas vallium , quae scilicet solent diligentius excoli propter maiorem fecunditatem, post te , idest postquam terram araveris? Vel post te , idest ut te praecedente ille sequatur glebas confringens? Dimittuntur etiam quaedam animalia fortia ad agrorum custodiam contra latrones vel animalia quae possent segetes devastare, sicut custodiuntur agri per aliquos canes feroces, sed hoc per Unicornem fieri non potest quia non domesticatur, unde subdit numquid fiduciam habebis in magna fortitudine eius et derelinques ei labores tuos , idest fructus agrorum ad custodiendum? Sic ergo non potes hoc fortissimo animali uti nec sicut bove ad arandum nec sicut cane ad custodiendum. Similiter etiam non potes eo uti sicut forti agricola ad fructus terrae procurandos, unde subdit numquid credes ei quod reddet sementem tibi et aream tuam congreget? Sicut scilicet facit operarius qui semen a domino susceptum serit et multiplicatum reddit, segetes congregando in aream et post trituram in horreum domini reportando. His igitur positis in quibus quaedam animalia silvestria a domesticis diversificantur, subdit quasdam proprietates quorundam animalium in quibus videntur ab omnibus aliis animalibus quaedam proprietates diversae. Et hoc praecipue apparet in strutione qui est avis quaedam appropinquans ad genus bestiarum, unde licet habeat pennas ad modum animalium alte volantium, non tamen per eas se potest in altum elevare, unde dicit penna strutionis similis est pennis herodii , idest nobilissimi falconis qui girfalcus dicitur, et accipitris , qui est avis nota, et ambae sunt aves boni volatus. Est autem et alia proprietas strutionis diversa ab aliis avibus, quod scilicet sua ova non fovet sed fodiens in arena ea dimittit et operit sabulo, unde subdit quae derelinquit in terra ova sua . Habet autem hanc naturalem industriam quod observat tempus calidum, scilicet quando incipiunt stellae apparere quae dicuntur virgiliae, scilicet in mense Iulii, et tunc parit ova, et sic ex calore temporis et loci, quia scilicet non moratur nisi in locis calidis, ova vivificantur et ex eis pulli nascuntur, unde subdit tu forsitan in pulvere calefacies ea? Quasi dicat non, sed hoc agitur providentia divina per quam etiam ova in pulvere conservantur illaesa. Strutio enim est naturaliter animal obliviosum et nullam curam adhibet de conservatione ovorum, unde subdit obliviscitur quod pes , scilicet hominis transeuntis per viam, conculcet ea , scilicet ova, aut bestia agri conterat , vel casu pertranseundo vel propter appetitum cibi. Et sicut non habet curam de conservatione ovorum ita non habet curam de nutritione pullorum, unde subdit duratur ad filios suos quasi non sint sui , quia scilicet nullam curam habet de nutritione eorum, et ita quantum in se est perdit fructum generationis, unde subdit frustra laboravit , scilicet concipiendo et conceptum portando, ex quo filios non nutrit; contingit etiam quandoque quod etiam alia animalia fetus suos deserunt propter timorem, sed strutio hoc facit nullo timore cogente . Facit autem hoc etsi non propter timorem tamen propter defectum naturalis industriae quam circa hoc alia animalia habent, unde subdit privavit enim Deus eam , scilicet feminam strutionis, sapientia , scilicet ad ordinate nutriendum et gubernandum fetum, nec dedit illi intelligentiam , per quam scilicet sollicitudinem habeat de pullis suis: sapientiam autem et intelligentiam nominat industriam naturalem. Et quia supra dixerat quod habet pennas similes pennis herodii et accipitris, consequenter ostendit ad quid ei huiusmodi pennae prosint dicens cum tempus fuerit , idest cum aliqua necessitas velocitatis motus sibi immineat, in altum alas erigit , ita tamen quod per alas corpus eius sursum elevari non potest, sed per eas iuvatur ad velociter currendum, unde subdit deridet equitem , quia scilicet velocius currit quam equus hominem deferens, et ascensorem eius , scilicet equi, quia scilicet velocius curreret quam homo si suis pedibus iret. Sicut autem strutio habet quasdam proprietates a pluribus animalibus diversas quibus ab aliis deficit, ita etiam equus habet quasdam proprietates ad nobilitatem pertinentes quibus ab aliis animalibus differt. Primo autem equi fortitudinem commemorat cum dicit numquid praebebis equo fortitudinem , scilicet non solum corporis prout est potens ad onus ferendum, sed etiam animi prout audacter ad pericula vadit? Aliam autem proprietatem eius commemorat, quod scilicet ex exteriori ornatu ad libidinem provocatur: dicitur enim de equis quod iubarum decore ad coitum agitantur et iubis tonsis eorum libido extinguitur, ad quod significandum subdit aut circumdabis collo eius hinnitum? Solent enim equi hinnire propter libidinem, secundum illud Ier. V 8 equi amatores in feminas et emissarii facti sunt, unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat ; ergo hinnitus collo equi a Deo circumdatur quando iubae ei dantur a Deo, ex quarum consideratione ad libidinem provocatur. Est autem et alia equi proprietas quod vehementer salit contra morem multorum quadrupedum, unde subdit numquid suscitabis eum , scilicet elevando in altum, quasi locustas , quae scilicet saliendo moventur? Alia vero proprietas equi est audacia ipsius in bellis, quam diffusius describit quia est nobilis et admiranda, et primo manifestatur eius audacia quando adhuc odoratu bellum percipit a remotis, unde sequitur gloria narium eius terror , idest bellum quod est aliis ad terrorem, naribus ab equo perceptum est equo ad gloriam, idest ad quandam animi magnitudinem; et huius signum statim in eo apparet, de quo subditur terram ungula fodit , quasi praeparans se ad pugnandum. Ex hoc autem quod bellum percipit interius gaudet, unde subdit exultat , scilicet percepta opportunitate pugnandi, et hoc per effectum ostendit cum subdit audacter in occursum pergit armatis . Nec in ipso proelio existens terrore deicitur, unde subdit contemnit pavorem , et quod est amplius, etiam vulnerum dolore non repellitur, unde subdit nec cedit gladio . Solent autem plura animalium ex solo strepitu terreri, sed hoc equo non accidit, unde subdit super ipsum sonabit pharetra , scilicet plena sagittis, dum concutitur ad motum militis equo insidentis; similiter etiam ex hasta et clipeo militis sonus aliquis procedit, unde subdit vibrabit hasta , idest hasta dum vibratur sonum emittit; similiter clipeus dum movetur et ad arma colliditur sonum facit, unde subdit et clipeus , scilicet sonat; sed tamen ad hunc sonitum equus non stupescit, unde subdit fervens , scilicet interius per audaciam, et fremens , scilicet hinnitu, quem fremitum nominat, qui est proprie leonum, propter equi audaciam; et non solum voce interiorem fervorem animi monstrat sed etiam exteriori actu, unde subdit sorbet terram , idest videtur eam sorbere pedibus fodiendo. Et non solum non obstupescit sonitu pharetrae, hastae et clipei, sed nec etiam sono tubae qua utuntur in bellis, unde subdit nec reputat tubae sonare clangorem , ut scilicet propter hoc obstupescat; quin immo gaudere dicitur ad sonum bucinae, unde subdit ubi audierit bucinam dicit: vah . Idest emittit exultationis vocem, nam vah. Est interiectio exultantis. Et quia haec quae praedicta sunt pertinent ad equi audaciam, subiungit de perspicacitate ipsius dicens procul odoratur bellum , idest cum adhuc hostes sunt procul, odoratu percipit bellum imminere et quasi videtur sentire belli praeparationem, dum scilicet duces suis exhortationibus animant milites, et quantum ad hoc subdit exhortationem ducum , scilicet percipit, et ululatum , idest confusum clamorem et strepitum, exercitus , scilicet praeparantis se ad bellum. His autem praemissis de animalibus quae gradiuntur in terra, accedit ad animalia quae volant in aere, et primo commemorat naturalem industriam accipitris qui tempore mutationis pennarum expandit alas suas ad Austrum, qui est ventus calidus, ut apertis poris veteres pennae decidant et novae renascantur, unde dicit numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter , scilicet quando pennae eius renovantur, expandens alas suas ad Austrum , ut scilicet facilius pennas mutet? Ultimo autem loquitur de aquila quae ceteris avibus altius volat , unde dicit numquid ad praeceptum tuum elevabitur aquila , scilicet sicut ad meum? Facit enim hoc aquila naturali instinctu: omnis autem naturalis cursus rerum est quaedam motio creaturae ad praeceptum Dei, secundum illud Psalmi ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt verbum eius . Et sicut aquila habet motum in altum ita etiam et in altis conversatur, quod pertinet ad nobilitatem suae naturae, et ideo dicit et in arduis ponet nidum suum , ut scilicet pulli eius statim nati consuescant in altis morari, et ideo subdit in petris manet , quasi gaudens aeris puritate eo quod in locis petrosis non sit multa vaporum resolutio; et in praeruptis silicibus commoratur , ad quas scilicet noxiis bestiis non patet accessus, atque inaccessibilibus homini rupibus , per quod scilicet eius securitati providetur. Habet autem aquila visum valde acutum ut possit ex longinquo videre necessarium cibum, unde subdit inde , scilicet de locis altis, contemplatur escam , scilicet non solum propinquam sed etiam remotam, unde subdit et oculi eius de longe prospiciunt . Est autem et aquila potens in praeda sicut et leo inter quadrupedia, et ad hoc designandum subdit pulli eius lambunt sanguinem , scilicet animalium viventium quae aquila ad nidum defert. Pascitur autem aquila non solum animalibus vivis sicut falcones et accipitres, sed etiam cadaveribus animalium mortuorum, unde subdit et ubicumque cadaver fuerit statim adest , per quod etiam velocitatem volatus eius designat. Haec autem omnia sunt inducta ad ostendendum magnitudinem divinae sapientiae et virtutis per quam tam mirabiles effectus producuntur: unde datur intelligi quod Iob auditis tot mirabilibus divinorum effectuum stupens siluit; sed dominus eum excitat ad considerandum quod homo non est idoneus ad disputandum cum Deo, unde subditur adiecit dominus , scilicet super verba praemissa, et locutus est ad Iob , eo scilicet tacente: numquid qui contendit cum Deo , idest qui offert se disputaturum cum eo, tam facile conquiescit , scilicet quasi sit superatus sicut tu qui taces? Utique qui arguit Deum , quasi de eius iudiciis disputans, debet et respondere illi : iustum est enim ut qui alium ad disputandum provocat, etiam ipse paratus sit respondere. Et ne videretur Iob, licet convictus, in sua sententia obstinatus permanere, in verba humilitatis prorumpit, unde sequitur respondens autem Iob domino dixit: qui leviter locutus sum respondere quid possum? Ubi considerandum est quod Iob coram Deo et sua conscientia loquens non de falsitate locutionis aut de superba intentione se accusat, quia ex puritate animi fuerat locutus, sed a levitate sermonis: quia scilicet etiam si non ex superbia animi locutus fuerat, verba tamen eius arrogantiam sapere videbantur, unde amici eius occasionem scandali sumpserant; oportet autem vitare non solum mala sed etiam ea quae habent speciem mali, secundum apostolum I ad Thess. V 22 ab omni specie mala abstinete vos , et ideo subdit manum meam ponam super os meum , ut scilicet ad similia verba de cetero non prorumpam; et de his quae dixi paeniteo, unde subdit unum locutus sum quod utinam non dixissem , scilicet quod dixi me velle disputare cum Deo, et alterum , scilicet quod meam iustitiam praetuli dum de divinis iudiciis ageretur. Tertium autem quod ei Eliud imposuerat, ut scilicet diceret iudicium Dei esse iniustum, non recognoscit, quia hoc non pertineret ad levitatem locutionis sed ad blasphemiam. Sic autem de leviter dictis paenitet quod emendationem proponit, unde subdit quibus ultra non addam , ut scilicet alias verba levia proferam. Est autem considerandum quod si praedicta locutio domini ad Iob non fuit per exteriorem sonum prolata sed interius inspirata, Iob tripliciter in hoc libro invenitur fuisse locutus: primo quidem quasi repraesentans affectum sensualitatis in prima conquestione cum dixit pereat dies , secundo exprimens deliberationem rationis humanae dum contra amicos disputaret, tertio secundum inspirationem divinam dum ex persona domini verba induxit; et quia humana ratio dirigi debet secundum inspirationem divinam, post verba domini, verba quae secundum rationem humanam dixerat reprehendit. Caput 40 [84938] Super Iob, cap. 40 Respondens autem dominus Iob de turbine et cetera. In praecedentibus dominus per commemorationem mirabilium quae apparent in eius effectibus demonstravit suam sapientiam et virtutem, ut ex hoc manifestum sit quod nullus homo nec sapientia nec potestate potest cum Deo contendere; nunc autem ulterius procedit ad arguendum Iob de hoc quod suam iustitiam commemoraverat, quod aliquibus sonare videbatur in derogationem divini iudicii. Praemittitur etiam modus divinae locutionis cum dicitur respondens autem dominus Iob de turbine dixit , et excitatio attentionis cum subditur accinge sicut vir lumbos tuos , et petitio responsionis cum subditur interrogabo te et indica mihi : quae quia supra exposita sunt, hic iterare non oportet expositionem eorum. Est autem considerandum quod Iob suam iustitiam commemorando non intendebat imponere iniquitatem divino iudicio, sicut tres amici eius et Eliud perverse intelligebant, sed intendebat ostendere quod non erat punitus in ultionem peccatorum sicut ei imponebant, sed ad probationem sicut supra XXIII 10 dixerat probabit me quasi aurum quod per ignem transit ; verum tamen hoc ipsum reprehensibile videbatur, quod sic suam iustitiam commendabat quod aliis videbatur hoc redundare in derogationem divinae iustitiae, unde subdit numquid irritum facies iudicium meum? Quasi dicat: numquid hoc tibi videtur ut commendando tuam iustitiam facias ab hominibus reputari irritum, idest falsum, esse meum iudicium? Falsitas autem iudicii est condemnatio iudicantis qui iniquum iudicium profert vel ex ignorantia vel ex malitia, unde subdit et condemnabis me ut iustificeris? Quasi dicat: numquid intantum vis te ostendere iustum quod ego apud alios condemnabilis videar? Est autem notandum quod si fuerint duo aequales, si oporteat alteri culpam imponi, non est reprehensibile si alter eorum a culpa imposita se expurget quamvis alter culpabilis in aliorum opinione remaneat, quia homo plus se quam alium naturaliter diligit; sed ubi est tanta distantia quanta est Dei et hominis, potius homo debet pati culpam iniuste in se referri quam quod iniuste referatur in Deum: et ideo dominus ad arguendum Iob proponit excellentiam Dei super homines, quae quidem excellentia ex eius effectibus manifestatur. Sed quia nunc agitur de comparatione iustitiae quae proprie non attenditur respectu irrationabilium rerum, ideo ad ostendendum divinam excellentiam accipit effectus quos Deus operatur in rationabilibus creaturis, qui quidem effectus secundum duo considerari possunt: uno modo secundum virtutis suae operationem, et quantum ad hoc dicit si habes brachium sicut Deus : per brachium enim potentia divinae virtutis exprimitur, quo quidem brachio utitur et ad sustentationem bonorum, secundum illud Is. XL 11 in brachio suo congregabit agnos , et ad punitionem malorum, secundum illud Luc. I 51 fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui . Alio modo operatur Deus in rationabilibus creaturis per suae sapientiae doctrinam, quam propter eius excellentiam tonitruum nominat, et quantum ad hoc subdit et si voce simili tonas : hoc autem tonitruo utitur Deus ad instructionem bonorum, secundum illud supra XXVI 14 cum vix parvam stillam sermonum eius audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis eius intueri? Et ad terribilem increpationem malorum, secundum illud Psalmi vox tonitrui tui in rota , et postea sequitur commota est et contremuit terra . Ex huiusmodi autem effectibus excellentiam divinam demonstrat quantum ad tria: primo quidem quantum ad decorem cum dicit circumda tibi decorem , quasi dicat: si tam potens es in effectibus sicut Deus, attribuas tibi eius decorem, unde signanter dicit circumda tibi : Deus enim non habet circumdatum decorem quasi superadditum eius essentiae sed ipsa essentia eius est decor, per quem intelligitur ipsa claritas sive veritas, et puritas sive simplicitas, et perfectio essentiae eius; sed homo non potest habere decorem nisi circumdatum, quasi participando ipsum a Deo ut superadditum suae essentiae. Secundo tangit divinam altitudinem cum subdit et in sublime erigere : attenditur autem divina sublimitas non loco quia Deus loco non comprehenditur, sed perfectione et virtute quia quicquid de eo dicitur convenit ei in summo; huiusmodi autem sublimitas Deo essentialiter convenit, unde ad eam non erigitur sed in ea immobiliter manet; homo autem secundum suam naturam est infimae condicionis, unde ad illam sublimitatem divinam pervenire non posset nisi se supra se sublevando, et ideo signanter dicit in sublime erigere . Tertio tangit eius gloriam cum subdit et esto gloriosus : gloria quidem importat notitiam de bonitate alicuius, unde Ambrosius dicit quod gloria est clara cum laude notitia ; bonitas autem Dei infinita est, cuius notitia perfecta non est nisi apud Deum, et ideo gloria in solo Deo est inquantum se ipsum cognoscit, ad quam gloriam homo pervenire non potest nisi participando cognitionem divinam, secundum illud Ier. IX 24 in hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me , et ideo signanter dicit esto gloriosus , quia homo essentialiter hanc gloriam non habet. His igitur positis quae pertinent ad excellentiam divinae potestatis et naturae, procedit ulterius ad commemorandum divinos effectus in rationabilibus creaturis et quantum ad bonos et quantum ad malos; sed sciendum est quod effectus quos Deus operatur in sublimationem iustorum magis attribuuntur misericordiae, quos autem operatur in punitionem malorum proprie attribuuntur iustitiae: et ideo quia nunc agitur de iustitia, primo breviter tangit effectum divinae operationis quantum ad bonos cum dicit et speciosis induere vestibus . Omnes enim boni tam Angeli quam homines speciosi sunt ex participatione divinae sapientiae et iustitiae, et sicut homo ornatur ex specioso vestimento, ita omnis decor sanctorum Angelorum et hominum redundat in ornatum Dei inquantum ex hoc Dei bonitas commendatur, per modum quo dicitur Is. XLIX 18 his omnibus velut ornamento vestieris . Est autem considerandum quod hoc ad misericordiam Dei pertinet quod sanctos suos faciat speciosos, sed quod eorum decore utatur ad suam gloriam ad iustitiam pertinet de qua nunc loquitur, et ideo non dicit speciosas fac vestes sed speciosis induere vestibus . Deinde diffusius ostendit effectus divinae iustitiae quos exercet in malos, et primo hoc prosequitur quantum ad homines. Sciendum est autem quod omnis malitia hominum a superbia initium habet, secundum illud Eccli. X 15 initium omnis peccati superbia ; inter cuncta etiam vitia Deus maxime superbiam detestatur, unde dicitur Iac. IV 6 quod Deus superbis resistit , et hoc ideo quia superbi quasi Deo rebellant dum ei humiliter subdi non volunt, et ex hoc in omnia peccata incidunt divinis praeceptis contemptis - unde et terreni principes maxime detestantur rebelles -, et ideo dominus specialiter commemorat effectum suae potentiae quem contra superbos exercet. Est autem duplex genus superborum: quidam enim ex bonis quae habent se super alios efferunt, sicut ille qui dicebat Luc. XVIII 11 non sum sicut ceteri hominum , et hi proprie superbi dicuntur, ut ipsum nomen sonat; est autem propria superborum poena discordia, quia dum quilibet alii superesse nititur et subici recusat, ad invicem concordare non possunt, unde dicitur Prov. XIII 10 inter superbos semper iurgia sunt , et ad hoc designandum dicit disperge superbos in furore tuo , quasi dicat: exerce officium Dei quod est dispergere superbos ut in unum convenire non possint; per furorem autem Dei intelligitur gravis vindicta. Aliud autem genus superborum est qui sibi arrogant id quod supra ipsos est, et hi proprie arrogantes dicuntur, unde dicitur Ier. XLVIII 29 arrogantiam et altitudinem cordis illius ego scio, ait dominus, et quod non sit iuxta eam virtus eius ; horum autem poena propria est deiectio: cum enim volunt se erigere supra posse, consequens est quod periculose corruant, secundum illud Psalmi deiecisti eos dum allevarentur , unde subdit et respiciens omnem arrogantem humilia , idest deicias ex prospectu tuae providentiae. Communis autem utrorumque prima poena est confusio, quia cum non possint consequi altitudinem quam praetendebant, confunduntur apparente defectu eorum, unde subdit respice cunctos superbos et confunde eos , unde et supra XX 6 dictum est si ascenderit usque in caelum superbia eius, quasi sterquilinium in fine perdetur . Secunda autem poena eorum est eorum destructio, quam designat subdens et contere impios in loco suo . Superbos impios nominat quia, sicut Eccli. X 14 dicitur, initium superbiae hominis est apostatare a Deo , quod repugnat divino cultui qui pertinet ad pietatem; conveniens autem poena est superborum quod conterantur: quod enim conteritur, quadam violentia fortioris corporis in minimas partes resolvitur; iustum est autem ut superbi qui se inordinate magnos existimant, fortiori virtute, scilicet divina, ad minimum deducantur. Signanter etiam addit in loco suo , ut ostendatur quod id in quo confidunt eos liberare non potest: unumquodque enim in suo loco conservatur, unde multitudo divitiarum vel status dignitatis, vel si quid aliud huiusmodi est in quo homo confidat, locus eius dici potest; quibus non obstantibus superbus a Deo conteritur, ut quasi in loco suo contritus videatur. Tertia poena est quod postquam sunt ad minimum redacti claritas famae eorum cessat: iustum est enim ut qui gloriae pompam quaerebant ab hominum memoriis deleantur, secundum illud Prov. nomen impiorum putrescet , unde sequitur abscondes eos in pulvere , idest facies eos obscuros propter statum vilitatis ad quem deducentur. Quod autem addit simul potest ad duo referri, videlicet ad hoc quod omnes superbi simul talem finem patiuntur, et ad hoc quod non successive superbi depereunt sed simul, idest subito, deiciuntur. Quarta autem poena eorum est ut non solum ipsi ab aliis non cognoscantur sed etiam bona de quibus superbierunt agnoscere non sinantur, unde subdit et facies eorum , per quas scilicet virtutes eorum cognoscitivae significantur eo quod visus hominis in facie ponitur, demerge in foveam , idest in profundum Inferni; et loquitur de damnatione mortis secundae per similitudinem mortis primae, per quam homines in corporalem pulverem reducuntur in foveam demersi. Haec autem dominus praemiserat quasi propria sua opera; eius autem proprium est ut non egeat alieno auxilio, quod homini convenire non potest sicut nec potest praedicta opera exercere, unde subdit et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua , quasi dicat: si praedicta opera facere potes quae sunt Dei solius, potes tibi rationabiliter attribuere quod divino auxilio non egeas ad salutem; sed sicut illud non potes, ita nec hoc; unde non debes de tua iustitia gloriari. Ecce Vehemot quem feci tecum et cetera. Supra dominus narraverat effectus virtutis suae quos in malis hominibus operatur, nunc autem accedit ad describendum malitiam Diaboli. Manifestum est autem ex praemissis quod apud Iob et amicos eius eadem erat opinio de Daemonibus quam nunc Ecclesia Catholica tenet, ut scilicet ex angelica dignitate per peccatum corruerint, unde supra IV 18 dictum est ecce qui serviunt ei non sunt stabiles . Et sicut homo per peccatum decidit a dignitate rationis et contra rationem agens irrationabilibus comparatur, ita etiam Diabolus per peccatum avertens se a supremis et intelligibilibus bonis, dum principatum super inferiora et terrena appetiit, animalibus brutis comparatur, in quorum effigie frequenter Daemones apparent hominibus, Deo id providente ut tales figuras corporum sinantur assumere per quas eorum condicio designetur. Est autem considerandum quod sicut Angeli in sua dignitate remanentes excellentiam quandam habent supra hominum dignitatem, unde et in fulgentiori quadam claritate apparent hominibus, ita etiam Daemones excellentiam quandam et principatum in malitia supra homines habent, et ideo sub figura quorundam excellentium et quasi monstruosorum animalium describuntur. Inter omnia autem animalia terrestria excellit elephas magnitudine et virtute, inter animalia vero aquatica excellit cetus: et ideo dominus describit Diabolum sub figura elephantis et ceti, ut hoc nomen Vehemot , quod significat animal, referatur ad elephantem qui inter cetera animalia terrestria, quae communius animalia dicuntur, quendam principatum tenet propter corporis magnitudinem; nomen autem Leviathan , quod significat additamentum eorum, referatur ad cete grandia quae habent magnitudinis additamentum supra omne animalium genus. Posset autem forte alicui videri quod dominus ad litteram intenderet exprimere proprietates elephantis et ceti propter magnitudinem qua reliqua animalia superant; sed quod proprietates horum animalium in figuram alterius describantur manifestum est ex hoc quod, proprietatibus positis ad figuram pertinentibus, subditur veritas. Nam praemissis proprietatibus Vehemot, idest elephantis, quasi exponendo veritatem subdit ipse est principium viarum Dei ; praemissis autem proprietatibus Leviathan, idest ceti, subdit ipse est rex super universos filios superbiae . Et satis convenienter in descriptione Diaboli terminatur disputatio Iob, quae est de adversitate ipsius, quia etiam supra commemoratur Satan fuisse principium adversitatis ipsius; et sic dum amici Iob causam adversitatis eius ad ipsum Iob referre niterentur putantes eum propter sua peccata fuisse punitum, dominus, postquam Iob redarguerat de inordinata locutione, quasi finalem determinationem disputationi adhibens, agit de malitia Satan quae fuit principium adversitatis Iob et est principium damnationis humanae, secundum illud Sap. I invidia Diaboli mors introivit in orbem terrarum . Primo ergo incipiens describere Satan sub figura Vehemot, assignat convenientiam eius ad hominem dicens ecce Vehemot quem feci tecum . Et si quidem hoc referatur ad tempus inchoationis utriusque quantum ad figuram, veritas apparet: nam sexto die simul cum homine terrena animalia sunt producta; si referatur ad Diabolum, de quo figuraliter sive metaphorice haec dicuntur, non videtur simul Diabolus factus cum homine: nam homo factus legitur die sexto, Satan autem inter Angelos factus creditur in principio quo creavit Deus caelum et terram. Sed si illa dierum enumeratio non designat temporis successionem sed diversa genera rerum productarum, secundum sententiam Augustini, nulla repugnantia invenitur; si autem, secundum aliorum expositionem, Angelorum creatio duratione praecessit hominis productionem, potest dupliciter hoc verbum intelligi: uno modo ut sit sensus quem feci tecum idest quem feci sicut et te, et hoc dicit ad excludendum errorem eorum qui considerantes malitiam Diaboli aestimaverunt eum non esse Dei boni creaturam; alio modo ut sit sensus quem feci tecum idest similitudinem tecum habentem quantum ad naturam intellectualem. Et huius etiam similitudinis aliquod vestigium in elephante apparet: dicit enim Aristotiles in VIII de animalibus quod maxime domesticabile silvestrium est elephas: ad multa enim eruditur et intelligit quoniam et adorare reges docentur , quod non dicitur quia habeat intellectum sed propter bonitatem naturalis aestimativae. Descripta igitur convenientia Vehemot cum homine, describit proprietates ipsius, et ut hoc primo ad figuram referamus, tria videtur circa Vehemot describere: primo quidem cibum ipsius cum dicit fenum quasi bos comedet : ad litteram enim non est animal comedens carnes sed herbas et alia huiusmodi ad modum bovis. Et quia herbae nascuntur in terra, per hoc figuratur quod Satan pascitur, idest delectatur, in terrenorum dominio, unde et iactanter de se dicit Luc. IV 6 mihi tradita sunt , scilicet regna orbis terrae, et cui voluero do illa . Secundo describit coitum eius: in cibo enim et coitu praecipuae delectationes animalium consistunt. Describit autem coitum elephantis primo quidem quantum ad principium libidinis ex qua animalia commoventur ad coitum, cum dicit fortitudo eius in lumbis eius : nam ex lumbis sive ex renibus semen ad membra genitalia derivatur. Secundo describit figuram coitus: nam, sicut philosophus dicit in V animalium, patitur coitum femella elephantis considens, et masculus ascendit , et hoc significat subdens et virtus illius in umbilico ventris eius , qui scilicet umbilicum superponit in coitu dorso femellae; et oportet quod sit in umbilico magna virtus ne frangatur propter collisionem corporum tam magnorum. Animalia autem in quibus talis figura coitus invenitur, dum coeunt caudam inter tibias posteriores stringunt, unde subdit stringit caudam suam quasi cedrum , quod dicitur propter magnitudinem eius. Tertio describit organa coitui deservientia cum subdit nervi testiculorum eius perplexi sunt , idest revolutiones quasdam habent, ut philosophus describit in III animalium de testiculis omnium animalium gressibilium et generantium animal. Haec autem ad Diabolum litteraliter referri non possunt, quasi ipsi Daemones ad modum animalium corporaliter coeant quasi ipso coitu delectati: etsi enim, ut Augustinus dicit in XV de civitate Dei, quidam incubi saepe dicantur extitisse mulieribus improbi et earum appetiisse ac peregisse concubitum , non tamen hoc agunt quasi coitu delectati, sed delectantur ad hoc quod homines ad peccata talia inducunt ad quae maxime sunt proni; unde Augustinus dicit in II de civitate Dei quis non intelligat quantum moliantur maligni spiritus exemplo suo auctoritatem praebere sceleribus? Et propter hoc, ut ipse in eodem libro alibi dicit, huiusmodi spiritus luxuriae obscenitatibus delectantur , quae quidem eorum delectatio metaphorice in verbis praemissis exprimitur. Et quia propter concupiscentiam carnis secundum hoc vitium maxime possunt homines superare, ideo dicit fortitudo eius in lumbis eius , ut hoc referatur ad viros, et virtus illius in umbilico ventris eius , ut hoc referatur ad mulieres; stringit caudam suam quasi cedrum , quia quos in hoc peccatum deicit dulcedine voluptatis finaliter ligatos tenet, nervi testiculorum eius perplexi sunt , quia si aliquis in hoc vitium deiectus evadere nititur, diversis occasionibus iterato irretitur. Tertio describit motum elephantum, de quibus dicitur quod habent inflexibiles pedes, tibias et crura propter pondus corporis sustentandum, et habent ossa solida sine iuncturis ; et ad hoc designandum dicit ossa eius velut fistulae aeris , quia flecti non possunt sicut nec fistulae aeris, et hoc refertur ad exteriora organa motus quae sunt tibiae et crura; interiora autem organa motus sunt cartilagines quaedam et nervi, quae etiam in elephantibus non facile flectuntur, et quantum ad hoc subdit cartilago ipsius quasi laminae ferreae , quae scilicet incurvari et extendi non possunt: et per hoc significatur obstinatio Diaboli qui a proposito suae malitiae retrahi non potest, et crudelitas eius per quam ab exteriori hominum nocumento non cessat. Haec autem quae figuraliter dicta sunt exponit dominus subdens ipse , scilicet Satan de quo praedicta metaphorice dicta sunt, est principium viarum Dei , idest operum eius. Et si quidem hoc referatur ad opera creationis, hoc ea ratione dicitur quia Satan inter primas creaturas est conditus, vel etiam quia secundum quosdam fuit excellentior inter ceteras creaturas; sed convenientius proposito videtur ut per vias Dei intelligamus opera providentiae eius. Considerandum est autem quod Deo unum solum opus est proprium suae bonitati conveniens, scilicet benefacere et miserere; quod autem puniat et adversitates inducat, hoc contingit propter malitiam creaturae rationalis, quae primo est in Diabolo inventa et per eius suggestionem est ad homines derivata, et ideo signanter dicit quod ipse est principium viarum Dei , idest quod Deus diversis viis utatur, scilicet benefaciendo et puniendo. Et ne credatur sic esse principium viarum Dei quod per se ipsum sit potens ad nocendum, hoc excludit subdens qui fecit eum , scilicet Deus, applicabit gladium eius , idest noxiam operationem ipsius; voluntas autem nocendi est Diabolo a se ipso, propter quod dicitur gladius eius, sed effectum nocendi non habet nisi ex voluntate vel permissione divina. Et quia dixerat quod fenum sicut bos comedit , ostendit unde fenum accipiat ad edendum, unde subdit huic montes herbas ferunt , per quod intelligitur quod sublimes in hoc saeculo et superbi afferunt Diabolo suae delectationis seu refectionis materiam. Et quomodo hoc sit, ostendit subdens omnes bestiae agri ludent ibi : sicut enim ad litteram in montibus silvestria animalia congregantur ad securitatem et otium, ita sub quadam sublimium virorum protectione homines bestialiter saevientes securi requiescunt, quod significatur Dan. IV 9 ubi dicitur quod subter arborem , per quam significatur regia dignitas, habitabant animalia et bestiae . Deinde describit mansionem ipsius. Ubi considerandum est quod, sicut Aristotiles dicit in V animalium, elephantes in solitudinibus manent et maxime circa fluvios ; et quia circa fluvios solent esse arundineta et salices et loca umbrosa, ideo ad designandam elephantis mansionem dicit sub umbra dormit in secreto calami in locis humentibus . Et quia hoc animal non qualemcumque umbram quaerit sed condensam, subdit protegunt umbrae umbram eius , ut scilicet inferior umbra per superiorem umbram contra aestum defendatur; et causam facientem umbram designat subdens circumdant eum salices torrentis , nam salices densiorem umbram faciunt et frigidiorem quam arundines. Inhabitat autem ad litteram hoc animal umbrosa loca, quia est animal melancholicum et siccae complexionis et habitat in terris calidis, unde contra calorem et siccitatem aestus quaerit refrigerium humiditatis et umbrae. Per quod designatur quod gladius Diaboli non solum effectum habet in montibus, idest in superbis, qui ei et ipsi herbas ferunt et bestias agri ludentes sustinent, sed etiam in hominibus qui in otio quasi in umbra vivunt, quam sibi multiplici studio continuare procurant ut sic umbrae protegant umbras, et qui in deliciis quasi in locis humentibus nutriuntur. Propter eandem autem causam propter quam hoc animal humentia et umbrosa loca quaerit, etiam multum de aqua potat, unde Aristotiles dicit in VII de animalibus quod iam quidam elephas bibit aquae metretas Macedonicas quatuordecim pro semel et iterum sero alias octo ; et ideo ad describendum magnitudinem potus eius subdit absorbebit fluvium et non mirabitur , quia scilicet consuevit multum bibere, et iterum postquam multum bibit expectat alium multum potum, unde subdit habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius , qui scilicet est fluvius notus in terra illa ubi haec dicebantur. Et haec quidem hyperbolice dicuntur secundum quod referuntur ad elephantem; secundum autem quod referuntur ad Diabolum, in cuius figura haec dicuntur, significatur eius praesumptio qua se confidit de facili sibi incorporare per consensum omnes homines instabiles, etiam si habeant aliquam Dei cognitionem; ad quod significandum inducitur specialiter de Iordane, qui est fluvius in terra in qua vera Dei cognitio habebatur: in his enim tribus generibus hominum maxime gladius Diaboli habet effectum, scilicet in superbis, voluptuosis et instabilibus seu curis saeculi deditis, qui possunt per fluvium designari. Aliqui tamen sunt qui a Diabolo non superantur sed potius contra ipsum victoriam obtinent, quod quidem principaliter competit Christo, de quo dicitur Apoc. V 5 ecce vicit leo de tribu Iuda ; consequenter autem convenit aliis per gratiam Christi, secundum illud I ad Cor. XV 57 Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per dominum nostrum Iesum Christum . Et hanc quidem victoriam describit dominus sub similitudine venationis elephantis, dicens in oculis eius quasi hamo capiet eum , scilicet venator, per quem Christus et sui significantur. Dicitur esse unus modus venationis elephantum quod fit fovea subterranea in via elephantis, in quam incidit ignoranter, ad quam veniens unus venator percutit et pungit ipsum; alter autem venatorum veniens percutit primum venatorem et amovet eum ne percutiat elephantem et dat ei comedere hordeum, quod cum ter vel quater fecerit diligit se liberantem et ei deinceps oboediens mansuescit , et sic capiuntur per cibum eis oblatum sicut pisces hamo. Est autem et alius modus venationis elephantum, ut Aristotiles dicit in VIII de animalibus, ubi dicit quod homines venatores domesticos elephantes equitant et persequuntur elephantes silvestres et pungunt eos cum quibusdam instrumentis ; et ad hoc potest pertinere quod subditur et in sudibus perforabit nares eius , in quibus scilicet habent carnem magis sensibilem, et ideo magis ibi punguntur a venatoribus. Per hoc autem mystice designatur quod Christus Diabolum superavit, ostendens ei naturam infirmam ut sic quasi hamo ab eo caperetur, et postmodum virtutem suam in eum exercuit, secundum illud Col. II 15 expolians principatus et potestates, traduxit confidenter. An extrahere poteris Leviathan hamo et cetera. Postquam dominus descripsit proprietates Diaboli sub similitudine elephantis qui est maximum animalium terrestrium, describit ipsum sub similitudine Leviathan, idest ceti, quod est maximum animalium marinorum et, sicut Plinius dicit, est magnitudinis quatuor iugerum ; et Isidorus dicit quod habent corpora aequalia montibus , ad quod refertur nomen Leviathan quod interpretatur additamentum eorum; et ut Isidorus dicit, hoc animal dicitur balena a balyn, quod est emittere, quia altius ceteris animalibus emittit aquas. Et potest dici quod sicut Diabolus comparatur elephanti, qui vivit in terris, propter effectus manifestos quos operatur in terrenis et corporalibus creaturis, ita comparatur ceto sive balenae in fluctibus maris degenti propter effectus quos operatur in fluctuatione interiorum motuum. Et quia superius victoriam hominis contra Diabolum expresserat sub figura venationis elephantis, ne credatur quod homo sua virtute Diabolum possit superare, hoc incipit excludere sub figura Leviathan. De quo primo ostendit quod non potest superari per modum quo capiuntur pisces, unde dicit an extrahere poteris , scilicet de aquis, Leviathan hamo? Quod quidem fieri non potest duplici ratione: primo quia tantae est magnitudinis quod nulla hominis virtute aut instrumento sursum elevari possit, et ad hoc significandum dixit an extrahere poteris? Secundo quia tantae est fortitudinis quod hamo retineri non possit, et ad hoc significandum subdit et fune ligabis linguam eius? Pisces enim qui capiuntur hamo per funem cui hamus appenditur retinentur. Per quod significatur quod nullus homo potest Diabolum neque a malitia sua extrahere neque etiam eum ligare ut in sua malitia non procedat. Secundo ostendit quod non potest superari ab homine per modum quo quaedam animalia terrestria magna superantur: retinetur enim bubalus ab homine per annulum ferreum qui naribus eius imponitur, per quem homo ducit ipsum quo vult, et ad hoc excludendum subdit numquid pones circulum in naribus eius? Subicit etiam homo sibi equum aut asinum vel camelum imponendo frenum vel camum in ore eius, et ad hoc excludendum subdit aut armilla perforabis maxillas eius? Praedictorum enim animalium quasi perforantur maxillae armilla, idest ferro, quod ponitur in ore ipsorum: sicut autem circulo naribus imposito ducitur bubalus, ita etiam freno vel camo maxillis equi imposito regitur gressus equi ut hominem convenienter ferat. Per hoc ergo datur intelligi quod nullus potest Diabolum ducere quo vult nec eum dirigere ut suae voluntati deserviat. Tertio ostendit quod Leviathan superari non potest per modum quo homo subicitur homini, quod quidem fit dupliciter: uno modo per simplex verbum, puta cum aliquis intantum alteri humiliatur quod eum rogat, et hoc tangit cum dicit numquid multiplicabit ad te preces? Vel etiam cum addit blanditiarum verba, et ad hoc pertinet quod subditur aut loquetur tibi mollia? Idest blanda verba ad te placandum, secundum illud Prov. XV 1 responsio mollis frangit iram . Alio modo accedente aliqua obligatione, quae fit vel per aliquod particulare pactum, ad quod pertinet quod dicit numquid feriet tecum pactum? Vel per servitutem perpetuam, ad quod pertinet quod dicit et accipies eum servum sempiternum? Et ista quatuor quandoque per ordinem se habent: nam quandoque aliquis primo quidem propter timorem preces porrigit victori, secundo blanditur, tertio ad pactum suscipitur, quarto per pactum servituti perpetuo subiugatur. Per quae omnia datur intelligi quod Diabolus non timet hominem ut ei quasi superiori aut fortiori preces ex timore aut blanditias aut pactum aut servitutem exhibeat; et si huiusmodi simulet facit ad hominum deceptiones, ut potius eos sibi subiciat quam eis subiciatur. Quarto ostendit quod non potest superari per modum quo aves ab homine superantur, circa quas considerandum est quod aves primo quidem aliqua deceptione capiuntur per retia vel viscum vel aliquid huiusmodi, et hoc excludens subdit numquid illudes ei sicut avi , ut scilicet decipiendo ipsum in tuam redigas potestatem? Secundo postquam iam captae fuerint ligantur ne avolare possint, et exhibentur pueris et ancillis ad ludum, et hoc significatur cum subditur aut ligabis eum ancillis tuis? Per quae datur intelligi quod homo non potest sua industria decipiendo Diabolum superare, nec eum aliis despiciendum exponere. Sic igitur ostenso quod non potest subici per modum quo alia animalia subiciuntur, ostendit consequenter quod homo non potest uti eo, etiam si subiceretur, per modum quo utitur aliis animalibus magnis quando sunt in potestate hominis redacta. Et primo hoc ostendit assumens modum quo homines utuntur animalibus terrestribus captis, puta cervis et apris et aliis huiusmodi, quorum carnes dividuntur dupliciter: uno modo gratis distribuendo amicis, et hoc excludit subdens concident illum amici? Ut hoc interrogative legatur; alio modo vendendo diversis, et quantum ad hoc subdit divident illum negotiatores? Quasi dicat non: tanta est enim huiusmodi animalis magnitudo quod si quandoque capiatur toti regioni sufficiat, unde nec particulariter dividitur inter amicos nec venditur in macello ad modum aliorum animalium. Per quod designatur quod homo non potest auxilium Daemonis vel alteri gratis communicare vel etiam vendere. Secundo ostendit quod non potest homo uti Leviathan ad modum quo utitur piscibus captis, quorum maioribus piscatores implent magnas sagenas, et quantum ad hoc dicit numquid implebis sagenas pelle eius? Et forte signanter dicit pelle ad exprimendum modum quo maximi ceti capiuntur, qui longissimis culmis quos habent quando dormiunt in rupibus pendunt ad saxa , ut dicitur, et tunc piscator appropinquans quantum potest de pelle solvit a lardo iuxta caudam : est enim animal valde pingue, ita quod propter pinguedinem talem incisuram non sentit; et sic immissis funibus quos ligat ad saxa vel arbores, excitat cetum lapidibus fundae, qui volens recedere pellem dimittit. Minoribus autem piscibus implent quaedam alia minora instrumenta, et quantum ad hoc subdit et gurgustium piscium capite illius? Dicitur enim gurgustium quoddam instrumentum de viminibus factum quod piscatores in gurgite ponunt ad capiendum pisces; est autem tanta magnitudo ceti quod nec totus nec etiam una pars eius, puta caput, potest in gurgustio quantumcumque magno contineri: dicitur enim habere tam magnum caput quod ab ipso quadraginta lagenae sagiminis effluant. Et hoc ponitur ad figuraliter ostendendum quod Diabolus virtute humana includi non potest, sicut quidam nigromantici se eum posse includere opinantur, sed hoc totum provenit ex eius astutia qua utitur ad homines decipiendos; et si quis recte consideret, omnia praemissa videntur pertinere ad praesumptionem nigromanticorum confutandam, qui nituntur cum Daemonibus pactum inire aut eos sibi subicere vel qualitercumque constringere. Ostenso ergo quod homo non potest ullo modo sua virtute Diabolum superare, quasi ex omnibus praemissis concludit subdens pone manum tuam super eum , subaudi si potes, quasi dicat: nullo modo tua virtute potes manum tuam ponere super eum ut eum tibi subicias. Sed quamvis non possit ab homine superari, superatur tamen virtute divina, unde subdit memento belli , quo scilicet ego contra eum pugno, nec ultra addas loqui , scilicet contra me, dum scilicet vides eum mea virtute superari quem tua virtute superare non potes. Et de superatione qua superatur a Deo subditur ecce spes eius frustrabitur eum , quod quidem si referatur ad cetum manifestum est: dum enim cetus persequitur pisces sperans eorum capturam, impingit ad aliquod litus unde propter parvitatem aquae se eruere non potest, frustratus spe sua quam habebat de piscium captura, et sic super aquam apparens praecipitatur in mortem, et hoc est quod subditur et videntibus cunctis praecipitabitur , quia undique homines eum videntes concurrunt ad eum occidendum. Per quod significatur quod spes Diaboli quam habet de subversione sanctorum frustrabitur, et ipse cum omnibus suis sequacibus, sanctis videntibus, in die iudicii praecipitabitur in Infernum. Caput 41 [84939] Super Iob, cap. 41 Non quasi crudelis suscitabo eum et cetera. Postquam dominus enumeraverat virtutem Leviathan quantum ad hoc quod non potest superari ab homine sed solum a Deo, nunc enarrat potestatem ipsius quantum ad hoc quod ipse potest contra alios agere. Et quia non est potestas nisi a Deo , ut dicitur Rom. XIII 1, posset aliquis ad crudelitatem Deo ascribere quod tam noxiae creaturae tantam potentiam dedit, et ideo ad hoc excludendum dicit non quasi crudelis suscitabo eum , idest altum esse permittam per potentiam sibi datam; et videtur hoc respondere ad id quod supra Iob XXX 21 dixerat mutatus es mihi in crudelem . Quod autem hoc sibi ad crudelitatem ascribi non debeat ostendit triplici ratione: primo propter potestatem ipsius Dei, cum dicit quis enim resistere potest vultui meo , idest providentiae meae? Quasi dicat: quantumcumque Leviathan iste sit potens non potest providentiae meae resistere, ut potentia sua utatur nisi quantum mihi placuerit, et mea voluntas non ad perniciem sed ad salutem hominum tendit. Secundo ostendit idem ex largitate bonitatis ipsius qua gratis omnibus bona sua distribuit, unde subdit et quis ante dedit mihi ut reddam ei? Quasi dicat nullus, ex quo patet quod omnia quae feci diligo quibus bona mea gratis communico, unde non habeo contra ipsa quae feci crudelitatis animum; et ad idem pertinet quod subdit omnia quae sub caelo sunt mea sunt , quia scilicet sunt a me creata, conservata et gubernata: nullus autem rebus suis adversatur. Tertio ostendit se non esse crudelem permittendo Satanam in sua potentia exaltari, per hoc quod in nullo ei defert: videtur enim ad crudelitatem quandam pertinere quod aliquis dum vult alicui tyranno favere patienter tolerat afflictiones multorum. Duplici autem ratione homo alicui potenti favet: uno modo timens comminationes ipsius, sed hoc dominus a se excludit dicens non parcam ei , idest in nullo ei deferam quin ei resistam secundum quod oportet, verbis potentibus , idest propter aliqua comminationis verba quae eius praeferant potestatem; alio modo favet aliquis alicui potenti quasi allectus ab eo blanditiis, et ad hoc excludendum subdit et ad deprecandum compositis , quasi dicat: quamvis potenter vel deprecatorie loqueretur tamen in nullo ei defero, quia non est convenientia lucis ad tenebras , ut dicitur II Cor. VI 14. His igitur praemissis ad removendum opinionem suae crudelitatis, accedit ad describendum virtutem Leviathan, et primo describit figuram eius a capite incipiens. Dicitur autem quod super oculos ceti sunt quaedam additamenta cornea in figura magnae falcis et sunt ducenta quinquaginta super unum oculum et totidem super alterum, et utitur eis cetus pro coopertorio oculi tempore magnae tempestatis , et ad hoc exprimendum dicit quis revelabit faciem indumenti eius? Idest quis homo potest accedere ita prope cetum ut a praedictis operculis possit faciem eius detegere? Per quod datur intelligi quod astutias Diaboli nullus homo sufficit aperire. Dicitur etiam quod in gutture habet quandam pellem in modum membranae, et haec multis meatibus perforata non sinit quicquam corpulentia magnum ingredi ventrem eius , quia scilicet per hoc impediretur eius digestio, scilicet si aliquod magnum animal integrum absorberet, et ad hoc designandum subditur et in medium oris eius quis intrabit , ut scilicet perscrutetur strictos illos meatus quibus parvi pisces in eius ventrem descendunt? Per quod designatur quod intentionem Daemonis qua ad homines spiritualiter absorbendos movetur, nullus homo potest cognoscere. Dicitur etiam de ceto quod habet aperturam oris dentatam valde magnis et longis dentibus, et praecipue duo dentes sunt aliis longiores ad modum dentium elephantis vel apri , ergo ad designandum hoc duos dentes extremos maximos dicit portas vultus eius quis aperiet? Videntur enim illi duo dentes maximi quasi duae portae quibus os ceti aperiatur. Per quod designatur quod nullus homo potest os Diaboli aperire ad extrahendum de potestate eius peccatores, quos absorbet quasi duabus portis, scilicet violentia et astutia. Quantum autem ad alios dentes ceti subdit per gyrum dentium eius formido , quia scilicet in circuitu oris habet dentes tam magnos ut aspicientibus terrorem incutere possit. Per quod significatur terror quem Daemon hominibus incutit ut per hoc eos impellat ad peccandum; et potest dici quod dentes eius sunt ceteri Daemones, vel etiam mali homines qui potentia sua alios terrendo ad malum inducunt. His igitur praemissis de dispositione capitis Leviathan, procedit ad dispositionem corporis eius quod describit ad modum piscium habentium squamas, unde secundum magnitudinem sui corporis debet habere maximas squamas ad modum scutorum, unde dicit corpus eius quasi scuta fusilia , quae quidem sunt continua, nam scuta lignea per colligationem adunantur; comparatur autem Diabolus ad omnes malos sicut caput ad corpus, unde peccatores qui alios in malitia defendunt sunt quasi scuta corporis Diaboli. Ostendit autem consequenter quod squamae eius non solum sunt magnae sed etiam compressae ad modum piscium multas squamas habentium, et hoc est quod subdit compactum squamis sese prementibus , per quod designatur multitudo malorum. Et perversa eorum concordia in malo ostenditur consequenter cum subditur una uni coniungitur , quia scilicet sicut in corpore alicuius piscis non quaelibet squama coniungitur cuilibet sed una uni per ordinem, ita etiam in multitudine malorum non omnes omnibus socialiter concordant sed quidam quibusdam. Quandiu autem piscis est vivus et fortis et squamae eius sunt in suo vigore, ita ad invicem et cuti corporis stricte adhaerent quod nec aer potest inter eas transire; quando vero piscis fuerit vel mortuus vel infirmus aut ex aliqua occasione eius squamae desiccantur, tunc paulatim praedicta coniunctio squamarum remittitur ita quod ipsae squamae incurvantur et potest etiam aliquid grossius inter eas transire: ad ostendendum ergo vigorem squamarum Leviathan subdit et nec spiraculum quidem incedit per eas , idest per intermedium squamarum; per quod designatur quod ad consensum malitiae non disiunguntur mali per aliquam spiritualem persuasionem aut inspirationem internam. Et ideo ad ostendendum obstinatum eorum consensum in malitia subdit una alteri adhaerebit , per mutuum favorem et consensum, et tenentes se nequaquam separabuntur , propter obstinatum scilicet consensum eorum in malum, sicut nec squamae Leviathan humana virtute possunt ab invicem disiungi. Sternutatio eius splendor ignis . Postquam descripsit dominus dispositionem Leviathan, hic describit operationem fortitudinis eius, et sicut primo descripserat dispositionem capitis quam corporis, ita etiam et prius incipit enumerare operationes ad caput pertinentes. Prima autem et principalior pars capitis est cerebrum, ex cuius commotione sternutatio animalis causatur, et ideo sternutationem Leviathan describens dicit sternutatio eius splendor ignis , quia scilicet ex sternutatione Leviathan tanta fit aquarum commotio quod causatur quidam candor aquarum commotarum ad modum splendoris ignis; vel etiam potest referri ad hoc quod fortiter commoto capite vel oculis videtur nobis quod emicet quidam splendor ignis, unde cum multo maior sit commotio capitis Leviathan ex eius sternutatione, multo magis talis splendor procedit. Significatur autem per hoc quod per commotionem capitis Diaboli, idest per tentationes ipsius, emicat splendor ignis, scilicet irae aut concupiscentiae aut etiam inanis gloriae. Inter alias autem partes capitis sunt praecipui oculi, unde subdit et oculi eius ut palpebrae diluculi : oculus enim ratione suae levitatis lucidus est; habet autem cetus magnos oculos secundum magnitudinem capitis et totius corporis, et ideo in inspectione eorum apparet quaedam claritas diffusa sicut est claritas diluculi, per quam designatur temporalis prosperitas quam Diabolus homini repromittit. Tertio autem describit operationem sive effectum oris eius cum dicit de ore eius lampades procedunt sicut taedae ignis accensae , ubi considerandum est quod taeda est quoddam lignum quod accensum suavem odorem emittit; dicitur autem de ceto quod quando multum esurit, vaporem odoriferum ad modum odoris ambrae ex ore suo emittit, in quo pisces delectati os eius ingrediuntur et sic ab ipso devorantur : vapores ergo emissi ab ore ceti lampades dicuntur propter magnitudinem caloris qui ex interioribus eius egreditur, taedae autem accensae comparantur propter redolentiam, ut dictum est; per hoc autem designatur quod Diabolus ad concupiscentiam peccati homines incendit per ostentationem alicuius boni quasi per redolentiam quandam. Quarto ponitur operatio narium eius: hoc enim animal habet pulmonem et respirat sicut delphinus, et ad hoc designandum subdit de naribus eius , quae scilicet sunt praecipua instrumenta respirandi, procedit , scilicet per respirationem, fumus , idest aer adustus ex multitudine caloris qui est necessarius huic animali ad tantam molem movendam; et ideo signanter subdit sicut ollae succensae aquae ferventis : aer enim qui respirando emittitur in pulmone continebatur, in quo calefiebat per calorem cordis qui pulmoni coniungitur, sicut aqua in olla calescit et fervet per hoc quod ignis apponitur. Et quia animal respirat non solum per nares sed etiam per os, ideo quinto subdit operationem oris dicens halitus eius , idest exhalatio de ore procedens, prunas ardere facit , idest tam calidus et vehemens est quod sufficeret ad prunas accendendas: loquitur enim ad similitudinem eorum qui sufflando prunas accendunt, unde subdit et flamma de ore eius egreditur , quia scilicet tam calidus et ignitus est vapor de ore eius egrediens quod merito potest flammae comparari. Per haec autem omnia designatur quod Diabolus sua occulta vel manifesta suggestione perversae cupiditatis ignem in homine accendit. His igitur praemissis quae pertinent ad virtutem capitis Leviathan, accedit ad narrandum ea quae pertinent ad virtutem aliorum membrorum ipsius. Est autem considerandum quod, sicut Aristotiles dicit in II animalium, nullus piscis habet collum nisi illi qui generant animalia, sicut delphini, et ex horum genere sunt etiam ceti; et ideo incipit describere fortitudinem colli eius cum dicit in collo eius morabitur fortitudo , quae quidem necessaria est tanto animali ad pondus capitis eius portandum; et quia per collum caput coniungitur corpori, possunt per collum Leviathan designari illi per quos Diabolus in alios malitiam suam exercet, qui ut plurimum sunt potentes quos alii reverentur aut etiam timent. Est autem manifestum quod hoc animal cum sit magni corporis multo indiget cibo, et ideo cum in aliqua parte maris fuerit cetus absorbet multitudinem piscium ibi existentium, ut quasi mare in conspectu eius remaneat piscibus vacuum, et hoc est quod subdit et faciem eius praecedet egestas , quia scilicet attrahit ad se pisces, ut supra dictum est, et mare remanet a piscibus vacuum ante eum; per quod significatur quod egestas virtutum in hominibus causatur ante faciem Diaboli, idest per suggestionem ipsius. Consequenter ostendit fortitudinem eius quantum ad alias partes corporis cum dicit membra carnium eius cohaerentia sibi , scilicet propter earum spissitudinem, per quod designatur consensus membrorum Diaboli in malum. His igitur praemissis de fortitudine Leviathan ad agendum, consequenter agit de fortitudine eius ad resistendum. Quamvis autem possit resistere virtuti humanae agenti, tamen virtuti actionis divinae usquequaque resistere non potest, et ideo primo ostendit quid Deus contra ipsum agat cum dicit mittet contra eum fulmina : manifestum est enim quod frequenter in mari fulmina cadunt quibus quandoque etiam naves periclitantur, unde etiam probabile est quod quandoque ceti fulmine feriantur, et hoc opus praecipue attribuitur Deo propter magnitudinem et terrorem huius effectus, unde supra XXXVIII 35 dominus dixit numquid mittes fulmina, et ibunt et cetera. Subdit autem et ad locum alium non ferentur , quod potest ad duas intentiones referri: primo quidem ad designandum magnitudinem corporis eius: solet enim fulgur ad aliquem locum percutiens per quandam repercussionem ad alia loca reflecti propinqua tamen, sed corpus Leviathan tam magnum est ut fulmen in ipsum percutiens extra corpus eius non reflectatur; alio modo potest referri ad infallibilitatem divinae operationis: sicut ergo sagittarius sapiens directe sagittas emittit ita quod non percutit nisi ad signum, ita cum Deus fulgura contra Leviathan sive quamcumque aliam creaturam quasi sagittas quasdam emittere vult, non ad alium locum pergunt nisi quo ipse emittit, secundum illud Sap. V 22 ibunt directe emissiones fulgurum . Per quod designantur divina flagella, quae Deus immittit contra Diabolum et membra eius ita quod contra alios non feruntur: nam si quandoque boni per temporales adversitates flagellantur a Deo, hoc tamen cedit in glorificationem sanctorum et in maiorem damnationem Diaboli et impiorum. Secundo ostendit qualiter se habeat Leviathan ad ea quae Deus contra ipsum agit, cum dicit cor eius indurabitur quasi lapis ; durum autem significat potentiam naturalem ut scilicet aliquid non facile corrumpatur ab exteriori agente: per hoc ergo designatur virtus naturalis quae est in corde ceti ut non de facili corrumpatur ab exteriori actione inferente aliquod nocumentum. Et ad istam duritiam designandam sufficiebat exemplum lapidis quantum ad leves percussiones, non autem quantum ad graves: lapis etsi non confringatur manu confringitur tamen malleo ferreo; et ideo ad designandam virtutem ceti etiam contra gravia nocumenta subdit et stringetur quasi malleatoris incus , quae scilicet ex percussione malleorum non confringitur sed magis solidari videtur: per hoc ergo significatur obstinatio Diaboli et membrorum eius, quia nulla percussione divina a sua malitia emolliuntur. Tertio ostenditur finalis effectus divinae percussionis: quantumcumque enim flagellis divinis resistere videatur oportet tamen quod finaliter ab eis superetur, unde subdit cum sublatus fuerit , scilicet virtute divina de loco suo, timebunt Angeli admirando divinam virtutem; in qua admiratione multi effectus divinae virtutis eis innotescunt, et ideo subdit et territi purgabuntur : ut enim Dionysius dicit VI cap. de divinis nominibus, Angeli purgari dicuntur non ab immunditia sed a nescientia. Sed quia omnis creatura corporalis modicum aliquid est in comparatione sanctorum Angelorum, non videtur principaliter hoc esse dictum ad significandum quod caelestes Angeli multum admirentur de occisione alicuius corporalis ceti, nisi forte per Angelos sanctos homines intelligamus; sed melius est ut principaliter referatur ad spiritualem Leviathan, scilicet Diabolum, qui sublatus fuit virtute divina quando de caelo cecidit per peccatum: et tunc Angeli admirantes divinam maiestatem sunt purgati per separationem ab eius societate. Similiter etiam in die iudicii quando Diabolus cum omnibus membris suis detrudetur in Infernum, Angeli et omnes sancti admirabuntur divinam potestatem et erunt de cetero purgati per totalem separationem a malis, et hoc significatur Apoc. XII 10, ubi postquam proiectus est Diabolus auditur magna vox in caelo dicens nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri . Sic igitur ostenso qualiter se habeat ad impugnationem Dei, ostendit qualiter se habeat ad impugnationem creaturae, et primo qualiter se habeat ad impugnationem hominis. Impugnat autem homo et de propinquo et a remotis: de propinquo quidem munitus gladio et hasta ad percussionem, et thorace ad sui munitionem, et quantum ad hoc dicit cum apprehenderit eum , scilicet Leviathan, gladius , scilicet hominis, subsistere non poterit , scilicet gladius, quin frangatur propter duritiem corporis eius, neque hasta , scilicet subsistere poterit, neque thorax , quo scilicet munitur pectus, subsistere poterit contra Leviathan. Et huius rationem assignat subdens reputabit enim ferrum quasi paleas , quia scilicet sicut homo non potest laedi a paleis et de facili eas frangit, ita Leviathan non potest laedi a ferro gladii vel hastae, sed de facili huiusmodi frangit; et similiter reputabit aes , scilicet thoracis, quasi lignum putridum , quod scilicet resistere non potest percussioni. Per hoc autem significatur quod nulla virtus humana efficax est ad Diabolum laedendum vel ad resistendum ei, sed omnis virtus humana pro nihilo a Diabolo reputatur. Impugnat etiam homo a remotis per sagittas et lapides fundae, sed nec ista contra cetum valent, unde subdit non fugabit eum vir sagittarius , scilicet emissione sagittarum, quas non timet utpote ab eis laedi non valens. Sicut autem sagittae de longinquo emissae laedunt interius vulnerando, ita lapides fundae laedunt exterius atterendo; sed cetus sicut non potest perforari sagittis, ita non potest conteri lapidibus in eum proiectis, unde subdit in stipulam versi sunt ei lapides fundae , quia scilicet sicut stipula propter suam levitatem nullum conterere potest, ita nec cetus potest lapidibus fundae aliquod nocumentum pati. Per hoc autem significatur quod sicut Diabolus non potest laedi virtute humana quasi quadam percussione propinqua, ita etiam non potest laedi hominis astutia quasi quadam percussione a longinquo. Sicut autem per lapides fundae aliquis atteritur a remotis, ita etiam per malleum aliquid atteritur de propinquo, sed nec sic etiam cetus ab homine laedi potest, unde subdit quasi stipulam aestimabit malleum , quod etiam referri potest ad eandem significationem cum praemissis, nisi quod mallei est gravior percussura quam lapidum fundae: unde potest significari quod quantumcumque intendatur hominis fortitudo et conatus, a Diabolo contemnitur. Solent autem homines aliquos superare non solum percutiendo sed etiam percussionem comminando, sed nec cetus nec Diabolus aliquam hominis comminationem timet, unde subditur et deridebit vibrantem hastam : vibratio enim hastae videtur esse quaedam comminatio percussurae. Sicut autem homo quandoque alium superat comminando, ita etiam promissis alliciendo; maxime autem solent aliqua dona promissa allicere hominem propter pulchritudinem vel propter pretiositatem. Nihil autem videtur esse pulchrius in corporalibus rebus quam radii solares, quorum pulchritudine Leviathan vel corporaliter vel spiritualiter intellectus non allicitur, et ad hoc significandum subditur sub ipso erunt radii solis , quia scilicet non appretiatur eos tamquam aliquid magnum; et per consequens datur intelligi quod nihil aliud praeclarum in rebus humanis appretiatur. Aurum autem reputatur valde pretiosum inter res quae in usum hominis veniunt, et quantum ad hoc subdit et sternet sibi aurum quasi lutum , idest quasi vile aliquid ipsum contemnet. Et sic patet quod ab homine allici non potest. Sic ergo ostenso quod non potest superari ab homine, consequenter ostendit quod non potest superari neque a mari neque ab aliquo pisce maris, et hoc per fortes operationes quas in mari exercet. Dicit autem Plinius quod quaedam beluae sunt in mari Orientali tantae magnitudinis ut ab imo vertant maria et faciant tempestates in mari, quae quidem beluae ad naturam ceti pertinere videntur; et ad hoc significandum subdit fervescere faciet quasi ollam profundum mare : sicut enim quando olla fervet aqua fervens in ea commovetur, ita ex violentia huius piscis fluctus maris commoventur; et incipit haec commotio a profundo et pervenit usque ad aquae superficiem, unde subdit et ponet quasi cum unguenta bulliunt , quae scilicet faciunt maiorem spumam et commotionem in superficie quam simplex aqua in qua non tantum de aere continetur; per hoc autem significatur turbatio quam Diabolus concitat in hoc mundo. Et sicut facit magnum effectum quando movetur in fundo maris, ita etiam facit magnum effectum quando movetur in superficie, et ad hoc significandum subdit post eum lucebit semita : sicut enim quando navis movetur per mare, ad longum spatium vestigium navis transeuntis relinquitur propter commotionem et spumam generatam in aqua, ita etiam contingit ex motu istius piscis prae sua magnitudine; per hoc autem significatur quod effectus perturbationis quam Diabolus in mundo concitat non statim aboletur sed quandoque diutius durat. Ex hoc autem quod tam fortes operationes cetus in mari operatur, in nullo timet maris profunditatem, unde subdit aestimabit abyssum , idest profundum maris, quasi senescentem , idest quasi finem habentem et quasi impotentem ad absorbendum ipsum: nam quod senescit, et debile est et fini propinquum; ex hoc autem significatur quod Diabolus damnationem Inferni non tantum aestimat ut propter eam desinat contra Deum niti ac si eius damnatio esset terminanda. Et sicut Leviathan non potest superari ab homine nec a mari aut ab aliqua creatura maris, ita etiam non potest superari a quacumque alia creatura terrestri, unde subdit non est potestas super terram quae ei comparetur : non enim est in terra aliquod animal tam magnum sicut cetus maris, unde et Plinius dicit quod in mari sunt maiora animalia terrestribus, et causa evidens est humoris luxuria ; per hoc autem significatur quod nulla virtus corporalis potest adaequari potestati Daemonis quae est potestas spiritualis naturae. Quia igitur multa praemiserat de proprietatibus Leviathan in figura Diaboli, consequenter praedictam metaphoram exponit. Et sicut dictum est, omnes praedictae proprietates ad duo pertinere videntur, quorum unum est quod ipse ab alio laedi non potest, et quantum ad hoc exponens subdit qui factus est ut nullum timeret , idest hoc habet Diabolus ex condicione suae naturae in qua factus est a Deo ut neque hominem timeat neque aliquam creaturam corporalem; aliud autem est quod Leviathan habet facultatem ad magnas et fortes operationes exercendas, et hoc exponens subdit omne sublime videt , idest intentio Diaboli est ad quaecumque sublimia aggredienda. Et quia haec videntur ad superbiam pertinere, ostendit consequenter quod Diabolus non solum in se superbus est sed omnes in superbia excedit et est aliis superbiendi initium, unde subdit ipse est rex super universos filios superbiae , idest super eos qui superbiae subiciuntur, qui omnes sequuntur eius ducatum. Ubi considerandum est quod dominus operationem suam quam exercet in malos circa superbos manifestare incepit et in superbis narrationem terminat, ut ostendat hoc praecipue Iob fuisse timendum ne Diabolus, qui eum expetierat ad tentandum, praecipue eum ad superbiam inducere conaretur ut sic transferretur in regnum ipsius, et ideo cavere debebat affectum et verba quae superbiam saperent. © 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem Iura omnia asservantur OCLC nr. 49644264 CORPUS THOMISTICUM Sancti Thomae de Aquino Expositio super Iob ad litteram caput XLII Textum Leoninum Romae 1965 editum et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit Caput 42 [84940] Super Iob, cap. 42 Respondens autem Iob domino dixit et cetera. Postquam dominus redarguit Iob de incauta locutione quae superbiam sapere videbatur, quia scilicet se intantum iustum asserebat quod hoc quibusdam videbatur in derogationem cedere divini iudicii, Iob humiliter se convictum reputans respondet: primo quidem confitendo divinam excellentiam quantum ad potentiam, unde dicit respondens autem Iob domino dixit: scio quia omnia potes , et etiam quantum ad scientiam, unde subdit et nulla te latet cogitatio . Per quorum primum confitebatur quod Deus poterat adversitatem removere a Diabolo inductam, quem dominus sub figura Vehemot et Leviathan descripserat; per secundum autem recognoscit se interius fuisse aliqua cogitatione superba pulsatum, quod Deum non latuisse recognoscit, et ideo consequenter invehitur contra eos qui divinam providentiam negant dicens quis est iste qui celat consilium absque scientia? Idest quis est tam praesumptuosus et stultus qui dicit humanum consilium posse celari a Deo absque hoc quod Deus illud cognoscat? Ex consideratione autem divinae excellentiae procedit ad considerationem propriae culpae cum subdit ideo insipienter locutus sum , scilicet debitam reverentiam non exhibens divinae excellentiae in meis verbis, et quae ultra modum excedunt scientiam meam , scilicet discutiendo divina iudicia. Et quia insipienter locutus sum , de cetero loquar sapienter, unde subdit audi et ego loquar , meam scilicet culpam confitendo; et quia locutus sum quae excedunt scientiam meam , de cetero de ea non audeo loqui sed solum de his te interrogare, unde subdit interrogabo te , scilicet petendo, orando, pulsando, et responde mihi , scilicet interius instruendo. Quare autem sic mutatus sit ostendit subdens auditu auris audivi te , scilicet olim cum insipienter loquerer, nunc autem oculus meus videt te , idest plenius te cognosco quam prius, sicut id quod videtur oculis certius cognoscitur quam quod aure auditur: profecerat enim tum ex percussione tum ex revelatione divina. Quanto autem aliquis magis Dei iustitiam considerat tanto plenius culpam suam recognoscit, unde subdit idcirco ipse me reprehendo , propriam scilicet culpam considerando. Et quia non sufficit culpam confiteri nisi sequatur satisfactio, ideo subdit et ago paenitentiam in favilla et cinere , in signum scilicet fragilitatis naturae corporeae: convenit enim humilis satisfactio ad expiandam superbiam cogitationis. Quia ergo superius dominus redarguerat Eliud et etiam Iob, nunc tertio redarguit amicos eius, inter quos praecipuus erat Eliphaz - quod patet ex hoc quod primo loqui inceperat -, unde dicitur postquam autem locutus est dominus verba haec ad Iob, dixit ad Eliphaz Themanitem: iratus est furor meus in te et in duos amicos tuos , scilicet Baldath et Sophar. Ubi considerandum est quod Eliud ex imperitia peccaverat, Iob autem ex levitate, et sic neuter eorum graviter peccaverat: unde nec dominus dicitur iratus fuisse contra eos, sed contra tres amicos Iob graviter dicitur fuisse iratus quia graviter peccaverant perversa dogmata asserendo, ut supra habitum est, unde subdit quoniam non locuti estis coram me rectum , idest fidelia dogmata, sicut servus meus Iob , qui scilicet a veritate fidei non recessit. Pro gravibus autem peccatis expiandis antiqui consueverunt sacrificia offerre, unde subdit sumite igitur vobis septem tauros et septem arietes , quia scilicet ipsi erant duces populorum; septenarius autem est numerus universitatis, unde septenarius sacrificiorum competit ad gravium delictorum expiationem. Sed quia infideles per fideles Deo reconciliari debent, subdit et ite ad servum meum Iob , ut scilicet eo mediante mihi reconciliemini, et offerte pro vobis holocaustum , ut scilicet vos satisfaciatis qui peccastis. Sed vestra satisfactio indiget fidelis viri patrocinio, unde subdit Iob autem, servus meus, orabit pro vobis , qui scilicet dignus est exaudiri propter suam fidem, unde subdit faciem eius , scilicet deprecantis, suscipiam , scilicet exaudiendo eius orationem, ut non imputetur vobis stultitia , scilicet infidelis dogmatis; et hoc exponit subdens neque enim locuti estis coram me rectum sicut servus meus Iob . Accepta autem spe veniae, impleverunt quod eis fuerat mandatum, unde sequitur abierunt ergo Eliphaz Themanites et Baldath Suites et Sophar Naamathites, et fecerunt sicut locutus fuerat dominus ad eos . Et ita per oboedientiam et humilitatem suam digni facti sunt ut pro eis oratio Iob exaudiretur, unde sequitur et suscepit dominus faciem Iob , rogantis scilicet pro amicis suis. Nec solum humilitas amicorum efficaciam praestitit eius orationi sed etiam humilitas propria, unde subditur dominus quoque conversus est , scilicet a furore in clementiam, ad paenitentiam Iob, cum oraret pro amicis suis : dignum enim erat ut qui pro suo levi peccato humiliter paenitebat etiam aliis graviter peccantibus veniam impetraret. Plus autem prodest unicuique sua paenitentia quam aliis, unde si oratio et paenitentia Iob meruit amotionem indignationis divinae ab amicis, multo decentius fuit ut etiam ipse ab adversitate liberaretur. Et quamvis Iob spem suam non referret ad prosperitatem temporalem recuperandam sed ad consequendam futuram felicitatem, dominus tamen ex abundanti etiam prosperitatem temporalem ei restituit, secundum illud Matth. VI 33 primum quaerite regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adicientur vobis . Et hoc quidem tempori congruum erat propter statum veteris testamenti in quo temporalia bona promittebantur, ut sic per prosperitatem quam recuperaverat aliis daretur exemplum ut converterentur ad Deum; erat etiam congruum personae ipsius Iob, cuius apud aliquos opinio laesa erat propter multiplices adversitates quae supervenerant ei, et ideo ut ei famam restitueret, ad statum maioris prosperitatis eum reduxit, unde sequitur et addidit quoque dominus omnia quaecumque fuerant Iob duplicia . Inter adversitates autem Iob quasi praecipua erat quod fuerat ab amicis suis desertus, et ideo huius adversitatis primo remedium ponitur cum dicitur venerunt autem ad eum omnes fratres sui et universae sorores suae et cuncti qui noverant eum prius , in quo designatur recordatio pristinae amicitiae, et comederunt cum eo panes in domo eius , in quo designatur reditus ad antiquam familiaritatem, et moverunt super eum caput , scilicet compatiendo afflictioni ipsius. Et quia non solum oportet afflictis compati sed etiam eorum afflictioni remedium praebere, primo quidem praebuerunt remedium eius interiori dolori per consolatoria verba, unde subditur et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat dominus super eum ; secundo autem adhibuerunt subventionis remedium contra exteriorem inopiam, et quia amiserat et animalia in campis et supellectilia in subversione domus, ideo in utroque ei subveniunt, sequitur enim et dederunt ei unusquisque ovem unam , quantum ad animalia, et inaurem auream unam , quantum ad supellectilia. Haec autem modicum fuissent ad reparationem ipsius, sed dominus manum suam adhibuit ut ex his in maiora proficeret, unde sequitur dominus autem benedixit novissimis Iob , scilicet multiplicando ea, magis quam principio eius , idest quam primae eius prosperitati: est enim potens plus facere quam intelligimus aut petimus , ut dicitur Eph. III 20. Desideraverat autem Iob supra XXIX 2 ut esset iuxta menses pristinos , sed dominus ei maiora restituit et in duplo, ut supra dictum est, unde sequitur et facta sunt ei quatuordecim millia ovium : supra enim dictum est quod fuit possessio eius septem millia ovium; et sex millia camelorum : nam primo habuerat tria millia camelorum , ut supra dictum est; fuerant etiam ei quingenta iuga boum , unde hic duplum ponitur cum dicitur et mille iuga boum ; supra etiam dictum est quod habuerat quingentas asinas , sed hic duplum ponitur cum sequitur et mille asinae . Amiserat autem non solum possessiones sed etiam filios, qui ei restituuntur sed non in duplum, sequitur enim et fuerunt ei septem filii et tres filiae , cuius ratio duplex esse potest: una pertinens ad futuram vitam, quia scilicet filii quos habuerat non totaliter ei perierant sed reservabantur in futura vita cum eo victuri; alia ratio potest esse quantum ad vitam praesentem, nam si duplicatis ceteris rebus etiam numerus filiorum esset duplicatus, non videretur fortuna domus augmentata fuisse, quia eandem quantitatem in bonis eius unusquisque filiorum habuisset quam prius; et ideo decentius fuit ut proles ei augeretur non numero sed magis in valore. Quod occulte insinuatur in filiabus quae pulcherrimae fuisse leguntur, quarum pulchritudini etiam nomina conveniunt, sequitur enim et vocavit nomen unius diem , scilicet propter claritatem eius, et nomen secundae cassiam , quae est species aromatica, propter suavitatem ipsius, et nomen tertiae Cornustibii : est autem stibium quo mulieres utuntur ad ornatum oculorum, secundum illud IV Reg. IX 30 depinxit oculos suos stibio et ornavit caput suum , quod quidem stibium in cornu a mulieribus conservatur ut habeant ipsum paratum cum opus fuerit, unde vocavit eam Cornustibii ad designandam abundantem pulchritudinem oculorum; unde et de pulchritudine earum subditur non sunt autem inventae mulieres speciosae sicut filiae Iob in universa terra . Per quod etiam datur intelligi quod filii eius erant in virtute praecellentes, sequitur enim deditque eis pater suus hereditatem inter fratres earum , scilicet ad designandum convenientiam virtutis in utrisque. Et quia Iob etiam in proprio corpore fuerat flagellatus, additur ei ad prosperitatis augmentum longitudo dierum, unde sequitur vixit autem Iob post flagella haec centum quadraginta annis . Et ut intelligatur toto hoc tempore in prosperitate vixisse, subdit et vidit filios suos et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem . Et ista prosperitas datur intelligi durasse usque ad mortem, unde sequitur et mortuus est senex , quod pertinet ad diuturnitatem vitae, et plenus dierum , quod pertinet ad vitae prosperitatem, unde supra ad designandum suam adversitatem dixit sic et ego habui menses vacuos ; unde et per plenitudinem dierum designatur abundantia ipsius et quantum ad bona fortunae et quantum ad bona gratiae, quibus perductus est ad futuram gloriam quae durat per omnia saecula saeculorum. Amen. © 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem Iura omnia asservantur OCLC nr. 49644264